File n. 94 – 9:59 minuti – Propertius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 95
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 94 Sextus Propertius: Elegier 2,14 til 16 [Carmina]
Læst som af Ovid: ritmo ovidiano.
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
14. digt.                                                                     .
  1               Non ita Dardanio   gavisus Atrida triumpho est,          [2]?
  2            cum caderent magnae   ¨ Laomedontis opes;                   [ ]
  3              nec sic errore exacto laetatus Ulixes,                    [ ]!
  4              cum tetigit carae   ¨ litora Dulichiae;                   [ ]
  5               nec sic Electra,   salvum cum aspexit Oresten,           [ ]
  6             cuius falsa tenens   ¨ fleverat ossa soror;                [ ]
  7              nec sic incolumem   Minois Thesea vidit,                  [ ]
  8                 Daedalium lino   ¨ cum duce rexit iter,                [ ]
  9           quanta ego praterita   collegi gaudia nocte:                 [ ]?
 10                immortalis ero,   ¨ si altera talis erit.               [ ]
 11                at dum demissis   supplex cervicibus ibam,              [ ]
 12                  dicebar sicco   ¨ vilior esse lacu.                   [ ]
 13            nec mihi iam fastus   opponere quaerit iniquos,             [ ]
 14              nec mihi ploranti   ¨ lenta sedere potest.                [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
14. digt.
 15         atque utinam   non tam sero   mihi nota fuisset                [1]
 16               condicio! cineri   ¨ nunc medicina datur.                [ ]
 17              ante pedes caecis   lucebat semita nobis:                 [ ]
 18                scilicet insano   ¨ nemo in amore videt.                [ ]
 19             hoc sensi   prodesse magis:   contemnite, amantes!         [ ]
 20              sic hodie veniet,   ¨ si qua negavit heri.                [ ]
 21               pulsabant   alii frustra   dominamque vocabant:          [ ]
 22           mecum habuit positum   ¨ lenta puella caput.                 [ ]
 23             haec mihi devictis   potior victoria Parthis,              [ ]
 24       haec spolia, haec reges,   ¨ haec mihi currus erunt.             [ ]
 25             magna ego dona tua   figam, Cytherea, columna,             [1]?
 26             taleque sub nostro   ¨ munere carmen erit:                 [ ]
 27            'has pono ante tuas   tibi, diva, Propertius aedis          [ ]
 28                  exuvias, tota   ¨ nocte receptus amans.'              [ ]
 29        nunc a te est, mea lux,   veniatne ad litora navis              [ ]
 30             servata, an mediis   ¨ sidat onusta vadis.                 [ ]
 31           quod si forte aliqua   nobis mutabere culpa,                 [ ]?
 32              vestibulum iaceam   ¨ mortuus ante tuum!                  [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
15. digt.                                                                     .
  1                  O me felicem!    o nox mihi candida! et o tu          [ ]?
  2               lectule deliciis   ¨ facte beate meis!                   [ ]?
  3            quam multa apposita   narramus verba lucerna,               [ ]
  4              quantaque sublato   ¨ lumine rixa fuit!                   [ ]
  5               nam modo nudatis   mecum est luctata papillis,           [2]
  6                interdum tunica   ¨ dixit operta moram.                 [ ]
  7              illa meos   somno lapsos   patefecit ocellos              [ ]
  8              ore suo et dixit:   ¨ 'sicine, lente, iaces?'             [ ]
  9             quam vario amplexu   mutamus bracchia! quantum             [ ]?
 10             oscula sunt labris   ¨ nostra morata tuis!                 [ ]
 11           non iuvat in   caeco Venerem   corrumpere motu:              [ ]
 12               si nescis, oculi   ¨ sunt in amore duces.                [ ]
 13              ipse Paris   nuda fertur   periisse Lacaena,              [ ]?
 14                   cum Menelaeo   ¨ surgeret e thalamo;                 [ ]
 15              nudus et Endymion   Phoebi cepisse sororem                [ ]?
 16               dicitur et nudae   ¨ concubuisse deae.                   [ ]
 17             quod si pertendens   animo vestita cubaris,                [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
15. digt.
 18              scissa veste meas   ¨ experiere manus;                    [ ]
 19         quin etiam,   si me ulterius   provexerit ira,                 [ ]
 20                 ostendes matri   ¨ bracchia laesa tuae.                [ ]
 21              necdum inclinatae   prohibent te ludere mammae:           [ ]
 22          viderit haec, si quam   ¨ iam peperisse pudet.                [ ]
 23           dum nos fata sinunt,   oculos satiemus amore:                [ ]
 24           nox tibi longa venit   ¨ nec reditura dies.                  [ ]
 25         atque utinam haerentis   sic nos vincire catena                [ ]
 26             velles, ut numquam   ¨ solveret ulla dies!                 [ ]
 27              exemplo   iunctae tibi sint   in amore columbae,          [ ]
 28              masculus et totum   ¨ femina coniugium.                   [ ]
 29               errat, qui finem   vesani quaerit amoris:                [ ]
 30              verus amor nullum   ¨ novit habere modum.                 [ ]
 31            terra prius   falso partu   deludet arantis,                [ ]?
 32               et citius nigros   ¨ Sol agitabit equos,                 [ ]
 33       fluminaque ad   caput incipient   revocare liquores,             [ ]
 34                aridus et sicco   ¨ gurgite piscis erit,                [ ]
 35          quam possim   nostros alio   transferre dolores:              [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
15. digt.
 36               huius ero vivus,   ¨ mortuus huius ero.                  [1]
 37           quod mihi si   secum talis   concedere noctes                [2]
 38              illa velit, vitae   ¨ longus et annus erit.               [ ]
 39            si dabit et multas,   fiam immortalis in illis:             [ ]
 40               nocte una quivis   ¨ vel deus esse potest.               [ ]
 41               qualem si cuncti   cuperent decurrere vitam              [ ]
 42                et pressi multo   ¨ membra iacere mero,                 [ ]
 43               non ferrum crudele neque esset bellica navis,            [u]!
 44            nec nostra Actiacum   ¨ verteret ossa mare,                 [ ]
 45           nec totiens propriis   circum oppugnata triumphis            [ ]
 46             lassa foret crinis   ¨ solvere Roma suos.                  [ ]
 47            haec certe   merito poterunt   laudare minores:             [ ]
 48               laeserunt nullos   ¨ pocula nostra deos.                 [ ]
 49            tu modo, dum lucet,   fructum ne desere vitae!              [ ]
 50               omnia si dederis   ¨ oscula, pauca dabis.                [ ]
 51            ac veluti   folia arentis   liquere corollas,               [ ]
 52           quae passim calathis   ¨ strata natare vides,                [ ]
 53          sic nobis,   qui nunc magnum   spiramus amantes,              [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
15. digt.
 54              forsitan includet   ¨ crastina fata dies.                 [ ]?
16. digt.                                                                     .
  1           Praetor ab Illyricis   venit modo, Cynthia, terris,          [ ]
  2            maxima praeda tibi,   ¨ maxima cura mihi.                   [2]?
  3              non potuit   saxo vitam   posuisse Cerauno?               [ ]?
  4              (a, Neptune, tibi   ¨ qualia dona darem!)                 [ ]
  5           nunc sine me   plena fiunt   convivia mensa,                 [u]
  6              nunc sine me tota   ¨ ianua nocte patet.                  [1]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
16. digt.
  7          quare, si   sapis, oblatas   ne desere messis,                [1]!
  8              et stolidum pleno   ¨ vellere carpe pecus;                [ ]
  9          deinde, ubi consumpto   restabit munere pauper,               [ ]
 10               dic alias iterum   ¨ naviget Illyrias.                   [ ]
 11           Cynthia non sequitur   fascis nec curat honores:             [ ]
 12                semper amatorum   ¨ ponderat una sinus.                 [1]
 13             at tu nunc nostro,   Venus, o succurre dolori!             [ ]
 14             rumpat ut assiduis   ¨ membra libidinibus!                 [ ]
 15                 ergo muneribus   quivis mercatur amorem?               [1]
 16              Iuppiter, indigna   ¨ merce puella perit.                 [ ]
 17              semper in Oceanum   mittit me quaerere gemmas,            [ ]
 18               et iubet ex ipsa   ¨ tollere dona Tyro.                  [ ]
 19             atque utinam Romae   nemo esset dives, et ipse             [ ]
 20               straminea posset   ¨ dux habitare casa!                  [ ]
 21                numquam venales   essent ad munus amicae,               [ ]
 22               atque una fieret   ¨ cana puella domo.                   [ ]
 23               numquam septenas   noctes seiuncta cubares               [ ]
 24              candida tam foedo   ¨ bracchia fusa viro,                 [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
16. digt.
 25              non quia peccarim   (testor te), sed quia vulgo           [ ]
 26               formosis levitas   ¨ semper amica fuit.                  [ ]
 27              barbarus excussis   agitat vestigia lumbis                [ ]
 28                et subito felix   ¨ nunc mea regna tenet.               [1]
 29             aspice, quid donis   Eriphyla invenit amaris,              [ ]?
 30             arserit et quantis   ¨ nupta Creusa malis!                 [ ]
 31                nullane sedabit   nostros iniuria fletus?               [2]
 32            an dolor hic vitiis   ¨ nescit abesse tuis?                 [ ]
 33           tot iam abiere dies,   cum me nec cura theatri               [ ]
 34             nec tetigit Campi,   ¨ nec mea mensa iuvat.                [ ]
 35          'at pudeat.'   certe, pudeat!   - nisi forte, quod aiunt,     [ ]
 36             turpis amor surdis   ¨ auribus esse solet.                 [ ]
 37        cerne ducem,   modo qui fremitu   complevit inani               [ ]
 38                 Actia damnatis   ¨ aequora militibus.                  [ ]
 39              hunc infamis amor   versis dare terga carinis             [ ]
 40              iussit et extremo   ¨ quaerere in orbe fugam.             [ ]
 41           Caesaris haec virtus   et gloria Caesaris haec est:          [ ]
 42               illa, qua vicit,   ¨ condidit arma manu.                 [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
16. digt.
 43            sed quascumque tibi   vestis, quoscumque smaragdos,         [ ]
 44             quosve dedit flavo   ¨ lumine chrysolitos,                 [ ]
 45            haec videam rapidas   in vanum ferre procellas,             [ ]
 46        quae tibi terra, velim,   ¨ quae tibi fiat aqua.                [ ]
 47            non semper placidus   periuros ridet amantis                [ ]
 48              Iuppiter et surda   ¨ neglegit aure preces.               [ ]
 49                vidistis   toto sonitus   percurrere caelo,             [1]
 50            fulminaque aetherea   ¨ desiluisse domo.                    [ ]
 51              non haec Pleiades   faciunt neque aquosus Orion,          [ ]
 52              nec sic de nihilo   ¨ fulminis ira cadit;                 [ ]
 53             periuras   tunc ille solet   punire puellas,               [ ]
 54               deceptus quoniam   ¨ flevit et ipse deus.                [ ]
 55              quare ne tibi sit   tanti Sidonia vestis,                 [1]?
 56            ut timeas, quotiens   ¨ nubilus Auster erit.                [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 95
Sextus Propertius: Elegier 2,17 til 21 [Carmina]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: