File n. 91 – 10:45 minuti – Propertius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 92
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 91 Sextus Propertius: Elegier 2,1-3 [Carmina]
Læst som af Ovid: ritmo ovidiano.
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)                           .
1. digt.                                                                      .
  1           Quaeritis, unde mihi   totiens scribantur amores,            [ ]
  2               unde meus veniat   ¨ mollis in ora liber.                [ ]?
  3             non haec Calliope,   non haec mihi cantat Apollo:          [ ]?
  4                 ingenium nobis   ¨ ipsa puella facit.                  [ ]
  5                sive illam Cois   fulgentem incedere cogis,             [ ]
  6                   totum de Coa   ¨ veste volumen erit;                 [ ]
  7          seu vidi ad   frontem sparsos   errare capillos,              [ ]
  8                gaudet laudatis   ¨ ire superba comis;                  [ ]
  9            sive lyrae   carmen digitis   percussit eburnis,            [ ]
 10               miramur, facilis   ¨ ut premat arte manus;               [ ]
 11              seu cum poscentis   somnum declinat ocellos,              [ ]
 12                 invenio causas   ¨ mille poeta novas;                  [ ]
 13                seu nuda erepto   mecum luctatur amictu,                [ ]
 14                tum vero longas   ¨ condimus Iliadas:                   [ ]
 15           seu quidquid   fecit sive est   quodcumque locuta,           [ ]
 16               maxima de nihilo   ¨ nascitur historia.                  [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
1. digt.
 17           quod mihi si tantum,   Maecenas, fata dedissent,             [ ]
 18               ut possem heroas   ¨ ducere in arma manus,               [ ]
 19                non ego Titanas   canerem, non Ossan Olympo             [2]
 20            impositam, ut caeli   ¨ Pelion esset iter,                  [ ]
 21             nec veteres Thebas   nec Pergama, nomen Homeri,            [ ]
 22              Xerxis et imperio   ¨ bina coisse vada,                   [ ]
 23         regnave prima Remi aut   animos Carthaginis altae              [ ]
 24             Cimbrorumque minas   ¨ et bene facta Mari:                 [ ]
 25            bellaque resque tui   memorarem Caesaris, et tu             [ ]
 26              Caesare sub magno   ¨ cura secunda fores.                 [ ]
 27      nam quotiens Mutinam aut,   civilia busta, Philippos              [ ]
 28            aut canerem Siculae   ¨ classica bella fugae                [ ]
 29               eversosque focos   antiquae gentis Etruscae              [ ]
 30                  et Ptolemaeei   ¨ litora capta Phari,                 [ ]
 31        aut canerem Aegyptum et   Nilum, cum attractus in urbem         [ ]
 32                septem captivis   ¨ debilis ibat aquis,                 [ ]
 33              aut regum auratis   circumdata colla catenis,             [ ]
 34              Actiaque in Sacra   ¨ currere rostra Via;                 [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
1. digt.
 35              te mea Musa illis   semper contexeret armis,              [ ]
 36            et sumpta et posita   ¨ pace fidele caput:                  [ ]
 37              Theseus infernis,   superis testatur Achilles,            [ ]
 38                 hic Ixioniden,   ¨ ille Menoitiaden.                   [ ]
 39           sed neque Phlegraeos   Iovis Enceladique tumultus            [ ]
 40                intonet angusto   ¨ pectore Callimachus,                [ ]
 41             nec mea conveniunt   duro praecordia versu                 [ ]
 42           Caesaris in Phrygios   ¨ condere nomen avos.                 [ ]
 43              navita de ventis,   de tauris narrat arator,              [ ]
 44                 enumerat miles   ¨ vulnera, pastor ovis,               [ ]
 45             nos contra angusto   versantes proelia lecto:              [ ]
 46        qua pote quisque, in ea   ¨ conterat arte diem.                 [ ]
 47            laus in amore mori:   laus altera, si datur uno             [ ]
 48            posse frui: fruar o   ¨ solus amore meo!                    [ ]
 49          si memini,   solet illa levis   culpare puellas,              [ ]
 50             et totam ex Helena   ¨ non probat Iliada.                  [ ]
 51           seu mihi sunt tangenda novercae pocula Phaedrae,             [ ]!
 52                pocula privigno   ¨ non nocitura suo,                   [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
1. digt.
 53               seu mihi Circaeo   pereundum est gramine, sive           [ ]
 54              Colchis Iolciacis   ¨ urat aena focis:                    [ ]
 55               una meos quoniam   praedata est femina sensus,           [ ]
 56                ex hac ducentur   ¨ funera nostra domo.                 [ ]
 57                  omnis humanos   sanat medicina dolores:               [ ]?
 58               solus amor morbi   ¨ non amat artificem.                 [ ]
 59              tarda Philoctetae   sanavit crura Machaon,                [ ]
 60               Phoenicis Chiron   ¨ lumina Phillyrides,                 [ ]
 61             et deus exstinctum   Cressis Epidaurius herbis             [ ]
 62              restituit patriis   ¨ Androgeona focis.                   [ ]
 63              Mysus et Haemonia   iuvenis qua cuspide vulnus            [ ]
 64             senserat, hac ipsa   ¨ cuspide sensit opem.                [ ]
 65           hoc si quis   vitium poterit   mihi demere, solus            [ ]
 66              Tantaleae poterit   ¨ tradere poma manu;                  [ ]
 67                dolia virgineis   idem ille repleverit urnis,           [ ]?
 68              ne tenera assidua   ¨ colla graventur aqua;               [ ]
 69                  idem Caucasia   solvet de rupe Promethei              [ ]
 70            bracchia et a medio   ¨ pectore pellet avem.                [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
1. digt.
 71            quandocumque igitur   vitam me fata reposcent,              [ ]
 72             et breve in exiguo   ¨ marmore nomen ero,                  [ ]
 73              Maecenas, nostrae   spes invidiosa iuventae,              [ ]
 74              et vitae et morti   ¨ gloria iusta meae,                  [ ]
 75                si te forte meo   ducet via proxima busto,              [ ]?
 76                esseda caelatis   ¨ siste Britanna iugis,               [ ]
 77           taliaque illacrimans   mutae iace verba favillae:            [ ]
 78             'huic misero fatum   ¨ dura puella fuit.'                  [1]
2. digt.                                                                      .
  1            Liber eram et vacuo   meditabar vivere lecto;               [ ]
  2                at me composita   ¨ pace fefellit Amor.                 [ ]
  3           cur haec in   terris facies   humana moratur?                [ ]
  4              Iuppiter, ignosco   ¨ pristina furta tua.                 [ ]
  5        fulva coma est   longaeque manus   et maxima toto               [ ]
  6            corpore, et incedit   ¨ vel Iove digna soror,               [ ]
  7              aut cum Dulichias   Pallas spatiatur ad aras              [ ]
  8            Gorgonis anguiferae   ¨ pectus operta comis;                [ ]
  9          qualis et Ischomache,   Lapithae genus, heroine,              [u]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
2. digt.
 10                Centauris medio   ¨ grata rapina mero,                  [ ]?
 11           Mercurio et   qualis fertur   Boebeidos undis                [ ]
 12                virgineum Brimo   ¨ composuisse latus.                  [ ]
 13            credite iam, divae,   quas pastor viderat olim              [ ]
 14                 Idaeis tunicas   ¨ ponere verticibus.                  [ ]
 15           hanc utinam   faciem nolit   mutare senectus,                [ ]
 16                   etsi Cumaeae   ¨ saecula vatis aget.                 [ ]
3. digt.                                                                      .
  1          'Qui nullam   tibi dicebas   iam posse nocere,                [2]
  2              haesisti: cecidit   ¨ spiritus ille tuus.                 [ ]
  3           vix unum   potes, infelix,   requiescere mensem,             [ ]
  4                et turpis de te   ¨ iam liber alter erit.'              [ ]
  5               quaerebam, sicca   si posset piscis harena               [ ]
  6              nec solitus ponto   ¨ vivere torvus aper,                 [ ]
  7            aut ego si   possem studiis   vigilare severis:             [ ]
  8             differtur, numquam   ¨ tollitur ullus amor.                [ ]
  9             nec me tam facies,   quamvis sit candida, cepit            [ ]
 10              (lilia non domina   ¨ sint magis alba mea;                [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
3. digt.
 11                ut Maeotica nix   minio si certet Hibero,               [ ]!
 12               utque rosae puro   ¨ lacte natant folia),                [ ]
 13              nec de more comae   per levia colla fluentes,             [1]
 14            non oculi, geminae,   ¨ sidera nostra, faces,               [ ]
 15            nec si quando Araba   lucet bombyce puella                  [ ]?
 16             (non sum de nihilo   ¨ blandus amator ego);                [ ]
 17            quantum quod posito   formose saltat Iaccho,                [ ]?
 18               egit ut euhantis   ¨ dux Ariadna choros,                 [ ]
 19              et quantum Aeolio   quod temptat carmina plectro,         [ ]
 20                 par Aganippeae   ¨ ludere docta lyrae,                 [ ]
 21            et sua cum antiquae   committit scripta Corinnae,           [ ]
 22             carminaque Erinnes   ¨ non putat aequa suis.               [ ]
 23              non tibi nascenti   primis, mea vita, diebus              [1]
 24               candidus argutum   ¨ sternuit omen Amor?                 [ ]
 25          haec tibi contulerunt   caelestia munera divi,                [ ]
 26            haec tibi ne matrem   ¨ forte dedisse putes.                [1]
 27                 non non humani   partus sunt talia dona:               [ ]
 28              ista decem menses   ¨ non peperere bona.                  [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
3. digt.
 29                 gloria Romanis   una es tu nata puellis:               [ ]
 30                Romana accumbes   ¨ prima puella Iovi,                  [ ]
 31             nec semper   nobiscum humana   cubilia vises;              [ ]?
 32       post Helenam haec terris   ¨ forma secunda redit.                [ ]
 33             hac ego nunc mirer   si flagret nostra iuventus?           [ ]
 34          pulchrius hac fuerat,   ¨ Troia, perire tibi.                 [ ]
 35                  olim mirabar,   quod tanti ad Pergama belli           [ ]
 36            Europae atque Asiae   ¨ causa puella fuit:                  [ ]
 37        nunc, Pari, tu sapiens,   et tu, Menelae, fuisti,               [ ]
 38              tu quia poscebas,   ¨ tu quia lentus eras.                [ ]
 39           digna quidem facies,   pro qua vel obiret Achilles           [1]
 40               vel Priamo belli   ¨ causa probanda foret.               [ ]
 41            si quis vult   fama tabulas   anteire vetustas,             [1]
 42            hic dominam exemplo   ¨ ponat in arte meam:                 [ ]
 43          sive illam Hesperiis,   sive illam ostendet Eois,             [ ]
 44                  uret et Eoos,   ¨ uret et Hesperios.                  [u]
 45          his saltem aut tenear   iam finibus! aut, mihi si quis,       [ ]
 46             acrior, ut moriar,   ¨ venerit alter amor!                 [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
3. digt.
 47              at veluti   primo taurus   detractat aratra,              [2]
 48             post venit assueto   ¨ mollis ad arva iugo,                [ ]
 49            sic primo   iuvenes trepidant   in amore feroces,           [1]
 50        dehinc domiti post haec   ¨ aequa et iniqua ferunt.             [ ]
 51               turpia perpessus   vates est vincla Melampus,            [ ]
 52               cognitus Iphicli   ¨ surripuisse boves;                  [ ]
 53          quem non lucra, magis   Pero formosa coegit,                  [ ]
 54                 mox Amythaonia   ¨ nupta futura domo.                  [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 92
Sextus Propertius: Elegier 2,4 til 8 [Carmina]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: