Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Ovid: ritmo ovidiano.
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 53 - EL2-PROP Prossimo file n. 99
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag) 0:00
29. digt. .
1 Hesterna, mea lux, cum potus nocte vagarer, [ ]
2 nec me servorum ¨ duceret ulla manus, [ ]
3 obvia nescio quot pueri mihi turba minuta [ ]!
4 venerat (hoc vetuit ¨ me numerare timor), [ ]
5 quorum alii faculas, alii retinere sagittas, [ ]
6 pars etiam visa est ¨ vincla parare mihi. [ ]
7 sed nudi fuerant. quorum lascivior unus [ ]
8 'arripite hunc' inquit, ¨ 'iam bene nostis eum. [ ]
9 hic erat, hunc mulier nobis irata locavit,' [ ]?
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag) 0:+
29. digt.
10 dixit, et in collo ¨ iam mihi nodus erat. [ ]?
11 hic alter iubet in medium propellere, at alter [ ]
12 'intereat, qui nos ¨ non putat esse deos! [ ]
13 haec te non meritum totas expectat in horas: [ ]
14 at tu nescio quas ¨ quaeris, inepte, foris. [ ]!
15 quae cum Sidoniae nocturna ligamina mitrae [ ]
16 solverit atque oculos ¨ moverit illa gravis, [ ]
17 afflabunt tibi non Arabum de gramine odores, [ ]
18 sed quos ipse suis ¨ fecit Amor manibus. [ ]
19 parcite iam, fratres: iam certos spondet amores [ ]
20 et iam ad mandatam ¨ venimus esse domum.' [ ]
21 atque ita mi iniecto dixerunt rursus amictu [ ]
22 'i nunc et noctes ¨ disce manere domi.' [ ]
23 mane erat, et volui, si sola quiesceret illa, [ ]?
24 visere: at in lecto ¨ Cynthia sola fuit. [ ]
25 obstupui: non illa mihi formosior umquam [ ]?
26 visa, neque ostrina ¨ cum fuit in tunica, [ ]
27 ibat et hinc castae narratum somnia Vestae, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag) 0:++
29. digt.
28 neu sibi neve mihi ¨ quae nocitura forent: [2]?
29 talis visa mihi somno dimissa recenti. [ ]?
30 heu quantum per se ¨ candida forma valet! [ ]
31 'quid tu matutinus' ait 'speculator amicae? [ ]!
32 me similem vestris ¨ moribus esse putas? [ ]
33 non ego tam facilis: sat erit mihi cognitus unus, [ ]
34 vel tu vel si quis ¨ verior esse potest. [ ]
35 apparent non ulla toro vestigia presso, [ ]
36 signa volutantis ¨ nec iacuisse duos. [ ]
37 aspice, ut in toto nullus mihi corpore surgat [ ]?
38 spiritus admisso ¨ notus adulterio.' [ ]
39 dixit et opposita propellens savia dextra [ ]?
40 prosilit in laxa ¨ nixa pedem solea. [ ]
41 sic ego tam sancti custos deludor amoris: [ ]
42 ex illo felix ¨ nox mihi nulla fuit. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag) 4:00
30. digt. .
1 Quo fugis, a demens? nulla est fuga: tu licet usque [2]
2 ad Tanain fugias, ¨ usque sequetur Amor. [ ]?
3 non si Pegaseo vecteris in aere dorso, [1]?
4 nec tibi si Persei ¨ moverit ala pedes, [ ]
5 vel si te sectae rapiant talaribus aurae, [ ]?
6 nil tibi Mercurii ¨ proderit alta via. [ ]
7 instat semper Amor, supra caput instat amanti, [ ]
8 et gravis ipsa super ¨ libera colla sedet. [ ]
9 excubat ille acer custos et tollere numquam [ ]
10 te patietur humo ¨ lumina capta semel. [ ]
11 et iam si pecces, deus exorabilis ille est, [ ]
12 si modo praesentis ¨ viderit esse preces. [ ]
13 ista senes licet accusent convivia duri: [ ]
14 non modo propositum, ¨ vita, teramus iter. [ ]
15 illorum antiquis onerentur legibus aures: [ ]?
16 hic locus est, in quo, ¨ tibia docta, sones [ ]
17 (quae non iure vado Maeandri iacta natasti, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag) 4:+
30. digt.
18 turpia cum faceret ¨ Palladis ora tumor, [ ]
19 non tamen immerito: Phrygias nunc ire per undas [ ]
20 et petere Hyrcani ¨ litora nuda maris, [ ]
21 spargere et alterna communis caede Penatis [ ]
22 et ferre ad patrios ¨ praemia dira Lares). [ ]
23 una contentum pudeat me vivere amica? [ ]
24 hoc si crimen erit, ¨ crimen Amoris erit: [2]?
25 mi nemo obiciat! libeat tibi, Cynthia, mecum [ ]
26 rorida muscosis ¨ antra tenere iugis: [ ]
27 illic aspicies scopulis haerere Sorores, [ ]
28 et canere antiqui ¨ dulcia furta Iovis, [ ]
29 ut Semela est combustus, ut est deperditus Io, [ ]
30 denique ut ad Troiae ¨ tecta volarit avis. [ ]
31 quod si nemo extat, qui vicerit Alitis arma, [1]?
32 communis culpae ¨ cur reus unus agor? [ ]
33 nec tu Virginibus reverentia moveris ora: [ ]
34 hic quoque non nescit, ¨ quid sit amare, chorus, [ ]
35 si tamen Oeagri quaedam compressa figurae [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag) 4:++
30. digt.
36 Bistoniis olim ¨ rupibus accubuit. [ ]
37 hic ubi te prima statuent in parte choreae [2]
38 et medius docta ¨ cuspide Bacchus erit, [ ]
39 tum capiti sacros patiar pendere corymbos: [ ]
40 nam sine te nostrum ¨ non valet ingenium. [ ]
31. digt. .
1 Quaeris, cur veniam tibi tardior? aurea Phoebi [ ]
2 porticus a magno ¨ Caesare aperta fuit. [ ]
3 tota erat in spatium Poenis digesta columnis, [ ]
4 inter quas Danai ¨ femina turba senis. [ ]
5 hic Phoebus Phoebo visus mihi pulchrior ipso [ ]
6 marmoreus tacita ¨ carmen hiare lyra, [ ]
7 atque aram circum steterant armenta Myronis, [ ]
8 quattuor artifices, ¨ vivida signa, boves. [ ]
9 tum medium claro surgebat marmore templum, [ ]
10 et patria Phoebo ¨ carius Ortygia. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag) 4:+++
31. digt.
11 in quo Solis erat supra fastigia currus, [1]
12 et valvae, Libyci ¨ nobile dentis opus: [ ]
13 altera deiectos Parnasi vertice Gallos, [ ]?
14 altera maerebat ¨ funera Tantalidos. [ ]
15 deinde inter matrem deus ipse interque sororem [ ]
16 Pythius in longa ¨ carmina veste sonat. [ ]
32. digt. .
1 Qui videt, is peccat: qui te non viderit, ergo [ ]
2 non cupiet: facti ¨ lumina crimen habent. [ ]?
3 nam quid Praenesti dubias, o Cynthia, sortis, [ ]
4 quid petis Aeaei ¨ moenia Telegoni? [ ]
5 cur ita te Herculeum deportant esseda Tibur? [ ]
6 Appia cur totiens ¨ te via Lanuvium? [ ]
7 hoc utinam spatiere loco, quodcumque vacabis, [ ]
8 Cynthia! sed tibi me ¨ credere turba vetat, [ ]
9 cum videt accensis devotam currere taedis [ ]
10 in nemus et Triviae ¨ lumina ferre deae. [ ]
11 scilicet umbrosis sordet Pompeia columnis [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag) 8:00
32. digt.
12 porticus, aulaeis ¨ nobilis Attalicis, [ ]
13 et platanis creber pariter surgentibus ordo, [ ]
14 flumina sopito ¨ quaeque Marone cadunt, [1]
15 et leviter nymphis toto crepitantibus orbe [1]
16 quam subito Triton ¨ ore recondit aquam? [1]
17 falleris: ista tui furtum via monstrat amoris: [ ]
18 non urbem, demens, ¨ lumina nostra fugis! [ ]
19 nil agis, insidias in me componis inanis, [ ]
20 tendis iners docto ¨ retia nota mihi. [ ]
21 sed de me minus est: famae iactura pudicae [ ]?
22 tanta tibi miserae, ¨ quanta meretur, erit. [ ]
23 nuper enim de te nostras me laedit ad auris [ ]
24 rumor, et in tota ¨ non bonus urbe fuit. [ ]
25 'sed tu non debes inimicae credere linguae: [ ]?
26 semper formosis ¨ fabula poena fuit.' [ ]
27 non tam deprenso damnata est fama veneno [ ]
28 (testis eris puras, ¨ Phoebe, videre manus), [ ]
29 sin autem longo nos una aut altera lusu [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag) 8:+
32. digt.
30 consumpta est, non me ¨ crimina parva movent. [ ]
31 Tyndaris externo patriam mutavit amore, [ ]
32 et sine decreto ¨ viva reducta domum est. [1]
33 ipsa Venus fertur correpta libidine Martis, [ ]
34 nec minus in caelo ¨ semper honesta fuit, [ ]
35 quamvis Ida Parim pastorem dicat amasse [1]
36 atque inter pecudes ¨ accubuisse deam: [ ]
37 (hoc et Hamadryadum spectavit turba sororum [ ]
38 Silenique senes ¨ et pater ipse chori, [2]
39 cum quibus Idaeo legisti poma sub antro, [ ]?
40 supposita excipiens, ¨ Nai, caduca manu). [ ]
41 an quisquam in tanto stuprorum examine quaerit [ ]
42 'cur haec tam dives? ¨ quis dedit? unde dedit?' [ ]
43 o nimium nostro felicem tempore Romam, [ ]?
44 si contra mores ¨ una puella facit! [ ]
45 haec eadem ante illam iam impune et Lesbia fecit: [ ]
46 quae sequitur, certe est ¨ invidiosa minus. [ ]
47 qui quaerit Tatios veteres durosque Sabinos, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag) 8:++
32. digt.
48 hic posuit nostra ¨ nuper in urbe pedem. [ ]
49 tu prius et fluctus poteris siccare marinos, [ ]
50 altaque mortali ¨ deligere astra manu, [ ]
51 quam facere, ut nostrae nolint peccare puellae: [ ]
52 hic mos Saturno ¨ regna tenente fuit. [ ]
53 at cum Deucalionis aquae fluxere per urbem, [ ]!
54 et post antiquas ¨ Deucalionis aquas, [ ]
55 dic mihi, quis potuit lectum servare pudicum, [ ]
56 quae dea cum solo ¨ vivere sola deo? [ ]
57 uxorem quondam magni Minois, ut aiunt, [ ]
58 corrupit torvi ¨ candida forma bovis; [ ]
59 nec minus aerato Danae circumdata muro [ ]?
60 non potuit magno ¨ casta negare Iovi. [ ]
61 quod si tu Graias seu tu es imitata Latinas, [ ]?
62 semper vive meo ¨ libera iudicio! [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 99
Sextus Propertius: Elegier 2,33 og 34 [Carmina]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
29. til 32. digt.
21 sed de me minus est: famae iactura pudicae [ ]?
29. til 32. digt.
1 Quo fugis, a demens? nulla est fuga: tu licet usque [2]
29. til 32. digt.
12 ‘intereat, qui nos ¨ non putat esse deos! [ ]
30 heu quantum per se ¨ candida forma valet! [ ]
34 vel tu vel si quis ¨ verior esse potest. [ ]
16 hic locus est, in quo, ¨ tibia docta, sones [ ]
8 Cynthia! sed tibi me ¨ credere turba vetat, [ ]
30 consumpta est, non me ¨ crimina parva movent. [ ]
Analyse 3
29. til 32. digt.
3 obvia nescio quot pueri mihi turba minuta [ ]!
29. til 32. digt.
14 at tu nescio quas ¨ quaeris, inepte, foris. [ ]!
29. til 32. digt.
38 spiritus admisso ¨ notus adulterio.’ [ ]
36 Bistoniis olim ¨ rupibus accubuit. [ ]
40 nam sine te nostrum ¨ non valet ingenium. [ ]
10 et patria Phoebo ¨ carius Ortygia. [ ]
14 altera maerebat ¨ funera Tantalidos. [ ]
4 quid petis Aeaei ¨ moenia Telegoni? [ ]
6 Appia cur totiens ¨ te via Lanuvium? [ ]
12 porticus, aulaeis ¨ nobilis Attalicis, [ ]
62 semper vive meo ¨ libera iudicio! [ ]
29. til 32. digt.
26 visa, neque ostrina ¨ cum fuit in tunica, [ ]
29. til 32. digt.
18 sed quos ipse suis ¨ fecit Amor manibus. [ ]
40 prosilit in laxa ¨ nixa pedem solea. [ ]
Analyse 4
29. til 32. digt.
31 ‘quid tu matutinus’ ait ‘speculator amicae? [ ]!
53 at cum Deucalionis aquae fluxere per urbem, [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede