= Versi recitati (+ soundtrack): INDEX file n. 124-131!
Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Ovidius: Elskovskunsten [Ars amandi] Ovidius: Midler mod elskov [Remedia]
= file n. 124 continuato - 21:06 minuti ⬇ Cerca Ctrl + F (find) Prossimo n.36
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.) # REM-OVID.
749 nil nisi turpe iuuat; curae sua cuique uoluptas; [ ]
750 haec quoque ab alterius ¨ grata dolore uenit. [ ]?
751 heu facinus, non est hostis metuendus amanti; [ ]
752 quos credis fidos ¨ effuge: tutus eris. [ ]
753 cognatum fratremque caue carumque sodalem; [1]
754 praebebit ueros ¨ haec tibi turba metus. [ ]
755 finiturus eram, sed sunt diuersa puellis [1]
756 pectora; mille animos ¨ excipe mille modis. [ ]
757 nec tellus eadem parit omnia: uitibus illa [ ]
758 conuenit, haec oleis; ¨ hic bene farra uirent. [ ]
759 pectoribus mores tot sunt, quot in ore figurae: [ ]
760 qui sapit, innumeris ¨ moribus aptus erit, [ ]
761 utque leues Proteus modo se tenuabit in undas, [ ]
762 nunc leo, nunc arbor, ¨ nunc erit hirtus aper. [ ]
763 hi iaculo pisces, illi capiuntur ab hamis, [ ]
764 hos caua contento ¨ retia fune trahunt: [ ]
765 nec tibi conueniet cunctos modus unus ad annos; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.)
766 longius insidias ¨ cerua uidebit anus. [ ]
767 si doctus uideare rudi petulansue pudenti, [ ]
768 diffidet miserae ¨ protinus illa sibi. [ ]
769 inde fit ut, quae se timuit committere honesto, [ ]
770 uilis ad amplexus ¨ inferioris eat. [ ]
771 Pars superat coepti, pars est exhausta, laboris; [ ]
772 hic teneat nostras ¨ ancora iacta rates. [ ]
_____________________________________________________________________________..
= file n. 125 - 19:09 minuti
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.) .
1 Dicite 'io Paean' et 'io' bis dicite 'Paean': [ ]
2 decidit in casses ¨ praeda petita meos. [ ]?
3 laetus amans donat uiridi mea carmina palma [ ]
4 praelata Ascraeo ¨ Maeonioque seni. [ ]
5 talis ab armiferis Priameius hospes Amyclis [ ]
6 candida cum rapta ¨ coniuge uela dedit; [ ]
7 talis erat qui te curru uictore ferebat, [ ]
8 uecta peregrinis ¨ Hippodamia rotis. [ ]
9 quid properas, iuuenis? mediis tua pinus in undis [ ]
10 nauigat, et longe, ¨ quem peto, portus abest. [ ]
11 non satis est uenisse tibi me uate puellam; [ ]?
12 arte mea capta est, ¨ arte tenenda mea est. [ ]
13 nec minor est uirtus, quam quaerere, parta tueri: [ ]
14 casus inest illic, ¨ hoc erit artis opus. [ ]
15 nunc mihi, si quando, puer et Cytherea, fauete; [ ]
16 nunc Erato, nam tu ¨ nomen Amoris habes. [ ]
17 magna paro, quas possit Amor remanere per artes, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
18 dicere, tam uasto ¨ peruagus orbe puer. [ ]
19 et leuis est et habet geminas, quibus auolet, alas; [ ]
20 difficile est illis ¨ inposuisse modum. [ ]
21 hospitis effugio praestruxerat omnia Minos; [ ]
22 audacem pinnis ¨ repperit ille uiam. [ ]
23 Daedalus, ut clausit conceptum crimine matris [ ]
24 semibouemque uirum ¨ semiuirumque bouem, [ ]
25 'sit modus exilio,' dixit 'iustissime Minos; [ ]
26 accipiat cineres ¨ terra paterna meos, [ ]
27 et, quoniam in patria fatis agitatus iniquis [1]
28 uiuere non potui, ¨ da mihi posse mori. [ ]
29 da reditum puero, senis est si gratia uilis; [ ]
30 si non uis puero ¨ parcere, parce seni.' [ ]
31 dixerat haec, sed et haec et multo plura licebat [ ]
32 diceret, egressus ¨ non dabat ille uiro. [ ]
33 quod simul ut sensit, 'nunc nunc, o Daedale,' dixit [ ]
34 'materiam, qua sis ¨ ingeniosus, habes. [ ]
35 possidet et terras et possidet aequora Minos: [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
36 nec tellus nostrae ¨ nec patet unda fugae. [ ]
37 restat iter caeli: caelo temptabimus ire. [ ]
38 da ueniam coepto, ¨ Iuppiter alte, meo. [ ]
39 non ego sidereas adfecto tangere sedes; [ ]
40 qua fugiam dominum, ¨ nulla nisi ista uia est. [ ]
41 per Styga detur iter, Stygias transnabimus undas; [ ]
42 sunt mihi naturae ¨ iura nouanda meae.' [1]
43 ingenium mala saepe mouent: quis crederet umquam [ ]
44 aërias hominem ¨ carpere posse uias? [ ]
45 remigium uolucrum, disponit in ordine pinnas [ ]
46 et leue per lini ¨ uincula nectit opus; [ ]
47 imaque pars ceris adstringitur igne solutis, [ ]?
48 finitusque nouae ¨ iam labor artis erat. [ ]
49 tractabat ceramque puer pinnasque renidens [ ]
50 nescius haec umeris ¨ arma parata suis. [ ]
51 cui pater 'his' inquit 'patria est adeunda carinis; [ ]
52 hac nobis Minos ¨ effugiendus ope. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
53 aëra non potuit Minos, alia omnia clausit: [1]
54 quem licet, inuentis ¨ aëra rumpe meis. [ ]
55 sed tibi non uirgo Tegeaea comesque Bootae, [ ]
56 ensiger Orion, ¨ aspiciendus erit: [u]
57 me pinnis sectare datis; ego praeuius ibo: [ ]
58 sit tua cura sequi, ¨ me duce tutus eris. [ ]
59 nam, siue aetherias uicino sole per auras [ ]
60 ibimus, impatiens ¨ cera caloris erit; [ ]?
61 siue humiles propiore freto iactabimus alas, [ ]
62 mobilis aequoreis ¨ pinna madescet aquis. [ ]
63 inter utrumque uola; uentos quoque, nate, timeto, [ ]
64 quaque ferent aurae, ¨ uela secunda dato,' [ ]
65 dum monet, aptat opus puero monstratque moueri, [ ]
66 erudit infirmas ¨ ut sua mater aues; [ ]
67 inde sibi factas umeris accommodat alas [ ]
68 perque nouum timide ¨ corpora librat iter; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
69 iamque uolaturus paruo dedit oscula nato, [2]
70 nec patriae lacrimas ¨ continuere genae. [ ]
71 monte minor collis, campis erat altior aequis; [ ]
72 hinc data sunt miserae ¨ corpora bina fugae. [ ]
73 et mouet ipse suas et nati respicit alas [2]?
74 Daedalus et cursus ¨ sustinet usque suos. [ ]
75 iamque nouum delectat iter, positoque timore [ ]
76 Icarus audaci ¨ fortius arte uolat. [ ]
77 (hos aliquis, tremula dum captat harundine pisces [ ]
78 uidit, et inceptum ¨ dextra reliquit opus.) [ ]
79 iam Samos a laeua (fuerant Naxosque relictae [ ]
80 et Paros et Clario ¨ Delos amata deo), [ ]
81 dextra Lebinthos erat siluisque umbrosa Calymne [ ]
82 cinctaque piscosis ¨ Astypalaea uadis, [ ]
83 cum puer incautis nimium temerarius annis [ ]
84 altius egit iter ¨ deseruitque patrem. [ ]
85 uincla labant et cera deo propiore liquescit, [ ]
86 nec tenues uentos ¨ bracchia mota tenent. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
87 territus a summo despexit in aequora caelo; [ ]
88 nox oculis pauido ¨ uenit oborta metu. [ ]
89 tabuerant cerae; nudos quatit ille lacertos, [ ]
90 et trepidat nec, quo ¨ sustineatur, habet. [ ]
91 decidit atque cadens 'pater o pater, auferor' inquit; [ ]
92 clauserunt uirides ¨ ora loquentis aquae. [ ]
93 at pater infelix, nec iam pater, 'Icare' clamat, [ ]
94 'Icare,' clamat 'ubi es, ¨ quoque sub axe uolas? [ ]
95 Icare' clamabat; pinnas aspexit in undis. [2]
96 ossa tegit tellus, ¨ aequora nomen habent. [ ]
97 non potuit Minos hominis conpescere pinnas, [1]
98 ipse deum uolucrem ¨ detinuisse paro. [ ]
99 fallitur, Haemonias si quis decurrit ad artes [ ]
100 datque quod a teneri ¨ fronte reuellit equi. [ ]
101 non faciunt, ut uiuat amor, Medeides herbae [ ]
102 mixtaque cum magicis ¨ nenia Marsa sonis: [ ]
103 Phasias Aesoniden, Circe tenuisset Vlixem, [ ]
104 si modo seruari ¨ carmine posset amor. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
105 nec data profuerint pallentia philtra puellis; [ ]
106 philtra nocent animis ¨ uimque furoris habent. [ ]
107 sit procul omne nefas! ut ameris, amabilis esto; [ ]
108 quod tibi non facies ¨ solaue forma dabit. [ ]
109 sis licet antiquo Nireus adamatus Homero [1]?
110 Naiadumque tener ¨ crimine raptus Hylas, [ ]
111 ut dominam teneas nec te mirere relictum, [ ]?
112 ingenii dotes ¨ corporis adde bonis. [ ]
113 forma bonum fragile est, quantumque accedit ad annos, [ ]
114 fit minor et spatio ¨ carpitur ipsa suo. [ ]
115 nec uiolae semper nec hiantia lilia florent, [ ]
116 et riget amissa ¨ spina relicta rosa; [ ]
117 et tibi iam uenient cani, formose, capilli, [ ]
118 iam uenient rugae, ¨ quae tibi corpus arent. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
119 iam molire animum, qui duret, et adstrue formae: [3]
120 solus ad extremos ¨ permanet ille rogos. [ ]
121 nec leuis ingenuas pectus coluisse per artes [ ]
122 cura sit et linguas ¨ edidicisse duas: [ ]
123 non formosus erat, sed erat facundus Vlixes, [ ]
124 et tamen aequoreas ¨ torsit amore deas. [ ]
125 o quotiens illum doluit properare Calypso [ ]
126 remigioque aptas ¨ esse negauit aquas! [ ]
127 haec Troiae casus iterumque iterumque rogabat; [1]
128 ille referre aliter ¨ saepe solebat idem. [ ]
129 litore constiterant; illic quoque pulchra Calypso [ ]
130 exigit Odrysii ¨ fata cruenta ducis. [ ]
131 ille leui uirga (uirgam nam forte tenebat), [ ]
132 quod rogat, in spisso ¨ litore pingit opus. [ ]
133 'haec' inquit 'Troia est' (muros in litore fecit), [ ]
134 'hic tibi sit Simois; ¨ haec mea castra puta. [ ]
135 campus erat' (campumque facit), 'quem caede Dolonis [ ]
136 sparsimus, Haemonios ¨ dum uigil optat equos. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
137 illic Sithonii fuerant tentoria Rhesi; [ ]
138 hac ego sum captis ¨ nocte reuectus equis -' [ ]
139 pluraque pingebat, subitus cum Pergama fluctus [ ]
140 abstulit et Rhesi ¨ cum duce castra suo; [ ]
141 tum dea 'quas' inquit 'fidas tibi credis ituro, [ ]
142 perdiderint undae ¨ nomina quanta, uides?' [ ]
143 ergo age, fallaci timide confide figurae, [ ]
144 quisquis es, aut aliquid ¨ corpore pluris habe. [ ]?
145 dextera praecipue capit indulgentia mentes; [ ]
146 asperitas odium ¨ saeuaque bella mouet. [ ]
147 odimus accipitrem, quia uiuit semper in armis, [ ]
148 et pauidum solitos ¨ in pecus ire lupos; [ ]
149 at caret insidiis hominum, quia mitis, hirundo, [ ]
150 quasque colat turres ¨ Chaonis ales habet. [ ]
151 este procul, lites et amarae proelia linguae; [1]
152 dulcibus est uerbis ¨ mollis alendus amor. [ ]
153 lite fugent nuptaeque uiros nuptasque mariti [ ]
154 inque uicem credant ¨ res sibi semper agi: [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
155 hoc decet uxores, dos est uxoria lites; [ ]
156 audiat optatos ¨ semper amica sonos. [ ]
157 non legis iussu lectum uenistis in unum; [ ]
158 fungitur in uobis ¨ munere legis Amor. [ ]
159 blanditias molles auremque iuuantia uerba [ ]
160 adfer, ut aduentu ¨ laeta sit illa tuo. [ ]
161 non ego diuitibus uenio praeceptor amandi; [ ]
162 nil opus est illi, ¨ qui dabit, arte mea. [ ]
163 secum habet ingenium qui, cum libet, 'accipe' dicit; [ ]
164 cedimus, inuentis ¨ plus placet ille meis. [ ]
165 pauperibus uates ego sum, quia pauper amaui; [ ]?
166 cum dare non possem ¨ munera, uerba dabam. [ ]
167 pauper amet caute, timeat maledicere pauper, [ ]
168 multaque diuitibus ¨ non patienda ferat. [ ]
169 me memini iratum dominae turbasse capillos; [2]
170 haec mihi quam multos ¨ abstulit ira dies! [ ]
171 nec puto nec sensi tunicam laniasse, sed ipsa [ ]
172 dixerat, et pretio est ¨ illa redempta meo. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
173 at uos, si sapitis, uestri peccata magistri [ ]
174 effugite et culpae ¨ damna timete meae; [ ]?
175 proelia cum Parthis, cum culta pax sit amica [ ]
176 et iocus et causas ¨ quicquid amoris habet. [ ]
177 si nec blanda satis nec erit tibi comis amanti, [ ]
178 perfer et obdura: ¨ postmodo mitis erit. [ ]
179 flectitur obsequio curuatus ab arbore ramus; [ ]
180 frangis, si uires ¨ experiare tuas. [ ]
181 obsequio tranantur aquae, nec uincere possis [ ]?
182 flumina, si contra ¨ quam rapit unda nates. [ ]
183 obsequium tigrisque domat Numidasque leones; [ ]
184 rustica paulatim ¨ taurus aratra subit. [ ]
185 quid fuit asperius Nonacrina Atalanta? [ ]
186 subcubuit meritis ¨ trux tamen illa uiri. [ ]
187 saepe suos casus nec mitia facta puellae [ ]
188 flesse sub arboribus ¨ Milaniona ferunt; [ ]
189 saepe tulit iusso fallacia retia collo, [ ]
190 saepe fera toruos ¨ cuspide fixit apros. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
191 sensit et Hylaei contentum saucius arcum; [ ]
192 sed tamen hoc arcu ¨ notior alter erat. [ ]
193 non te Maenalias armatum scandere siluas [ ]
194 nec iubeo collo ¨ retia ferre tuo, [ ]
195 pectora nec missis iubeo praebere sagittis; [ ]
196 artis erunt cautae ¨ mollia iussa meae. [ ]
197 cede repugnanti: cedendo uictor abibis; [ ]?
198 fac modo, quas partes ¨ illa iubebit, agas. [ ]
199 arguet: arguito; quicquid probat illa, probato; [ ]
200 quod dicet, dicas; ¨ quod negat illa, neges. [ ]
201 riserit: adride; si flebit, flere memento: [ ]?
202 imponat leges ¨ uultibus illa tuis. [ ]
203 seu ludet numerosque manu iactabit eburnos, [ ]
204 tu male iactato, ¨ tu male iacta dato; [ ]
205 seu iacies talos, uictam ne poena sequatur, [ ]
206 damnosi facito ¨ stent tibi saepe canes. [2]
207 siue latrocinii sub imagine calculus ibit, [ ]
208 fac pereat uitreo ¨ miles ab hoste tuus. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
209 ipse tene distenta suis umbracula uirgis, [ ]
210 ipse fac in turba, ¨ qua uenit illa, locum. [ ]
211 nec dubita tereti scamnum producere lecto, [ ]
212 et tenero soleam ¨ deme uel adde pedi. [ ]
213 saepe etiam dominae, quamuis horrebis et ipse, [ ]
214 algenti manus est ¨ calficienda sinu. [ ]
215 nec tibi turpe puta (quamuis sit turpe, placebit) [ ]
216 ingenua speculum ¨ sustinuisse manu. [ ]
217 ille, fatigata praebendo monstra nouerca [2]
218 qui meruit caelum, ¨ quod prior ipse tulit, [ ]
219 inter Ioniacas calathum tenuisse puellas [ ]
220 creditur et lanas ¨ excoluisse rudes. [ ]
221 paruit imperio dominae Tirynthius heros: [ ]
222 i nunc et dubita ¨ ferre quod ille tulit. [ ]
223 iussus adesse foro iussa maturius hora [1]?
224 fac semper uenias ¨ nec nisi serus abi. [ ]
225 occurras aliquo tibi dixerit: omnia differ; [ ]
226 curre, nec inceptum ¨ turba moretur iter. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
227 nocte domum repetens epulis perfuncta redibit: [ ]
228 tunc quoque pro seruo, ¨ si uocat illa, ueni. [ ]
229 rure erit et dicet uenias; Amor odit inertes: [ ]
230 si rota defuerit, ¨ tu pede carpe uiam. [ ]
231 nec graue te tempus sitiensque Canicula tardet [ ]
232 nec uia per iactas ¨ candida facta niues. [ ]
233 militiae species amor est: discedite, segnes; [ ]
234 non sunt haec timidis ¨ signa tuenda uiris. [ ]
235 nox et hiems longaeque uiae saeuique dolores [ ]
236 mollibus his castris ¨ et labor omnis inest. [ ]
237 saepe feres imbrem caelesti nube solutum [ ]
238 frigidus et nuda ¨ saepe iacebis humo. [ ]
239 Cynthius Admeti uaccas pauisse Pheraei [ ]
240 fertur et in parua ¨ delituisse casa: [ ]
241 quod Phoebum decuit, quem non decet? exue fastus, [ ]
242 curam mansuri ¨ quisquis amoris habes. [ ]
243 si tibi per tutum planumque negabitur ire [ ]
244 atque erit opposita ¨ ianua fulta sera, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
245 at tu per praeceps tecto delabere aperto, [ ]
246 det quoque furtiuas ¨ alta fenestra uias. [ ]
247 laeta erit et causam tibi se sciet esse pericli; [ ]
248 hoc dominae certi ¨ pignus amoris erit. [ ]
249 saepe tua poteras, Leandre, carere puella; [ ]
250 transnabas, animum ¨ nosset ut illa tuum. [2]
251 nec pudor ancillas, ut quaeque erit ordine prima, [ ]
252 nec tibi sit seruos ¨ demeruisse pudor: [ ]
253 nomine quemque suo (nulla est iactura) saluta; [ ]
254 iunge tuis humiles ¨ ambitiose manus; [ ]
255 sed tamen et seruo (leuis est inpensa) roganti [ ]
256 porrige Fortunae ¨ munera parua die; [ ]
257 porrige et ancillae, qua poenas luce pependit [ ]
258 lusa maritali ¨ Gallica ueste manus. [1]
259 fac plebem, mihi crede, tuam; sit semper in illa [ ]
260 ianitor et thalami ¨ qui iacet ante fores. [ ]
= file n. 126 - 18:58 minuti
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
261 nec dominam iubeo pretioso munere dones; [ ]?
262 parua, sed e paruis ¨ callidus apta dato. [ ]
263 cum bene diues ager, cum rami pondere nutant, [ ]?
264 adferat in calatho ¨ rustica dona puer [ ]
265 (rure suburbano poteris tibi dicere missa, [ ]?
266 illa uel in Sacra ¨ sint licet empta Via); [ ]
267 adferat aut uuas aut, quas Amaryllis amabat, [1]
268 at nunc, castaneas, ¨ non amat illa, nuces. [ ]
269 quin etiam turdoque licet missaque corona [ ]
270 te memorem dominae ¨ testificare tuae. [ ]
271 turpiter his emitur spes mortis et orba senectus; [ ]
272 a, pereant, per quos ¨ munera crimen habent! [ ]
273 quid tibi praecipiam teneros quoque mittere uersus? [ ]
274 ei mihi, non multum ¨ carmen honoris habet. [ ]
275 carmina laudantur sed munera magna petuntur: [ ]
276 dummodo sit diues, ¨ barbarus ipse placet. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
277 aurea sunt uere nunc saecula: plurimus auro [1]
278 uenit honos, auro ¨ conciliatur amor. [ ]
279 ipse licet uenias Musis comitatus, Homere, [ ]
280 si nihil attuleris, ¨ ibis, Homere, foras. [ ]
281 sunt tamen et doctae, rarissima turba, puellae; [ ]
282 altera non doctae ¨ turba, sed esse uolunt. [ ]
283 utraque laudetur per carmina; carmina lector [ ]
284 commendet dulci ¨ qualiacumque sono. [ ]
285 his ergo aut illis uigilatum carmen in ipsas [ ]
286 forsitan exigui ¨ muneris instar erit. [ ]
287 at quod eris per te facturus et utile credis, [ ]
288 id tua te facito ¨ semper amica roget: [ ]
289 libertas alicui fuerit promissa tuorum; [ ]
290 hanc tamen a domina ¨ fac petat ille tua. [ ]
291 si poenam seruo, si uincula saeua remittis, [ ]
292 quod facturus eras, ¨ debeat illa tibi. [ ]
293 utilitas tua sit, titulus donetur amicae; [ ]
294 perde nihil, partes ¨ illa potentis agat. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
295 sed te, cuicumque est retinendae cura puellae, [ ]
296 attonitum forma ¨ fac putet esse sua. [ ]
297 siue erit in Tyriis, Tyrios laudabis amictus; [ ]
298 siue erit in Cois, ¨ Coa decere puta. [ ]
299 aurata est: ipso tibi sit pretiosior auro; [ ]
300 gausapa si sumit, ¨ gausapa sumpta proba. [1]
301 astiterit tunicata: 'moues incendia' clama, [ ]
302 sed timida, caueat ¨ frigora, uoce roga. [ ]
303 conpositum discrimen erit: discrimina lauda; [ ]
304 torserit igne comam: ¨ torte capille, place. [ ]
305 bracchia saltantis, uocem mirare canentis, [ ]
306 et, quod desierit, ¨ uerba querentis habe. [ ]
307 ipsos concubitus, ipsum uenerere licebit, [ ]
308 quod iuuat, et (?)quaedam ¨ gaudia noctis habe. [ ]
309 ut fuerit torua uiolentior illa Medusa, [ ]
310 fiet amatori ¨ lenis et aequa suo. [1]
311 tantum, ne pateas uerbis simulator in illis, [ ]
312 effice nec uultu ¨ destrue dicta tuo. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
313 si latet, ars prodest; adfert deprensa pudorem [ ]
314 atque adimit merito ¨ tempus in omne fidem. [ ]
315 saepe sub autumnum, cum formosissimus annus [ ]
316 plenaque purpureo ¨ subruet uua mero, [ ]
317 cum modo frigoribus premitur, modo soluitur aestu, [ ]
318 aëre non certo ¨ corpora languor habet. [ ]
319 illa quidem ualeat, sed si male firma cubabit [ ]
320 et uitium caeli ¨ senserit aegra sui, [ ]
321 tunc amor et pietas tua sit manifesta puellae; [ ]
322 tum sere, quod plena ¨ postmodo falce metas. [ ]
323 nec tibi morosi ueniant fastidia morbi, [2]?
324 perque tuas fiant, ¨ quae sinet ipsa, manus, [ ]
325 et uideat flentem, nec taedeat oscula ferre, [ ]
326 et sicco lacrimas ¨ conbibat ore tuas. [ ]
327 multa uoue, sed cuncta palam, quotiensque libebit, [ ]
328 quae referas illi, ¨ somnia laeta uide. [ ]
329 et ueniat quae lustret anus lectumque locumque, [ ]
330 praeferat et tremula ¨ sulphur et oua manu. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
331 omnibus his inerunt gratae uestigia curae; [ ]
332 in tabulas multis ¨ haec uia fecit iter. [ ]?
333 nec tamen officiis odium quaeratur ab aegra; [ ]
334 sit suus in blanda ¨ sedulitate modus: [ ]
335 neue cibo prohibe nec amari pocula suci [2]?
336 porrige; riualis ¨ misceat illa tuus. [1]
337 Sed non, cui dederas a litore carbasa, uento [1]?
338 utendum, medio ¨ cum potiere freto. [ ]
339 dum nouus errat amor, uires sibi colligat usu; [ ]
340 si bene nutrieris, ¨ tempore firmus erit: [ ]
341 quem taurum metuis, uitulum mulcere solebas; [ ]
342 sub qua nunc recubas ¨ arbore, uirga fuit; [ ]
343 nascitur exiguus, sed opes adquirit eundo, [ ]
344 quaque uenit, multas ¨ accipit amnis aquas. [ ]
345 fac tibi consuescat: nil adsuetudine maius, [ ]
346 quam, tu, dum capias, ¨ taedia nulla fuge: [ ]
347 te semper uideat, tibi semper praebeat aures, [ ]
348 exhibeat uultus ¨ noxque diesque tuos. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
349 cum tibi maior erit fiducia, posse requiri, [ ]
350 cum procul absenti ¨ cura futurus eris, [ ]
351 da requiem: requietus ager bene credita reddit, [ ]
352 terraque caelestes ¨ arida sorbet aquas: [ ]
353 Phyllida Demophoon praesens moderatius ussit, [ ]
354 exarsit uelis ¨ acrius illa datis; [ ]
355 Penelopen absens sollers torquebat Vlixes; [ ]
356 Phylacides aberat, ¨ Laodamia, tuus. [ ]
357 sed mora tuta breuis: lentescunt tempore curae [ ]
358 uanescitque absens ¨ et nouus intrat amor: [ ]
359 dum Menelaus abest, Helene, ne sola iaceret, [1]
360 hospitis est tepido ¨ nocte recepta sinu. [ ]
361 quis stupor hic, Menelae, fuit? tu solus abibas, [ ]
362 isdem sub tectis ¨ hospes et uxor erant? [ ]
363 accipitri timidas credis furiose columbas, [ ]
364 plenum montano ¨ credis ouile lupo. [ ]
365 nil Helene peccat, nihil hic committit adulter: [ ]
366 quod tu, quod faceret ¨ quilibet, ille facit. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
367 cogis adulterium dando tempusque locumque; [ ]
368 quid, nisi consilio est ¨ usa puella tuo? [ ]
369 quid faciat? uir abest, et adest non rusticus hospes, [ ]
370 et timet in uacuo ¨ sola cubare toro. [ ]
371 uiderit Atrides; Helenen ego crimine soluo: [ ]?
372 usa est humani ¨ commoditate uiri. [ ]
373 sed neque fuluus aper media tam saeuus in ira est, [ ]
374 fulmineo rabidos ¨ cum rotat ore canes, [ ]
375 nec lea, cum catulis lactantibus ubera praebet, [ ]
376 nec breuis ignaro ¨ uipera laesa pede [ ]
377 femina quam socii deprensa paelice lecti: [ ]?
378 ardet et in uultu ¨ pignora mentis habet; [ ]
379 in ferrum flammasque ruit positoque decore [ ]
380 fertur, ut Aonii ¨ cornibus icta dei. [ ]
381 coniugis admissum uiolataque iura marita est [ ]
382 barbara per natos ¨ Phasias ulta suos; [ ]
383 altera dira parens haec est, quam cernis, hirundo: [ ]
384 aspice, signatum ¨ sanguine pectus habet. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
385 hoc bene compositos, hoc firmos soluit amores; [ ]
386 crimina sunt cautis ¨ ista timenda uiris. [ ]
387 nec mea uos uni donat censura puellae; [ ]
388 di melius! uix hoc ¨ nupta tenere potest. [ ]
389 ludite, sed furto celetur culpa modesto; [ ]?
390 gloria peccati ¨ nulla petenda sui est. [ ]
391 nec dederis munus, cognosse quod altera possit, [ ]
392 nec sint nequitiae ¨ tempora certa tuae, [ ]
393 et, ne te capiat latebris sibi femina notis, [ ]
394 non uno est omnis ¨ conuenienda loco, [ ]
395 et, quotiens scribes, totas prius ipse tabellas [ ]
396 inspice: plus multae, ¨ quam sibi missa, legunt. [ ]
397 laesa Venus iusta arma mouet telumque remittit [ ]
398 et, modo quod questa est, ¨ ipse querare facit: [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
399 dum fuit Atrides una contentus, et illa [ ]
400 casta fuit; uitio est ¨ improba facta uiri. [ ]
401 audierat laurumque manu uittasque ferentem [ ]
402 pro nata Chrysen ¨ non ualuisse sua; [ ]
403 audierat, Lyrnesi, tuos, abducta, dolores [ ]
404 bellaque per turpis ¨ longius isse moras. [ ]
405 haec tamen audierat; Priameida uiderat ipsa: [ ]
406 uictor erat praedae ¨ praeda pudenda suae. [ ]
407 inde Thyestiaden animo thalamoque recepit [ ]
408 et male peccantem ¨ Tyndaris ulta uirum. [ ]
409 quae bene celaris, si qua tamen acta patebunt, [2]
410 illa licet pateant, ¨ tu tamen usque nega. [ ]
411 tum neque subiectus solito nec blandior esto: [ ]
412 haec animi multum ¨ signa nocentis habent. [ ]
413 sed lateri ne parce tuo: pax omnis in uno est; [ ]?
414 concubitu prior est ¨ infitianda Venus. [ ]
415 sunt quae praecipiant herbas, satureia, nocentes [ ]
416 sumere; iudiciis ¨ ista uenena meis. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
417 aut piper urticae mordacis semine miscent [ ]
418 tritaque in annoso ¨ flaua pyrethra mero. [ ]
419 sed dea non patitur sic ad sua gaudia cogi, [ ]
420 colle sub umbroso ¨ quam tenet altus Eryx. [ ]
421 candidus, Alcathoi qui mittitur urbe Pelasga, [ ]?
422 bulbus et, ex horto ¨ quae uenit, herba salax [ ]
423 ouaque sumantur, sumantur Hymettia mella [ ]
424 quasque tulit folio ¨ pinus acuta nuces. [ ]
425 docta, quid ad magicas, Erato, deuerteris artes? [1]?
426 interior curru ¨ meta terenda meo est. [ ]
427 qui modo celabas monitu tua crimina nostro, [2]
428 flecte iter et monitu ¨ detege furta meo. [ ]
429 nec leuitas culpanda mea est: non semper eodem [ ]
430 impositos uento ¨ panda carina uehit. [ ]
431 nam modo Threicio Borea, modo currimus Euro; [ ]
432 saepe tument Zephyro ¨ lintea, saepe Noto. [ ]
433 aspice, ut in curru modo det fluitantia rector [ ]
434 lora, modo admissos ¨ arte retentet equos. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
435 sunt quibus ingrate timida indulgentia seruit [ ]?
436 et, si nulla subest ¨ aemula, languet amor; [ ]
437 luxuriant animi rebus plerumque secundis, [1]
438 nec facile est aequa ¨ commoda mente pati. [ ]
439 ut leuis absumptis paulatim uiribus ignis [ ]
440 ipse latet, summo ¨ canet in igne cinis, [ ]
441 sed tamen extinctas admoto sulphure flammas [ ]?
442 inuenit et lumen, ¨ quod fuit ante, redit: [ ]
443 sic, ubi pigra situ securaque pectora torpent, [2]?
444 acribus est stimulis ¨ eliciendus amor. [ ]
445 fac timeat de te tepidamque recalface mentem; [1]
446 palleat indicio ¨ criminis illa tui. [ ]
447 o quater et quotiens numero conprendere non est [ ]
448 felicem, de quo ¨ laesa puella dolet! [ ]
449 quae, simul inuitas crimen peruenit ad aures, [ ]
450 excidit, et miserae ¨ uoxque colorque fugit. [ ]
451 ille ego sim, cuius laniet furiosa capillos; [ ]
452 ille ego sim, teneras ¨ cui petat ungue genas, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
453 quem uideat lacrimans, quem toruis spectet ocellis, [ ]
454 quo sine non possit ¨ uiuere, posse uelit. [ ]
455 si spatium quaeras, breue sit, quod laesa queratur, [ ]
456 ne lenta uires ¨ colligat ira mora. [ ]
457 candida iamdudum cingantur colla lacertis, [ ]
458 inque tuos flens est ¨ accipienda sinus; [ ]
459 oscula da flenti, Veneris da gaudia flenti: [ ]
460 pax erit; hoc uno ¨ soluitur ira modo. [1]
461 cum bene saeuierit, cum certa uidebitur hostis, [ ]
462 tum pete concubitus ¨ foedera: mitis erit. [ ]
463 illic depositis habitat Concordia telis, [ ]
464 illo, crede mihi, ¨ Gratia nata loco est. [2]
465 quae modo pugnarunt, iungunt sua rostra columbae, [ ]
466 quarum blanditias ¨ uerbaque murmur habet. [ ]
467 prima fuit rerum confusa sine ordine moles [ ]
468 unaque erat facies ¨ sidera, terra, fretum; [ ]
469 mox caelum impositum terris, humus aequore cincta est, [ ]
470 inque suas partes ¨ cessit inane chaos; [ ]?
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
471 silua feras, uolucres aër accepit habendas; [u]
472 in liquida, pisces, ¨ delituistis aqua. [ ]
473 tum genus humanum solis errabat in agris [2]
474 idque merae uires ¨ et rude corpus erat; [ ]
475 silua domus fuerat, cibus herba, cubilia frondes, [ ]
476 iamque diu nulli ¨ cognitus alter erat. [ ]
477 blanda truces animos fertur mollisse uoluptas: [ ]
478 constiterant uno ¨ femina uirque loco. [ ]
479 quid facerent, ipsi nullo didicere magistro; [ ]
480 arte Venus nulla ¨ dulce peregit opus. [ ]
481 ales habet, quod amet; cum quo sua gaudia iungat, [ ]
482 inuenit in media ¨ femina piscis aqua; [ ]
483 cerua parem sequitur, serpens serpente tenetur; [ ]
484 haeret adulterio ¨ cum cane nexa canis; [ ]
485 laeta salitur ouis, tauro quoque laeta iuuenca est; [ ]
486 sustinet inmundum ¨ sima capella marem. [ ]
487 in furias agitantur equae spatioque remota [ ]
488 per loca diuiduos ¨ amne sequuntur equos. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
489 ergo age et iratae medicamina fortia praebe; [2]
490 illa feri requiem ¨ sola doloris habent, [ ]
491 illa Machaonios superant medicamina sucos; [ ]
492 his, ubi peccaris, ¨ restituendus eris. [ ]
493 haec ego cum canerem, subito manifestus Apollo [ ]
494 mouit inauratae ¨ pollice fila lyrae. [ ]
495 in manibus laurus, sacris induta capillis [ ]
496 laurus erat: uates ¨ ille uidendus adit. [ ]
497 is mihi 'lasciui' dixit 'praeceptor Amoris, [ ]
498 duc age discipulos ¨ ad mea templa tuos, [ ]
499 est ubi diuersum fama celebrata per orbem [1]
500 littera, cognosci ¨ quae sibi quemque iubet. [ ]
501 qui sibi notus erit, solus sapienter amabit [ ]
502 atque opus ad uires ¨ exiget omne suas: [ ]
503 cui faciem natura dedit, spectetur ab illa; [2]
504 cui color est, umero ¨ saepe patente cubet; [ ]
505 qui sermone placet, taciturna silentia uitet; [ ]
506 qui canit arte, canat; ¨ qui bibit arte, bibat. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
507 sed neque declament medio sermone diserti, [2]
508 nec sua non sanus ¨ scripta poeta legat.' [ ]
509 sic monuit Phoebus: Phoebo parete monenti; [ ]?
510 certa dei sacro est ¨ huius in ore fides. [ ]
= file n. 127 - 18:09 minuti
511 ad propiora uocor; quisquis sapienter amabit, [ ]
512 uincet et e nostra, ¨ quod petet, arte feret. [ ]
513 credita non semper sulci cum fenere reddunt, [ ]
514 nec semper dubias ¨ adiuuat aura rates: [ ]
515 quod iuuat, exiguum, plus est, quod laedat amantes: [ ]
516 proponant animo ¨ multa ferenda suo. [ ]
517 quot lepores in Atho, quot apes pascuntur in Hybla, [ ]
518 caerula quot bacas ¨ Palladis arbor habet, [ ]
519 litore quot conchae, tot sunt in amore dolores; [ ]
520 quae patimur, multo ¨ spicula felle madent. [ ]
521 dicta erit isse foras, quam tu fortasse uidebis: [ ]
522 isse foras et te ¨ falsa uidere puta. [ ]
523 clausa tibi fuerit promissa ianua nocte: [ ]
524 perfer et inmunda ¨ ponere corpus humo. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
525 forsitan et uultu mendax ancilla superbo [ ]
526 dicet 'quid nostras ¨ obsidet iste fores?' [ ]
527 postibus et durae supplex blandire puellae [ ]
528 et capiti demptas ¨ in fore pone rosas. [ ]
529 cum uolet, accedes; cum te uitabit, abibis: [ ]?
530 dedecet ingenuos ¨ taedia ferre sui. [ ]
531 'effugere hunc non est' quare tibi possit amica [1]
532 dicere? non omni ¨ tempore (?)sensus obest. [ ]
533 nec maledicta puta nec uerbera ferre puellae [ ]
534 turpe nec ad teneros ¨ oscula ferre pedes. [ ]
535 quid moror in paruis? animus maioribus instat; [ ]
536 magna cano: toto ¨ pectore, uulgus, ades. [1]
537 ardua molimur, sed nulla, nisi ardua, uirtus; [ ]
538 difficilis nostra ¨ poscitur arte labor. [ ]
539 riualem patienter habe: uictoria tecum [ ]
540 stabit, eris magni ¨ uictor in Arce Iouis. [ ]
541 haec tibi non hominem sed quercus crede Pelasgas [ ]
542 dicere; nil istis ¨ ars mea maius habet. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
543 innuet illa: feras; scribet: ne tange tabellas; [ ]
544 unde uolet, ueniat, ¨ quoque libebit, eat. [ ]
545 hoc in legitima praestant uxore mariti, [ ]
546 cum, tener, ad partes ¨ tu quoque, Somne, uenis. [ ]
547 hac ego, confiteor, non sum perfectus in arte; [ ]
548 quid faciam? monitis ¨ sum minor ipse meis. [ ]
549 mene palam nostrae det quisquam signa puellae [ ]
550 et patiar nec me, ¨ quo libet, ira ferat? [ ]?
551 oscula uir dederat, memini, suus; oscula questus [ ]
552 sum data: barbaria ¨ noster abundat amor. [ ]
553 non semel hoc uitium nocuit mihi; doctior ille, [ ]
554 quo ueniunt alii ¨ conciliante uiri. [ ]
555 sed melius nescisse fuit: sine furta tegantur, [ ]
556 ne fugiat fasso ¨ uictus ab ore pudor. [ ]
557 quo magis, o iuuenes, deprendere parcite uestras; [ ]
558 peccent, peccantes ¨ uerba dedisse putent. [ ]
559 crescit amor prensis: ubi par fortuna duorum est, [ ]
560 in causa damni ¨ perstat uterque sui. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
561 fabula narratur toto notissima caelo, [ ]?
562 Mulciberis capti ¨ Marsque Venusque dolis. [ ]
563 Mars pater insano Veneris turbatus amore [ ]?
564 de duce terribili ¨ factus amator erat; [ ]
565 nec Venus oranti (neque enim dea mollior ulla est) [ ]
566 rustica Gradiuo ¨ difficilisque fuit. [1]
567 a, quotiens lasciua pedes risisse mariti [ ]
568 dicitur et duras ¨ igne uel arte manus! [ ]
569 Marte palam simul est Vulcanum imitata, decebat, [ ]
570 multaque cum forma ¨ gratia mixta fuit. [ ]
571 sed bene concubitus primo celare solebant; [ ]?
572 plena uerecundi ¨ culpa pudoris erat. [ ]
573 indicio Solis (quis Solem fallere possit?) [ ]
574 cognita Vulcano ¨ coniugis acta suae. [ ]
575 (quam mala, Sol, exempla moues! pete munus ab ipsa: [ ]
576 et tibi, si taceas, ¨ quod dare possit, habet.) [ ]
577 Mulciber obscuros lectum circaque superque [ ]
578 disponit laqueos; ¨ lumina fallit opus. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
579 fingit iter Lemnon; ueniunt ad foedus amantes; [ ]
580 impliciti laqueis ¨ nudus uterque iacent; [ ]
581 conuocat ille deos; praebent spectacula capti; [ ]
582 uix lacrimas Venerem ¨ continuisse putant; [ ]
583 non uultus texisse suos, non denique possunt [ ]
584 partibus obscenis ¨ obposuisse manus. [ ]
585 hic aliquis ridens 'in me, fortissime Mauors, [ ]
586 si tibi sunt oneri, ¨ uincula transfer' ait. [ ]
587 uix precibus, Neptune, tuis captiua resoluit [ ]
588 corpora; Mars Thracen ¨ occupat, illa Paphon. [ ]
589 hoc tibi perfecto, Vulcane, quod ante tegebant, [ ]
590 liberius faciunt, ¨ et pudor omnis abest. [ ]
591 saepe tamen demens stulte fecisse fateris, [ ]?
592 teque ferunt artis ¨ paenituisse tuae. [ ]
593 hoc uetiti uos este: uetat deprensa Dione [ ]?
594 insidias illas, ¨ quas tulit ipsa, dare. [ ]
595 nec uos riuali laqueos disponite nec uos [ ]?
596 excipite arcana ¨ uerba notata manu; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
597 ista uiri captent, si iam captanda putabunt, [ ]
598 quos faciet iustos ¨ ignis et unda uiros. [ ]
599 en iterum testor: nihil hic nisi lege remissum [ ]
600 luditur; in nostris ¨ instita nulla iocis. [ ]
601 quis Cereris ritus ausit uulgare profanis [ ]
602 magnaque Threicia ¨ sacra reperta Samo? [ ]
603 exigua est uirtus praestare silentia rebus; [ ]
604 at contra grauis est ¨ culpa tacenda loqui. [ ]
605 o bene, quod frustra captatis arbore pomis [ ]?
606 garrulus in media ¨ Tantalus aret aqua! [ ]
607 praecipue Cytherea iubet sua sacra taceri; [ ]
608 admoneo, ueniat ¨ ne quis ad illa loquax. [ ]
609 condita si non sunt Veneris mysteria cistis [ ]
610 nec caua uesanis ¨ ictibus aera sonant, [1]
611 at tamen inter nos medio uersantur in usu, [ ]!
612 sed sic, inter nos ¨ ut latuisse uelint. [ ]!
613 ipsa Venus pubem, quotiens uelamina ponit, [ ]
614 protegitur laeua ¨ semireducta manu. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
615 in medio passimque coit pecus: hoc quoque uiso [ ]
616 auertit uultus ¨ nempe puella suos. [ ]
617 conueniunt thalami furtis et ianua nostris [ ]
618 parsque sub iniecta ¨ ueste pudenda latet, [ ]
619 et, si non tenebras, at quiddam nubis opacae [ ]
620 quaerimus atque aliquid ¨ luce patente minus. [ ]
621 tunc quoque, cum solem nondum prohibebat et imbrem [ ]
622 tegula sed quercus ¨ tecta cibumque dabat, [ ]
623 in nemore atque antris, non sub Ioue, iuncta uoluptas: [ ]
624 tanta rudi populo ¨ cura pudoris erat. [ ]
625 at nunc nocturnis titulos inponimus actis, [ ]
626 atque emitur magno ¨ nil nisi posse loqui. [ ]
627 scilicet excuties omnis, ubi quaeque, puellas, [ ]
628 cuilibet ut dicas ¨ 'haec quoque nostra fuit'? [ ]
629 ne desint, quas tu digitis ostendere possis, [ ]
630 ut quamque adtigeris, ¨ fabula turpis erit? [ ]
631 parua queror: fingunt quidam, quae uera negarent, [ ]
632 et nulli non se ¨ concubuisse ferunt. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
633 corpora si nequeunt, quae possunt, nomina tangunt, [ ]
634 famaque non tacto ¨ corpore crimen habet. [ ]
635 i nunc, claude fores, custos odiose puellae, [ ]
636 et centum duris ¨ postibus obde seras: [ ]
637 quid tuti superest, cum nominis extat adulter [1]
638 et credi, quod non ¨ contigit esse, cupit? [ ]
639 nos etiam ueros parce profitemur amores, [ ]
640 tectaque sunt solida ¨ mystica furta fide. [ ]
641 parcite praecipue uitia exprobrare puellis, [ ]
642 utile quae multis ¨ dissimulasse fuit: [ ]
643 nec suus Andromedae color est obiectus ab illo, [ ]
644 mobilis in gemino ¨ cui pede pinna fuit; [ ]
645 omnibus Andromache uisa est spatiosior aequo, [ ]?
646 unus, qui modicam ¨ diceret, Hector erat. [ ]
647 quod male fers, adsuesce: feres bene: multa uetustas [ ]
648 leniet; incipiens ¨ omnia sentit amor. [ ]
649 dum nouus in uiridi coalescit cortice ramus, [ ]
650 concutiat tenerum ¨ quaelibet aura, cadet; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
651 mox etiam uentis spatio durata resistet [ ]
652 firmaque adoptiuas ¨ arbor habebit opes: [ ]
653 eximit ipsa dies omnis e corpore mendas, [1]?
654 quodque fuit uitium, ¨ desinit esse mora: [ ]
655 ferre nouae nares taurorum terga recusant; [ ]
656 adsiduo domitas ¨ tempore fallit odor. [ ]
657 nominibus mollire licet mala: 'fusca' uocetur, [ ]
658 nigrior Illyrica ¨ cui pice sanguis erit; [ ]
659 si paeta est, 'Veneri similis'; si raua, 'Mineruae'; [ ]
660 sit 'gracilis', macie ¨ quae male uiua sua est; [ ]
661 dic 'habilem', quaecumque breuis, quae turgida, 'plenam'; [ ]
662 et lateat uitium ¨ proximitate boni. [ ]
663 nec quotus annus eat nec quo sit nata require [ ]
664 consule, quae rigidus ¨ munera censor habet, [ ]
665 praecipue si flore caret meliusque peractum [2]?
666 tempus et albentes ¨ iam legit illa comas. [ ]
667 utilis, o iuuenes, aut haec aut serior aetas: [ ]
668 iste feret segetes, ¨ iste serendus ager. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
669 dum uires annique sinunt, tolerate labores: [ ]?
670 iam ueniet tacito ¨ curua senecta pede. [ ]
671 aut mare remigiis aut uomere findite terras [ ]
672 aut fera belligeras ¨ addite in arma manus [ ]
673 aut latus et uires operamque adferte puellis: [1]
674 hoc quoque militia est, ¨ hoc quoque quaerit opes. [ ]
675 adde, quod est illis operum prudentia maior, [ ]
676 solus, et, artifices ¨ qui facit, usus adest. [ ]
677 illae munditiis annorum damna rependunt [ ]
678 et faciunt cura, ¨ ne uideantur anus, [ ]
679 utque uelis, Venerem iungunt per mille figuras: [ ]
680 inuenit plures ¨ nulla tabella modos. [ ]
681 illis sentitur non inritata uoluptas; [ ]
682 quod iuuat, ex aequo ¨ femina uirque ferant. [ ]
683 odi concubitus, qui non utrumque resoluunt: [ ]
684 hoc est, cur pueri ¨ tangar amore minus; [ ]
685 odi, quae praebet, quia sit praebere necesse, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
686 siccaque de lana ¨ cogitat ipsa sua; [1]
687 quae datur officio, non est mihi grata uoluptas: [ ]?
688 officium faciat ¨ nulla puella mihi. [ ]
689 me uoces audire iuuat sua gaudia fassas, [2]?
690 utque morer meme ¨ sustineamque, roget; [ ]
691 aspiciam dominae uictos amentis ocellos; [ ]?
692 langueat et tangi ¨ se uetet illa diu. [ ]
693 haec bona non primae tribuit natura iuuentae, [ ]
694 quae cito post septem ¨ lustra uenire solent. [ ]
695 qui properent, noua musta bibant; mihi fundat auitum [ ]
696 consulibus priscis ¨ condita testa merum. [ ]
697 nec platanus, nisi sera, potest obsistere Phoebo [ ]
698 et laedunt nudos ¨ prata nouella pedes; [ ]
699 scilicet Hermionen Helenae praeponere posses [ ]
700 et melior Gorge ¨ quam sua mater erat! [ ]
701 at Venerem quicumque uoles adtingere seram, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
702 si modo duraris, ¨ praemia digna feres. [1]
703 conscius, ecce, duos accepit lectus amantes: [ ]
704 ad thalami clausas, ¨ Musa, resiste fores. [ ]
705 sponte sua sine te celeberrima uerba loquentur, [ ]
706 nec manus in lecto ¨ laeua iacebit iners; [ ]
707 inueniunt digiti quod agant in partibus illis, [ ]
708 in quibus occulte ¨ spicula tingit Amor. [ ]
709 fecit in Andromache prius hoc fortissimus Hector [ ]
710 nec solum bellis ¨ utilis ille fuit; [ ]
711 fecit et in capta Lyrneside magnus Achilles, [ ]
712 cum premeret mollem ¨ lassus ab hoste torum. [ ]
713 illis te manibus tangi, Brisei, sinebas, [ ]?
714 imbutae Phrygia ¨ quae nece semper erant? [ ]
715 an fuit hoc ipsum quod te, lasciua, iuuaret, [ ]
716 ad tua uictrices ¨ membra uenire manus? [ ]
717 crede mihi, non est Veneris properanda uoluptas [2]
718 sed sensim tarda ¨ prolicienda mora. [ ]
719 cum loca reppereris, quae tangi femina gaudet, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
720 non obstet, tangas ¨ quominus illa, pudor: [ ]
721 aspicies oculos tremulo fulgore micantes, [ ]
722 ut sol a liquida ¨ saepe refulget aqua; [2]
723 accedent questus, accedet amabile murmur [ ]
724 et dulces gemitus ¨ aptaque uerba ioco. [ ]
725 sed neque tu dominam uelis maioribus usus [ ]
726 defice, nec cursus ¨ anteeat illa tuos; [ ]
727 ad metam properate simul: tum plena uoluptas, [ ]
728 cum pariter uicti ¨ femina uirque iacent. [ ]
729 hic tibi seruandus tenor est, cum libera dantur [ ]
730 otia, furtiuum ¨ nec timor urget opus; [ ]
731 cum mora non tuta est, totis incumbere remis [ ]
732 utile et admisso ¨ subdere calcar equo. [ ]
733 Finis adest operi: palmam date, grata iuuentus, [ ]
734 sertaque odoratae ¨ myrtea ferte comae. [1]
735 quantus apud Danaos Podalirius arte medendi, [ ]
736 Aeacides dextra, ¨ pectore Nestor erat, [ ]
737 quantus erat Calchas extis, Telamonius armis, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
738 Automedon curru, ¨ tantus amator ego. [ ]
739 me uatem celebrate, uiri, mihi dicite laudes; [ ]
740 cantetur toto ¨ nomen in orbe meum. [ ]
741 arma dedi uobis; dederat Vulcanus Achilli: [2]
742 uincite muneribus, ¨ uicit ut ille, datis. [ ]
743 sed, quicumque meo superarit Amazona ferro, [ ]
744 inscribat spoliis ¨ NASO MAGISTER ERAT. [ ]
745 Ecce, rogant tenerae, sibi dem praecepta, puellae: [ ]
746 uos eritis chartae ¨ proxima cura meae. [ ]
_____________________________________________________________________________..
= file n. 128 - 18:58 minuti
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.) .
1 Arma dedi Danais in Amazonas; arma supersunt, [ ]
2 quae tibi dem et turmae, ¨ Penthesilea, tuae. [ ]?
3 ite in bella pares; uincant, quibus alma Dione [ ]
4 fauerit et, toto ¨ qui uolat orbe, puer. [ ]
5 non erat armatis aequum concurrere nudas; [ ]
6 sic etiam uobis ¨ uincere turpe, uiri. [ ]
7 dixerit e multis aliquis 'quid uirus in anguis [ ]
8 adicis et rabidae ¨ tradis ouile lupae?' [ ]
9 parcite paucarum diffundere crimen in omnes; [ ]
10 spectetur meritis ¨ quaeque puella suis. [ ]
11 si minor Atrides Helenen, Helenesque sororem [ ]?
12 quo premat Atrides ¨ crimine maior habet, [ ]
13 si scelere Oeclides Talaioniae Eriphylae [ ]
14 uiuus et in uiuis ¨ ad Styga uenit equis, [ ]
15 est pia Penelope lustris errante duobus [ ]
16 et totidem lustris ¨ bella gerente uiro; [ ]
17 respice Phylaciden, et quae comes isse marito [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
18 fertur et ante annos ¨ occubuisse suos; [ ]
19 fata Pheretriadae coniunx Pagasaea redemit [ ]
20 proque uiro est uxor ¨ funere lata uiri. [ ]
21 'accipe me, Capaneu: cineres miscebimur' inquit [ ]
22 Iphias in medios ¨ desiluitque rogos. [ ]
23 ipsa quoque et cultu est et nomine femina Virtus: [ ]
24 non mirum, populo ¨ si placet illa suo. [ ]
25 (nec tamen hae mentes nostra poscuntur ab arte; [ ]
26 conueniunt cumbae ¨ uela minora meae. [ ]
27 nil nisi lasciui per me discuntur amores: [ ]
28 femina praecipiam ¨ quo sit amanda modo.) [ ]
29 femina nec flammas nec saeuos discutit arcus; [ ]
30 parcius haec uideo ¨ tela nocere uiris. [ ]
31 saepe uiri fallunt, tenerae non saepe puellae [ ]
32 paucaque, si quaeras, ¨ crimina fraudis habent: [ ]
33 Phasida, iam matrem, fallax dimisit Iaso; [ ]
34 uenit in Aesonios ¨ altera nupta sinus. [ ]
35 quantum in te, Theseu, uolucres Ariadna marinas [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
36 pauit in ignoto ¨ sola relicta loco. [ ]
37 quaere, Nouem cur una Viae dicatur, et audi [ ]
38 depositis siluas ¨ Phyllida flesse comis. [ ]
39 et famam pietatis habet, tamen hospes et ensem [ ]
40 praebuit et causam ¨ mortis, Elissa, tuae. [ ]
41 quid uos perdiderit, dicam: nescitis amare; [ ]
42 defuit ars uobis: ¨ arte perennat amor. [ ]
43 nunc quoque nescirent! sed me Cytherea docere [ ]
44 iussit et ante oculos ¨ constitit ipsa meos. [ ]
45 tum mihi 'quid miserae' dixit 'meruere puellae? [ ]
46 traditur armatis ¨ uulgus inerme uiris. [ ]
47 illos artifices gemini fecere libelli; [1]
48 haec quoque pars monitis ¨ erudienda tuis. [ ]
49 probra Therapnaeae qui dixerat ante maritae, [ ]
50 mox cecinit laudes ¨ prosperiore lyra. [ ]
51 si bene te noui, cultas ne laede puellas: [2]
52 gratia, dum uiues, ¨ ista petenda tibi est.' [ ]
53 dixit et e myrto (myrto nam uincta capillos [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
54 constiterat) folium ¨ granaque pauca dedit; [ ]
55 sensimus acceptis numen quoque: purior aether [ ]
56 fulsit, et e toto ¨ pectore cessit onus. [1]
57 dum facit ingenium, petite hinc praecepta, puellae, [ ]
58 quas pudor et leges ¨ et sua iura sinunt. [ ]
59 uenturae memores iam nunc estote senectae: [ ]
60 sic nullum uobis ¨ tempus abibit iners. [ ]
61 dum licet et ueros etiam nunc editis annos, [ ]
62 ludite: eunt anni ¨ more fluentis aquae. [ ]
63 nec, quae praeteriit, iterum reuocabitur unda [ ]
64 nec, quae praeteriit, ¨ hora redire potest. [ ]
65 utendum est aetate: cito pede labitur aetas [ ]
66 nec bona tam sequitur, ¨ quam bona prima fuit. [ ]
67 hos ego, qui canent, frutices uiolaria uidi; [2]
68 hac mihi de spina ¨ grata corona data est. [1]
69 tempus erit, quo tu, quae nunc excludis amantes, [ ]
70 frigida deserta ¨ nocte iacebis anus, [ ]
71 nec tua frangetur nocturna ianua rixa, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
72 sparsa nec inuenies ¨ limina mane rosa. [ ]
73 quam cito, me miserum, laxantur corpora rugis [ ]
74 et perit, in nitido ¨ qui fuit ore, color, [ ]
75 quasque fuisse tibi canas a uirgine iures [ ]?
76 sparguntur subito ¨ per caput omne comae! [ ]
77 anguibus exuitur tenui cum pelle uetustas, [ ]
78 nec faciunt ceruos ¨ cornua iacta senes; [ ]
79 nostra sine auxilio fugiunt bona: carpite florem, [ ]
80 qui, nisi carptus erit, ¨ turpiter ipse cadet. [ ]
81 adde, quod et partus faciunt breuiora iuuentae [ ]
82 tempora: continua ¨ messe senescit ager. [ ]
83 Latmius Endymion non est tibi, Luna, rubori, [ ]
84 nec Cephalus roseae ¨ praeda pudenda deae; [ ]
85 ut Veneri, quem luget adhuc, donetur Adonis, [ ]
86 unde habet Aenean ¨ Harmoniamque suos? [ ]
87 ite per exemplum, genus o mortale, dearum, [ ]
88 gaudia nec cupidis ¨ uestra negate uiris. [ ]
89 ut iam decipiant, quid perditis? omnia constant; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
90 mille licet sumant, ¨ deperit inde nihil. [ ]
91 conteritur ferrum, silices tenuantur ab usu; [ ]
92 sufficit et damni ¨ pars caret illa metu. [ ]
93 quis uetet adposito lumen de lumine sumi [ ]?
94 quisue cauo uastas ¨ in mare seruet aquas? [ ]
95 et tamen ulla uiro mulier 'non expedit' inquit? [ ]
96 quid, nisi quam sumes, ¨ dic mihi, perdis, aquam? [ ]
97 nec uos prostituit mea uox, sed uana timere [ ]
98 damna uetat: damnis ¨ munera uestra carent. [ ]
99 sed me flaminibus uenti maioris iturum, [1]?
100 dum sumus in portu, ¨ prouehat aura leuis. [ ]
101 Ordior a cultu: cultis bene Liber ab uuis [ ]
102 prouenit, et culto ¨ stat seges alta solo. [ ]
103 forma dei munus; forma quota quaeque superbit? [ ]
104 pars uestrum tali ¨ munere magna caret. [ ]
105 cura dabit faciem; facies neclecta peribit, [ ]
106 Idaliae similis ¨ sit licet illa deae. [ ]
107 corpora si ueteres non sic coluere puellae, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
108 nec ueteres cultos ¨ sic habuere uiros: [ ]?
109 si fuit Andromache tunicas induta ualentes, [ ]
110 quid mirum? duri ¨ militis uxor erat; [ ]
111 scilicet Aiaci coniunx ornata uenires, [ ]
112 cui tegimen septem ¨ terga fuere boum! [ ]
113 simplicitas rudis ante fuit; nunc aurea Roma est [ ]
114 et domiti magnas ¨ possidet orbis opes. [ ]
115 aspice, quae nunc sunt, Capitolia, quaeque fuerunt: [ ]
116 alterius dices ¨ illa fuisse Iouis. [ ]
117 Curia consilio nunc est dignissima tanto, [ ]
118 de stipula Tatio ¨ regna tenente fuit; [ ]
119 quae nunc sub Phoebo ducibusque Palatia fulgent, [ ]
120 quid nisi araturis ¨ pascua bubus erant? [1]
121 prisca iuuent alios, ego me nunc denique natum [ ]
122 gratulor: haec aetas ¨ moribus apta meis, [ ]
123 non quia nunc terrae lentum subducitur aurum [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
124 lectaque diuerso ¨ litore concha uenit, [ ]
125 nec quia decrescunt effosso marmore montes, [ ]
126 nec quia caeruleae ¨ mole fugantur aquae, [ ]
127 sed quia cultus adest nec nostros mansit in annos [ ]
128 rusticitas priscis ¨ illa superstes auis. [ ]
129 uos quoque non caris aures onerate lapillis, [ ]?
130 quos legit in uiridi ¨ decolor Indus aqua, [ ]
131 nec prodite graues insuto uestibus auro: [1]?
132 per quas nos petitis, ¨ saepe fugatis, opes. [ ]
133 munditiis capimur: non sint sine lege capilli; [ ]
134 admotae formam ¨ dantque negantque manus. [ ]
135 nec genus ornatus unum est: quod quamque decebit, [1]
136 elegat et speculum ¨ consulat ante suum. [ ]
137 longa probat facies capitis discrimina puri: [ ]
138 sic erat ornatis ¨ Laodamia comis. [ ]
139 exiguum summa nodum sibi fronte relinqui, [ ]?
140 ut pateant aures, ¨ ora rotunda uolunt. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
141 alterius crines umero iactentur utroque: [1]
142 talis es adsumpta, ¨ Phoebe canore, lyra; [ ]
143 altera succinctae religetur more Dianae, [ ]
144 ut solet, attonitas ¨ cum petit illa feras; [ ]
145 huic decet inflatos laxe iacuisse capillos, [ ]
146 illa sit adstrictis ¨ impedienda comis; [ ]
147 hanc placet ornari testudine Cyllenaea, [ ]?
148 sustineat similes ¨ fluctibus illa sinus. [ ]
149 sed neque ramosa numerabis in ilice glandes, [2]?
150 nec quot apes Hybla ¨ nec quot in Alpe ferae, [ ]
151 nec mihi tot positus numero conprendere fas est: [ ]
152 adicit ornatus ¨ proxima quaeque dies. [ ]
153 et neclecta decet multas coma: saepe iacere [ ]
154 hesternam credas, ¨ illa repexa modo est. [ ]
155 ars casu similis: sic capta uidit ut urbe [1]
156 Alcides Iolen, ¨ 'hanc ego' dixit 'amo.' [ ]
157 talem te Bacchus Satyris clamantibus 'euhoe' [ ]
158 sustulit in currus, ¨ Cnosi relicta, suos. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
159 o quantum indulget uestro natura decori, [ ]
160 quarum sunt multis ¨ damna pianda modis! [ ]
161 nos male detegimur, raptique aetate capilli, [ ]
162 ut Borea frondes ¨ excutiente, cadunt; [ ]
163 femina canitiem Germanis inficit herbis, [ ]?
164 et melior uero ¨ quaeritur arte color, [ ]
165 femina procedit densissima crinibus emptis [2]
166 proque suis alios ¨ efficit aere suos. [ ]
167 nec rubor est emisse: palam uenire uidemus [ ]
168 Herculis ante oculos ¨ uirgineumque chorum. [ ]
169 quid de ueste loquar? nec nunc segmenta requiro [ ]
170 nec quae de Tyrio ¨ murice, lana, rubes. [ ]
171 cum tot prodierint pretio leuiore colores, [ ]
172 quis furor est census ¨ corpore ferre suos? [ ]
173 aëris, ecce, color, tum cum sine nubibus aër [ ]
174 nec tepidus pluuias ¨ concitat Auster aquas; [ ]
175 ecce tibi similis, quae quondam Phrixon et Hellen [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
176 diceris Inois ¨ eripuisse dolis; [u]
177 hic undas imitatur, habet quoque nomen ab undis: [ ]
178 crediderim nymphas ¨ has ego ueste tegi; [ ]
179 ille crocum simulat (croceo uelatur amictu, [ ]
180 roscida luciferos ¨ cum dea iungit equos), [ ]
181 hic Paphias myrtos, hic purpureas amethystos [ ]
182 albentesue rosas ¨ Threiciamue gruem; [ ]
183 nec glandes, Amarylli, tuae nec amygdala desunt, [ ]
184 et sua uelleribus ¨ nomina cera dedit. [ ]
185 quot noua terra parit flores, cum uere tepenti [ ]
186 uitis agit gemmas ¨ pigraque fugit hiems, [ ]
187 lana tot aut plures sucos bibit: elige certos, [ ]
188 nam non conueniens ¨ omnibus omnis erit. [ ]
189 pulla decent niueas: Briseida pulla decebant; [u]
190 cum rapta est, pulla ¨ tum quoque ueste fuit. [ ]
191 alba decent fuscas: albis, Cephei, placebas; [ ]
192 sic tibi uestitae ¨ pressa Seriphos erat. [ ]
193 quam paene admonui, ne trux caper iret in alas [ ]?
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
194 neue forent duris ¨ aspera crura pilis! [ ]
195 sed non Caucasea doceo de rupe puellas [ ]?
196 quaeque bibant undas, ¨ Myse Caice, tuas. [ ]
197 quid, si praecipiam ne fuscet inertia dentes [ ]
198 oraque suscepta ¨ mane lauentur aqua? [ ]
199 scitis et inducta candorem quaerere creta; [ ]
200 sanguine quae uero ¨ non rubet, arte rubet; [ ]
201 arte supercilii confinia nuda repletis [ ]
202 paruaque sinceras ¨ uelat aluta genas. [ ]
203 nec pudor est oculos tenui signare fauilla [ ]
204 uel prope te nato, ¨ lucide Cydne, croco. [1]
205 est mihi, quo dixi uestrae medicamina formae, [ ]
206 paruus, sed cura ¨ grande, libellus, opus: [ ]
207 hinc quoque praesidium laesae petitote figurae; [ ]
208 non est pro uestris ¨ ars mea rebus iners. [ ]
209 non tamen expositas mensa deprendat amator [ ]?
210 pyxidas: ars faciem ¨ dissimulata iuuat. [ ]
211 quem non offendat toto faex inlita uultu, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
212 cum fluit in tepidos ¨ pondere lapsa sinus? [ ]
213 oesypa quid redolent, quamuis mittatur Athenis [ ]
214 demptus ab inmundo ¨ uellere sucus ouis? [ ]
215 nec coram mixtas ceruae sumpsisse medullas [ ]
216 nec coram dentes ¨ defricuisse probem. [ ]
217 ista dabunt formam, sed erunt deformia uisu, [ ]
218 multaque, dum fiunt ¨ turpia, facta placent: [ ]
219 quae nunc nomen habent operosi signa Myronis, [2]
220 pondus iners quondam ¨ duraque massa fuit; [ ]
221 anulus ut fiat, primo conliditur aurum; [ ]
222 quas geritis uestis, ¨ sordida lana fuit. [ ]
223 cum fieret, lapis asper erat; nunc nobile signum, [ ]
224 nuda Venus madidas ¨ exprimit imbre comas. [ ]
225 tu quoque dum coleris, nos te dormire putemus: [ ]
226 aptius a summa ¨ conspiciere manu. [ ]
227 cur mihi nota tuo causa est candoris in ore? [ ]
228 claude forem thalami: ¨ quid rude prodis opus? [ ]
229 multa uiros nescire decet; pars maxima rerum [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
230 offendat, si non ¨ interiora tegas: [ ]
231 aurea quae pendent ornato signa theatro [ ]?
232 inspice, contemnes: ¨ brattea ligna tegit; [ ]
233 sed neque ad illa licet populo, nisi facta, uenire, [ ]
234 nec nisi summotis ¨ forma paranda uiris. [ ]
235 at non pectendos coram praebere capillos, [ ]
236 ut iaceant fusi ¨ per tua terga, ueto. [ ]
237 illo praecipue ne sis morosa caueto [ ]?
238 tempore nec lapsas ¨ saepe resolue comas; [ ]
239 tuta sit ornatrix: odi, quae sauciat ora [ ]
240 unguibus et rapta ¨ bracchia figit acu; [ ]
241 deuouet, et tangit, dominae caput illa simulque [ ]
242 plorat in inuisas ¨ sanguinolenta comas. [ ]
243 quae male crinita est, custodem in limine ponat [2]
244 orneturue Bonae ¨ semper in aede Deae. [ ]
245 dictus eram subito cuidam uenisse puellae: [ ]
246 turbida peruersas ¨ induit illa comas. [ ]
247 hostibus eueniat tam foedi causa pudoris [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
248 inque nurus Parthas ¨ dedecus illud eat! [ ]
249 turpe pecus mutilum, turpis sine gramine campus [ ]
250 et sine fronde frutex ¨ et sine crine caput. [ ]
= file n. 129 - 20:35 minuti
251 non mihi uenistis, Semele Ledeue, docendae, [1]
252 perque fretum falso ¨ Sidoni uecta boue [ ]
253 aut Helene, quam non stulte, Menelae, reposcis, [ ]
254 tu quoque non stulte, ¨ Troice raptor, habes; [ ]
255 turba docenda uenit pulchrae turpesque puellae, [ ]
256 pluraque sunt semper ¨ deteriora bonis. [ ]
257 formosae non artis opem praeceptaque quaerunt; [ ]
258 est illis sua dos, ¨ forma sine arte potens: [ ]
259 cum mare compositum est, securus nauita cessat; [ ]
260 cum tumet, auxiliis ¨ adsidet ille suis. [ ]
261 rara tamen menda facies caret: occule mendas, [ ]
262 quaque potes, uitium ¨ corporis abde tui. [ ]
263 si breuis es, sedeas, ne stans uideare sedere, [ ]
264 inque tuo iaceas ¨ quantulacumque toro [ ]
265 (hic quoque, ne possit fieri mensura cubantis, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
266 iniecta lateant ¨ fac tibi ueste pedes); [ ]
267 quae nimium gracilis, pleno uelamina filo [ ]?
268 sumat, et ex umeris ¨ laxus amictus eat; [ ]
269 pallida purpureis tangat sua corpora uirgis, [ ]
270 nigrior ad Pharii ¨ confuge piscis opem; [ ]
271 pes malus in niuea semper celetur aluta, [ ]
272 arida nec uinclis ¨ crura resolue suis; [ ]
273 conueniunt tenues scapulis analemptrides altis, [ ]
274 angustum circa ¨ fascia pectus eat; [ ]
275 exiguo signet gestu, quodcumque loquetur, [ ]
276 cui digiti pingues ¨ et scaber unguis erit; [ ]
277 cui grauis oris odor, numquam ieiuna loquatur [ ]
278 et semper spatio ¨ distet ab ore uiri; [ ]
279 si niger aut ingens aut non erit ordine natus [ ]
280 dens tibi, ridendo ¨ maxima damna feres. [ ]
281 quis credat? discunt etiam ridere puellae, [ ]
282 quaeritur atque illis ¨ hac quoque parte decor: [ ]
283 sint modici rictus paruaeque utrimque lacunae, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
284 et summos dentes ¨ ima labella tegant, [ ]
285 nec sua perpetuo contendant ilia risu, [ ]
286 sed leue nescioquid ¨ femineumque sonet. [ ]
287 est, quae peruerso distorqueat ora cachinno; [ ]
288 cum risu laeta est ¨ altera, flere putes; [ ]
289 illa sonat raucum quiddam atque inamabile: ridet, [ ]
290 ut rudit a scabra ¨ turpis asella mola. [ ]
291 quo non ars penetrat? discunt lacrimare decenter [ ]
292 quoque uolunt plorant ¨ tempore quoque modo. [ ]
293 quid, cum legitima fraudatur littera uoce [ ]
294 blaesaque fit iusso ¨ lingua coacta sono? [ ]
295 in uitio decor est: quaedam male reddere uerba [ ]
296 discunt, posse minus, ¨ quam potuere, loqui. [ ]
297 omnibus his, quoniam prosunt, inpendite curam; [ ]
298 discite femineo ¨ corpora ferre gradu: [ ]
299 est et in incessu pars non contempta decoris; [ ]
300 allicit ignotos ¨ ille fugatque uiros. [ ]
301 haec mouet arte latus tunicisque fluentibus auras [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
302 accipit, extensos ¨ fertque superba pedes; [ ]
303 illa, uelut coniunx Vmbri rubicunda mariti, [ ]
304 ambulat ingentis ¨ uarica fertque gradus. [ ]
305 sed sit, ut in multis, modus hic quoque: rusticus alter [ ]
306 motus, concesso ¨ mollior alter erit. [ ]
307 pars umeri tamen ima tui, pars summa lacerti [ ]
308 nuda sit, a laeua ¨ conspicienda manu: [ ]
309 hoc uos praecipue, niueae, decet; hoc ubi uidi, [ ]
310 oscula ferre umero, ¨ qua patet, usque libet. [ ]
311 monstra maris Sirenes erant, quae uoce canora [2]
312 quamlibet admissas ¨ detinuere rates; [ ]
313 his sua Sisyphides auditis paene resoluit [ ]
314 corpora (nam sociis ¨ inlita cera fuit). [ ]
315 res est blanda canor: discant cantare puellae [ ]
316 (pro facie multis ¨ uox sua lena fuit) [ ]
317 et modo marmoreis referant audita theatris [ ]
318 et modo Niliacis ¨ carmina lusa modis; [ ]
319 nec plectrum dextra, citharam tenuisse sinistra [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
320 nesciat arbitrio ¨ femina docta meo: [ ]
321 saxa ferasque lyra mouit Rhodopeius Orpheus [1]
322 Tartareosque lacus ¨ tergeminumque canem; [ ]
323 saxa tuo cantu, uindex iustissime matris, [ ]
324 fecerunt muros ¨ officiosa nouos; [ ]
325 quamuis mutus erat, uoci fauisse putatur [ ]?
326 piscis Arioniae, ¨ fabula nota, lyrae. [ ]
327 disce etiam duplici genialia nablia palma [ ]
328 uerrere: conueniunt ¨ dulcibus illa iocis. [ ]
329 sit tibi Callimachi, sit Coi nota poetae, [ ]?
330 sit quoque uinosi ¨ Teia Musa senis; [1]
331 nota sit et Sappho (quid enim lasciuius illa?) [ ]
332 cuiue pater uafri ¨ luditur arte Getae; [ ]
333 et teneri possis carmen legisse Properti [ ]
334 siue aliquid Galli ¨ siue, Tibulle, tuum [ ]
335 dictaque Varroni fuluis insignia uillis [ ]
336 uellera germanae, ¨ Phrixe, querenda tuae [ ]
337 et profugum Aenean, altae primordia Romae, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
338 quo nullum Latio ¨ clarius extat opus; [ ]
339 forsitan et nostrum nomen miscebitur istis [ ]
340 nec mea Lethaeis ¨ scripta dabuntur aquis [ ]
341 atque aliquis dicet 'nostri lege culta magistri [ ]
342 carmina, quis partes ¨ instruit ille duas, [ ]
343 deue tribus libris, titulo quos signat AMORVM, [ ]
344 elige, quod docili ¨ molliter ore legas, [ ]
345 uel tibi composita cantetur EPISTVLA uoce; [ ]
346 ignotum hoc aliis ¨ ille nouauit opus.' [ ]
347 o ita, Phoebe, uelis, ita uos, pia numina uatum, [ ]
348 insignis cornu ¨ Bacche nouemque deae! [ ]
349 quis dubitet, quin scire uelim saltare puellam, [ ]
350 ut moueat posito ¨ bracchia iussa mero? [ ]
351 artifices lateris, scaenae spectacula, amantur: [ ]
352 tantum mobilitas ¨ illa decoris habet. [ ]
353 parua monere pudet, talorum dicere iactus [ ]
354 ut sciat et uires, ¨ tessera missa, tuas; [ ]
355 et modo tres iactet numeros, modo cogitet, apte [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
356 quam subeat partem ¨ callida quamque uocet, [ ]
357 cautaque non stulte latronum proelia ludat, [ ]
358 unus cum gemino ¨ calculus hoste perit [ ]
359 bellatorque sua prensus sine compare bellat [ ]
360 aemulus et coeptum ¨ saepe recurrit iter; [ ]
361 reticuloque pilae leues fundantur aperto [ ]
362 nec, nisi quam tolles, ¨ ulla mouenda pila est; [ ]
363 est genus in totidem tenui ratione redactum [ ]
364 scripula, quot menses ¨ lubricus annus habet; [ ]
365 parua tabella capit ternos utrimque lapillos, [ ]
366 in qua uicisse est ¨ continuasse suos. [ ]
367 mille facesse iocos; turpe est nescire puellam [ ]
368 ludere: ludendo ¨ saepe paratur amor. [ ]
369 sed minimus labor est sapienter iactibus uti; [ ]
370 maius opus mores ¨ composuisse suos: [ ]
371 tum sumus incauti studioque aperimur in ipso [ ]
372 nudaque per lusus ¨ pectora nostra patent; [ ]
373 ira subit, deforme malum, lucrique cupido [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
374 iurgiaque et rixae ¨ sollicitusque dolor; [ ]
375 crimina dicuntur, resonat clamoribus aether, [ ]
376 inuocat iratos ¨ et sibi quisque deos. [1]
377 nulla fides tabulae: quae non per uota petuntur? [ ]
378 et lacrimis uidi ¨ saepe madere genas. [ ]
379 Iuppiter a uobis tam turpia crimina pellat, [2]
380 in quibus est ulli ¨ cura placere uiro! [ ]
381 hos ignaua iocos tribuit natura puellis; [ ]
382 materia ludunt ¨ uberiore uiri: [ ]
383 sunt illis celeresque pilae iaculumque trochique [ ]
384 armaque et in gyros ¨ ire coactus equus; [ ]
385 nec uos Campus habet nec uos gelidissima Virgo [ ]
386 nec Tuscus placida ¨ deuehit amnis aqua. [ ]
387 at licet et prodest Pompeias ire per umbras, [ ]?
388 Virginis aetheriis ¨ cum caput ardet equis; [ ]
389 uisite laurigero sacrata Palatia Phoebo [ ]
390 (ille Paraetonias ¨ mersit in alta rates) [ ]
391 quaeque soror coniunxque ducis monimenta pararunt [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
392 naualique gener ¨ cinctus honore caput, [2]
393 uisite turicremas uaccae Memphitidos aras, [ ]
394 uisite conspicuis ¨ terna theatra locis; [ ]
395 spectentur tepido maculosae sanguine harenae [ ]
396 metaque feruenti ¨ circumeunda rota. [ ]
397 quod latet, ignotum est; ignoti nulla cupido: [ ]?
398 fructus abest, facies ¨ cum bona teste caret. [ ]
399 tu licet et Thamyran superes et Amoebea cantu, [ ]
400 non erit ignotae ¨ gratia magna lyrae; [ ]
401 si Venerem Cous nusquam posuisset Apelles, [ ]
402 mersa sub aequoreis ¨ illa lateret aquis; [ ]
403 quid petitur sacris, nisi tantum fama, poetis? [ ]
404 hoc uotum nostri ¨ summa laboris habet. [ ]
405 cura deum fuerunt olim regumque poetae, [ ]
406 praemiaque antiqui ¨ magna tulere chori, [ ]
407 sanctaque maiestas et erat uenerabile nomen [ ]
408 uatibus, et largae ¨ saepe dabantur opes: [ ]
409 Ennius emeruit, Calabris in montibus ortus, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
410 contiguus poni, ¨ Scipio magne, tibi; [ ]
411 nunc hederae sine honore iacent operataque doctis [ ]
412 cura uigil Musis ¨ nomen inertis habet. [ ]
413 sed famae uigilare iuuat: quis nosset Homerum, [ ]
414 Ilias aeternum ¨ si latuisset opus? [ ]
415 quis Danaen nosset, si semper clusa fuisset [ ]
416 inque sua turri ¨ perlatuisset anus? [ ]
417 utilis est uobis, formosae, turba, puellae; [ ]
418 saepe uagos ultra ¨ limina ferte pedes. [ ]
419 ad multas lupa tendit oues, praedetur ut unam, [ ]
420 et Iouis in multas ¨ deuolat ales aues: [ ]
421 se quoque det populo mulier speciosa uidendam; [ ]
422 quem trahat, e multis ¨ forsitan unus erit; [ ]
423 omnibus illa locis maneat studiosa placendi [ ]
424 et curam tota ¨ mente decoris agat. [ ]
425 casus ubique ualet: semper tibi pendeat hamus; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
426 quo minime credis ¨ gurgite, piscis erit; [1]
427 saepe canes frustra nemorosis montibus errant [ ]
428 inque plagam nullo ¨ ceruus agente uenit. [ ]
429 quid minus Andromedae fuerat sperare reuinctae [ ]
430 quam lacrimas ulli ¨ posse placere suas? [ ]
431 funere saepe uiri uir quaeritur: ire solutis [ ]
432 crinibus et fletus ¨ non tenuisse decet. [ ]
433 sed uitate uiros cultum formamque professos [1]
434 quique suas ponunt ¨ in statione comas: [ ]
435 quae uobis dicunt, dixerunt mille puellis; [ ]
436 errat et in nulla ¨ sede moratur Amor. [ ]
437 femina quid faciat, cum sit uir leuior ipsa [ ]
438 forsitan et plures ¨ possit habere uiros? [ ]
439 uix mihi credetis, sed credite: Troia maneret, [2]
440 praeceptis Priami ¨ si foret usa sui. [ ]
441 sunt qui mendaci specie grassentur amoris [ ]?
442 perque aditus talis ¨ lucra pudenda petant. [ ]
443 nec coma uos fallat liquido nitidissima nardo [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
444 nec breuis in rugas ¨ lingula pressa suas, [ ]
445 nec toga decipiat filo tenuissima, nec si [ ]
446 anulus in digitis ¨ alter et alter erit: [ ]
447 forsitan ex horum numero cultissimus ille [ ]
448 fur sit et uratur ¨ uestis amore tuae; [1]
449 'redde meum' clamant spoliatae saepe puellae, [ ]
450 'redde meum' toto ¨ uoce boante foro. [ ]
451 has, Venus, e templis multo radiantibus auro [ ]
452 lenta uides lites ¨ Appiadesque tuae. [ ]
453 sunt quoque non dubia quaedam mala nomina fama: [ ]
454 deceptae, a, multi ¨ crimen amantis habent. [ ]
455 discite ab alterius uestris timuisse querelis, [ ]
456 ianua fallaci ¨ ne sit aperta uiro: [ ]
457 parcite, Cecropides, iuranti credere Theseo: [ ]
458 quos faciet testis, ¨ fecit et ante deos: [ ]
459 et tibi, Demophoon Thesei criminis heres, [ ]?
460 Phyllide decepta ¨ nulla relicta fides. [ ]
461 si bene promittent, totidem promittite uerbis; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
462 si dederint, et uos ¨ gaudia pacta date. [ ]
463 illa potest uigiles flammas extinguere Vestae [ ]
464 et rapere e templis, ¨ Inachi, sacra tuis [ ]
465 et dare mixta uiro tritis aconita cicutis, [1]?
466 accepto Venerem ¨ munere si qua negat. [ ]
467 fert animus propius consistere: supprime habenas, [ ]
468 Musa, nec admissis ¨ excutiare rotis. [ ]
469 uerba uadum temptent abiegnis scripta tabellis: [ ]
470 accipiat missas ¨ apta ministra notas. [ ]
471 inspice, quodque leges, ex ipsis collige uerbis [ ]
472 fingat an ex animo ¨ sollicitusque roget, [ ]
473 postque breuem rescribe moram: mora semper amantes [ ]
474 incitat, exiguum ¨ si modo tempus habet. [ ]
475 sed neque te facilem iuueni promitte roganti [1]
476 nec tamen e duro, ¨ quod petit ille, nega: [1]
477 fac timeat speretque simul, quotiensque remittes, [ ]
478 spesque magis ueniat ¨ certa minorque metus. [ ]
479 munda sed e medio consuetaque uerba, puellae, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
480 scribite: sermonis ¨ publica forma placet. [ ]
481 a, quotiens dubius scriptis exarsit amator [ ]
482 et nocuit formae ¨ barbara lingua bonae! [ ]
483 sed quoniam, quamuis uittae careatis honore, [ ]
484 est uobis uestros ¨ fallere cura uiros, [ ]
485 ancillae pueriue manu perarate tabellas, [ ]
486 pignora nec puero ¨ credite uestra nouo: [ ]
487 uidi ego fallentis isto terrore puellas [ ]
488 seruitium miseras ¨ tempus in omne pati [ ]
489 (perfidus ille quidem, qui talia pignora seruat, [ ]
490 sed tamen Aetnaei ¨ fulminis instar habent). [ ]
491 iudice me fraus est concessa repellere fraudem, [ ]
492 armaque in armatos ¨ sumere iura sinunt. [ ]
493 ducere consuescat multas manus una figuras [ ]
494 (a, pereant, per quos ¨ ista monenda mihi!), [ ]
495 nec nisi deletis tutum rescribere ceris, [2]
496 ne teneat geminas ¨ una tabella manus; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
497 femina dicatur scribenti semper amator: [2]
498 'illa' sit in uestris, ¨ qui fuit 'ille', notis. [ ]
499 si licet a paruis animum ad maiora referre [ ]
500 plenaque curuato ¨ pandere uela sinu, [ ]
501 pertinet ad faciem rabidos compescere mores: [ ]
502 candida pax homines, ¨ trux decet ira feras. [ ]
503 ora tument ira, nigrescunt sanguine uenae, [ ]
504 lumina Gorgoneo ¨ saeuius igne micant. [ ]
505 'i procul hinc,' dixit 'non es mihi, tibia, tanti', [ ]
506 ut uidit uultus ¨ Pallas in amne suos: [ ]
507 uos quoque si media speculum spectetis in ira, [ ]
508 cognoscat faciem ¨ uix satis ulla suam. [ ]
509 nec minus in uultu damnosa superbia uestro: [ ]
510 comibus est oculis ¨ alliciendus Amor. [ ]
511 odimus inmodicos (experto credite) fastus: [ ]
512 saepe tacens odii ¨ semina uultus habet. [ ]
513 spectantem specta; ridenti mollia ride; [ ]
514 innuet: acceptas ¨ tu quoque redde notas. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
515 sic ubi prolusit, rudibus puer ille relictis [2]
516 spicula de pharetra, ¨ promit acuta sua. [ ]?
517 odimus et maestas; Tecmessam diligat Aiax, [ ]
518 nos, hilarem populum, ¨ femina laeta capit. [ ]
519 numquam ego te, Andromache, nec te, Tecmessa, rogarem, [ ]
520 ut mea de uobis ¨ altera amica foret; [ ]
521 credere uix uideor, cum cogar credere partu, [ ]
522 uos ego cum uestris ¨ concubuisse uiris. [ ]
523 scilicet Aiaci mulier maestissima dixit [2]?
524 'lux mea' quaeque solent ¨ uerba iuuare uiros! [ ]
= file n. 130 - 21:56 minuti
525 quis uetat a magnis ad res exempla minores [ ]
526 sumere nec nomen ¨ pertimuisse ducis? [ ]
527 dux bonus huic centum commisit uite regendos, [ ]
528 huic equites, illi ¨ signa tuenda dedit: [ ]
529 uos quoque, de nobis quem quisque erit aptus ad usum, [2]
530 inspicite et certo ¨ ponite quemque loco. [ ]
531 munera det diues; ius qui profitebitur, adsit; [ ]
532 facundus causam ¨ nempe clientis agat. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
533 carmina qui facimus, mittamus carmina tantum: [ ]
534 hic chorus ante alios ¨ aptus amare sumus. [ ]
535 nos facimus placitae late praeconia formae: [ ]
536 nomen habet Nemesis, ¨ Cynthia nomen habet, [ ]
537 Vesper et Eoae nouere Lycorida terrae, [u]
538 et multi, quae sit ¨ nostra Corinna, rogant. [ ]
539 adde, quod insidiae sacris a uatibus absunt [ ]?
540 et facit ad mores ¨ ars quoque nostra suos: [ ]
541 nec nos ambitio nec amor nos tangit habendi; [ ]
542 contempto colitur ¨ lectus et umbra foro; [ ]
543 sed facile haeremus ualidoque perurimur aestu [ ]
544 et nimium certa ¨ scimus amare fide. [ ]
545 scilicet ingenium placida mollitur ab arte [ ]
546 et studio mores ¨ conuenienter eunt. [ ]
547 uatibus Aoniis faciles estote, puellae: [ ]
548 numen inest illis ¨ Pieridesque fauent. [ ]
549 est deus in nobis et sunt commercia caeli; [ ]
550 sedibus aetheriis ¨ spiritus ille uenit. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
551 a doctis pretium scelus est sperare poetis; [ ]
552 me miserum, scelus hoc ¨ nulla puella timet. [ ]
553 dissimulate tamen, nec prima fronte rapaces [ ]?
554 este: nouus uiso ¨ casse resistet amans. [ ]
555 sed neque uector equum, qui nuper sensit habenas, [ ]
556 comparibus frenis ¨ artificemque reget, [ ]
557 nec, stabilis animos annis uiridemque iuuentam [ ]
558 ut capias, idem ¨ limes agendus erit: [ ]
559 hic rudis et castris nunc primum notus Amoris, [ ]
560 qui tetigit thalamos ¨ praeda nouella tuos, [ ]
561 te solam norit, tibi semper inhaereat uni; [ ]
562 cingenda est altis ¨ saepibus ista seges. [ ]
563 effuge riualem: uinces, dum sola tenebis; [2]
564 non bene cum sociis ¨ regna Venusque manent. [ ]
565 ille uetus miles sensim et sapienter amabit [ ]
566 multaque tironi ¨ non patienda feret; [1]
567 nec franget postes nec saeuis ignibus uret [ ]
568 nec dominae teneras ¨ adpetet ungue genas [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
569 nec scindet tunicasue suas tunicasue puellae [ ]
570 nec raptus flendi ¨ causa capillus erit. [ ]
571 ista decent pueros aetate et amore calentes; [ ]
572 hic fera composita ¨ uulnera mente feret. [ ]
573 ignibus heu lentis uretur, ut umida faena, [2]?
574 ut modo montanis ¨ silua recisa iugis. [ ]
575 certior hic amor est, grauis et fecundior ille: [ ]
576 quae fugiunt, celeri ¨ carpite poma manu. [ ]
577 omnia tradantur (portas reserauimus hosti) [ ]
578 et sit in infida ¨ proditione fides. [ ]
579 quod datur ex facili, longum male nutrit amorem: [ ]
580 miscenda est laetis ¨ rara repulsa iocis. [ ]
581 ante fores iaceat, 'crudelis ianua' dicat [ ]
582 multaque summisse, ¨ multa minanter agat. [ ]
583 dulcia non ferimus; suco renouemur amaro: [1]
584 saepe perit uentis ¨ obruta cumba suis. [ ]
585 hoc est, uxores quod non patiatur amari: [ ]
586 conueniunt illas, ¨ cum uoluere, uiri. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
587 adde forem, et duro dicat tibi ianitor ore [ ]?
588 'non potes', exclusum ¨ te quoque tanget amor. [ ]
589 ponite iam gladios hebetes, pugnetur acutis; [ ]
590 nec dubito, telis ¨ quin petar ipse meis. [1]
591 dum cadit in laqueos, captus quoque nuper, amator [ ]
592 solum se thalamos ¨ speret habere tuos; [ ]
593 postmodo riualem partitaque foedera lecti [2]
594 sentiat: has artes ¨ tolle, senescit amor. [ ]
595 tum bene fortis equus reserato carcere currit, [2]
596 cum, quos praetereat ¨ quosque sequatur, habet. [ ]
597 quamlibet extinctos iniuria suscitat ignes: [ ]
598 en ego, confiteor, ¨ non nisi laesus amo. [ ]
599 causa tamen nimium non sit manifesta doloris, [ ]
600 pluraque sollicitus, ¨ quam sciet, esse putet. [ ]
601 incitat et ficti tristis custodia serui [ ]
602 et nimium duri ¨ cura molesta uiri: [ ]
603 quae uenit ex tuto, minus est accepta uoluptas; [ ]?
604 ut sis liberior ¨ Thaide, finge metus. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
605 cum melius foribus possis, admitte fenestra [ ]
606 inque tuo uultu ¨ signa timentis habe; [ ]
607 callida prosiliat dicatque ancilla 'perimus'; [ ]
608 tu iuuenem trepidum ¨ quolibet abde loco. [ ]
609 admiscenda tamen Venus est secura timori, [ ]
610 ne tanti noctes ¨ non putet esse tuas. [ ]
611 qua uafer eludi possit ratione maritus [2]?
612 quaque uigil custos, ¨ praeteriturus eram. [ ]
613 nupta uirum timeat, rata sit custodia nuptae: [ ]
614 hoc decet, hoc leges ¨ duxque pudorque iubent. [ ]
615 te quoque seruari, modo quam uindicta redemit, [ ]?
616 quis ferat? ut fallas, ¨ ad mea sacra ueni. [ ]
617 tot licet obseruent, adsit modo certa uoluntas, [ ]
618 quot fuerant Argo ¨ lumina, uerba dabis. [ ]
619 scilicet obstabit custos ne scribere possis, [ ]
620 sumendae detur ¨ cum tibi tempus aquae, [ ]
621 conscia cum possit scriptas portare tabellas, [ ]
622 quas tegat in tepido ¨ fascia lata sinu. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
623 cum possit sura chartas celare ligatas [ ]?
624 et uincto blandas ¨ sub pede ferre notas! [ ]
625 cauerit haec custos, pro charta conscia tergum [ ]
626 praebeat inque suo ¨ corpore uerba ferat. [ ]
627 tuta quoque est fallitque oculos e lacte recenti [1]
628 littera (carbonis ¨ puluere tange: leges), [ ]
629 fallet et umiduli quae fiet acumine lini, [ ]
630 et feret occultas ¨ pura tabella notas. [ ]
631 adfuit Acrisio seruandae cura puellae; [ ]
632 hunc tamen illa suo ¨ crimine fecit auum. [ ]
633 quid faciat custos, cum sint tot in Vrbe theatra, [ ]
634 cum spectet iunctos ¨ illa libenter equos; [ ]
635 cum sedeat Phariae sistris operata iuuencae, [ ]
636 quoque sui comites ¨ ire uetantur, eat; [ ]
637 cum fuget a templis oculos Bona Diua uirorum, [ ]
638 praeterquam si quos ¨ illa uenire iubet; [ ]
639 cum custode foris tunicas seruante puellae [ ]
640 celent furtiuos ¨ balnea multa iocos; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
641 cum, quotiens opus est, fallax aegrotet amica [ ]
642 et cedat lecto ¨ quamlibet aegra suo; [ ]
643 nomine cum doceat, quid agamus, adultera clauis, [ ]
644 quasque petas, non det ¨ ianua sola uias? [ ]
645 fallitur et multo custodis cura Lyaeo, [ ]
646 illa uel Hispano ¨ lecta sit uua iugo; [ ]
647 sunt quoque quae faciant altos medicamina somnos [ ]
648 uictaque Lethaea ¨ lumina nocte premant. [ ]
649 nec male deliciis odiosum conscia tardis [ ]
650 detinet et longa ¨ iungitur ipsa mora. [ ]
651 quid iuuat ambages praeceptaque parua mouere, [ ]
652 cum minimo custos ¨ munere possit emi? [ ]
653 munera, crede mihi, capiunt hominesque deosque: [ ]
654 placatur donis ¨ Iuppiter ipse datis. [ ]
655 quid sapiens faciet? stultus quoque munere gaudet: [ ]
656 ipse quoque accepto ¨ munere mutus erit. [ ]?
657 sed semel est custos longum redimendus in aeuum; [ ]
658 saepe dabit, dederit ¨ quas semel, ille manus. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
659 questus eram, memini, metuendos esse sodales; [ ]
660 non tangit solos ¨ ista querela uiros. [ ]
661 credula si fueris, aliae tua gaudia carpent [ ]
662 et lepus hic aliis ¨ exagitatus erit: [ ]?
663 haec quoque, quae praebet lectum studiosa locumque, [ ]
664 crede mihi, mecum ¨ non semel illa fuit. [1]
665 nec nimium uobis formosa ancilla ministret: [ ]
666 saepe uicem dominae ¨ praebuit illa mihi. [ ]
667 quo feror insanus? quid aperto pectore in hostem [ ]
668 mittor et indicio ¨ prodor ab ipse meo? [ ]
669 non auis aucupibus monstrat, qua parte petatur, [ ]
670 non docet infestos ¨ currere cerua canes. [ ]
671 uiderit utilitas; ego coepta fideliter edam: [ ]
672 Lemniasin gladios ¨ in mea fata dabo. [ ]?
673 efficite (et facile est) ut nos credamus amari: [ ]
674 prona uenit cupidis ¨ in sua uota fides. [ ]?
675 spectet amabilius iuuenem et suspiret ab imo [ ]
676 femina, tam sero ¨ cur ueniatque roget; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
677 accedant lacrimae, dolor et de paelice fictus, [ ]
678 et laniet digitis ¨ illius ora suis. [ ]?
679 iamdudum persuasus erit; miserebitur ultro [ ]
680 et dicet 'cura ¨ carpitur ista mei.' [ ]
681 praecipue si cultus erit speculoque placebit, [ ]?
682 posse suo tangi ¨ credet amore deas. [ ]
683 sed te, quaecumque est, moderate iniuria turbet, [ ]
684 nec sis audita ¨ paelice mentis inops, [ ]
685 nec cito credideris: quantum cito credere laedat, [ ]
686 exemplum uobis ¨ non leue Procris erit. [ ]
687 est prope purpureos collis florentis Hymetti [ ]
688 fons sacer et uiridi ¨ caespite mollis humus; [ ]
689 silua nemus non alta facit; tegit arbutus herbam; [ ]
690 ros maris et lauri ¨ nigraque myrtus olent; [ ]
691 nec densum foliis buxum fragilesque myricae [ ]
692 nec tenues cytisi ¨ cultaque pinus abest. [ ]
693 lenibus inpulsae Zephyris auraque salubri [ ]
694 tot generum frondes ¨ herbaque summa tremit. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
695 grata quies Cephalo: famulis canibusque relictis [ ]
696 lassus in hac iuuenis ¨ saepe resedit humo [ ]
697 'quae'que 'meos releues aestus,' cantare solebat [ ]
698 'accipienda sinu, ¨ mobilis aura, ueni.' [ ]
699 coniugis ad timidas aliquis male sedulus aures [ ]
700 auditos memori ¨ rettulit ore sonos. [ ]
701 Procris, ut accepit nomen, quasi paelicis, Aurae, [ ]
702 excidit et subito ¨ muta dolore fuit; [ ]
703 palluit, ut serae lectis de uite racemis [ ]
704 pallescunt frondes, ¨ quas noua laesit hiems, [ ]
705 quaeque suos curuant matura Cydonia ramos [2]
706 cornaque adhuc nostris ¨ non satis apta cibis. [ ]
707 ut rediit animus, tenues a pectore uestes [ ]
708 rumpit et indignas ¨ sauciat ungue genas; [ ]
709 nec mora, per medias passis furibunda capillis [ ]
710 euolat, ut thyrso ¨ concita Baccha, uias. [ ]
711 ut prope peruentum, comites in ualle relinquit, [ ]
712 ipsa nemus tacito ¨ clam pede fortis init. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
713 quid tibi mentis erat, cum sic, male sana, lateres, [ ]
714 Procri? quis adtoniti ¨ pectoris ardor erat? [ ]
715 iamiam uenturam, quaecumque erat Aura, putabas [ ]
716 scilicet atque oculis ¨ probra uidenda tuis! [ ]
717 nunc uenisse piget (neque enim deprendere uelles), [ ]
718 nunc iuuat: incertus ¨ pectora uersat amor: [ ]
719 credere quae iubeant, locus est et nomen et index [ ]
720 et quia mens semper, ¨ quod timet, esse putat; [ ]
721 uidit ut oppressa uestigia corporis herba, [ ]
722 pulsantur trepidi ¨ corde micante sinus. [ ]
723 iamque dies medius tenues contraxerat umbras, [ ]
724 inque pari spatio ¨ uesper et ortus erant: [ ]
725 ecce, redit Cephalus siluis, Cyllenia proles, [ ]
726 oraque fontana ¨ feruida pulsat aqua. [ ]
727 anxia, Procri lates; solitas iacet ille per herbas [ ]
728 et 'Zephyri molles ¨ auraque,' dixit 'ades.' [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
729 ut patuit miserae iucundus nominis error, [ ]
730 et mens et rediit ¨ uerus in ora color; [ ]
731 surgit et oppositas agitato corpore frondes [2]?
732 mouit in amplexus ¨ uxor itura uiri; [ ]
733 ille feram uidisse ratus iuuenaliter artus [ ]
734 corripit: in dextra ¨ tela fuere manu - [ ]
735 quid facis, infelix? non est fera: supprime tela - [ ]
736 me miserum, iaculo ¨ fixa puella tuo est. [ ]
737 'ei mihi,' conclamat 'fixisti pectus amicum: [ ]
738 hic locus a Cephalo ¨ uulnera semper habet. [ ]
739 ante diem morior, sed nulla paelice laesa: [ ]
740 hoc faciet positae ¨ te mihi, terra, leuem. [ ]
741 nomine suspectas iam spiritus exit in auras; [ ]
742 labor, io: cara ¨ lumina conde manu.' [ ]
743 ille sinu dominae morientia corpora maesto [ ]
744 sustinet et lacrimis ¨ uulnera saeua lauat; [ ]
745 exit et incauto paulatim pectore lapsus [ ]
746 excipitur miseri ¨ spiritus ore uiri. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
747 sed repetamus opus: mihi nudis rebus eundum est, [ ]
748 ut tangat portus ¨ fessa carina suos. [ ]
749 sollicite expectas, dum te in conuiuia ducam, [ ]
750 et quaeris monitus ¨ hac quoque parte meos. [ ]
751 sera ueni positaque decens incede lucerna: [ ]
752 grata mora uenies, ¨ maxima lena mora est; [ ]
753 etsi turpis eris, formosa uidebere potis, [ ]
754 et latebras uitiis ¨ nox dabit ipsa tuis. [ ]
755 carpe cibos digitis (est quiddam gestus edendi), [ ]
756 ora nec immunda ¨ tota perungue manu; [ ]
757 neue domi praesume dapes, sed desine citra [ ]
758 quam capis: es paulo, ¨ quam potes esse, minus. [ ]
759 Priamides Helenen auide si spectet edentem, [1]?
760 oderit et dicat ¨ 'stulta rapina mea est.' [ ]
761 aptius est deceat -que magis potare puellas: [ ]
762 cum Veneris puero ¨ non male, Bacche, facis. [ ]
763 hoc quoque, qua patiens caput est animusque pedesque [ ]
764 constant, nec, quae sunt ¨ singula, bina uide. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
765 turpe iacens mulier multo madefacta Lyaeo: [ ]
766 digna est concubitus ¨ quoslibet illa pati. [ ]
767 nec somnis posita tutum succumbere mensa: [1]
768 per somnos fieri ¨ multa pudenda solent. [ ]
769 ulteriora pudet docuisse, sed alma Dione [ ]
770 'praecipue nostrum est, ¨ quod pudet,' inquit 'opus.' [ ]
771 nota sibi sit quaeque; modos a corpore certos [1]
772 sumite: non omnes ¨ una figura decet. [ ]
773 quae facie praesignis erit, resupina iaceto; [ ]
774 spectentur tergo, ¨ quis sua terga placent. [ ]
775 Milanion umeris Atalantes crura ferebat: [ ]
776 si bona sunt, hoc sunt ¨ aspicienda modo. [ ]
777 parua uehatur equo: quod erat longissima, numquam [ ]
778 Thebais Hectoreo ¨ nupta resedit equo. [ ]
779 strata premat genibus paulum ceruice reflexa [ ]
780 femina per longum ¨ conspicienda latus. [ ]
781 cui femur est iuuenale, carent quoque pectora menda, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
782 stet uir, in obliquo ¨ fusa sit ipsa toro. [ ]
783 nec tibi turpe puta crinem, ut Phylleia mater, [ ]?
784 soluere, et effusis ¨ colla reflecte comis. [ ]
785 tu quoque, cui rugis uterum Lucina notauit, [1]
786 ut celer auersis ¨ utere Parthus equis. [ ]
787 mille ioci Veneris; simplex minimique laboris, [ ]
788 cum iacet in dextrum ¨ semisupina latus. [ ]
789 sed neque Phoebei tripodes nec corniger Ammon [ ]?
790 uera magis uobis ¨ quam mea Musa canet; [ ]
791 si qua fides, arti, quam longo fecimus usu, [ ]
792 credite: praestabunt ¨ carmina nostra fidem. [ ]
793 sentiat ex imis Venerem resoluta medullis [ ]
794 femina, et ex aequo ¨ res iuuet illa duos. [ ]
795 nec blandae uoces iucundaque murmura cessent [ ]
796 nec taceant mediis ¨ improba uerba iocis. [ ]
797 tu quoque, cui Veneris sensum natura negauit, [ ]
798 dulcia mendaci ¨ gaudia finge sono. [ ]
799 (infelix, cui torpet hebes locus ille, puella, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
800 quo pariter debent ¨ femina uirque frui.) [ ]
801 tantum, cum finges, ne sis manifesta, caueto: [ ]
802 effice per motum ¨ luminaque ipsa fidem. [ ]
803 quid iuuet, et uoces et anhelitus arguat oris; [1]
804 a pudet! arcanas ¨ pars habet ista notas. [ ]
805 gaudia post Veneris quae poscet munus amantem, [ ]
806 illa suas nolet ¨ pondus habere preces. [ ]
807 nec lucem in thalamos totis admitte fenestris: [ ]
808 aptius in uestro ¨ corpore multa latent. [ ]
809 lusus habet finem: cycnis descendere tempus, [ ]
810 duxerunt collo ¨ qui iuga nostra suo. [ ]
811 ut quondam iuuenes, ita nunc, mea turba, puellae [ ]
812 inscribant spoliis ¨ NASO MAGISTER ERAT. [ ]
_____________________________________________________________________________..
= file n. 131 - 18:29 minuti
Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.) .
1 Legerat huius Amor titulum nomenque libelli: [ ]
2 'bella mihi, uideo, ¨ bella parantur' ait. [ ]
3 'parce tuum uatem sceleris damnare, Cupido, [ ]
4 tradita qui toties ¨ te duce signa tuli. [ ]
5 non ego Tydides, a quo tua saucia mater [2]?
6 in liquidum rediit ¨ aethera Martis equis. [ ]
7 saepe tepent alii iuuenes; ego semper amaui, [ ]
8 et si, quid faciam ¨ nunc quoque, quaeris, amo. [ ]
9 quin etiam docui qua possis arte parari, [ ]?
10 et, quod nunc ratio est, ¨ inpetus ante fuit. [ ]
11 nec te, blande puer, nec nostras prodimus artes, [ ]
12 nec noua praeteritum ¨ Musa retexit opus. [ ]
13 si quis amat quod amare iuuat, feliciter ardens [ ]
14 gaudeat et uento ¨ nauiget ille suo; [ ]
15 at si quis male fert indignae regna puellae, [ ]
16 ne pereat, nostrae ¨ sentiat artis opem. [ ]
17 cur aliquis laqueo collum nodatus amator [ ]
Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.)
18 a trabe sublimi ¨ triste pependit onus? [ ]
19 cur aliquis rigido fodit sua pectora ferro? [1]
20 inuidiam caedis ¨ pacis amator habes. [ ]
21 qui, nisi desierit, misero periturus amore est, [ ]
22 desinat, et nulli ¨ funeris auctor eris. [ ]
23 et puer es, nec te quicquam nisi ludere oportet: [ ]
24 lude; decent annos ¨ mollia regna tuos. [ ]
25 nam poteras uti nudis ad bella sagittis, [2]?
26 sed tua mortifero ¨ sanguine tela carent. [ ]
27 uitricus et gladiis et acuta dimicet hasta [2]?
28 et uictor multa ¨ caede cruentus eat; [ ]
29 tu cole maternas, tuto quibus utimur, artes [1]
30 et quarum uitio ¨ nulla fit orba parens: [ ]
31 effice, nocturna frangatur ianua rixa [ ]
32 et tegat ornatas ¨ multa corona fores; [ ]
33 fac coeant furtim iuuenes timidaeque puellae [ ]
34 uerbaque dent cauto ¨ qualibet arte uiro, [ ]
35 et modo blanditias rigido, modo iurgia, posti [ ]
Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.)
36 dicat et exclusus ¨ flebile cantet amans. [ ]
37 his lacrimis contentus eris sine crimine mortis: [ ]
38 non tua fax auidos ¨ digna subire rogos.' [ ]
39 haec ego: mouit Amor gemmatas aureus alas [ ]?
40 et mihi 'propositum ¨ perfice' dixit 'opus.' [ ]
41 Ad mea, decepti iuuenes, praecepta uenite, [ ]
42 quos suus ex omni ¨ parte fefellit amor. [ ]
43 discite sanari per quem didicistis amare; [2]?
44 una manus uobis ¨ uulnus opemque feret. [ ]
45 terra salutares herbas eademque nocentes [2]?
46 nutrit, et urticae ¨ proxima saepe rosa est; [ ]
47 uulnus in Herculeo quae quondam fecerat hoste, [ ]
48 uulneris auxilium ¨ Pelias hasta tulit. [ ]
49 (sed, quaecumque uiris, uobis quoque dicta, puellae, [ ]
50 credite: diuersis ¨ partibus arma damus. [ ]
51 e quibus ad uestros si quid non pertinet usus, [ ]
52 at tamen exemplo ¨ multa docere potest.) [ ]
53 utile propositum est saeuas extinguere flammas [ ]
Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.)
54 nec seruum uitii ¨ pectus habere sui. [ ]
55 uixisset Phyllis, si me foret usa magistro, [1]
56 et per quod nouies, ¨ saepius isset iter. [ ]
57 nec moriens Dido summa uidisset ab arce [ ]?
58 Dardanias uento ¨ uela dedisse rates, [ ]
59 nec dolor armasset contra sua uiscera matrem, [ ]
60 quae socii damno ¨ sanguinis ulta uirum est. [ ]
61 arte mea Tereus, quamuis Philomela placeret, [ ]
62 per facinus fieri ¨ non meruisset auis. [ ]
63 da mihi Pasiphaen, iam tauri ponet amorem; [ ]
64 da Phaedram, Phaedrae ¨ turpis abibit amor. [ ]
65 redde Parin nobis, Helenen Menelaus habebit [1]
66 nec manibus Danais ¨ Pergama uicta cadent. [ ]
67 impia si nostros legisset Scylla libellos, [ ]
68 haesisset capiti ¨ purpura, Nise, tuo. [ ]
69 me duce damnosas, homines, conpescite curas, [ ]?
70 rectaque cum sociis ¨ me duce nauis eat. [ ]
71 Naso legendus erat tum cum didicistis amare; [ ]
Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.)
72 idem nunc uobis ¨ Naso legendus erit. [ ]
73 publicus assertor dominis suppressa leuabo [ ]
74 pectora: uindictae ¨ quisque fauere suae. [ ]
75 te precor incipiens; adsit tua laurea nobis, [ ]
76 carminis et medicae ¨ Phoebe repertor opis; [ ]
77 tu pariter uati, pariter succurre medenti: [1]
78 utraque tutelae ¨ subdita cura tuae est. [1]
79 Dum licet et modici tangunt praecordia motus, [ ]
80 si piget, in primo ¨ limine siste pedem: [ ]
81 opprime, dum noua sunt, subiti mala semina morbi [ ]
82 et tuus incipiens ¨ ire resistat equus. [ ]
83 nam mora dat uires: teneras mora percoquit uuas [ ]
84 et ualidas segetes, ¨ quae fuit herba, facit. [ ]
85 quae praebet latas arbor spatiantibus umbras, [ ]?
86 quo posita est primum ¨ tempore, uirga fuit; [ ]
87 tum poterat manibus summa tellure reuelli; [ ]
88 nunc stat in inmensum ¨ uiribus aucta suis. [ ]
89 quale sit id quod amas, celeri circumspice mente, [ ]
Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.)
90 et tua laesuro ¨ subtrahe colla iugo. [ ]
91 principiis obsta: sero medicina paratur, [1]?
92 cum mala per longas ¨ conualuere moras. [ ]
93 sed propera nec te uenturas differ in horas: [ ]
94 qui non est hodie, ¨ cras minus aptus erit. [ ]
95 uerba dat omnis amor reperitque alimenta morando; [ ]
96 optima uindictae ¨ proxima quaeque dies. [ ]
97 flumina pauca uides de magnis fontibus orta; [ ]
98 plurima collectis ¨ multiplicantur aquis. [ ]
99 si cito sensisses quantum peccare parares, [ ]
100 non tegeres uultus ¨ cortice, Myrrha, tuos. [ ]
101 uidi ego, quod fuerat primo sanabile, uulnus [ ]?
102 dilatum longae ¨ damna tulisse morae. [ ]
103 sed, quia delectat Veneris decerpere fructum, [ ]
104 dicimus adsidue ¨ 'cras quoque fiet idem.' [ ]
105 interea tacitae serpunt in uiscera flammae [ ]
Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.)
106 et mala radices ¨ altius arbor agit. [1]
107 si tamen auxilii perierunt tempora primi [ ]
108 et uetus in capto ¨ pectore sedit amor, [ ]
109 maius opus superest; sed non, quia serior aegro [ ]
110 aduocor, ille mihi ¨ destituendus erit. [ ]
111 quam laesus fuerat, partem Poeantius heros [ ]
112 certa debuerat ¨ praesecuisse manu; [ ]
113 post tamen hic multos sanatus creditur annos [ ]
114 supremam bellis ¨ imposuisse manum. [ ]
115 qui modo nascentis properabam pellere morbos, [ ]
116 admoueo tardam ¨ nunc tibi lentus opem. [ ]
117 aut noua, si possis, sedare incendia temptes [ ]
118 aut ubi per uires ¨ procubuere suas. [ ]
119 dum furor in cursu est, currenti cede furori: [ ]
120 difficiles aditus ¨ impetus omnis habet. [ ]
121 stultus, ab obliquo, qui, cum descendere possit, [ ]?
122 pugnat in aduersas ¨ ire natator aquas. [ ]
123 impatiens animus nec adhuc tractabilis arte [ ]
Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.)
124 respuit atque odio ¨ uerba monentis habet. [ ]
125 adgrediar melius tum cum sua uulnera tangi [ ]
126 iam sinet et ueris ¨ uocibus aptus erit. [ ]
127 quis matrem, nisi mentis inops, in funere nati [ ]
128 flere uetet? non hoc ¨ illa monenda loco est; [ ]
129 cum dederit lacrimas animumque impleuerit aegrum, [ ]
130 ille dolor uerbis ¨ emoderandus erit. [ ]
131 temporis ars medicina fere est: data tempore prosunt [ ]!
132 et data non apto ¨ tempore uina nocent. [ ]
133 quin etiam accendas uitia inritesque uetando, [ ]
134 temporibus si non ¨ adgrediare suis. [ ]
135 ergo ubi uisus eris nostrae medicabilis arti, [ ]
136 fac monitis fugias ¨ otia prima meis. [ ]
137 haec ut ames faciunt; haec, ut fecere, tuentur; [ ]
138 haec sunt iucundi ¨ causa cibusque mali. [ ]
139 otia si tollas, periere Cupidinis arcus [ ]
140 contemptaeque iacent ¨ et sine luce faces. [ ]
141 quam platanus uino gaudet, quam populus unda [ ]
/felt 100 er altid tomt/
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo archivio n. 36 – HER-OVID
Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov 142 [Remedia]
Ritorna a CORPUS o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!