Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Ovid: ritmo ovidiano.
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 52 - EL1-PROP Prossimo file n. 96
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag) 0:00
17. digt. .
1 Mentiri noctem, promissis ducere amantem, [ ]
2 hoc erit infectas ¨ sanguine habere manus. [ ]?
3 horum ego sum vates, quotiens desertus amaras [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag) 0:+
17. digt.
4 explevi noctes ¨ fractus utroque toro. [ ]
5 vel tu Tantalea moveare ad flumina sorte, [ ]
6 ut liquor arenti ¨ fallat ab ore sitim, [ ]
7 vel tu Sisyphios licet admirere labores, [ ]
8 difficile ut toto ¨ monte volutet onus: [ ]
9 durius in terris nihil est quod vivat amante, [ ]
10 nec, modo si sapias, ¨ quod minus esse velis. [ ]
11 quem modo felicem invidia admirante ferebant, [2]!
12 nunc decimo admittor ¨ vix ego quoque die. [ ]
15 nunc licet in triviis sicca requiescere luna, [ ]
16 aut per rimosas ¨ mittere verba fores; [ ]
13 nunc iacere e duro corpus iubet impia saxo, [2]?
14 sumere et in nostras ¨ trita venena manus. [ ]?
17 quod quamvis ita sit, dominam mutare cavebo: [ ]
18 tum flebit, cum in me ¨ senserit esse fidem. [ ]
19 assiduae multis odium peperere querelae: [ ]
20 frangitur in tacito ¨ femina saepe viro. [ ]
21 si quid vidisti, semper vidisse negato! [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag) 0:++
17. digt.
22 aut si quid doluit ¨ forte, dolere nega! [ ]?
18. digt. .
1 Quid mea si canis aetas candesceret annis, [ ]
2 et faceret scissas ¨ languida ruga genas? [ ]?
3 at non Tithoni spernens Aurora senectam [ ]
4 desertum Eoa ¨ passa iacere domo est. [ ]
5 illum saepe suis decedens fovit in ulnis, [ ]
6 quam prius abiunctos ¨ sedula lavit equos; [ ]
7 illum ad vicinos cum amplexa quiesceret Indos, [ ]
8 maturos iterum est ¨ questa redire dies; [2]
9 illa deos currum conscendens dixit iniquos, [ ]
10 invitum et terris ¨ praestitit officium; [ ]
11 cui maiora senis Tithoni gaudia vivi [1]?
12 quam gravis amisso ¨ Memnone luctus erat. [ ]
13 cum sene non puduit talem dormire puellam, [ ]
14 et canae totiens ¨ oscula ferre comae. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag) 0:+++
18. digt.
15 at tu etiam iuvenem odisti me, perfida, cum sis [ ]?
16 ipsa anus haud longa ¨ curva futura die. [ ]
17 quin ego deminuo curam, quod saepe Cupido [ ]?
18 huic malus esse solet, ¨ cui bonus ante fuit. [ ]
19 nunc etiam infectos demens imitare Britannos [ ]
20 ludis et externo ¨ tincta nitore caput? [ ]
21 ut natura dedit, sic omnis recta figura: [1]
22 turpis Romano ¨ Belgicus ore color. [ ]
23 illi sub terris fiant mala multa puellae, [ ]
24 quae mentita suas ¨ vertit inepta comas! [ ]
25 deme: mihi certe poteris formosa videri, [ ]
26 mi formosa sat es, ¨ si modo saepe venis. [ ]
27 an si caeruleo quaedam sua tempora fuco [ ]
28 tinxerit, idcirco ¨ caerula forma bona est? [ ]
29 cum tibi nec frater nec sit tibi filius ullus, [ ]
30 frater ego et tibi sim ¨ filius unus ego, [ ]
31 ipse tuus semper tibi sit custodia lectus, [ ]
32 nec nimis ornata ¨ fronte sedere velis. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag) 4:00
18. digt.
33 credam ego narranti (noli committere) famae: [1]
34 et terram rumor ¨ transilit et maria. [ ]
19. digt. .
1 Etsi me invito discedis, Cynthia, Roma, [ ]
2 laetor, quod sine me ¨ devia rura coles. [ ]
3 nullus erit castis iuvenis corruptor in agris, [ ]
4 qui te blanditiis ¨ non sinat esse probam; [ ]
5 nulla neque ante tuas orietur rixa fenestras, [ ]
6 nec tibi clamatae ¨ somnus amarus erit. [1]
7 sola eris et solos spectabis, Cynthia, montis [ ]
8 et pecus et finis ¨ pauperis agricolae. [ ]
9 illic te nulli poterunt corrumpere ludi [ ]
10 fanaque, peccatis ¨ plurima causa tuis. [ ]
11 illic assidue tauros spectabis arantis [ ]
12 et vitem docta ¨ ponere falce comas, [ ]
13 atque ibi rara feres inculto tura sacello, [ ]
14 haedus ubi agrestis ¨ corruet ante focos; [ ]
15 protinus et nuda choreas imitabere sura, [ ]?
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag) 4:+
19. digt.
16 omnia ab externo ¨ sint modo tuta viro. [ ]
17 ipse ego venabor: iam nunc me sacra Dianae [2]
18 suscipere et Veneri ¨ ponere vota iuvat. [ ]?
19 incipiam captare feras et reddere pinu [ ]
20 cornua et audaces ¨ ipse monere canis; [ ]
21 non tamen ut vastos ausim temptare leones [ ]
22 aut celer agrestis ¨ comminus ire sues. [ ]
23 haec igitur mihi sit lepores audacia mollis [ ]
24 excipere et structo ¨ figere avem calamo, [ ]
25 qua formosa suo Clitumnus flumina luco [ ]?
26 integit, et niveos ¨ abluit unda boves. [ ]
27 tu quotiens aliquid conabere, vita, memento [1]
28 venturum paucis ¨ me tibi luciferis. [ ]
29 hic me nec solae poterunt avertere silvae [ ]
30 nec vaga muscosis ¨ flumina fusa iugis, [ ]
31 quin ego in assidua mussem tua nomina lingua: [ ]
32 absenti nemo ¨ non nocuisse velit. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag) 4:++
20. digt. .
1 Quid fles abducta gravius Briseide? quid fles [ ]
2 anxia captiva ¨ tristius Andromacha? [ ]
3 quidve mea de fraude deos, insana, fatigas? [ ]?
4 quid quereris nostram ¨ sic cecidisse fidem? [ ]
5 non tam nocturna volucris funesta querela [ ]
6 Attica Cecropiis ¨ obstrepit in foliis, [ ]
7 nec tantum Niobae bis sex ad busta superbae [ ]
8 sollicito lacrimae ¨ defluit a Sipylo. [ ]
9 Mi licet aeratis astringant bracchia nodis, [ ]
10 sint tua vel Danaes ¨ condita membra domo, [ ]
11 in te ego et aeratas rumpam, mea vita, catenas, [ ]
12 ferratam Danaes ¨ transiliamque domum. [ ]
13 de te quodcumque, ad surdas mihi dicitur auris: [ ]!
14 tu modo ne dubita ¨ de gravitate mea. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag) 8:00
20. digt.
15 ossa tibi iuro per matris et ossa parentis [3]
16 (si fallo, cinis heu ¨ sit mihi uterque gravis!) [ ]
17 me tibi ad extremas mansurum, vita, tenebras: [ ]
18 ambos una fides ¨ auferet, una dies. [2]
19 quod si nec nomen nec me tua forma teneret, [ ]
20 posset servitium ¨ mite tenere tuum. [ ]
21 septima iam plenae deducitur orbita lunae, [1]
22 cum de me et de te ¨ compita nulla tacent: [ ]
23 interea nobis non numquam ianua mollis, [ ]
24 non numquam lecti ¨ copia facta tui; [ ]
25 nec mihi muneribus nox ulla est empta beatis: [ ]
26 quicquid eram, hoc animi ¨ gratia magna tui. [ ]
27 cum te tam multi peterent, tu me una petisti: [ ]
28 possum ego nunc curae ¨ non meminisse tuae? [ ]
29 tum me vel tragicae vexetis Erinyes, et me [ ]
30 inferno damnes, ¨ Aeace, iudicio, [ ]
31 atque inter Tityi volucris mea poena vagetur, [ ]
32 tumque ego Sisyphio ¨ saxa labore geram! [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag) 8:+
20. digt.
33 nec tu supplicibus me sis venerata tabellis: [ ]
34 ultima talis erit, ¨ quae mea prima fides. [ ]?
35 hoc mihi perpetuo ius est, quod solus amator [ ]?
36 nec cito desisto ¨ nec temere incipio. [ ]
21. digt. .
1 A quantum de me Panthi tibi pagina finxit, [ ]?
2 tantum illi Pantho ¨ ne sit amica Venus! [ ]
3 sed tibi iam videor Dodona verior augur: [ ]?
4 uxorem ille tuus ¨ pulcher amator habet! [ ]
5 tot noctes periere: nihil pudet? aspice, cantat [ ]
6 liber: tu, nimium ¨ credula, sola iaces. [ ]
7 et nunc inter eos tu sermo es, te ille superbus [ ]
8 dicit se invito ¨ saepe fuisse domi. [ ]
9 dispeream, si quicquam aliud quam gloria de te [ ]
10 quaeritur: has laudes ¨ ille maritus habet. [ ]
11 Colchida sic hospes quondam decepit Iason: [ ]
12 eiecta est (tenuit ¨ namque Creusa) domo. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag) 8:++
21. digt.
13 sic a Dulichio iuvene est elusa Calypso: [ ]?
14 vidit amatorem ¨ pandere vela suum. [1]
15 a nimium faciles aurem praebere puellae, [ ]
16 discite desertae ¨ non temere esse bonae! [ ]
17 huic quoque, quod restat, iam pridem quaeritur alter: [ ]
18 experta in primo, ¨ stulta, cavere potes. [ ]
19 nos quocumque loco, nos omni tempore tecum [ ]?
20 sive aegra pariter ¨ sive valente sumus. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 96
Sextus Propertius: Elegier 2,22 til 25 [Carmina]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
17. til 21. digt.
17 quod quamvis ita sit, dominam mutare cavebo: [ ]
17. til 21. digt.
15 at tu etiam iuvenem odisti me, perfida, cum sis [ ]?
1 Quid fles abducta gravius Briseide? quid fles [ ]
29 tum me vel tragicae vexetis Erinyes, et me [ ]
9 dispeream, si quicquam aliud quam gloria de te [ ]
17. til 21. digt.
18 tum flebit, cum-in me ¨ senserit esse fidem. [ ]
30 frater ego et tibi sim ¨ filius unus ego, [ ]
2 laetor, quod sine me ¨ devia rura coles. [ ]
22 cum de me et de te ¨ compita nulla tacent: [ ]
17. til 21. digt.
26 mi formosa sat es, ¨ si modo saepe venis. [ ]
Analyse 3
17. til 21. digt.
13 de te quodcumque, ad surdas mihi dicitur auris: *[ ]!
17. til 21. digt.
10 invitum et terris ¨ praestitit officium; [ ]
8 et pecus et finis ¨ pauperis agricolae. [ ]
28 venturum paucis ¨ me tibi luciferis. [ ]
2 anxia captiva ¨ tristius Andromacha? [ ]
30 inferno damnes, ¨ Aeace, iudicio, [ ]
36 nec cito desisto ¨ nec temere incipio. [ ]
17. til 21. digt.
34 et terram rumor ¨ transilit et maria. [ ]
6 Attica Cecropiis ¨ obstrepit in foliis, [ ]
8 sollicito lacrimae ¨ defluit a Sipylo. [ ]
Analyse 4
17. til 21. digt.
11 quem modo felicem invidia admirante ferebant, [2]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede