Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Ovid: ritmo ovidiano.
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 53 - EL2-PROP Prossimo file n. 100
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag) 0:00
33. digt. .
1 Tristia iam redeunt iterum sollemnia nobis: [ ]
2 Cynthia iam noctes ¨ est operata decem. [ ]?
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag) 0:+
33. digt.
3 atque utinam pereant, Nilo quae sacra tepente [ ]
4 misit matronis ¨ Inachis Ausoniis! [ ]
5 quae dea tam cupidos totiens divisit amantis, [ ]
6 quaecumque illa fuit, ¨ semper amata fuit. [ ]
7 tu certe Iovis occultis in amoribus, Io, [ ]
8 sensisti, multas ¨ quid sit inire vias, [ ]
9 cum te iussit habere puellam cornua Iuno [ ]!
10 et pecoris duro ¨ perdere verba sono. [ ]
11 a quotiens quernis laesisti frondibus ora, [ ]
12 mandisti stabulis ¨ arbuta pasta tuis! [ ]
13 an, quoniam agrestem detraxit ab ore figuram [ ]
14 Iuppiter, idcirco ¨ facta superba dea es? [ ]
15 an tibi non satis est fuscis Aegyptus alumnis? [ ]
16 cur tibi tam longa ¨ Roma petita via? [ ]
17 quidve tibi prodest viduas dormire puellas? [2]
18 sed tibi, crede mihi, ¨ cornua rursus erunt, [ ]
19 aut nos e nostra te, saeva, fugabimus urbe! [ ]?
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag) 0:++
33. digt.
20 cum Tiberi Nilo ¨ gratia nulla fuit. [1]
21 at tu, quae nostro nimium placata dolore es, [ ]
22 noctibus his vacui ¨ ter faciamus iter. [ ]
23 non audis et verba sinis mea ludere, cum iam [ ]
24 flectant Icarii ¨ sidera tarda boves. [ ]
25 lenta bibis: mediae nequeunt te frangere noctes. [ ]
26 an nondum est talos ¨ mittere lassa manus? [ ]
27 a pereat, quicum -que meracas repperit uvas [ ]
28 corrupitque bonas ¨ nectare primus aquas! [ ]
29 Icare, Cecropiis merito iugulate colonis, [ ]
30 pampineus nosti ¨ quam sit amarus odor! [ ]
31 tuque o Eurytion vino Centaure peristi, [ ]
32 nec non Ismario ¨ tu, Polypheme, mero. [ ]
33 vino forma perit, vino corrumpitur aetas, [ ]
34 vino saepe suum ¨ nescit amica virum. [ ]
35 me miserum, ut multo nihil est mutata Lyaeo! [ ]
36 iam bibe: formosa es: ¨ nil tibi vina nocent! [ ]
37 cum tua praependent demissae in pocula sertae, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag) 0:+++
33. digt.
38 et mea deducta ¨ carmina voce legis, [ ]
39 largius effuso madeat tibi mensa Falerno, [ ]?
40 spumet et aurato ¨ mollius in calice. [ ]
41 nulla tamen lecto recipit se sola libenter: [ ]
42 est quiddam, quod vos ¨ quaerere cogat Amor. [ ]
43 semper in absentis felicior aestus amantis: [ ]
44 elevat assiduos ¨ copia longa viros. [ ]
34. digt. .
1 Cur quisquam faciem dominae iam credat amico? [ ]
2 sic erepta mihi ¨ paene puella mea est. [ ]
3 expertus dico: nemo est in amore fidelis; [ ]?
4 formosam raro ¨ non sibi quisque petit. [ ]
5 polluit ille deus cognatos, solvit amicos [ ]
6 et bene concordis ¨ tristia ad arma vocat. [ ]
7 hospes in hospitium Menelao venit adulter; [u]
8 Colchis et ignotum ¨ nonne secuta virum est? [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag) 4:00
34. digt.
9 Lynceu, tune meam potuisti, perfide, curam [ ]
10 tangere? nonne tuae ¨ tum cecidere manus? [ ]
11 quid si non constans illa et tam certa fuisset? [ ]
12 posses in tanto ¨ vivere flagitio? [ ]
13 tu mihi vel ferro pectus vel perde veneno: [ ]
14 a domina tantum ¨ te modo tolle mea. [ ]
15 te socium vitae, te corporis esse licebit, [ ]
16 te dominum admitto ¨ rebus, amice, meis: [ ]
17 lecto te solum, lecto te deprecor uno: [ ]
18 rivalem possum ¨ non ego ferre Iovem. [ ]
19 ipse meas solus, quod nil est, aemulor umbras, [ ]
20 stultus, qui stulto ¨ saepe timore tremo. [ ]
21 una tamen causa est, qua crimina tanta remitto, [1]
22 errabant multo ¨ quod tua verba mero. [ ]
23 sed numquam vitae fallet me ruga severae: [ ]
24 omnes iam norunt, ¨ quam sit amare bonum. [ ]
25 Lynceus ipse meus seros insanit amores: [ ]
26 solum te nostros ¨ laetor adire deos. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag) 4:+
34. digt.
27 quid tu Socraticis tibi nunc sapientia libris [1]
28 proderit aut rerum ¨ dicere posse vias? [ ]
29 aut quid Erechthei tibi prosunt carmina lecta? [ ]?
30 nil iuvat in magno ¨ vester amore senex. [ ]
31 tu satius Musis Meropen imitere Philitae [ ]
32 et non inflati ¨ somnia Callimachi. [ ]
33 nam cursus licet Aetoli referas Acheloi, [ ]?
34 fluxerit ut magno ¨ fractus amore liquor, [ ]
35 atque etiam ut Phrygio fallax Maeandria campo [ ]
36 errat et ipsa suas ¨ decipit unda vias, [ ]
37 qualis et Adrasti fuerit vocalis Arion [ ]
38 tristia ad Archemori ¨ funera victor equus: [ ]
39 Amphiaraeae nil prosunt fata quadrigae [2]
40 aut Capanei magno ¨ grata ruina Iovi. [ ]
41 desine et Aeschyleo componere verba cothurno, [ ]
42 desine! et ad mollis ¨ membra resolve choros! [ ]
43 incipe iam angusto versus includere torno, [ ]
44 inque tuos ignis, ¨ dure poeta, veni. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag) 4:++
34. digt.
45 tu non Antimacho, non tutior ibis Homero: [ ]
46 despicit et magnos ¨ recta puella deos. [ ]
47 sed non ante gravi taurus succumbit aratro, [ ]
48 cornua quam validis ¨ haeserit in laqueis, [ ]
49 nec tu tam durus per te patieris amores: [ ]
50 trux tamen a nobis ¨ ante domandus eris. [1]
51 harum nulla solet rationem quaerere mundi, [ ]
52 nec cur fraternis ¨ Luna laboret equis, [ ]
53 nec si post Stygias aliquid restabimus undas, [ ]
54 nec si consulto ¨ fulmina missa tonent. [ ]
55 aspice me, cui parva domi fortuna relicta est, [ ]!
56 nullus et antiquo ¨ Marte triumphus avi, [ ]
57 ut regnem mixtas inter conviva puellas [ ]
58 hoc ego, quo tibi nunc ¨ elevor, ingenio. [ ]
59 me iuvet hesternis positum languere corollis, [ ]
60 quem tetigit iactu ¨ certus ad ossa deus, [ ]
61 Actia Vergilium custodis litora Phoebi, [ ]
62 Caesaris et fortis ¨ dicere posse ratis, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag) 8:00
34. digt.
63 qui nunc Aeneae Troiani suscitat arma [ ]
64 iactaque Lavinis ¨ moenia litoribus. [1]?
65 cedite Romani scriptores, cedite Grai! [2]
66 nescio quid maius ¨ nascitur Iliade. [ ]
67 tu canis umbrosi subter pineta Galaesi [ ]
68 Thyrsin et attritis ¨ Daphnin harundinibus, [ ]
69 utque decem possint corrumpere mala puellam [ ]
70 missus et impressis ¨ haedus ab uberibus. [ ]
71 felix, qui vilis pomis mercaris amores! [ ]
72 nunc licet ingratae ¨ Tityrus ipse canat. [ ]
73 felix intactum Corydon qui temptat Alexin [ ]
74 agricolae domini ¨ carpere delicias! [ ]
75 quamvis ille sua lassus requiescat avena, [ ]
76 laudatur facilis ¨ inter Hamadryadas. [ ]
77 tu canis Ascraei veteris praecepta poetae, [ ]
78 quo seges in campo, ¨ quo viret uva iugo. [ ]
79 tale facis carmen docta testudine, quale [ ]
80 Cynthius impositis ¨ temperat articulis. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag) 8:+
34. digt.
81 non tamen haec ulli venient ingrata legenti, [ ]
82 sive in amore rudis ¨ sive peritus erit. [ ]
83 nec minor hic animis, ut sit minor ore, canorus [ ]
84 anseris indocto ¨ carmine cessit olor. [ ]
85 haec quoque perfecto ludebat Iasone Varro, [ ]?
86 Varro Leucadiae ¨ maxima flamma suae; [ ]
87 haec quoque lascivi cantarunt scripta Catulli, [ ]
88 Lesbia quis ipsa ¨ notior est Helena; [ ]
89 haec etiam docti confessa est pagina Calvi, [ ]
90 cum caneret miserae ¨ funera Quintiliae. [ ]
91 et modo formosa quam multa Lycoride Gallus [ ]?
92 mortuus inferna ¨ vulnera lavit aqua! [ ]
93 Cynthia quin etiam versu laudata Properti, [ ]
94 hos inter si me ¨ ponere fama volet. [ ]
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 100
Sextus Propertius: Elegier 3,1 til 5 [Carmina]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
33. og 34. digt.
23 non audis et verba sinis mea ludere, cum iam [ ]
33. og 34. digt.
42 est quiddam, quod vos ¨ quaerere cogat Amor. [ ]
58 hoc ego, quo tibi nunc ¨ elevor, ingenio. [ ] bis
94 hos inter si me ¨ ponere fama volet. [ ]
Analyse 3
33. og 34. digt.
55 aspice me, cui parva domi fortuna relicta est, [ ]!
33. og 34. digt.
33 nam cursus licet Aetoli referas Acheloi, [ ]?
33. og 34. digt.
4 misit matronis ¨ Inachis Ausoniis! [ ]
12 posses in tanto ¨ vivere flagitio? [ ]
32 et non inflati ¨ somnia Callimachi. [ ]
58 hoc ego, quo tibi nunc ¨ elevor, ingenio. [ ]
64 iactaque Lavinis ¨ moenia litoribus. [1]?
66 nescio quid maius ¨ nascitur Iliade. [ ]
68 Thyrsin et attritis ¨ Daphnin harundinibus, [ ]
70 missus et impressis ¨ haedus ab uberibus. [ ]
74 agricolae domini ¨ carpere delicias! [ ]
76 laudatur facilis ¨ inter Hamadryadas. [ ]
80 Cynthius impositis ¨ temperat articulis. [ ]
90 cum caneret miserae ¨ funera Quintiliae. [ ]
33. og 34. digt.
40 spumet et aurato ¨ mollius in calice. [ ]
48 cornua quam validis ¨ haeserit in laqueis, [ ]
88 Lesbia quis ipsa ¨ notior est Helena; [ ]
Analyse 4
33. og 34. digt.
9 cum te iussit habere puellam cornua Iuno [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede