File n. 96 – 12:18 minuti – Propertius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 97
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 96 Sextus Propertius: Elegier 2,22 til 25 [Caemina]
Læst som af Ovid: ritmo ovidiano.
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)                        0:00
22. digt.                                                                     .
  1          Scis here mi   multas pariter   placuisse puellas;            [ ]
  2          scis mihi, Demophoon,   ¨ multa venire mala.                  [ ]?
  3             nulla meis frustra   lustrantur compita plantis;           [ ]
  4                 o nimis exitio   ¨ nata theatra meo!                   [ ]
  5             sive aliquis molli   diducit candida gestu                 [ ]?
  6            bracchia seu varios   ¨ incinit ore modos,                  [ ]
  7               interea   nostri quaerunt   sibi vulnus ocelli,          [ ]
  8              candida non tecto   ¨ pectore si qua sedet,               [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
22. digt.
  9             sive vagi   crines puris   in frontibus errant,            [2]
 10              Indica quos medio   ¨ vertice gemma tenet.                [ ]
 11          quae si forte aliquid   vultu mihi dura negarat,              [ ]
 12                frigida de tota   ¨ fronte cadebat aqua.                [1]?
 13            quaeris, Demophoon,   cur sim tam mollis in omnis?          [ ]
 14         quod quaeris, 'quare',   ¨ non habet ullus amor.               [ ]
 15           cur aliquis   sacris laniat   sua bracchia cultris,          [ ]
 16             et Phrygis insanos   ¨ caeditur ad numeros?                [ ]
 17                unicuique dedit   vitium natura creato:                 [ ]
 18             mi fortuna aliquid   ¨ semper amare dedit.                 [ ]
 19           me licet et Thamyrae   cantoris fata sequantur,              [ ]
 20           numquam ad formosas,   ¨ invide, caecus ero.                 [ ]
 21             sed tibi si exilis   videor tenuatus in artus,             [ ]
 22      falleris: haud umquam est   ¨ culta labore Venus.                 [ ]
 23              percontere licet:   saepe est experta puella              [ ]
 24                  officium tota   ¨ nocte valere meum.                  [ ]
 25              Iuppiter Alcmenae   geminas requieverat Arctos,           [ ]
 26                et caelum noctu   ¨ bis sine rege fuit;                 [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
22. digt.                                                                     .
 27              nec tamen idcirco   languens ad fulmina venit:            [ ]
 28              nullus amor vires   ¨ eripit ipse suas.                   [ ]
 29           quid? cum e complexu   Briseidos iret Achilles,              [u]
 30               num fugere minus   ¨ Thessala tela Phryges?              [2]
 31        quid? ferus Andromachae   lecto cum surgeret Hector,            [ ]
 32                bella Mycenaeae   ¨ non timuere rates?                  [ ]
 33         ille vel hic   classis poterant   vel perdere muros:           [ ]
 34               hic ego Pelides,   ¨ hic ferus Hector ego.               [1]
 35             aspice uti   caelo modo sol   modo luna ministret:         [ ]
 36                sic etiam nobis   ¨ una puella parum est.               [ ]
 37              altera me cupidis   teneat foveatque lacertis,            [ ]
 38               altera si quando   ¨ non sinit esse locum,               [ ]
 39               aut si forte irata meo sit facta ministro,               [u]!
 40           ut sciat esse aliam,   ¨ quae velit esse mea.                [ ]
 41            nam melius   duo defendunt   retinacula navim,              [ ]
 42              tutius et geminos   ¨ anxia mater alit.                   [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)                        4:00
22. digt.
 43         aut, si es dura, nega:   sin es non dura, venito!              [ ]?
 44         quid iuvat, heu! nullo   ¨ pondere verba loqui?                [ ]
 45             hic unus dolor est   ex omnibus acer amanti                [ ]
 46               speranti, subito   ¨ si qua venire negat.                [ ]
 47            quanta illum   toto versant   suspiria lecto,               [ ]
 48           cum recipi, quae non   ¨ venerit ipsa vetat?                 [ ]
 49               et rursus puerum   quaerendo audita fatigat,             [ ]
 50        quem, quae scire timet,   ¨ sciscere fata iubet.                [ ]
23. digt.                                                                     .
  1              Cui fugienda fuit   indocti semita vulgi,                 [ ]
  2               ipsa petita lacu   ¨ nunc mihi dulcis aqua est.          [ ]
  3         ingenuus   quisquam alterius   dat munera servo,               [ ]
  4               ut promissa suae   ¨ verba ferat dominae?                [ ]
  5             et quaerit totiens   'quaenam nunc porticus illam          [ ]
  6            integit?' et 'Campo   ¨ quo movet illa pedes?'              [ ]
  7         deinde ubi pertuleris,   quos dicit fama, labores              [ ]
  8           Herculis, ut scribat   ¨ 'muneris ecquid habes?'             [ ]
  9           cernere uti   possis vultum   custodis amari,                [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
23. digt.
 10              captus et inmunda   ¨ saepe latere casa?                  [ ]?
 11           quam care   semel in toto   nox vertitur anno!               [ ]?
 12             a pereant, si quos   ¨ ianua clausa iuvat!                 [ ]
 13                contra, reiecto   quae libera vadit amictu              [ ]?
 14              custodum et nullo   ¨ saepta timore, placet,              [ ]
 15              cui saepe immundo   Sacra conteritur Via socco,           [ ]
 16          nec sinit esse moram,   ¨ si quis adire velit.                [ ]
 17         differet haec numquam,   nec poscet garrula, quod te           [ ]
 18               astrictus ploret   ¨ saepe dedisse pater,                [ ]
 19              nec dicet 'timeo:   propera iam surgere, quaeso;          [ ]
 20                 infelix, hodie   ¨ vir mihi rure venit.'               [ ]?
 21              et quas Euphrates   et quas mihi misit Orontes,           [ ]?
 22              me iuerint: nolim   ¨ furta pudica tori.                  [ ]
 23             libertas   quoniam nulli   iam restat amanti,              [ ]
 24             nullus liber erit,   ¨ si quis amare volet.                [ ]
 25          'tu loqueris, cum sis   iam noto fabula libro                 [ ]?
 26                et tua sit toto   ¨ Cynthia lecta foro?'                [ ]
 27             cui non his verbis   aspergat tempora sudor?               [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
23. digt.
 28             aut pudor ingenuis   ¨ aut retinendus amor.                [ ]
 29            quod si iam facilis   spiraret Cynthia nobis,               [ ]
 30              non ego nequitiae   ¨ dicerer esse caput,                 [ ]
 31         nec sic per   totam infamis   traducerer urbem,                [ ]
 32              urerer et quamvis   ¨ non bene, verba darem.              [ ]
 33              quare ne tibi sit   mirum me quaerere vilis:              [ ]?
 34              parcius infamant:   ¨ num tibi causa levis?               [ ]
 35              haec modo pavonis   caudae flabella superbae              [2]
 36                et manibus dura   ¨ frigus habere pila                  [ ]
 37                et cupit iratum   talos me poscere eburnos,             [2]
 38           quaeque nitent Sacra   ¨ vilia dona Via.                     [ ]
 39           a peream,   si me ista movent   dispendia: sed me            [ ]
 40                fallaci dominae   ¨ iam pudet esse iocum!               [2]
24. digt.                                                                     .
  1             Hoc erat in primis   quod me gaudere iubebas?              [ ]
  2                tam te formosam   ¨ non pudet esse levem?               [ ]
  3             una aut altera nox   nondum est in amore peracta,          [ ]!
  4                 et dicor lecto   ¨ iam gravis esse tuo.                [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
24. digt.
  5               me modo laudabas   et carmina nostra legebas:            [ ]?
  6               ille tuus pennas   ¨ tam cito vertit amor?               [ ]
  7           contendat   mecum ingenio,   contendat et arte,              [ ]
  8                  in primis una   ¨ discat amare domo!                  [ ]
  9          si libitum tibi erit,   Lernaeas pugnet ad hydras,            [ ]
 10            et tibi ab Hesperio   ¨ mala dracone ferat,                 [ ]
 11           taetra venena libens   et naufragus ebibat undas,            [ ]
 12              et numquam pro te   ¨ deneget esse miser:                 [ ]
 13         (quos utinam in nobis,   vita, experiare labores!)             [ ]
 14            iam tibi de timidis   ¨ iste protervus erit,                [ ]
 15         qui nunc se in tumidum   iactando venit honorem:               [ ]
 16                discidium vobis   ¨ proximus annus erit.                [ ]
 17                at me non aetas   mutabit tota Sibyllae,                [ ]
 18             non labor Alcidae,   ¨ non niger ille dies.                [ ]
 19               tum mea compones   et dices 'ossa, Properti,             [ ]?
 20            haec tua sunt? eheu   ¨ tu mihi certus eras,                [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)                        8:00
24. digt.
 21              certus eras eheu,   quamvis nec sanguine avito            [2]
 22             nobilis et quamvis   ¨ non ita dives eras.'                [ ]
 23            nil ego non patiar;   numquam me iniuria mutat:             [ ]
 24             ferre ego formosam   ¨ nullum onus esse puto.              [ ]
 25         credo ego non   paucos ista   periisse figura,                 [ ]
 26           credo ego sed multos   ¨ non habuisse fidem.                 [ ]
 27                  parvo dilexit   spatio Minoida Theseus,               [1]?
 28            Phyllida Demophoon,   ¨ hospes uterque malus.               [ ]
 29               iam tibi Iasonia   nota est Medea carina,                [ ]?
 30                et modo servato   ¨ sola relicta viro.                  [ ]
 31          dura est, quae multis   simulatum fingit amorem,              [ ]
 32                 et se plus uni   ¨ si qua parare potest.               [ ]
 33                noli nobilibus,   noli conferre beatis:                 [1]
 34             vix venit, extremo   ¨ qui legat ossa die.                 [ ]
 35            hi tibi nos erimus:   sed tu potius precor ut me            [ ]
 36               demissis plangas   ¨ pectora nuda comis.                 [ ]
25. digt.                                                                     .
  1                 Unica nata meo   pulcherrima cura dolori,              [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
25. digt.
  2                excludi quoniam   ¨ sors mea saepe venit:               [ ]
  3                 ista meis fiet   notissima forma libellis,             [ ]
  4              Calve, tua venia,   ¨ pace, Catulle, tua.                 [ ]
  5                miles depositis   annosus secuat armis,                 [ ]
  6            grandaevique negant   ¨ ducere aratra boves,                [ ]
  7             putris et in vacua   requiescit navis harena,              [ ]
  8             et vetus in templo   ¨ bellica parma vacat:                [ ]
  9             at me ab amore tuo   diducet nulla senectus,               [ ]?
 10              sive ego Tithonus   ¨ sive ego Nestor ero.                [1]
 11            nonne fuit   satius duro   servire tyranno,                 [ ]
 12            et gemere in tauro,   ¨ saeve Perille, tuo?                 [ ]
 13             Gorgonis et satius   fuit obdurescere vultu,               [ ]
 14                Caucasias etiam   ¨ si pateremur avis?                  [ ]
 15            sed tamen obsistam!   teritur robigine mucro                [ ]
 16               ferreus et parvo   ¨ saepe liquore silex:                [ ]
 17            at nullus   dominae teritur   sub limine amor, qui          [ ]
 18             restat et immerita   ¨ sustinet aure minas.                [ ]
 19               ultro contemptus   rogat, et peccasse fatetur            [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
25. digt.
 20             laesus, et invitis   ¨ ipse redit pedibus.                 [ ]
 21         tu quoque, qui   pleno fastus   assumis amore,                 [2]
 22             credule, nulla diu   ¨ femina pondus habet.                [ ]
 23          an quisquam in mediis   persolvit vota procellis,             [ ]
 24             cum saepe in portu   ¨ fracta carina natet?                [ ]
 25              aut prius infecto   deposcit praemia cursu,               [ ]?
 26             septima quam metam   ¨ triverit ante rota?                 [ ]
 27              mendaces   ludunt flatus   in amore secundo:              [1]
 28             si qua venit sero,   ¨ magna ruina venit.                  [ ]
 29              tu tamen interea,   quamvis te diligat illa,              [ ]
 30               in tacito cohibe   ¨ gaudia clausa sinu;                 [ ]
 31            namque in amore suo   semper sua maxima cuique              [ ]
 32               nescio quo pacto   ¨ verba nocere solent.                [ ]
 33            quamvis te   persaepe vocet,   semel ire memento:           [ ]!
 34           invidiam quod habet,   ¨ non solet esse diu.                 [ ]
 35            at si saecla forent   antiquis grata puellis,               [ ]
 36       essem ego, quod nunc tu:   ¨ tempore vincor ego.                 [ ]
 37            non tamen ista meos   mutabunt saecula mores:               [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)                       12:00
25. digt.
 38               unus quisque sua   ¨ noverit ire via.                    [ ]
 39         at vos, qui officia in   multos revocatis amores,              [ ]
 40            quantus sic cruciat   ¨ lumina vestra dolor!                [ ]
 41               vidistis   pleno teneram   candore puellam,              [1]
 42                vidistis fusco:   ¨ ducit uterque color;                [ ]
 43          vidistis   quandam Argiva   prodire figura,                   [ ]
 44              vidistis nostras:   ¨ utraque forma rapit;                [ ]
 45                illaque plebeio   vel sit sandycis amictu:              [2]
 46           haec atque illa mali   ¨ vulneris una via est.               [ ]
 47             cum satis una tuis   insomnia portet ocellis,              [ ]
 48             una sat est cuivis   ¨ femina multa mala.                  [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 97
Sextus Propertius: Elegier 2,26 til 28 [Carmina]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: