File n. 92 – 11:08 minuti – Propertius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 93
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 92 Sextus Propertius: Elegier 2,4 til 8 [Carmina]
Læst som af Ovid: ritmo ovidiano.
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)                        0:00
4. digt.                                                                      .
  1            Multa prius dominae   delicta queraris oportet,             [ ]
  2           saepe roges aliquid,   ¨ saepe repulsus eas,                 [ ]
  3             et saepe immeritos   corrumpas dentibus unguis,            [ ]
  4              et crepitum dubio   ¨ suscitet ira pede.                  [ ]
  5              nequiquam   perfusa meis   unguenta capillis,             [ ]
  6                ibat et expenso   ¨ planta morata gradu.                [ ]
  7           non hic herba valet,   non hic nocturna Cytaeis,             [ ]
  8                 non Perimedaea   ¨ gramina cocta manu,                 [ ]
  9          quippe ubi nec causas   nec apertos cernimus ictus;           [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
4. digt.
 10             unde tamen veniant   ¨ tot mala, caeca via est.            [ ]
 11          non eget hic medicis,   non lectis mollibus aeger,            [ ]
 12              huic nullum caeli   ¨ tempus et aura nocet:               [ ]
 13            ambulat - et subito   mirantur funus amici:                 [ ]?
 14              sic est incautum,   ¨ quidquid habetur amor.              [ ]
 15            nam cui non ego sum   fallaci praemia vati?                 [2]
 16            quae mea non decies   ¨ somnia versat anus?                 [ ]
 17            hostis si quis erit   nobis, amet ille puellas:             [1]
 18              gaudeat in puero,   ¨ si quis amicus erit.                [ ]
 19                tranquillo tuta   descendis flumine cumba:              [ ]
 20            quid tibi tam parvi   ¨ limitis unda nocet?                 [ ]
 21                alter saepe uno   mutat praecordia verbo,               [ ]
 22                altera vix ipso   ¨ sanguine mollis erit.               [ ]
5. digt.                                                                      .
  1            Hoc verum est, tota   te ferri, Cynthia, Roma,              [ ]
  2                  et non ignota   ¨ vivere nequitia?                    [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
5. digt.
  3             haec merui   sperare? dabis   mihi, perfida, poenas:       [2]?
  4                 et nobis alio,   ¨ Cynthia ventus erit.                [ ]
  5             inveniam   tamen e multis   fallacibus unam,               [ ]
  6              quae fieri nostro   ¨ carmine nota velit,                 [ ]
  7             nec mihi tam duris   insultet moribus, et te               [ ]
  8             vellicet: heu sero   ¨ flebis amata diu!                   [ ]
  9           nunc est ira recens,   nunc est discedere tempus:            [ ]
 10              si dolor afuerit,   ¨ crede, redibit amor.                [ ]
 11             non ita Carpathiae   variant Aquilonibus undae,            [ ]
 12                nec dubio nubes   ¨ verritur atra Noto,                 [ ]
 13              quam facile irati   verbo mutantur amantes:               [2]?
 14             dum licet, iniusto   ¨ subtrahe colla iugo.                [ ]
 15            nec tu non aliquid,   sed prima nocte, dolebis;             [1]?
 16           omne in amore malum,   ¨ si patiare, leve est.               [ ]
 17              at tu per dominae   Iunonis dulcia iura                   [ ]
 18             parce tuis animis,   ¨ vita, nocere tibi.                  [ ]
 19               non solum taurus   ferit uncis cornibus hostem,          [ ]
 20           verum etiam instanti   ¨ laesa repugnat ovis.                [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)                        4:00
5. digt.
 21               nec tibi periuro   scindam de corpore vestes,            [ ]
 22             nec mea praeclusas   ¨ fregerit ira fores,                 [ ]
 23               nec tibi conexos   iratus carpere crinis                 [ ]?
 24                nec duris ausim   ¨ laedere pollicibus.                 [ ]
 25          rusticus haec aliquis   tam turpia proelia quaerat,           [ ]
 26              cuius non hederae   ¨ circuiere caput.                    [ ]
 27     scribam igitur,   quod non umquam   tua deleat aetas:              [ ]
 28         'Cynthia forma potens,   ¨ Cynthia verba levis.'               [ ]
 29            crede mihi, quamvis   contemnas murmura famae,              [ ]
 30              hic tibi pallori,   ¨ Cynthia, versus erit.               [ ]
6. digt.                                                                      .
  1             Non ita complebant   Ephyreae Laidos aedis,                [ ]
  2                ad cuius iacuit   ¨ Graecia tota fores,                 [ ]?
  3               turba Menandreae   fuerat nec Thaidos olim               [ ]
  4          tanta, in qua populus   ¨ lusit Erichthonius,                 [ ]
  5              nec, quae deletas   potuit componere Thebas,              [ ]
  6              Phryne tam multis   ¨ facta beata viris.                  [ ]
  7            quin etiam   falsos fingis   tibi saepe propinquos,         [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
6. digt.
  8              oscula nec desunt   ¨ qui tibi iure ferant.               [ ]
  9            me iuvenum   pictae facies,   me nomina laedunt,            [ ]
 10              me tener in cunis   ¨ et sine voce puer;                  [ ]
 11            me laedet,   si multa tibi   dabit oscula mater,            [ ]
 12           me soror et cum quae   ¨ dormit amica simul:                 [ ]
 13              omnia me laedent:   timidus sum (ignosce timori),         [ ]
 14             et miser in tunica   ¨ suspicor esse virum.                [ ]
 15         his olim, ut fama est,   vitiis ad proelia ventum est,         [ ]
 16              his Troiana vides   ¨ funera principiis.                  [2]
 17               aspera Centauros   eadem dementia iussit                 [ ]
 18           frangere in adversum   ¨ pocula Pirithoum.                   [ ]
 19              cur exempla petam   Graium? tu criminis auctor,           [ ]
 20                 nutritus duro,   ¨ Romule, lacte lupae:                [ ]
 21             tu rapere intactas   docuisti impune Sabinas:              [ ]
 22              per te nunc Romae   ¨ quidlibet audet Amor.               [ ]
 23                   felix Admeti   coniunx et lectus Ulixis,             [ ]
 24             et quaecumque viri   ¨ femina limen amat.                  [ ]
 25              templa Pudicitiae   quid opus statuisse puellis,          [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
6. digt.
 26               si cuivis nuptae   ¨ quidlibet esse licet?               [ ]
 27            quae manus obscenas   depinxit prima tabellas               [ ]
 28                et posuit casta   ¨ turpia visa domo,                   [ ]
 29              illa puellarum ingenuos corrupit ocellos,                 [ ]!
 30              nequitiaeque suae   ¨ noluit esse rudis.                  [ ]
 31         ah gemat in   tenebris ista   qui protulit arte                [ ]?
 32               orgia sub tacita   ¨ condita laetitia!                   [ ]
 33                 non istis olim   variabant tecta figuris:              [ ]
 34               tum paries nullo   ¨ crimine pictus erat.                [ ]
 35              sed non immerito!   velavit aranea fanum,                 [2]?
 36               et mala desertos   ¨ occupat herba deos.                 [ ]
 37         quis igitur   tibi custodes,   quae limina ponam,              [ ]
 38             quae numquam supra   ¨ pes inimicus eat?                   [ ]
 39              nam nihil invitae   tristis custodia prodest:             [ ]
 40            quam peccare pudet,   ¨ Cynthia, tuta sat est.              [ ]
 41              nos uxor numquam,   numquam diducet amica:                [ ]
 42             semper amica mihi,   ¨ semper et uxor eris.                [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
7. digt.                                                                      .
  1               Gavisa est certe   sublatam, Cynthia, legem,             [ ]
  2             qua quondam edicta   ¨ flemus uterque diu,                 [ ]
  3              ni nos divideret;   quamvis diducere amantis              [ ]
  4              non queat invitos   ¨ Iuppiter ipse duos.                 [ ]
  5            'at magnus Caesar.'   sit magnus Caesar in armis:           [ ]
  6                devictae gentes   ¨ nil in amore valent.                [ ]
  7           nam citius   paterer caput hoc   discedere collo,            [ ]
  8             quam possem nuptae   ¨ perdere more faces,                 [ ]
  9              aut ego transirem   tua limina clausa maritus             [ ]
 10                respiciens udis   ¨ prodita luminibus.                  [ ]
 11             a mea tum   qualis caneret   tibi tibia somnos,            [ ]
 12                  tibia funesta   ¨ tristior illa tuba!                 [ ]
 13            unde mihi   Parthis gnatos   praebere triumphis?            [ ]
 14               nullus de nostro   ¨ sanguine miles erit.                [ ]
 15              quod si vera meae   comitarem castra puellae,             [ ]
 16            non mihi sat magnus   ¨ Castoris iret equus.                [ ]
 17           hinc etenim   tantum meruit   mea gloria nomen,              [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)                        8:00
7. digt.
 18             gloria ad hibernos   ¨ lata Borysthenidas.                 [ ]
 19           tu mihi sola places:   placeam tibi, Cynthia, solus:         [ ]
 20             hic erit et patrio   ¨ nomine pluris amor.                 [ ]
8. digt.                                                                      .
  1                 Eripitur nobis   iam pridem cara puella,               [ ]
  2              et tu me lacrimas   ¨ fundere, amice, vetas?              [2]?
  3            nullae sunt   inimicitiae   nisi amoris acerbae:            [ ]!
  4               ipsum me iugula,   ¨ lenior hostis ero.                  [ ]
  5         possum ego in alterius   positam spectare lacerto?             [ ]
  6               nec mea dicetur,   ¨ quae modo dicta mea est?            [ ]
  7             'omnia vertuntur.'   certe vertuntur amores:               [ ]
  8           vinceris aut vincis,   ¨ haec in amore rota est.             [ ]
  9             magni saepe duces,   magni cecidere tyranni,               [ ]
 10           et Thebae steterant,   ¨ altaque Troia fuit.                 [ ]
 11             munera quanta dedi   vel qualia carmina feci!              [ ]
 12             illa tamen numquam   ¨ ferrea dixit: 'amo.'                [ ]
 13                ergo iam multos   nimium temerarius annos,              [ ]
 14           improba, qui tulerim   ¨ teque tuumque domum?                [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
8. digt.
 15                ecquandone tibi   liber sum visus? an usque             [ ]?
 16              in nostrum iacies   ¨ verba superba caput?                [ ]
 17               sic igitur prima   moriere aetate, Properti?             [ ]?
 18           sed morere, interitu   ¨ gaudeat illa tuo!                   [ ]
 19             exagitet   nostros Manis,   sectetur et umbras,            [ ]
 20             insultetque rogis,   ¨ calcet et ossa mea!                 [ ]
 21            quid? non Antigonae   tumulo Boeotius Haemon                [ ]
 22               corruit ipse suo   ¨ saucius ense latus,                 [ ]
 23             et sua cum miserae   permiscuit ossa puellae,              [ ]
 24              qua sine Thebanam   ¨ noluit ire domum?                   [1]
 25              sed non effugies:   mecum moriaris oportet;               [ ]
 26                hoc eodem ferro   ¨ stillet uterque cruor.              [ ]
 27              quamvis ista mihi   mors est inhonesta futura,            [ ]
 28         mors inhonesta quidem,   ¨ tu moriere tamen.                   [ ]
 29             ille etiam abrepta   desertus coniuge Achilles             [ ]?
 30              cessare in tectis   ¨ pertulit arma sua.                  [ ]
 31              viderat ille fuga   stratos in litore Achivos,            [ ]?
 32            fervere et Hectorea   ¨ Dorica castra face,                 [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
8. digt.
 33               viderat informem   multa Patroclon harena                [ ]
 34           porrectum et sparsas   ¨ caede iacere comas,                 [ ]
 35                 omnia formosam   propter Briseida passus:              [ ]
 36               tantus in erepto   ¨ saevit amore dolor.                 [ ]
 37               at postquam sera   captiva est reddita poena,            [ ]
 38          fortem ille Haemoniis   ¨ Hectora traxit equis.               [ ]
 39               inferior   multo cum sim   vel matre vel armis,          [ ]
 40                mirum, si de me   ¨ iure triumphat Amor?                [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 93
Sextus Propertius: Elegier 2,9 til 13 [Carmina]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: