= Versi recitati (+ soundtrack): INDEX file n. 240, 162-168!
Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Ovidius: Forvandlinger [Metamorphoses] Ovidius: Elendighed [Tristia]
= file n. 240 continuato - 10:11 minuti ⬇ Cerca Ctrl + F (find) Prossimo n.48
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 15. bog (Rizzoli) # TR1-OVID.
865 et cum Caesarea tu, Phoebe domestice, Vesta, [ ]?
866 quique tenes altus Tarpeias Iuppiter arces, [ ]
867 quosque alios vati fas appellare piumque est - [ ]?
868 tarda sit illa dies et nostro serior aevo, [ ]
869 qua caput Augustum, quem temperat, orbe relicto [ ]
870 accedat caelo faveatque precantibus absens. [ ]
871 Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira nec ignis [ ]?
872 nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas. [ ]
873 cum volet, illa dies, quae nil nisi corporis huius [ ]
874 ius habet, incerti spatium mihi finiat aevi; [ ]
875 parte tamen meliore mei super alta perennis [ ]
876 astra ferar, nomen -que erit indelebile nostrum; [ ]
877 quaque patet domitis Romana potentia terris [2]
878 ore legar populi, perque omnia saecula fama [ ]
879 (si quid habent veri vatum praesagia) vivam. [ ]?
_____________________________________________________________________________..
= file n. 162 - 17:45 minuti
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.) .
1. digt. .
1 Parve (nec invideo) sine me, liber, ibis in urbem: [ ]
2 ei mihi, quod domino ¨ non licet ire tuo! [ ]?
3 vade, sed incultus, qualem decet exulis esse: [ ]
4 infelix habitum ¨ temporis huius habe. [ ]
5 nec te purpureo velent vaccinia fuco: [ ]?
6 non est conveniens ¨ luctibus ille color: [ ]
7 nec titulus minio, nec cedro charta notetur, [ ]
8 candida nec nigra ¨ cornua fronte geras. [ ]
9 felices ornent haec instrumenta libellos: [ ]
10 fortunae memorem ¨ te decet esse meae. [ ]
11 nec fragili geminae poliantur pumice frontes, [ ]
12 hirsutus sparsis ¨ ut videare comis. [ ]
13 neve liturarum pudeat. qui viderit illas, [2]
14 de lacrimis factas ¨ sentiat esse meis. [ ]
15 vade, liber, verbisque meis loca grata saluta: [ ]
16 contingam certe ¨ quo licet illa pede. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
17 siquis, ut in populo, nostri non immemor illi, [ ]?
18 siquis, qui, quod agam, ¨ forte requirat, erit: [ ]?
19 vivere me dices, salvum tamen esse negabis: [2]
20 id quoque, quod vivam, ¨ munus habere dei. [ ]
21 atque ita tu tacitus (quaerenti plura legendum) [ ]
22 ne, quae non opus est, ¨ forte loquare, cave. [ ]
23 protinus admonitus repetet mea crimina lector, [ ]
24 et peragar populi ¨ publicus ore reus. [ ]
25 tu cave defendas, quamvis mordebere dictis: [ ]
26 causa patrocinio ¨ non bona maior erit. [ ]
27 invenies aliquem, qui me suspiret ademptum, [ ]
28 carmina nec siccis ¨ perlegat ista genis, [ ]
29 et tacitus secum, ne quis malus audiat, optet, [ ]
30 sit mea lenito ¨ Caesare poena levis: [ ]
31 nos quoque, quisquis erit, ne sit miser ille, precamur, [ ]
32 placatos miseris ¨ qui volet esse deos; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
33 quaeque volet, rata sint, ablataque principis ira [ ]
34 sedibus in patriis ¨ det mihi posse mori. [ ]
35 ut peragas mandata, liber, culpabere forsan [ ]
36 ingeniique minor ¨ laude ferere mei. [ ]
37 iudicis officium est ut res, ita tempora rerum [ ]
38 quaerere. quaesito ¨ tempore tutus eris. [ ]
39 carmina proveniunt animo deducta sereno: [1]
40 nubila sunt subitis ¨ tempora nostra malis. [ ]
41 carmina secessum scribentis et otia quaerunt: [ ]
42 me mare, me venti, ¨ me fera iactat hiems. [ ]
43 carminibus metus omnis obest: ego perditus ensem [ ]
44 haesurum iugulo ¨ iam puto iamque meo. [ ]
45 haec quoque quod facio, iudex mirabitur aequus, [ ]
46 scriptaque cum venia ¨ qualiacumque leget. [ ]
47 da mihi Maeoniden et tot circumspice casus, [ ]
48 ingenium tantis ¨ excidet omne malis. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
49 denique securus famae, liber, ire memento, [2]
50 nec tibi sit lecto ¨ displicuisse pudor. [ ]
51 non ita se nobis praebet Fortuna secundam, [2]
52 ut tibi sit ratio ¨ laudis habenda tuae. [ ]
53 donec eram sospes, tituli tangebar amore, [ ]
54 quaerendique mihi ¨ nominis ardor erat. [ ]
55 carmina nunc si non studiumque, quod obfuit, odi, [ ]
56 sit satis. ingenio ¨ sic fuga parta meo. [ ]
57 tu tamen i pro me, tu, cui licet, aspice Romam: [3]
58 di facerent, possem ¨ nunc meus esse liber. [ ]
59 nec te, quod venias magnam peregrinus in urbem, [ ]
60 ignotum populo ¨ posse venire puta. [ ]
61 ut titulo careas, ipso noscere colore: [ ]
62 dissimulare velis, ¨ te liquet esse meum. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
63 clam tamen intrato, ne te mea carmina laedant: [1]?
64 non sunt ut quondam ¨ plena favoris erant. [ ]
65 siquis erit, qui te, quia sis meus, esse legendum [ ]?
66 non putet, e gremio ¨ reiciatque suo, [ ]
67 'inspice' dic 'titulum. non sum praeceptor amoris; [ ]
68 quas meruit, poenas ¨ iam dedit illud opus.' [ ]
69 forsitan expectes, an in alta Palatia missum [ ]
70 scandere te iubeam ¨ Caesareamque domum. [ ]
71 ignoscant augusta mihi loca dique locorum. [ ]
72 venit in hoc illa ¨ fulmen ab arce caput. [ ]
73 esse quidem memini mitissima sedibus illis [ ]?
74 numina; sed timeo ¨ qui nocuere deos. [ ]
75 terretur minimo pennae stridore columba, [ ]
76 unguibus, accipiter, ¨ saucia facta tuis. [ ]
77 nec procul a stabulis audet discedere, siqua [ ]
78 excussa est avidi ¨ dentibus agna lupi. [ ]
79 vitaret caelum Phaethon, si viveret, et quos [ ]
80 optarat stulte, ¨ tangere nollet equos. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
81 me quoque, quae sensi, fateor Iovis arma timere: [ ]
82 me reor infesto, ¨ cum tonat, igne peti. [ ]
83 quicumque Argolica de classe Capherea fugit, [ ]?
84 semper ab Euboicis ¨ vela retorquet aquis. [ ]
85 et mea cumba semel vasta percussa procella [ ]
86 illum, quo laesa est, ¨ horret adire locum. [ ]
87 ergo cave, liber, et timida circumspice mente, [ ]
88 ut satis a media ¨ sit tibi plebe legi. [ ]
89 dum petit infirmis nimium sublimia pennis [ ]
90 Icarus, aequoreis ¨ nomina fecit aquis. [ ]
91 difficile est tamen hinc, remis utaris an aura, [1]
92 dicere. consilium ¨ resque locusque dabunt. [ ]
93 si poteris vacuo tradi, si cuncta videbis [ ]?
94 mitia, si vires ¨ fregerit ira suas: [ ]
95 siquis erit, qui te dubitantem et adire timentem [ ]?
96 tradat, et ante tamen ¨ pauca loquatur, adi. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
97 luce bona dominoque tuo felicior ipso [ ]?
98 pervenias illuc ¨ et mala nostra leves. [ ]
99 namque ea vel nemo, vel qui mihi vulnera fecit [1]
100 solus Achilleo ¨ tollere more potest. [ ]
101 tantum ne noceas, dum vis prodesse, videto. [ ]
102 nam spes est animi ¨ nostra timore minor: [ ]
103 quaeque quiescebat, ne mota resaeviat ira, [2]
104 et poenae tu sis ¨ altera causa, cave. [ ]
105 cum tamen in nostrum fueris penetrale receptus, [ ]
106 contigerisque tuam, ¨ scrinia curva, domum, [ ]
107 aspicies illic positos ex ordine fratres, [ ]
108 quos studium cunctos ¨ evigilavit idem. [ ]
109 cetera turba palam titulos ostendet apertos, [ ]
110 et sua detecta ¨ nomina fronte geret; [ ]
111 tres procul obscura latitantes parte videbis: [ ]?
112 hic quia, quod nemo ¨ nescit, amare docent, [ ]
113 hos tu vel fugias, vel, si satis oris habebis, [ ]
114 Oedipodas facito ¨ Telegonosque voces. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
115 deque tribus, moneo, si qua est tibi cura parentis, [ ]
116 ne quemquam, quamvis ¨ ipse docebit, ames. [ ]
117 sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae, [2]
118 nuper ab exequiis ¨ carmina rapta meis. [ ]
119 his mando dicas, inter mutata referri [ ]
120 fortunae vultum ¨ corpora posse meae. [ ]
121 namque ea dissimilis subito est effecta priori, [ ]
122 flendaque nunc, aliquo ¨ tempore laeta fuit. [ ]
123 plura quidem mandare tibi, si quaeris, habebam: [ ]?
124 sed vereor tardae ¨ causa fuisse viae. [ ]
125 et si quae subeunt, tecum, liber, omnia ferres, [ ]
126 sarcina laturo ¨ magna futurus eras. [1]
127 longa via est, propera: nobis habitabitur orbis [1]
128 ultimus a terra ¨ terra remota mea. [ ]
2. digt. .
1 Di maris et caeli (quid enim nisi vota supersunt?) [ ]
2 solvere quassatae ¨ parcite membra ratis, [ ]
3 neve, precor, magni subscribite Caesaris irae: [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
4 saepe premente deo ¨ fert deus alter opem. [ ]
5 Mulciber in Troiam, pro Troia stabat Apollo: [ ]?
6 aequa Venus Teucris, ¨ Pallas iniqua fuit. [ ]?
7 oderat Aenean propior Saturnia Turno. [ ]
8 ille tamen Veneris ¨ numine tutus erat. [ ]
9 saepe ferox cautum petiit Neptunus Vlixem: [ ]
10 eripuit patruo ¨ saepe Minerva suo. [ ]
11 et nobis aliquod, quamvis distamus ab illis, [1]
12 quis vetat irato ¨ numen adesse deo? [1]
13 verba miser frustra non proficientia perdo. [ ]
14 ipsa graves spargunt ¨ ora loquentis aquae, [ ]
15 terribilisque Notus iactat mea dicta, precesque [ ]
16 ad quos mittuntur, ¨ non sinit ire deos. [ ]
17 ergo idem venti, ne causa laedar in una, [ ]
18 velaque nescioquo ¨ votaque nostra ferunt. [ ]
19 me miserum, quanti montes volvuntur aquarum! [ ]
20 iam iam tacturos ¨ sidera summa putes. [ ]
21 quantae diducto subsidunt aequore valles! [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
22 iam iam tacturas ¨ Tartara nigra putes. [ ]
23 quocumque aspicio, nihil est, nisi pontus et aer, [ ]
24 fluctibus hic tumidus, ¨ nubibus ille minax. [ ]
25 inter utrumque fremunt inmani murmure venti. [ ]?
26 nescit, cui domino ¨ pareat, unda maris. [ ]
27 nam modo purpureo vires capit Eurus ab ortu, [ ]?
28 nunc Zephyrus sero ¨ vespere missus adest, [ ]
29 nunc sicca gelidus Boreas bacchatur ab Arcto, [ ]
30 nunc Notus adversa ¨ proelia fronte gerit. [ ]
31 rector in incerto est nec quid fugiatve petatve [ ]
32 invenit: ambiguis ¨ ars stupet ipsa malis. [ ]
33 scilicit occidimus, nec spes est ulla salutis, [ ]
34 dumque loquor, vultus ¨ obruit unda meos. [ ]
35 opprimet hanc animam fluctus, frustraque precanti [ ]
36 ore necaturas ¨ accipiemus aquas [1]
37 at pia nil aliud quam me dolet exule coniunx: [ ]
38 hoc unum nostri ¨ scitque gemitque mali. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
39 nescit in inmenso iactari corpora ponto, [ ]?
40 nescit agi ventis, ¨ nescit adesse necem. [ ]
41 o bene, quod non sum mecum conscendere passus, [ ]
42 ne mihi mors misero ¨ bis patienda foret! [ ]
43 at nunc ut peream, quoniam caret illa periclo, [ ]
44 dimidia certe ¨ parte superstes ero. [ ]
45 ei mihi, quam celeri micuerunt nubila flamma! [ ]
46 quantus ab aetherio ¨ personat axe fragor! [ ]
47 nec levius tabulae laterum feriuntur ab undis, [ ]
48 quam grave balistae ¨ moenia pulsat onus. [ ]
49 qui venit hic fluctus, fluctus supereminet omnes: [ ]
50 posterior nono est ¨ undecimoque prior. [ ]
51 nec letum timeo: genus est miserabile leti. [ ]
52 demite naufragium, ¨ mors mihi munus erit. [ ]
53 est aliquid, fatove suo ferrove cadentem [ ]
54 in solida moriens ¨ ponere corpus humo, [ ]
55 et mandare suis aliqua, et sperare sepulcrum, [ ]
56 et non aequoreis ¨ piscibus esse cibum. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
57 fingite me dignum tali nece, non ego solus [1]
58 hic vehor. inmeritos ¨ cur mea poena trahit? [ ]
59 pro superi viridesque dei, quibus aequora curae, [ ]
60 utraque iam vestras ¨ sistite turba minas: [ ]
61 quamque dedit vitam mitissima Caesaris ira, [ ]
62 hanc sinite infelix ¨ in loca iussa feram. [ ]
63 si quoque, quam merui, poena me perdere vultis, [ ]?
64 culpa mea est ipso ¨ iudice morte minor. [ ]
65 mittere me Stygias si iam voluisset in undas [ ]
66 Caesar, in hoc vestra ¨ non eguisset ope. [ ]
67 est illi nostri non invidiosa cruoris [ ]
68 copia; quodque dedit, ¨ cum volet, ipse feret. [ ]
69 vos modo, quos certe nullo, puto, crimine laesi, [ ]
70 contenti nostris ¨ iam, precor, este malis. [ ]
71 nec tamen, ut cuncti miserum servare velitis, [ ]
72 quod periit, salvum ¨ iam caput esse potest. [ ]
73 ut mare considat ventisque ferentibus utar, [ ]
74 ut mihi parcatis, ¨ non minus exul ero. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
75 non ego divitias avidus sine fine parandi [ ]
76 latum mutandis ¨ mercibus aequor aro: [ ]
77 nec peto, quas quondam petii studiosus, Athenas, [ ]
78 oppida non Asiae, ¨ non loca visa prius, [ ]
79 non ut Alexandri claram delatus ad urbem [ ]?
80 delicias videam, ¨ Nile iocose, tuas. [ ]
81 quod faciles opto ventos (quis credere possit?) [ ]
82 Sarmatis est tellus, ¨ quam mea vela petunt. [ ]
83 obligor, ut tangam Laevi fera litora Ponti; [ ]
84 quodque sit a patria ¨ tam fuga tarda, queror. [ ]
85 nescioquo videam positos ut in orbe Tomitas, [ ]
86 exilem facio ¨ per mea vota viam. [ ]
87 seu me diligitis, tantos conpescite fluctus, [1]
88 pronaque sint nostrae ¨ numina vestra rati; [ ]
89 seu magis odistis, iussae me advertite terrae: [ ]
90 supplicii pars est ¨ in regione mei. [ ]
91 ferte (quid hic facio?) rapidi mea carbasa venti: [ ]
92 Ausonios fines ¨ cur mea vela volunt? [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
93 noluit hoc Caesar. quid, quem fugat ille, tenetis? [ ]
94 aspiciat vultus ¨ Pontica terra meos. [ ]
95 et iubet et merui; nec, quae damnaverit ille, [ ]
96 crimina defendi ¨ fasque piumque puto. [ ]
97 si tamen acta deos numquam mortalia fallunt, [ ]
98 a culpa facinus ¨ scitis abesse mea. [ ]
99 immo ita, si scitis, si me meus abstulit error, [2]
100 stultaque, non nobis ¨ mens scelerata fuit, [ ]
101 quod licet et minimis, domui si favimus illi, [ ]
102 si satis Augusti ¨ publica iussa mihi, [ ]
103 hoc duce si dixi felicia saecula, proque [ ]?
104 Caesare tura piis ¨ Caesaribusque dedi, [ ]
105 si fuit hic animus nobis, ita parcite divi: [1]
106 si minus, alta cadens ¨ obruat unda caput. [ ]
107 fallor, an incipiunt gravidae vanescere nubes, [ ]
108 victaque mutati ¨ frangitur unda maris? [1]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
109 non casu, vos sed sub condicione vocati, [ ]
110 fallere quos non est, ¨ hanc mihi fertis opem. [ ]
= file n. 163 - 18:10 minuti
3. digt. .
1 Cum subit illius tristissima noctis imago, [ ]
2 qua mihi supremum ¨ tempus in urbe fuit, [ ]
3 cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui, [ ]
4 labitur ex oculis ¨ nunc quoque gutta meis. [ ]
5 iam prope lux aderat, qua me discedere Caesar [ ]
6 finibus extremae ¨ iusserat Ausoniae. [ ]
7 nec spatium nec mens fuerat satis apta parandi: [ ]
8 torpuerant longa ¨ pectora nostra mora. [ ]
9 non mihi servorum, comites non cura legendi, [ ]
10 non aptae profugo ¨ vestis opisve fuit. [ ]
11 non aliter stupui, quam qui Iovis ignibus ictus [ ]
12 vivit et est vitae ¨ nescius ipse suae. [ ]
13 ut tamen hanc animi nubem dolor ipse removit, [1]
14 et tandem sensus ¨ convaluere mei, [ ]
15 alloquor extremum maestos abiturus amicos, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
16 qui modo de multis ¨ unus et alter erat. [ ]
17 uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat, [ ]
18 imbre per indignas ¨ usque cadente genas. [ ]
19 nata procul Libycis aberat diversa sub oris, [ ]
20 nec poterat fati ¨ certior esse mei. [ ]
21 quocumque aspiceres, luctus gemitusque sonabant, [ ]
22 formaque non taciti ¨ funeris intus erat. [ ]
23 femina virque meo, pueri quoque funere maerent, [ ]
24 inque domo lacrimas ¨ angulus omnis habet. [ ]
25 si licet exemplis in parvis grandibus uti, [ ]
26 haec facies Troiae, ¨ cum caperetur, erat. [ ]
27 iamque quiescebant voces hominumque canumque, [1]
28 Lunaque nocturnos ¨ alta regebat equos. [ ]
29 hanc ego suspiciens et ad hanc Capitolia cernens, [ ]
30 quae nostro frustra ¨ iuncta fuere Lari, [ ]
31 'numina vicinis habitantia sedibus,' inquam, [2]?
32 'iamque oculis numquam ¨ templa videnda meis, [ ]
33 dique relinquendi, quos urbs habet alta Quirini, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
34 este salutati ¨ tempus in omne mihi. [1]
35 et quamquam sero clipeum post vulnera sumo, [ ]
36 attamen hanc odiis ¨ exonerate fugam, [ ]
37 caelestique viro, quis me deceperit error, [ ]?
38 dicite, pro culpa ¨ ne scelus esse putet. [ ]
39 ut quod vos scitis, poenae quoque sentiat auctor, [ ]
40 placato possum ¨ non miser esse deo.' [ ]
41 hac prece adoravi superos ego: pluribus uxor, [2]?
42 singultu medios ¨ impediente sonos. [ ]
43 illa etiam ante Lares passis adstrata capillis [ ]
44 contigit extinctos ¨ ore tremente focos, [ ]
45 multaque in adversos effudit verba Penates [ ]
46 pro deplorato ¨ non valitura viro. [ ]
47 iamque morae spatium nox praecipitata negabat, [ ]
48 versaque ab axe suo ¨ Parrhasis Arctos erat. [ ]
49 quid facerem? blando patriae retinebar amore: [ ]
50 ultima sed iussae ¨ nox erat illa fugae. [ ]
51 a! quotiens aliquo dixi properante 'quid urges? [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
52 vel quo festinas ¨ ire, vel unde, vide.' [ ]
53 a! quotiens certam me sum mentitus habere [ ]
54 horam, propositae ¨ quae foret apta viae. [ ]
55 ter limen tetigi, ter sum revocatus, et ipse [ ]
56 indulgens animo ¨ pes mihi tardus erat. [ ]
57 saepe 'vale' dicto rursus sum multa locutus, [ ]
58 et quasi discedens ¨ oscula summa dedi. [ ]
59 saepe eadem mandata dedi meque ipse fefelli, [ ]?
60 respiciens oculis ¨ pignora cara meis. [ ]
61 denique 'quid propero? Scythia est, quo mittimur,' inquam, [ ]
62 'Roma relinquenda est. ¨ utraque iusta mora est. [ ]
63 uxor in aeternum vivo mihi viva negatur, [1]
64 et domus et fidae ¨ dulcia membra domus, [ ]
65 quosque ego dilexi fraterno more sodales, [ ]?
66 o mihi Thesea ¨ pectora iuncta fide! [u]
67 dum licet, amplectar: numquam fortasse licebit [ ]
68 amplius. in lucro est ¨ quae datur hora mihi.' [ ]
69 nec mora, sermonis verba inperfecta relinquo, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
70 conplectens animo ¨ proxima quaeque meo. [ ]
71 dum loquor et flemus, caelo nitidissimus alto, [ ]
72 stella gravis nobis, ¨ Lucifer ortus erat. [ ]
73 dividor haud aliter, quam si mea membra relinquam, [ ]
74 et pars abrumpi ¨ corpore visa suo est. [ ]
75 sic doluit Mettus tunc cum in contraria versos [ ]
76 ultores habuit ¨ proditionis equos. [ ]
77 tum vero exoritur clamor gemitusque meorum, [ ]
78 et feriunt maestae ¨ pectora nuda manus. [ ]
79 tum vero coniunx umeris abeuntis inhaerens [ ]?
80 miscuit haec lacrimis ¨ tristia verba meis: [ ]
81 'non potes avelli. simul hinc, simul ibimus:' inquit, [ ]
82 'te sequar et coniunx ¨ exulis exul ero. [ ]
83 et mihi facta via est, et me capit ultima tellus: [ ]
84 accedam profugae ¨ sarcina parva rati. [ ]
85 te iubet e patria discedere Caesaris ira, [ ]
86 me pietas. pietas ¨ haec mihi Caesar erit.' [ ]
87 talia temptabat, sicut temptaverat ante, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
88 vixque dedit victas ¨ utilitate manus. [ ]
89 egredior, sive illud erat sine funere ferri, [ ]
90 squalidus inmissis ¨ hirta per ora comis. [ ]
91 illa dolore amens tenebris narratur obortis [2]
92 semianimis media ¨ procubuisse domo: [ ]
93 utque resurrexit foedatis pulvere turpi [ ]
94 crinibus et gelida ¨ membra levavit humo. [ ]
95 se modo, desertos modo complorasse Penates, [ ]
96 nomen et erepti ¨ saepe vocasse viri, [ ]
97 nec gemuisse minus, quam si nataeque virique [ ]?
98 vidisset structos ¨ corpus habere rogos, [ ]
99 et voluisse mori, moriendo ponere sensus, [ ]
100 respectuque tamen ¨ non periisse mei. [ ]
101 vivat, et absentem, quoniam sic fata tulerunt, [ ]
102 vivat ut auxilio ¨ sublevet usque suo. [ ]
4. digt. .
1 Tingitur oceano custos Erymanthidos ursae, [ ]
2 aequoreasque suo ¨ sidere turbat aquas. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
3 nos tamen Ionium non nostra findimus aequor [ ]
4 sponte, sed audaces ¨ cogimur esse metu. [ ]
5 me miserum! quantis increscunt aequora ventis, [ ]
6 erutaque ex imis ¨ fervet harena fretis. [ ]
7 monte nec inferior prorae puppique recurvae [ ]
8 insilit et pictos ¨ verberat unda deos. [ ]
9 pinea texta sonant pulsu, stridore rudentes, [ ]?
10 ingemit et nostris ¨ ipsa carina malis. [ ]
11 navita confessus gelidum pallore timorem, [ ]
12 iam sequitur victus, ¨ non regit arte ratem. [ ]
13 utque parum validus non proficientia rector [ ]
14 cervicis rigidae ¨ frena remittit equo, [ ]
15 sic non quo voluit, sed quo rapit impetus undae, [ ]
16 aurigam video ¨ vela dedisse rati. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
17 quod nisi mutatas emiserit Aeolus auras, [2]
18 in loca iam nobis ¨ non adeunda ferar. [ ]
19 nam procul Illyriis laeva de parte relictis [ ]?
20 interdicta mihi ¨ cernitur Italia. [ ]
21 desinat in vetitas quaeso contendere terras, [ ]
22 et mecum magno ¨ pareat aura deo. [ ]
23 cum loquor, et timeo pariter cupioque repelli, [ ]
24 increpuit quantis ¨ viribus unda latus! [ ]
25 parcite caerulei, vos parcite numina ponti, [ ]
26 infestumque mihi ¨ sit satis esse Iovem. [ ]
27 vos animam saevae fessam subducite morti, [ ]
28 si modo, qui periit, ¨ non periisse potest. [ ]
5. digt. .
1 O mihi post ullos numquam memorande sodales, [ ]
2 et cui praecipue ¨ sors mea visa sua est; [ ]?
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
3 attonitum qui me, memini, carissime, primus [1]?
4 ausus es alloquio ¨ sustinuisse tuo, [ ]
5 qui mihi consilium vivendi mite dedisti, [ ]
6 cum foret in misero ¨ pectore mortis amor. [ ]
7 scis bene, cui dicam, positis pro nomine signis, [ ]
8 officium nec te ¨ fallit, amice, tuum. [ ]
9 haec mihi semper erunt imis infixa medullis, [ ]
10 perpetuusque animae ¨ debitor huius ero: [ ]
11 spiritus et vacuas prius hic tenuandus in auras [ ]
12 ibit, et in tepido ¨ deseret ossa rogo, [ ]
13 quam subeant animo meritorum oblivia nostro, [ ]
14 et longa pietas ¨ excidat ista die. [ ]
15 di tibi sint faciles, et opis nullius egentem [ ]
16 fortunam praestent ¨ dissimilemque meae. [ ]
17 si tamen haec navis vento ferretur amico, [ ]
18 ignoraretur ¨ forsitan ista fides. [ ]
19 Thesea Pirithous non tam sensisset amicum, [ ]
20 si non infernas ¨ vivus adisset aquas. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
21 ut foret exemplum veri Phoceus amoris, [ ]?
22 fecerunt furiae, ¨ tristis Oresta, tuae. [ ]
23 si non Euryalus Rutulos cecidisset in hostes, [ ]
24 Hyrtacidae Nisi ¨ gloria nulla foret. [ ]
25 scilicet ut flavum spectatur in ignibus aurum, [ ]
26 tempore sic duro est ¨ inspicienda fides. [ ]
27 dum iuvat et vultu ridet Fortuna sereno, [1]
28 indelibatas ¨ cuncta secuntur opes: [ ]
29 at simul intonuit, fugiunt, nec noscitur ulli, [ ]
30 agminibus comitum ¨ qui modo cinctus erat. [ ]
31 atque haec, exemplis quondam collecta priorum, [ ]
32 nunc mihi sunt propriis ¨ cognita vera malis. [ ]
33 vix duo tresve mihi de tot superestis amici: [ ]?
34 cetera Fortunae, ¨ non mea turba fuit. [ ]
35 quo magis, o pauci, rebus succurrite laesis, [1]
36 et date naufragio ¨ litora tuta meo; [ ]
37 neve metu falso nimium trepidate, timentes [ ]
38 hac offendatur ¨ ne pietate deus. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
39 saepe fidem adversis etiam laudavit in armis, [ ]
40 inque suis amat hanc ¨ Caesar, in hoste probat. [ ]
41 causa mea est melior, qui non contraria fovi [ ]
42 arma, sed hanc merui ¨ simplicitate fugam. [ ]
43 invigiles igitur nostris pro casibus, oro [ ]
44 deminui siqua ¨ numinis ira potest. [ ]
45 scire meos casus siquis desiderat omnes, [ ]
46 plus, quam quod fieri ¨ res sinit, ille petit. [ ]
47 tot mala sum passus, quot in aethere sidera lucent [ ]
48 parvaque quot siccus ¨ corpora pulvis habet: [ ]
49 multaque credibili tulimus maiora ratamque, [ ]
50 quamvis acciderint, ¨ non habitura fidem. [ ]
51 pars etiam quaedam mecum moriatur oportet, [ ]
52 meque velim possit ¨ dissimulante tegi. [ ]
53 si vox infragilis, pectus mihi firmius aere, [ ]
54 pluraque cum linguis ¨ pluribus ora forent: [ ]
55 non tamen idcirco complecterer omnia verbis, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
56 materia vires ¨ exsuperante meas. [ ]
57 pro duce Neritio docti mala nostra poetae [ ]
58 scribite: Neritio ¨ nam mala plura tuli. [ ]
59 ille brevi spatio multis erravit in annis [ ]
60 inter Dulichias ¨ Iliacasque domos: [ ]
61 nos freta sideribus totis distantia mensos [ ]
62 sors tulit in Geticos ¨ Sarmaticosque sinus. [ ]
63 ille habuit fidamque manum sociosque fideles: [ ]
64 me profugum comites ¨ deseruere mei. [ ]
65 ille suam laetus patriam victorque petebat: [ ]
66 a patria fugi ¨ victus et exul ego. [ ]
67 nec mihi Dulichium domus est Ithaceve Samosve, [ ]
68 poena quibus non est ¨ grandis abesse locis: [ ]
69 sed quae de septem totum circumspicit orbem [ ]
70 montibus, imperii ¨ Roma deumque locus. [ ]
71 illi corpus erat durum patiensque laborum: [ ]
72 invalidae vires ¨ ingenuaeque mihi. [ ]
73 ille erat assidue saevis agitatus in armis: [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
74 adsuetus studiis ¨ mollibus ipse fui. [ ]
75 me deus oppressit, nullo mala nostra levante: [ ]
76 bellatrix illi ¨ diva ferebat opem. [ ]
77 cumque minor Iove sit tumidis qui regnat in undis, [ ]
78 illum Neptuni, ¨ me Iovis ira premit. [ ]
79 adde, quod illius pars maxima ficta laborum [ ]
80 ponitur in nostris ¨ fabula nulla malis [ ]
81 denique quaesitos tetigit tamen ille Penates, [ ]
82 quaeque diu petiit, ¨ contigit arva tamen: [ ]
83 at mihi perpetuo patria tellure carendum est, [ ]
84 ni fuerit laesi ¨ mollior ira dei. [ ]
6. digt. .
1 Nec tantum Clario est Lyde dilecta poetae, [ ]?
2 nec tantum Coo ¨ Bittis amata suo est, [ ]
3 pectoribus quantum tu nostris, uxor, inhaeres, [ ]
4 digna minus misero, ¨ non meliore viro. [ ]
5 te mea subposita veluti trabe fulta ruina est: [ ]
6 siquid adhuc ego sum, ¨ muneris omne tui est. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
7 tu facis, ut spolium non sim, nec nuder ab illis, [ ]
8 naufragii tabulas ¨ qui petiere mei. [ ]?
9 utque rapax stimulante fame cupidusque cruoris [ ]
10 incustoditum ¨ captat ovile lupus, [ ]
11 aut ut edax vultur corpus circumspicit ecquod [ ]
12 sub nulla positum ¨ cernere possit humo, [ ]
13 sic mea nescioquis, rebus male fidus acerbis [ ]
14 in bona venturus, ¨ si paterere, fuit. [ ]
15 hunc tua per fortis virtus summovit amicos, [ ]
16 nulla quibus reddi ¨ gratia digna potest. [ ]
17 ergo quam misero, tam vero teste probaris, [ ]?
18 hic aliquod pondus ¨ si modo testis habet. [ ]
19 nec probitate tua prior est aut Hectoris uxor, [ ]
20 aut comes extincto ¨ Laodamia viro. [ ]
21 tu si Maeonium vatem sortita fuisses, [ ]
22 Penelopes esset ¨ fama secunda tuae: [ ]
23 sive tibi hoc debes, nullo pia facta magistro, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
24 cumque nova mores ¨ sunt tibi luce dati, [1]
25 femina seu princeps omnes tibi culta per annos [ ]
26 te docet exemplum ¨ coniugis esse bonae, [ ]
27 adsimilemque sui longa adsuetudine fecit, [ ]
28 grandia si parvis ¨ adsimulare licet. [ ]
29 ei mihi, non magnas quod habent mea carmina vires, [ ]
30 nostraque sunt meritis ¨ ora minora tuis, [ ]
31 siquid et in nobis vivi fuit ante vigoris, [ ]
32 extinctum longis ¨ accidit omne malis! [ ]
33 prima locum sanctas heroidas inter haberes, [u]?
34 prima bonis animi ¨ conspicerere tui. [ ]
35 quantumcumque tamen praeconia nostra valebunt, [ ]
36 carminibus vives ¨ tempus in omne meis. [ ]
= file n. 164 - 17:10 minuti
7. digt. .
1 'Siquis habes nostris similes in imagine vultus, [ ]
2 deme meis hederas, ¨ Bacchica serta, comis. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
3 ista decent laetos felicia signa poetas: [ ]
4 temporibus non est ¨ apta corona meis.' [ ]
5 hoc tibi dissimula, senti tamen, optime, dici, [ ]
6 in digito qui me ¨ fersque refersque tuo, [1]
7 effigiemque meam fulvo complexus in auro [ ]
8 cara relegati, ¨ quae potes, ora vides. [1]
9 quae quotiens spectas, subeat tibi dicere forsan [ ]
10 'quam procul a nobis ¨ Naso sodalis abest!' [1]
11 grata tua est pietas: sed carmina maior imago [ ]
12 sunt mea, quae mando ¨ qualiacumque legas, [ ]
13 carmina mutatas hominum dicentia formas, [2]?
14 infelix domini ¨ quod fuga rupit opus. [ ]
15 haec ego discedens, sicut bene multa meorum, [ ]
16 ipse mea posui ¨ maestus in igne manu. [ ]
17 utque cremasse suum fertur sub stipite natum [ ]
18 Thestias et melior ¨ matre fuisse soror, [ ]
19 sic ego non meritos mecum peritura libellos [ ]
20 imposui rapidis ¨ viscera nostra rogis: [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
21 vel quod eram Musas, ut crimina nostra, perosus, [1]
22 vel quod adhuc crescens ¨ et rude carmen erat. [ ]
23 quae quoniam non sunt penitus sublata, sed extant [ ]
24 (pluribus exemplis ¨ scripta fuisse reor), [ ]
25 nunc precor ut vivant et non ignava legentem [ ]
26 otia delectent ¨ admoneantque mei. [ ]
27 nec tamen illa legi poterunt patienter ab ullo, [ ]
28 nesciet his summam ¨ siquis abesse manum. [ ]
29 ablatum mediis opus est incudibus illud, [ ]
30 defuit et scriptis ¨ ultima lima meis. [ ]
31 et veniam pro laude peto, laudatus abunde, [ ]
32 non fastiditus ¨ si tibi, lector, ero [ ]
33 hos quoque sex versus, in prima fronte libelli [ ]?
34 si praeponendos ¨ esse putabis, habe: [ ]
35 'orba parente suo quicumque volumina tangis, [ ]?
36 his saltem vestra ¨ detur in urbe locus. [ ]
37 quoque magis faveas, haec non sunt edita ab ipso, [ ]
38 sed quasi de domini ¨ funere rapta sui. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
39 quicquid in his igitur vitii rude carmen habebit, [ ]
40 emendaturus, ¨ si licuisset, eram.' [ ]
8. digt. .
1 In caput alta suum labentur ab aequore retro [ ]
2 flumina, conversis ¨ Solque recurret equis: [ ]
3 terra feret stellas, caelum findetur aratro, [ ]
4 unda dabit flammas, ¨ et dabit ignis aquas: [ ]
5 omnia naturae praepostera legibus ibunt, [ ]
6 parsque suum mundi ¨ nulla tenebit iter: [ ]
7 omnia iam fient, fieri quae posse negabant, [ ]
8 et nihil est, de quo ¨ non sit habenda fides. [ ]
9 haec ego vaticinor, quia sum deceptus ab illo, [ ]
10 laturum misero ¨ quem mihi rebar opem. [ ]
11 tantane te, fallax, cepere oblivia nostri, [ ]
12 adflictumque fuit ¨ tantus adire timor, [ ]
13 ut neque respiceres, nec solarere iacentem, [ ]?
14 dure, neque exequias ¨ prosequerere meas? [ ]
15 illud amicitiae sanctum et venerabile nomen [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
16 re tibi pro vili est ¨ sub pedibusque iacet? [1]
17 quid fuit, ingenti prostratum mole sodalem [ ]
18 visere et alloquio ¨ parte levare tuo, [ ]
19 inque meos si non lacrimam demittere casus, [ ]
20 pauca tamen ficto ¨ verba dolore pati, [ ]
21 idque, quod ignoti faciunt, vel dicere saltem, [ ]?
22 et vocem populi ¨ publicaque ora sequi? [ ]
23 denique lugubres vultus numquamque videndos [ ]
24 cernere supremo ¨ dum licuitque die, [ ]
25 dicendumque semel toto non amplius aevo [ ]?
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
26 accipere, et parili ¨ reddere voce 'vale'? [ ]?
27 at fecere alii nullo mihi foedere iuncti, [ ]?
28 et lacrimas animi ¨ signa dedere sui. [ ]
29 quid, nisi convictu causisque valentibus essem [ ]
30 temporis et longi ¨ vinctus amore tibi? [ ]
31 quid, nisi tot lusus et tot mea seria nosses, [ ]
32 tot nossem lusus ¨ seriaque ipse tua? [ ]
33 quid, si dumtaxat Romae mihi cognitus esses, [ ]
34 adscitus totiens ¨ in genus omne loci? [ ]
35 cunctane in aequoreos abierunt irrita ventos? [ ]
36 cunctane Lethaeis ¨ mersa feruntur aquis? [ ]
37 non ego te genitum placida reor urbe Quirini, [ ]
38 urbe, meo quae iam ¨ non adeunda pede est, [ ]
39 sed scopulis, Ponti quos haec habet ora Sinistri, [ ]?
40 inque feris Scythiae ¨ Sarmathicisque iugis: [ ]
41 et tua sunt silicis circum praecordia venae, [ ]
42 et rigidum ferri ¨ semina pectus habet: [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
43 quaeque tibi quondam tenero ducenda palato [1]
44 plena dedit nutrix ¨ ubera, tigris erat: [ ]
45 aut mala nostra minus quam nunc aliena putares, [ ]
46 duritiaeque mihi ¨ non agerere reus. [ ]
47 sed quoniam accedit fatalibus hoc quoque damnis, [1]
48 ut careant numeris ¨ tempora prima suis, [ ]
49 effice, peccati ne sim memor huius, et illo [1]?
50 officium laudem, ¨ quo queror, ore tuum. [ ]
9. digt. .
1 Detur inoffenso vitae tibi tangere metam, [ ]?
2 qui legis hoc nobis ¨ non inimicus opus: [ ]?
3 atque utinam pro te possint mea vota valere, [ ]?
4 quae pro me duros ¨ non tetigere deos! [ ]
5 donec eris sospes, multos numerabis amicos: [ ]
6 tempora si fuerint ¨ nubila, solus eris. [ ]
7 aspicis, ut veniant ad candida tecta columbae, [ ]
8 accipiat nullas ¨ sordida turris aves. [ ]
9 horrea formicae tendunt ad inania numquam: [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
10 nullus ad amissas ¨ ibit amicus opes. [ ]
11 utque comes radios per solis euntibus umbra est, [ ]
12 cum latet hic pressus ¨ nubibus, illa fugit. [ ]
13 mobile sic sequitur Fortunae lumina vulgus: [ ]
14 quae simul inducta ¨ nocte teguntur, abit. [ ]
15 haec precor ut semper possint tibi falsa videri: [ ]
16 sunt tamen eventu ¨ vera fatenda meo. [ ]
17 dum stetimus, turbae quantum satis esset, habebat [ ]
18 nota quidem sed non ¨ ambitiosa domus. [ ]
19 at simul impulsa est, omnes timuere ruinam, [ ]
20 cautaque communi ¨ terga dedere fugae. [ ]
21 saeva neque admiror metuunt si fulmina, quorum [ ]
22 ignibus adflari ¨ proxima quaeque solent. [ ]
23 sed tamen in duris remanentem rebus amicum [ ]
24 quamlibet inviso ¨ Caesar in hoste probat, [ ]
25 nec solet irasci (neque enim moderatior alter) [ ]
26 cum quis in adversis, ¨ siquid amavit, amat. [ ]
27 de comite Argolici postquam cognovit Orestae [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
28 narratur Pyladen ¨ ipse probasse Thoas. [ ]
29 quae fuit Actoridae cum magno semper Achille, [ ]
30 laudari solita est ¨ Hectoris ore fides. [2]
31 quod pius ad Manes Theseus comes iret amico, [ ]
32 Tartareum dicunt ¨ indoluisse deum. [ ]
33 Euryali Nisique fide tibi, Turne, relata [1]
34 credibile est lacrimis ¨ inmaduisse genas. [ ]
35 est etiam miseris pietas, et in hoste probatur. [ ]
36 ei mihi, quam paucos ¨ haec mea dicta movent! [ ]
37 is status, haec rerum nunc est fortuna mearum, [ ]
38 debeat ut lacrimis ¨ nullus adesse modus. [ ]
39 at mea sunt, proprio quamvis maestissima casu, [ ]
40 pectora processu ¨ facta serena tuo. [ ]
41 hoc eventurum iam tunc, carissime, vidi, [ ]
42 ferret adhuc ista ¨ cum minus aura ratem. [ ]
43 sive aliquod morum seu vitae labe carentis [ ]
44 est pretium, nemo ¨ pluris emendus erat: [ ]
45 sive per ingenuas aliquis caput extulit artes, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
46 quaelibet eloquio ¨ fit bona causa tuo. [ ]
47 his ego commotus dixi tibi protinus ipsi [ ]
48 'scaena manet dotes ¨ grandis, amice, tuas.' [ ]
49 haec mihi non ovium fibrae tonitrusve sinistri, [ ]
50 linguave servatae ¨ pennave dixit avis: [ ]
51 augurium ratio est et coniectura futuri: [ ]
52 hac divinavi ¨ notitiamque tuli. [ ]
53 quae quoniam vera est, tota tibi mente mihique [1]
54 gratulor, ingenium ¨ non latuisse tuum. [ ]
55 at nostrum tenebris utinam latuisset in imis! [ ]
56 expediit studio ¨ lumen abesse meo. [ ]
57 utque tibi prosunt artes, facunde, severae, [2]
58 dissimiles illis ¨ sic nocuere mihi. [ ]
59 vita tamen tibi nota mea est. scis artibus illis [ ]
60 auctoris mores ¨ abstinuisse sui: [ ]
61 scis vetus hoc iuveni lusum mihi carmen, et istos, [1]
62 ut non laudandos, ¨ sic tamen esse iocos. [ ]
63 ergo ut defendi nullo mea posse colore, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
64 sic excusari ¨ crimina posse puto. [ ]
65 qua potes, excusa, nec amici desere causam: [2]?
66 qua bene coepisti, ¨ sic bene semper eas. [ ]
10. digt. .
1 Est mihi sitque, precor, flavae tutela Minervae, [ ]
2 navis et a picta ¨ casside nomen habet. [ ]?
3 sive opus est velis, minimam bene currit ad auram [ ]
4 sive opus est remo, ¨ remige carpit iter. [ ]
5 nec comites volucri contenta est vincere cursu, [ ]
6 occupat egressas ¨ quamlibet ante rates, [ ]
7 et pariter fluctus ferit atque silentia longe [ ]
8 aequora, nec saevis ¨ victa madescit aquis. [ ]
9 illa, Corinthiacis primum mihi cognita Cenchreis, [ ]
10 fida manet trepidae ¨ duxque comesque fugae, [ ]
11 perque tot eventus et iniquis concita ventis [ ]
12 aequora Palladio ¨ numine tuta fuit. [ ]
13 nunc quoque tuta, precor, vasti secet ostia Ponti, [ ]
14 quasque petit, Getici ¨ litoris intret aquas. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
15 quae simul Aeoliae mare me deduxit in Helles, [2]
16 et longum tenui ¨ limite fecit iter, [ ]
17 fleximus in laevum cursus, at ab Hectoris urbe [ ]
18 venimus ad portus, ¨ Imbria terra, tuos. [ ]
19 inde levi vento Zerynthia litora nacta, [ ]?
20 Threiciam tetigit ¨ fessa carina Samon. [ ]
21 saltus ab hac contra brevis est Tempyra petenti: [ ]
22 hac dominum tenus est ¨ illa secuta suum. [ ]
23 nam mihi Bistonios placuit pede carpere campos: [ ]
24 Hellespontiacas ¨ illa relegit aquas, [ ]
25 Dardaniamque petit, auctoris nomen habentem, [ ]
26 et te ruricola, ¨ Lampsace, tuta deo, [2]
27 quodque per angustas vectae male virginis undas [ ]
28 Seston Abydena ¨ separat urbe fretum, [1]
29 inque Propontiacis haerentem Cyzicon oris, [ ]
30 Cyzicon, Haemoniae ¨ nobile gentis opus. [ ]
31 quaeque tenent Ponti Byzantia litora fauces: [ ]
32 hic locus est gemini ¨ ianua vasta maris. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
33 haec, precor, evincat, propulsaque fortibus Austris [ ]
34 transeat instabilis ¨ strenua Cyaneas [ ]
35 Thyniacosque sinus, et ab his per Apollinis urbem [ ]
36 arta sub Anchiali ¨ moenia tendat iter. [ ]
37 inde Mesembriacos portus et Odeson et arces [ ]
38 praeterea dictas ¨ nomine, Bacche, tuo, [ ]
39 et quos Alcathoi memorant e moenibus ortos [ ]
40 sedibus his profugos ¨ constituisse Larem. [ ]
41 a quibus adveniat Miletida sospes ad urbem, [1]
42 offensi quo me ¨ detulit ira dei. [ ]
43 haec si contigerint, meritae cadet agna Minervae: [ ]
44 non facit ad nostras ¨ hostia maior opes. [ ]
45 vos quoque, Tyndaridae, quos haec colit insula, fratres, [ ]
46 mite precor duplici ¨ numen adesse viae. [ ]
47 altera namque parat Symplegadas ire per artas, [ ]
48 scindere Bistonias ¨ altera puppis aquas. [ ]
49 vos facite ut ventos, loca cum diversa petamus, [ ]
50 illa suos habeat, ¨ nec minus illa suos. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
11. digt. .
1 Littera quaecumque est toto tibi lecta libello, [1]
2 est mihi sollicito ¨ tempore facta viae. [ ]
3 aut haec me, gelido tremerem cum mense Decembri, [ ]
4 scribentem mediis ¨ Hadria vidit aquis: [ ]
5 aut, postquam bimarem cursu superavimus Isthmon, [ ]
6 alteraque est nostrae ¨ sumpta carina fugae, [ ]
7 quod facerem versus inter fera murmura ponti, [ ]
8 Cycladas Aegaeas ¨ obstipuisse puto. [ ]
9 ipse ego nunc miror tantis animique marisque [ ]
10 fluctibus ingenium ¨ non cecidisse meum. [ ]
11 seu stupor huic studio sive est insania nomen, [ ]
12 omnis ab hac cura ¨ cura levata mea est. [ ]
13 saepe ego nimbosis dubius iactabar ab Haedis, [ ]
14 saepe minax Steropes ¨ sidere pontus erat, [ ]
15 fuscabatque diem custos Atlantidos Vrsae, [ ]
16 aut Hyadas seris ¨ hauserat Auster aquis: [ ]
17 saepe maris pars intus erat; tamen ipse trementi [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
11. digt.
18 carmina ducebam ¨ qualiacumque manu. [1]
19 nunc quoque contenti stridunt Aquilone rudentes, [1]
20 inque modum tumuli ¨ concava surgit aqua. [ ]
21 ipse gubernator tollens ad sidera palmas [ ]
22 exposcit votis, ¨ inmemor artis, opem. [ ]
23 quocumque aspexi, nihil est nisi mortis imago, [ ]
24 quam dubia timeo ¨ mente timensque precor. [ ]
25 attigero portum, portu terrebor ab ipso: [ ]
26 plus habet infesta ¨ terra timoris aqua. [ ]
27 nam simul insidiis hominum pelagique laboro, [ ]
28 et faciunt geminos ¨ ensis et unda metus. [ ]
29 ille meo vereor ne speret sanguine praedam, [ ]
30 haec titulum nostrae ¨ mortis habere velit. [ ]
31 barbara pars laeva est avidaeque adsueta rapinae, [ ]
32 quam cruor et caedes ¨ bellaque semper habent. [ ]
33 cumque sit hibernis agitatum fluctibus aequor, [ ]
34 pectora sunt ipso ¨ turbidiora mari. [ ]
35 quo magis his debes ignoscere, candide lector, [ ]?
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
11. digt.
36 si spe sunt, ut sunt, ¨ inferiora tua. [ ]
37 non haec in nostris, ut quondam, scripsimus hortis, [ ]
38 nec, consuete, meum, ¨ lectule, corpus habes. [ ]
39 iactor in indomito brumali luce profundo [ ]?
40 ipsaque caeruleis ¨ charta feritur aquis. [ ]
41 improba pugnat hiems indignaturque quod ausim [ ]
42 scribere se rigidas ¨ incutiente minas. [ ]
43 vincat hiems hominem; sed eodem tempore, quaeso, [ ]
44 ipse modum statuam ¨ carminis, illa sui. [ ]
_____________________________________________________________________________..
= file n. 165 - 22:42 minuti
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.) .
1 Quid mihi vobiscum est, infelix cura, libelli, [ ]
2 ingenio perii, ¨ qui miser ipse meo? [ ]
3 cur modo damnatas repeto, mea crimina, Musas? [ ]
4 an semel est poenam ¨ commeruisse parum? [ ]
5 carmina fecerunt, ut me cognoscere vellet [2]
6 omine non fausto ¨ femina virque meo: [ ]
7 carmina fecerunt, ut me moresque notaret [2]?
8 iam demi iussa ¨ Caesar ab Arte meos. [ ]
9 deme mihi studium, vitae quoque crimina demes; [ ]
10 acceptum refero ¨ versibus esse nocens. [ ]
11 hoc pretium curae vigilatorumque laborum [2]
12 cepimus: ingenio est ¨ poena reperta meo. [ ]
13 si saperem, doctas odissem iure sorores, [ ]?
14 numina cultori ¨ perniciosa suo. [ ]
15 at nunc (tanta meo comes est insania morbo) [ ]
16 saxa malum refero ¨ rursus ad ista pedem: [ ]
17 scilicet ut victus repetit gladiator harenam, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
18 et redit in tumidas ¨ naufraga puppis aquas. [ ]
19 forsitan ut quondam Teuthrantia regna tenenti, [ ]
20 sic mihi res eadem ¨ vulnus opemque feret, [ ]
21 Musaque, quam movit, motam quoque leniet iram: [ ]
22 exorant magnos ¨ carmina saepe deos. [ ]
23 ipse quoque Ausonias Caesar matresque nurusque [ ]
24 carmina turrigerae ¨ dicere iussit Opi: [ ]
25 iusserat et Phoebo dici, quo tempore ludos [1]?
26 fecit, quos aetas ¨ aspicit una semel. [ ]
27 his precor exemplis tua nunc, mitissime Caesar, [ ]
28 fiat ab ingenio ¨ mollior ira meo. [ ]
29 illa quidem iusta est, nec me meruisse negabo: [ ]
30 non adeo nostro ¨ fugit ab ore pudor. [ ]
31 sed nisi peccassem, quid tu concedere posses? [ ]
32 materiam veniae ¨ sors tibi nostra dedit. [ ]
33 si, quotiens peccant homines, sua fulmina mittat [ ]
34 Iuppiter, exiguo ¨ tempore inermis erit; [ ]
35 nunc ubi detonuit strepituque exterruit orbem, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
36 purum discussis ¨ aera reddit aquis. [ ]
37 iure igitur genitorque deum rectorque vocatur, [ ]
38 iure capax mundus ¨ nil Iove maius habet. [ ]
39 tu quoque, cum patriae rector dicare paterque, [ ]
40 utere more dei ¨ nomen habentis idem. [ ]
41 idque facis, nec te quisquam moderatius umquam [ ]
42 inperii potuit ¨ frena tenere sui. [ ]
43 tu veniam parti superatae saepe dedisti, [ ]
44 non concessurus ¨ quam tibi victor erat. [ ]
45 divitiis etiam multos et honoribus auctos [ ]
46 vidi, qui tulerant ¨ in caput arma tuum; [2]
47 quaeque dies bellum, belli tibi sustulit iram, [ ]
48 parsque simul templis ¨ utraque dona tulit; [ ]
49 utque tuus gaudet miles, quod vicerit hostem, [ ]
50 sic victum cur se ¨ gaudeat, hostis habet. [ ]
51 causa mea est melior, qui nec contraria dicor [ ]
52 arma nec hostiles ¨ esse secutus opes. [ ]
53 per mare, per terras, per tertia numina iuro [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
54 per te praesentem ¨ conspicuumque deum, [ ]
55 hunc animum favisse tibi, vir maxime, meque, [ ]
56 qua sola potui, ¨ mente fuisse tuum. [ ]
57 optavi, peteres caelestia sidera tarde, [1]
58 parsque fui turbae ¨ parva precantis idem, [ ]
59 et pia tura dedi pro te, cumque omnibus unus [ ]?
60 ipse quoque adiuvi ¨ publica vota meis. [ ]
61 quid referam libros, illos quoque, crimina nostra, [ ]
62 mille locis plenos ¨ nominis esse tui? [ ]
63 inspice maius opus, quod adhuc sine fine tenetur, [ ]
64 in non credendos ¨ corpora versa modos: [ ]
65 invenies vestri praeconia nominis illic, [ ]
66 invenies animi ¨ pignora multa mei. [ ]
67 non tua carminibus maior fit gloria, nec quo, [ ]
68 ut maior fiat, ¨ crescere possit, habet. [ ]
69 fama Iovi superest: tamen hunc sua facta referri [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
70 et se materiam ¨ carminis esse iuvat, [ ]
71 cumque Gigantei memorantur proelia belli, [ ]?
72 credibile est laetum ¨ laudibus esse suis. [ ]
73 te celebrant alii, quanto decet ore, tuasque [ ]
74 ingenio laudes ¨ uberiore canunt: [ ]
75 sed tamen, ut fuso taurorum sanguine centum, [ ]
76 sic capitur minimo ¨ turis honore deus. [ ]
77 a, ferus et nobis crudelior omnibus hostis, [ ]
78 delicias legit ¨ qui tibi cumque meas, [ ]
79 carmina ne nostris quae te venerantia libris [ ]
80 iudicio possint ¨ candidiore legi. [ ]
81 esse sed irato quis te mihi posset amicus? [2]?
82 vix tunc ipse mihi ¨ non inimicus eram. [ ]
83 cum coepit quassata domus subsidere, partes [ ]
84 in proclinatas ¨ omne recumbit onus, [ ]
85 cunctaque fortuna rimam faciente dehiscunt, [1]?
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
86 ipsa suoque eadem ¨ pondere tracta ruunt. [ ]
87 ergo hominum quaesitum odium mihi carmine, quosque [ ]
88 debuit, est vultus ¨ turba secuta tuos. [ ]
89 at, memini, vitamque meam moresque probabas [2]
90 illo, quem dederas, ¨ praetereuntis equo: [ ]
91 quod si non prodest et honesti gloria nulla [ ]
92 redditur, at nullum ¨ crimen adeptus eram. [ ]
93 nec male commissa est nobis fortuna reorum [ ]
94 lisque decem deciens ¨ inspicienda viris. [ ]
95 res quoque privatas statui sine crimine iudex, [2]
96 deque mea fassa est ¨ pars quoque victa fide. [ ]
97 me miserum! potui, si non extrema nocerent, [ ]
98 iudicio tutus ¨ non semel esse tuo. [ ]
99 ultima me perdunt, imoque sub aequore mergit [1]
100 incolumem totiens ¨ una procella ratem. [ ]
101 nec mihi pars nocuit de gurgite parva, sed omnes [ ]
102 pressere hoc fluctus ¨ oceanusque caput. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
103 cur aliquid vidi? cur noxia lumina feci? [ ]
104 cur imprudenti ¨ cognita culpa mihi? [ ]
105 inscius Actaeon vidit sine veste Dianam: [ ]
106 praeda fuit canibus ¨ non minus ille suis. [ ]
107 scilicet in superis etiam fortuna luenda est, [ ]
108 nec veniam laeso ¨ numine casus habet. [ ]
109 illa nostra die, qua me malus abstulit error, [1]?
110 parva quidem periit, ¨ sed sine labe domus: [ ]
111 sic quoque parva tamen, patrio dicatur ut aevo [ ]
112 clara nec ullius ¨ nobilitate minor, [ ]
113 et neque divitiis nec paupertate notanda, [ ]
114 unde sit in neutrum ¨ conspiciendus eques. [ ]
115 sit quoque nostra domus vel censu parva vel ortu, [ ]
116 ingenio certe ¨ non latet illa meo: [ ]
117 quo videar quamvis nimium iuvenaliter usus, [ ]
118 grande tamen toto ¨ nomen ab orbe fero; [ ]
119 turbaque doctorum Nasonem novit, et audet [ ]
120 non fastiditis ¨ adnumerare viris. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
121 corruit haec igitur Musis accepta, sub uno [ ]
122 sed non exiguo ¨ crimine lapsa domus: [ ]
123 atque ea sic lapsa est, ut surgere, si modo laesi [ ]
124 ematuruerit ¨ Caesaris ira, queat. [ ]
125 cuius in eventu poenae clementia tanta est, [ ]
126 venerit ut nostro ¨ lenior illa metu. [ ]
127 vita data est, citraque necem tua constitit ira, [ ]
128 o princeps parce ¨ viribus use tuis! [ ]
129 insuper accedunt, te non adimente, paternae, [1]
130 tamquam vita parum ¨ muneris esset, opes. [ ]
131 nec mea decreto damnasti facta senatus, [ ]
132 nec mea selecto ¨ iudice iussa fuga est. [ ]
133 tristibus invectus verbis (ita principe dignum) [ ]
134 ultus es offensas, ¨ ut decet, ipse tuas. [ ]
135 adde quod edictum, quamvis immite minaxque, [ ]
136 attamen in poenae ¨ nomine lene fuit: [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
137 quippe relegatus, non exul, dicor in illo, [2]
138 privaque fortunae ¨ sunt ibi verba meae. [ ]
139 nulla quidem sano gravior mentisque potenti [ ]
140 poena est, quam tanto ¨ displicuisse viro: [ ]
141 sed solet interdum fieri placabile numen: [ ]
142 nube solet pulsa ¨ candidus ire dies. [ ]
143 vidi ego pampineis oneratam vitibus ulmum, [ ]
144 quae fuerat saevi ¨ fulmine tacta Iovis. [ ]
145 ipse licet sperare vetes, sperabimus usque; [2]
146 hoc unum fieri ¨ te prohibente potest. [ ]
147 spes mihi magna subit, cum te, mitissime princeps, [ ]?
148 spes mihi, respicio ¨ cum mea facta, cadit. [ ]
149 ac veluti ventis agitantibus aera non est [ ]
150 aequalis rabies ¨ continuusque furor, [ ]
151 sed modo subsidunt intermissique silescunt, [ ]
152 vimque putes illos ¨ deposuisse suam: [ ]
153 sic abeunt redeuntque mei variantque timores, [ ]
154 et spem placandi ¨ dantque negantque tui. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
155 per superos igitur, qui dant tibi longa dabuntque [ ]
156 tempora, Romanum ¨ si modo nomen amant; [1]
157 per patriam, quae te tuta et secura parente est, [ ]?
158 cuius, ut in populo, ¨ pars ego nuper eram; [ ]
159 sic tibi, quem semper factis animoque mereris, [ ]
160 reddatur gratae ¨ debitus urbis amor; [ ]
161 Livia sic tecum sociales compleat annos, [ ]
162 quae, nisi te, nullo ¨ coniuge digna fuit, [ ]
163 quae si non esset, caelebs te vita deceret, [ ]
164 nullaque cui posses ¨ esse maritus, erat; [ ]
165 sospite sit tecum natus quoque sospes, et olim [ ]
166 inperium regat hoc ¨ cum seniore senex; [ ]
167 ut faciuntque tui, sidus iuvenale, nepotes, [ ]
168 per tua perque sui ¨ facta parentis eant; [ ]
169 sic adsueta tuis semper Victoria castris [ ]
170 nunc quoque se praestet ¨ notaque signa petat, [ ]
171 Ausoniumque ducem solitis circumvolet alis, [ ]
172 ponat et in nitida ¨ laurea serta coma, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
173 per quem bella geris, cuius nunc corpore pugnas, [ ]
174 auspicium cui das ¨ grande deosque tuos, [ ]
175 dimidioque tui praesens es et aspicis urbem, [ ]
176 dimidio procul es ¨ saevaque bella geris; [ ]
177 hic tibi sic redeat superato victor ab hoste, [2]
178 inque coronatis ¨ fulgeat altus equis: [1]
179 parce, precor, fulmenque tuum, fera tela, reconde, [ ]
180 heu nimium misero ¨ cognita tela mihi! [ ]
181 parce, pater patriae, nec nominis inmemor huius [ ]
182 olim placandi ¨ spem mihi tolle tui. [ ]
183 non precor ut redeam, quamvis maiora petitis [ ]
184 credibile est magnos ¨ saepe dedisse deos: [ ]
185 mitius exilium si das propiusque roganti, [ ]
186 pars erit ex poena ¨ magna levata mea. [ ]
187 ultima perpetior medios eiectus in hostes, [ ]
188 nec quisquam patria ¨ longius exul abest. [ ]
189 solus ad egressus missus septemplicis Histri [ ]
190 Parrhasiae gelido ¨ virginis axe premor. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
191 Ciziges et Colchi Tereteaque turba Getaeque [ ]
192 Danuvii mediis ¨ vix prohibentur aquis; [ ]
193 cumque alii causa tibi sint graviore fugati, [ ]
194 ulterior nulli, ¨ quam mihi, terra data est. [ ]
195 longius hac nihil est, nisi tantum frigus et hostes, [ ]
196 et maris adstricto ¨ quae coit unda gelu. [ ]
197 hactenus Euxini pars est Romana Sinistri: [ ]
198 proxima Bastarnae ¨ Sauromataeque tenent. [ ]
199 haec est Ausonio sub iure novissima, vixque [ ]
200 haeret in inperii ¨ margine terra tui. [ ]
201 unde precor supplex ut nos in tuta releges, [ ]
202 ne sit cum patria ¨ pax quoque adempta mihi, [ ]
203 ne timeam gentes, quas non bene summovet Hister [ ]
204 neve tuus possim ¨ civis ab hoste capi. [ ]
205 fas prohibet Latio quemquam de sanguine natum [ ]
206 Caesaribus salvis ¨ barbara vincla pati. [ ]
207 perdiderint cum me duo crimina, carmen et error, [ ]
208 alterius facti ¨ culpa silenda mihi: [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
209 nam non sum tanti, renovem ut tua vulnera, Caesar, [ ]
210 quem nimio plus est ¨ indoluisse semel. [ ]
211 altera pars superest, qua turpi carmine factus [ ]
212 arguor obsceni ¨ doctor adulterii. [ ]
213 fas ergo est aliqua caelestia pectora falli, [ ]
214 et sunt notitia ¨ multa minora tua; [ ]
215 utque deos caelumque simul sublime tuenti [ ]
216 non vacat exiguis ¨ rebus adesse Iovi, [ ]
217 de te pendentem sic dum circumspicis orbem, [ ]
218 effugiunt curas ¨ inferiora tuas. [ ]
219 scilicet inperii princeps statione relicta [ ]
220 inparibus legeres ¨ carmina facta modis? [ ]
221 non ea te moles Romani nominis urget, [ ]?
222 inque tuis umeris ¨ tam leve fertur onus, [ ]
223 lusibus ut possis advertere numen ineptis, [ ]
224 excutiasque oculis ¨ otia nostra tuis. [ ]
225 nunc tibi Pannonia est, nunc Illyris ora domanda, [ ]
226 Raetica nunc praebent ¨ Thraciaque arma metum, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
227 nunc petit Armenius pacem, nunc porrigit arcus [ ]
228 Parthus eques timida ¨ captaque signa manu, [ ]
229 nunc te prole tua iuvenem Germania sentit, [1]
230 bellaque pro magno ¨ Caesare Caesar obit. [ ]
231 denique, ut in tanto, quantum non extitit umquam, [ ]
232 corpore pars nulla est, ¨ quae labet, inperii, [ ]
233 urbs quoque te et legum lassat tutela tuarum [ ]
234 et morum, similes ¨ quos cupis esse tuis. [ ]
235 non tibi contingunt, quae gentibus otia praestas, [ ]
236 bellaque cum multis ¨ inrequieta geris. [ ]
237 mirer in hoc igitur tantarum pondere rerum [ ]
238 te numquam nostros ¨ evoluisse iocos? [ ]
239 at si, quod mallem, vacuum tibi forte fuisset, [ ]
240 nullum legisses ¨ crimen in Arte mea. [ ]
241 illa quidem fateor frontis non esse severae [ ]
242 scripta, nec a tanto ¨ principe digna legi: [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
243 non tamen idcirco legum contraria iussis [1]
244 sunt ea Romanas ¨ erudiuntque nurus. [ ]
245 neve, quibus scribam, possis dubitare, libellos, [ ]
246 quattuor hos versus ¨ e tribus unus habet: [ ]
247 'este procul, vittae tenues, insigne pudoris, [ ]
248 quaeque tegis medios ¨ instita longa pedes! [ ]
249 nil nisi legitimum concessaque furta canemus, [ ]
250 inque meo nullum ¨ carmine crimen erit.' [ ]
251 ecquid ab hac omnes rigide summovimus Arte, [ ]
252 quas stola contingi ¨ vittaque sumpta vetat? [ ]
253 'at matrona potest alienis artibus uti, [1]
254 quoque trahat, quamvis ¨ non doceatur, habet.' [ ]
255 nil igitur matrona legat, quia carmine ab omni [2]
256 ad delinquendum ¨ doctior esse potest. [ ]
257 quodcumque attigerit siqua est studiosa sinistri, [ ]
258 ad vitium mores ¨ instruet inde suos. [ ]
259 sumpserit Annales (nihil est hirsutius illis) [ ]
260 facta sit unde parens ¨ Ilia, nempe leget. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
261 sumpserit 'Aeneadum genetrix' ubi prima, requiret, [ ]
262 Aeneadum genetrix ¨ unde sit alma Venus. [ ]
263 persequar inferius, modo si licet ordine ferri, [ ]
264 posse nocere animis ¨ carminis omne genus. [ ]
265 non tamen idcirco crimen liber omnis habebit: [1]
266 nil prodest, quod non ¨ laedere possit idem. [ ]
267 igne quid utilius? siquis tamen urere tecta [ ]
268 comparat, audaces ¨ instruit igne manus. [ ]
269 eripit interdum, modo dat medicina salutem, [ ]
270 quaeque iuvet, monstrat, ¨ quaeque sit herba nocens. [ ]
271 et latro et cautus praecingitur ense viator [ ]
272 ille sed insidias, ¨ hic sibi portat opem. [ ]
273 discitur innocuas ut agat facundia causas: [ ]
274 protegit haec sontes, ¨ inmeritosque premit. [ ]
275 sic igitur carmen, recta si mente legatur, [ ]?
276 constabit nulli ¨ posse nocere meum. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
277 'at quasdam vitio.' quicumque hoc concipit, errat, [ ]
278 et nimium scriptis ¨ arrogat ille meis. [ ]
279 ut tamen hoc fatear, ludi quoque semina praebent [1]
280 nequitiae: tolli ¨ tota theatra iube: [ ]
281 peccandi causam multis quam saepe dederunt, [ ]
282 Martia cum durum ¨ sternit harena solum. [ ]
283 tollatur Circus; non tuta licentia Circi est: [ ]
284 hic sedet ignoto ¨ iuncta puella viro. [ ]
285 cum quaedam spatientur in hoc, ut amator eodem [ ]
286 conveniat, quare ¨ porticus ulla patet? [ ]
287 quis locus est templis augustior? haec quoque vitet, [ ]
288 in culpam siqua est ¨ ingeniosa suam. [ ]
289 cum steterit Iovis aede, Iovis succurret in aede [ ]
290 quam multas matres ¨ fecerit ille deus. [ ]
291 proxima adoranti Iunonis templa subibit, [ ]?
292 paelicibus multis ¨ hanc doluisse deam. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
293 Pallade conspecta, natum de crimine virgo [1]
294 sustulerit quare, ¨ quaeret, Erichthonium. [ ]
295 venerit in magni templum, tua munera, Martis, [ ]
296 stat Venus Vltori ¨ iuncta, vir ante fores. [ ]
297 Isidis aede sedens, cur hanc Saturnia, quaeret, [ ]
298 egerit Ionio ¨ Bosporioque mari? [ ]
299 in Venerem Anchises, in Lunam Latmius heros, [ ]
300 in Cererem Iasion, ¨ qui referatur erit. [ ]
301 omnia perversas possunt corrumpere mentes: [ ]
302 stant tamen illa suis ¨ omnia tuta locis. [ ]
303 et procul a scripta solis meretricibus Arte [1]
304 summovet ingenuas ¨ pagina prima manus. [ ]?
305 quaecumque erupit, qua non sinit ire sacerdos, [ ]
306 protinus huic dempti ¨ criminis ipsa rea est. [ ]
307 nec tamen est facinus versus evolvere mollis, [ ]?
308 multa licet castae ¨ non facienda legant. [ ]
309 saepe supercilii nudas matrona severi [ ]?
310 et Veneris stantis ¨ ad genus omne videt. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
311 corpora Vestales oculi meretricia cernunt, [ ]?
312 nec domino poenae ¨ res ea causa fuit. [ ]
= file n. 166 - 19:28 minuti
313 at cur in nostra nimia est lascivia Musa, [ ]
314 curve meus cuiquam ¨ suadet amare liber? [ ]
315 nil nisi peccatum manifestaque culpa fatenda est: [ ]
316 paenitet ingenii ¨ iudiciique mei. [ ]
317 cur non Argolicis potius quae concidit armis [ ]
318 vexata est iterum ¨ carmine Troia meo? [ ]
319 cur tacui Thebas et vulnera mutua fratrum, [1]
320 et septem portas, ¨ sub duce quamque suo? [ ]
321 nec mihi materiam bellatrix Roma negabat, [ ]
322 et pius est patriae ¨ facta referre labor. [ ]
323 denique cum meritis impleveris omnia, Caesar, [ ]
324 pars mihi de multis ¨ una canenda fuit, [ ]
325 utque trahunt oculos radiantia lumina solis, [ ]
326 traxissent animum ¨ sic tua facta meum. [ ]
327 arguor inmerito. tenuis mihi campus aratur: [ ]
328 illud erat magnae ¨ fertilitatis opus. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
329 non ideo debet pelago se credere, siqua [1]
330 audet in exiguo ¨ ludere cumba lacu. [ ]
331 forsan (et hoc dubitem) numeris levioribus aptus [ ]
332 sim satis, in parvos ¨ sufficiamque modos: [ ]
333 at si me iubeas domitos Iovis igne Gigantas [ ]
334 dicere, conantem ¨ debilitabit onus. [ ]
335 divitis ingenii est inmania Caesaris acta [ ]
336 condere, materia ¨ ne superetur opus. [ ]
337 et tamen ausus eram, sed detractare videbar, [ ]
338 quodque nefas, damno ¨ viribus esse tuis. [ ]
339 ad leve rursus opus, iuvenalia carmina, veni, [ ]
340 et falso movi ¨ pectus amore meum. [ ]
341 non equidem vellem: sed me mea fata trahebant, [ ]
342 inque meas poenas ¨ ingeniosus eram. [ ]
343 ei mihi, quod didici! cur me docuere parentes, [ ]
344 litteraque est oculos ¨ ulla morata meos? [ ]
345 haec tibi me invisum lascivia fecit, ob Artes, [ ]
346 quis ratus es vetitos ¨ sollicitare toros. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
347 sed neque me nuptae didicerunt furta magistro, [ ]
348 quodque parum novit, ¨ nemo docere potest. [ ]
349 sic ego delicias et mollia carmina feci, [ ]
350 strinxerit ut nomen ¨ fabula nulla meum. [ ]
351 nec quisquam est adeo media de plebe maritus, [ ]?
352 ut dubius vitio ¨ sit pater ille meo. [ ]
353 crede mihi, distant mores a carmine nostro [ ]?
354 (vita verecunda est, ¨ Musa iocosa mea) [ ]
355 magnaque pars mendax operum est et ficta meorum: [ ]
356 plus sibi permisit ¨ compositore suo. [ ]?
357 nec liber indicium est animi, sed honesta voluntas: [ ]
358 plurima mulcendis ¨ auribus apta feres. [ ]
359 Accius esset atrox, conviva Terentius esset, [ ]
360 essent pugnaces ¨ qui fera bella canunt. [ ]
361 denique composui teneros non solus amores: [ ]
362 composito poenas ¨ solus amore dedi. [ ]
363 quid, nisi cum multo Venerem confundere vino, [ ]
364 praecepit lyrici ¨ Teia Musa senis? [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
365 Lesbia quid docuit Sappho, nisi amare, puellas? [ ]
366 tuta tamen Sappho, ¨ tutus et ille fuit. [ ]
367 nec tibi, Battiade, nocuit, quod saepe legenti [ ]
368 delicias versu ¨ fassus es ipse tuas. [ ]
369 fabula iucundi nulla est sine amore Menandri, [ ]
370 et solet hic pueris ¨ virginibusque legi. [ ]
371 Ilias ipsa quid est aliud, nisi adultera, de qua [ ]
372 inter amatorem ¨ pugna virumque fuit? [1]
373 quid prius est illi flamma Briseidos, utque [ ]?
374 fecerit iratos ¨ rapta puella duces? [1]
375 aut quid Odyssea est, nisi femina propter amorem, [ ]
376 dum vir abest, multis ¨ una petita procis? [ ]
377 quis, nisi Maeonides, Venerem Martemque ligatos [ ]
378 narrat in obsceno ¨ corpora prensa toro? [ ]
379 unde nisi indicio magni sciremus Homeri [ ]?
380 hospitis igne duas ¨ incaluisse deas? [ ]
381 omne genus scripti gravitate tragoedia vincit: [ ]
382 haec quoque materiam ¨ semper amoris habet. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
383 numquid in Hippolyto, nisi caecae flamma novercae? [ ]
384 nobilis est Canace ¨ fratris amore sui. [ ]
385 quid? non Tantalides agitante Cupidine currus [ ]
386 Pisaeam Phrygiis ¨ vexit eburnus equis? [ ]
387 tingeret ut ferrum natorum sanguine mater, [ ]
388 concitus a laeso ¨ fecit amore dolor. [ ]
389 fecit amor subitas volucres cum paelice regem, [ ]
390 quaeque suum luget ¨ nunc quoque mater Ityn. [ ]
391 si non Aeropen frater sceleratus amasset, [ ]
392 aversos Solis ¨ non legeremus equos. [ ]
393 in pia nec tragicos tetigisset Scylla coturnos, [ ]
394 ni patrium crinem ¨ desecuisset amor. [ ]
395 qui legis Electran et egentem mentis Oresten, [ ]
396 Aegisthi crimen ¨ Tyndaridosque legis. [ ]
397 nam quid de tetrico referam domitore Chimaerae, [ ]
398 quem leto fallax ¨ hospita paene dedit? [ ]
399 quid loquar Hermionen, quid te, Schoeneia virgo, [ ]
400 teque, Mycenaeo ¨ Phoebas amata duci? [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
401 quid Danaen Danaesque nurum matremque Lyaei [ ]
402 Haemonaque et noctes ¨ cui coiere duae? [ ]
403 quid Peliae generum, quid Thesea, quive Pelasgum [ ]
404 Iliacam tetigit ¨ de rate primus humum? [ ]
405 huc Iole Pyrrhique parens, huc Herculis uxor, [ ]
406 huc accedat Hylas ¨ Iliacusque puer. [ ]
407 tempore deficiar, tragicos si persequar ignes, [ ]
408 vixque meus capiet ¨ nomina nuda liber. [ ]
409 est et in obscenos commixta tragoedia risus, [ ]
410 multaque praeteriti ¨ verba pudoris habet. [ ]
411 nec nocet auctori, mollem qui fecit Achillem, [ ]
412 infregisse suis ¨ fortia facta modis. [ ]
413 iunxit Aristides Milesia crimina secum, [ ]
414 pulsus Aristides ¨ nec tamen urbe sua est. [ ]
415 nec qui descripsit corrumpi semina matrum, [ ]
416 Eubius, inpurae ¨ conditor historiae, [ ]
417 nec qui composuit nuper Sybaritica, fugit, [ ]
418 nec qui concubitus ¨ non tacuere suos. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
419 suntque ea doctorum monumentis mixta virorum, [ ]
420 muneribusque ducum ¨ publica facta patent. [ ]
421 neve peregrinis tantum defendar ab armis, [ ]
422 et Romanus habet ¨ multa iocosa liber. [2]
423 utque suo Martem cecinit gravis Ennius ore, [ ]
424 Ennius ingenio ¨ maximus, arte rudis: [ ]
425 explicat ut causas rapidi Lucretius ignis, [ ]
426 casurumque triplex ¨ vaticinatur opus: [ ]
427 sic sua lascivo cantata est saepe Catullo [ ]
428 femina, cui falsum ¨ Lesbia nomen erat; [ ]
429 nec contentus ea, multos vulgavit amores, [ ]
430 in quibus ipse suum ¨ fassus adulterium est. [ ]
431 par fuit exigui similisque licentia Calvi, [ ]
432 detexit variis ¨ qui sua furta modis. [ ]
435 Cinna quoque his comes est, Cinnaque procacior Anser, [ ]
436 et leve Cornufici ¨ parque Catonis opus. [ ]?
433 quid referam Ticidae, quid Memmi carmen, apud quos [ ]
434 rebus adest nomen ¨ nominibusque pudor, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
437 et quorum libris modo dissimulata Perilla est, [ ]
438 nomine nunc legitur ¨ dicta, Metelle, tuo? [ ]
439 is quoque, Phasiacas Argon qui duxit in undas, [ ]
440 non potuit Veneris ¨ furta tacere suae. [ ]
441 nec minus Hortensi, nec sunt minus improba Servi [ ]
442 carmina. quis dubitet ¨ nomina tanta sequi? [ ]
443 vertit Aristiden Sisenna nec offuit illi, [ ]
444 historiae turpis ¨ inseruisse iocos. [ ]
445 non fuit opprobrio celebrasse Lycorida Gallo, [ ]
446 sed linguam nimio ¨ non tenuisse mero. [ ]
447 credere iuranti durum putat esse Tibullus, [1]
448 sic etiam de se ¨ quod neget illa viro: [ ]
449 fallere custodes idem docuisse fatetur, [1]?
450 seque sua miserum ¨ nunc ait arte premi. [ ]
451 saepe, velut gemmam dominae signumve probaret, [ ]
452 per causam meminit ¨ se tetigisse manum, [ ]
453 utque refert, digitis saepe est nutuque locutus, [ ]
454 et tacitam mensae ¨ duxit in orbe notam; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
455 et quibus e sucis abeat de corpore livor, [2]
456 inpresso fieri ¨ qui solet ore, docet: [ ]
457 denique ab incauto nimium petit ille marito, [ ]
458 se quoque uti servet, ¨ peccet ut illa minus. [ ]
459 scit, cui latretur, cum solus obambulet, ipsas [ ]
460 cui totiens clausas ¨ excreet ante fores, [ ]
461 multaque dat furti talis praecepta docetque [1]
462 qua nuptae possint ¨ fallere ab arte viros. [ ]
463 non fuit hoc illi fraudi, legiturque Tibullus [ ]
464 et placet, et iam te ¨ principe notus erat. [ ]
465 invenies eadem blandi praecepta Properti: [ ]
466 destrictus minima ¨ nec tamen ille nota est. [ ]
467 his ego successi, quoniam praestantia candor [ ]
468 nomina vivorum ¨ dissimulare iubet. [1]
469 non timui, fateor, ne, qua tot iere carinae, [ ]
470 naufraga servatis ¨ omnibus una foret. [ ]?
471 sunt aliis scriptae, quibus alea luditur, artes [ ]
472 (hoc est ad nostros ¨ non leve crimen avos), [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
473 quid valeant tali, quo possis plurima iactu [ ]?
474 figere, damnosos ¨ effugiasve canes, [ ]
475 tessera quos habeat numeros, distante vocato [ ]
476 mittere quo deceat, ¨ quo dare missa modo, [ ]
477 discolor ut recto grassetur limite miles, [ ]
478 cum medius gemino ¨ calculus hoste perit, [ ]
479 ut bellare sequens sciat et revocare priorem, [ ]
480 nec tuto fugiens ¨ incomitatus eat; [ ]
481 parva sit ut ternis instructa tabella lapillis, [ ]
482 in qua vicisse est ¨ continuasse suos; [ ]
483 quique alii lusus (neque enim nunc persequar omnes) [ ]
484 perdere, rem caram, ¨ tempora nostra solent. [ ]
485 ecce canit formas alius iactusque pilarum, [ ]
486 hic artem nandi ¨ praecipit, ille trochi, [ ]
487 composita est aliis fucandi cura coloris; [ ]
488 hic epulis leges ¨ hospitioque dedit; [ ]
489 alter humum, de qua fingantur pocula, monstrat, [ ]
490 quaeque, docet, liquido ¨ testa sit apta mero. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
491 talia luduntur fumoso mense Decembri, [ ]?
492 quae damno nulli ¨ composuisse fuit. [ ]
493 his ego deceptus non tristia carmina feci, [ ]
494 sed tristis nostros ¨ poena secuta iocos. [ ]
495 denique nec video tot de scribentibus unum, [ ]?
496 quem sua perdiderit ¨ Musa, repertus ego. [ ]
497 quid, si scripsissem mimos obscena iocantes, [ ]
498 qui semper vetiti ¨ crimen amoris habent: [ ]
499 in quibus assidue cultus procedit adulter, [ ]
500 verbaque dat stulto ¨ callida nupta viro? [ ]
501 nubilis hos virgo matronaque virque puerque [2]?
502 spectat, et ex magna ¨ parte senatus adest. [ ]
503 nec satis incestis temerari vocibus aures; [2]
504 adsuescunt oculi ¨ multa pudenda pati: [ ]
505 cumque fefellit amans aliqua novitate maritum [ ]
506 plauditur et magno ¨ palma favore datur; [ ]
507 quoque minus prodest, scaena est lucrosa poetae, [ ]
508 tantaque non parvo ¨ crimina praetor emit. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
509 inspice ludorum sumptus, Auguste, tuorum: [2]
510 empta tibi magno ¨ talia multa leges. [ ]
511 haec tu spectasti spectandaque saepe dedisti [ ]
512 (maiestas adeo ¨ comis ubique tua est) [ ]
513 luminibusque tuis, totus quibus utitur orbis, [ ]
514 scaenica vidisti ¨ lentus adulteria. [ ]
515 scribere si fas est imitantes turpia mimos, [2]
516 materiae minor est ¨ debita poena meae. [ ]
517 an genus hoc scripti faciunt sua pulpita tutum, [ ]
518 quodque licet, mimis ¨ scaena licere dedit? [ ]
519 et mea sunt populo saltata poemata saepe, [ ]
520 saepe oculos etiam ¨ detinuere tuos. [ ]
521 scilicet in domibus nostris ut prisca virorum [ ]
522 artificis fulgent ¨ corpora picta manu, [ ]
523 sic quae concubitus varios Venerisque figuras [ ]
524 exprimat, est aliquo ¨ parva tabella loco: [ ]
525 utque sedet vultu fassus Telamonius iram, [ ]
526 inque oculis facinus ¨ barbara mater habet. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
527 sic madidos siccat digitis Venus uda capillos, [ ]
528 et modo maternis ¨ tecta videtur aquis. [ ]
529 bella sonant alii telis instructa cruentis, [ ]
530 parsque tui generis, ¨ pars tua facta canunt. [ ]
531 invida me spatio natura coercuit arto, [ ]?
532 ingenio vires ¨ exiguasque dedit [ ]
533 et tamen ille tuae felix Aeneidos auctor [ ]
534 contulit in Tyrios ¨ arma virumque toros, [ ]
535 nec legitur pars ulla magis de corpore toto, [ ]
536 quam non legitimo ¨ foedere iunctus amor. [ ]
537 Phyllidis hic idem teneraeque Amaryllidis ignes [2]
538 bucolicis iuvenis ¨ luserat ante modis. [ ]
539 nos quoque iam pridem scripto peccavimus isto: [ ]
540 supplicium patitur ¨ non nova culpa novum; [ ]
541 carminaque edideram, cum te delicta notantem [ ]?
542 praeteriit totiens ¨ inreprehensus eques. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
543 ergo quae iuvenis mihi non nocitura putavi [ ]
544 scripta parum prudens, ¨ nunc nocuere seni. [ ]
545 sera redundavit veteris vindicta libelli, [ ]
546 distat et a meriti ¨ tempore poena sui. [ ]
547 ne tamen omne meum credas opus esse remissum, [1]
548 saepe dedi nostrae ¨ grandia vela rati. [ ]?
549 sex ego Fastorum scripsi totidemque libellos, [ ]
550 cumque suo finem ¨ mense volumen habet, [ ]
551 idque tuo nuper scriptum sub nomine, Caesar, [ ]
552 et tibi sacratum ¨ sors mea rupit opus; [ ]
553 et dedimus tragicis scriptum regale coturnis, [ ]
554 quaeque gravis debet ¨ verba coturnus habet; [ ]
555 dictaque sunt nobis, quamvis manus ultima coeptis [ ]
556 defuit, in facies ¨ corpora versa novas. [ ]
557 atque utinam revoces animum paulisper ab ira, [ ]
558 et vacuo iubeas ¨ hinc tibi pauca legi, [ ]
559 pauca, quibus prima surgens ab origine mundi [ ]?
560 in tua deduxi ¨ tempora, Caesar, opus: [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
561 aspicies, quantum dederis mihi pectoris ipse, [ ]
562 quoque favore animi ¨ teque tuosque canam. [ ]
563 non ego mordaci destrinxi carmine quemquam, [ ]
564 nec meus ullius ¨ crimina versus habet. [ ]
565 candidus a salibus suffusis felle refugi: [ ]
566 nulla venenato ¨ littera mixta ioco est. [1]
567 inter tot populi, tot scriptis, milia nostri, [ ]
568 quem mea Calliope ¨ laeserit, unus ero. [ ]
569 non igitur nostris ullum gaudere Quiritem [ ]
570 auguror, at multos ¨ indoluisse malis; [ ]
571 nec mihi credibile est, quemquam insultasse iacenti, [ ]
572 gratia candori ¨ si qua relata meo est, [ ]
573 his, precor, atque aliis possint tua numina flecti, [ ]
574 o pater, o patriae ¨ cura salusque tuae! [ ]
575 non ut in Ausoniam redeam, nisi forsitan olim, [ ]
576 cum longo poenae ¨ tempore victus eris, [ ]
577 tutius exilium pauloque quietius oro, [ ]
578 ut par delicto ¨ sit mea poena suo. [ ]
_____________________________________________________________________________..
= file n. 167 - 20:43 minuti
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.) .
1. digt. .
1 'Missus in hanc venio timide liber exulis urbem: [ ]
2 da placidam fesso, ¨ lector amice, manum; [ ]?
3 neve reformida, ne sim tibi forte pudori: [ ]?
4 nullus in hac charta ¨ versus amare docet. [ ]
5 haec domini fortuna mei est, ut debeat illam [ ]
6 infelix nullis ¨ dissimulare iocis. [ ]
7 id quoque, quod viridi quondam male lusit in aevo, [ ]
8 heu nimium sero ¨ damnat et odit opus. [ ]
9 inspice quid portem: nihil hic nisi triste videbis, [ ]
10 carmine temporibus ¨ conveniente suis. [ ]
11 clauda quod alterno subsidunt carmina versu, [ ]
12 vel pedis hoc ratio, ¨ vel via longa facit; [ ]
13 quod neque sum cedro flavus nec pumice levis, [1]
14 erubui domino ¨ cultior esse meo; [ ]
15 littera suffusas quod habet maculosa lituras, [ ]
16 laesit opus lacrimis ¨ ipse poeta suum. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
17 siqua videbuntur casu non dicta Latine, [ ]
18 in qua scribebat, ¨ barbara terra fuit. [ ]
19 dicite, lectores, si non grave, qua sit eundum, [ ]
20 quasque petam sedes ¨ hospes in urbe liber.' [ ]
21 haec ubi sum furtim lingua titubante locutus, [ ]
22 qui mihi monstraret, ¨ vix fuit unus, iter. [ ]
23 'di tibi dent, nostro quod non tribuere poetae, [ ]
24 molliter in patria ¨ vivere posse tua. [ ]
25 duc age, namque sequar, quamvis terraque marique [ ]
26 longinquo referam ¨ lassus ab orbe pedem.' [ ]
27 paruit, et ducens 'haec sunt fora Caesaris,' inquit, [ ]
28 'haec est a sacris ¨ quae via nomen habet, [ ]
29 hic locus est Vestae, qui Pallada servat et ignem, [ ]
30 haec fuit antiqui ¨ regia parva Numae.' [ ]
31 inde petens dextram 'porta est' ait 'ista Palati, [ ]
32 hic Stator, hoc primum ¨ condita Roma loco est.' [ ]
33 singula dum miror, video fulgentibus armis [ ]
34 conspicuos postes ¨ tectaque digna deo. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
35 'et Iovis haec' dixi 'domus est?' quod ut esse putarem, [ ]
36 augurium menti ¨ querna corona dabat. [ ]?
37 cuius ut accepi dominum, 'non fallimur,' inquam, [ ]?
38 'et magni verum est ¨ hanc Iovis esse domum. [ ]
39 cur tamen opposita velatur ianua lauro, [ ]?
40 cingit et augustas ¨ arbor opaca comas? [ ]
41 num quia perpetuos meruit domus ista triumphos, [ ]
42 an quia Leucadio ¨ semper amata deo est? [ ]
43 ipsane quod festa est, en quod facit omnia festa? [ ]
44 quam tribuit terris, ¨ pacis an ista nota est? [ ]
45 utque viret semper laurus nec fronde caduca [ ]
46 carpitur, aeternum ¨ sic habet illa decus? [ ]
47 causa superpositae scripto est testata coronae: [ ]
48 servatos civis ¨ indicat huius ope. [ ]
49 adice servatis unum, pater optime, civem, [1]?
50 qui procul extremo ¨ pulsus in orbe latet, [ ]
51 in quo poenarum, quas se meruisse fatetur, [ ]
52 non facinus causam, ¨ sed suus error habet. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
53 me miserum! vereorque locum vereorque potentem, [ ]
54 et quatitur trepido ¨ littera nostra metu. [ ]
55 aspicis exsangui chartam pallere colore? [ ]
56 aspicis alternos ¨ intremuisse pedes? [ ]
57 quandocumque, precor, nostro placere parenti [ ]?
58 isdem et sub dominis ¨ aspiciare domus!' [ ]
59 inde tenore pari gradibus sublimia celsis [ ]
60 ducor ad intonsi ¨ candida templa dei, [ ]
61 signa peregrinis ubi sunt alterna columnis, [ ]?
62 Belides et stricto ¨ barbarus ense pater, [ ]
63 quaeque viri docto veteres cepere novique [ ]
64 pectore, lecturis ¨ inspicienda patent. [ ]
65 quaerebam fratres, exceptis scilicet illis, [ ]
66 quos suus optaret ¨ non genuisse pater. [ ]
67 quaerentem frustra custos e sedibus illis [ ]
68 praepositus sancto ¨ iussit abire loco. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
69 altera templa peto, vicino iuncta theatro: [2]?
70 haec quoque erant pedibus ¨ non adeunda meis. [ ]
71 nec me, quae doctis patuerunt prima libellis, [ ]
72 atria Libertas ¨ tangere passa sua est. [ ]
73 in genus auctoris miseri fortuna redundat, [ ]
74 et patimur nati, ¨ quam tulit ipse, fugam. [ ]
75 forsitan et nobis olim minus asper et illi [1]?
76 evictus longo ¨ tempore Caesar erit. [ ]
77 di, precor, atque adeo (neque enim mihi turba roganda est) [ ]
78 Caesar, ades voto, ¨ maxime dive, meo. [ ]
79 interea, quoniam statio mihi publica clausa est, [ ]
80 privato liceat ¨ delituisse loco. [ ]
81 vos quoque, si fas est, confusa pudore repulsae [2]
82 sumite plebeiae ¨ carmina nostra manus. [ ]
2. digt. .
1 Ergo erat in fatis Scythiam quoque visere nostris, [ ]
2 quaeque Lycaonio ¨ terra sub axe iacet: [ ]
3 nec vos, Pierides, nec stirps Letoia, vestro [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
4 docta sacerdoti ¨ turba tulistis opem. [ ]
5 nec mihi, quod lusi vero sine crimine, prodest, [1]?
6 quodque magis vita ¨ Musa iocata mea est: [ ]
7 plurima sed pelago terraque pericula passum [ ]
8 ustus ab assiduo ¨ frigore Pontus habet. [ ]
9 quique, fugax rerum securaque in otia natus, [2]
10 mollis et inpatiens ¨ ante laboris eram, [ ]
11 ultima nunc patior, nec me mare portubus orbum [ ]
12 perdere, diversae ¨ nec potuere viae; [ ]
13 sufficit atque malis animus; nam corpus ab illo [ ]
14 accepit vires, ¨ vixque ferenda tulit. [ ]
15 dum tamen et terris dubius iactabar et undis, [ ]
16 fallebat curas ¨ aegraque corda labor: [ ]
17 ut via finita est et opus requievit eundi, [ ]
18 et poenae tellus ¨ est mihi tacta meae, [ ]
19 nil nisi flere libet, nec nostro parcior imber [ ]
20 lumine, de verna ¨ quam nive manat aqua. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
21 Roma domusque subit desideriumque locorum, [ ]
22 quicquid et amissa ¨ restat in urbe mei. [ ]
23 ei mihi, quo totiens nostri pulsata sepulcri [ ]
24 ianua, sed nullo ¨ tempore aperta fuit? [ ]
25 cur ego tot gladios fugi totiensque minata [ ]
26 obruit infelix ¨ nulla procella caput? [ ]
27 di, quos experior nimium constanter iniquos, [ ]
28 participes irae ¨ quos deus unus habet, [1]
29 exstimulate, precor, cessantia fata meique [ ]
30 interitus clausas ¨ esse vetate fores! [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.)
3. digt. .
1 Haec mea si casu miraris epistula quare [2]?
2 alterius digitis ¨ scripta sit, aeger eram. [ ]
3 aeger in extremis ignoti partibus orbis, [ ]?
4 incertusque meae ¨ paene salutis eram. [ ]
5 quem mihi nunc animum dira regione iacenti [ ]
6 inter Sauromatas ¨ esse Getasque putes? [ ]
7 nec caelum patior, nec aquis adsuevimus istis, [ ]
8 terraque nescioquo ¨ non placet ipsa modo. [ ]
9 non domus apta satis, non hic cibus utilis aegro, [ ]
10 nullus Apollinea ¨ qui levet arte malum, [ ]
11 non qui soletur, non qui labentia tarde [ ]
12 tempora narrando ¨ fallat, amicus adest. [ ]
13 lassus in extremis iaceo populisque locisque, [ ]
14 et subit adfecto ¨ nunc mihi, quicquid abest. [ ]
15 omnia cum subeant, vincis tamen omnia, coniunx, [ ]
16 et plus in nostro ¨ pectore parte tenes. [ ]
17 te loquor absentem, te vox mea nominat unam; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
18 nulla venit sine te ¨ nox mihi, nulla dies. [ ]
19 quin etiam sic me dicunt aliena locutum, [ ]?
20 ut foret amenti ¨ nomen in ore tuum. [ ]
21 si iam deficiam, subpressaque lingua palato [ ]
22 vix instillato ¨ restituenda mero, [ ]
23 nuntiet huc aliquis dominam venisse, resurgam, [ ]
24 spesque tui nobis ¨ causa vigoris erit. [ ]
25 ergo ego sum dubius vitae, tu forsitan istic [ ]
26 iucundum nostri ¨ nescia tempus agis? [ ]
27 non agis, adfirmo. liquet hoc, carissima, nobis, [ ]
28 tempus agi sine me ¨ non nisi triste tibi. [ ]
29 si tamen inplevit mea sors, quos debuit, annos, [ ]
30 et mihi vivendi ¨ tam cito finis adest, [ ]
31 quantum erat, o magni, morituro parcere, divi, [2]?
32 ut saltem patria ¨ contumularer humo? [ ]
33 vel poena in tempus mortis dilata fuisset, [ ]
34 vel praecepisset ¨ mors properata fugam. [ ]
35 integer hanc potui nuper bene reddere lucem; [ ]?
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
36 exul ut occiderem, ¨ nunc mihi vita data est. [ ]
37 tam procul ignotis igitur moriemur in oris, [ ]?
38 et fient ipso ¨ tristia fata loco; [ ]
39 nec mea consueto languescent corpora lecto, [ ]
40 depositum nec me ¨ qui fleat, ullus erit; [ ]
41 nec dominae lacrimis in nostra cadentibus ora [ ]
42 accedent animae ¨ tempora parva meae; [ ]
43 nec mandata dabo, nec cum clamore supremo [ ]
44 labentes oculos ¨ condet amica manus; [ ]
45 sed sine funeribus caput hoc, sine honore sepulcri [ ]
46 indeploratum ¨ barbara terra teget. [ ]
47 ecquid, ubi audieris, tota turbabere mente, [ ]
48 et feries pavida ¨ pectora fida manu? [ ]
49 ecquid, in has frustra tendens tua brachia partes, [ ]
50 clamabis miseri ¨ nomen inane viri? [ ]
51 parce tamen lacerare genas, nec scinde capillos: [ ]
52 non tibi nunc primum, ¨ lux mea, raptus ero. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
53 cum patriam amisi, tunc me periisse putato; [ ]
54 et prior et gravior ¨ mors fuit illa mihi. [ ]
55 nunc, si forte potes (sed non potes, optima coniunx) [ ]
56 finitis gaude ¨ tot mihi morte malis. [ ]
57 quod potes, extenua forti mala corde ferendo, [ ]
58 ad quae iampridem ¨ non rude pectus habes. [ ]
59 atque utinam pereant animae cum corpore nostrae, [ ]
60 effugiatque avidos ¨ pars mihi nulla rogos. [ ]
61 nam si morte carens vacua volat altus in aura [ ]
62 spiritus, et Samii ¨ sunt rata dicta senis, [ ]
63 inter Sarmaticas Romana vagabitur umbras, [2]
64 perque feros Manes ¨ hospita semper erit. [ ]
65 ossa tamen facito parva referantur in urna: [ ]
66 sic ego non etiam ¨ mortuus exul ero. [ ]
67 non vetat hoc quisquam: fratrem Thebana peremptum [ ]
68 supposuit tumulo ¨ rege vetante soror. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
69 atque ea cum foliis et amomi pulvere misce, [2]?
70 inque suburbano ¨ condita pone solo; [ ]?
71 quosque legat versus oculo properante viator, [ ]
72 grandibus in tituli ¨ marmore caede notis: [ ]
73 HIC EGO QVI IACEO TENERORVM LVSOR AMORVM [ ]
74 INGENIO PERII ¨ NASO POETA MEO [ ]
75 AT TIBI QVI TRANSIS NE SIT GRAVE QVISQVIS AMASTI [ ]
76 DICERE NASONIS ¨ MOLLITER OSSA CVBENT [1]
77 hoc satis in titulo est. etenim maiora libelli [ ]
78 et diuturna magis ¨ sunt monimenta mihi, [ ]
79 quos ego confido, quamvis nocuere, daturos [ ]?
80 nomen et auctori ¨ tempora longa suo. [ ]
81 tu tamen extincto feralia munera semper [ ]?
82 deque tuis lacrimis ¨ umida serta dato. [ ]
83 quamvis in cineres corpus mutaverit ignis [ ]
84 sentiet officium ¨ maesta favilla pium. [ ]
85 scribere plura libet; sed vox mihi fessa loquendo [ ]
86 dictandi vires ¨ siccaque lingua negat. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
87 accipe supremo dictum mihi forsitan ore, [ ]?
88 quod, tibi qui mittit, ¨ non habet ipse, 'vale.' [ ]
4. digt. .
1 O mihi care quidem semper, sed tempore duro [ ]
2 cognite, res postquam ¨ procubuere meae: [ ]?
3 usibus edocto si quicquam credis amico, [ ]?
4 vive tibi et longe ¨ nomina magna fuge. [ ]
5 vive tibi, quantumque potes praelustria vita: [ ]
6 saevum praelustri ¨ fulmen ab arce venit. [ ]
7 nam quamquam soli possunt prodesse potentes, [ ]
8 non prosit potius, ¨ siquis obesse potest. [ ]
9 effugit hibernas demissa antemna procellas, [ ]
10 lataque plus parvis ¨ vela timoris habent. [ ]
11 aspicis, ut summa cortex levis innatet unda, [ ]
12 cum grave nexa simul ¨ retia mergat onus. [ ]
13 haec ego si monitor monitus prius ipse fuissem, [ ]
14 in qua debebam ¨ forsitan urbe forem. [ ]
15 dum tecum vixi, dum me levis aura ferebat, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
16 haec mea per placidas ¨ cumba cucurrit aquas. [ ]
17 qui cadet in plano (vix hoc tamen evenit ipsum) [1]
18 sic cadit, ut tacta ¨ surgere possit humo. [ ]
19 at miser Elpenor tecto delapsus ab alto [ ]?
20 occurrit regi ¨ debilis umbra suo. [ ]
21 quid fuit, ut tutas agitaret Daedalus alas, [ ]?
22 Icarus inmensas ¨ nomine signet aquas? [ ]
23 nempe quod hic alte, demissius ille volabat: [ ]?
24 nam pennas ambo ¨ non habuere suas. [ ]
25 crede mihi, bene qui latuit bene vixit, et intra [ ]
26 fortunam debet ¨ quisque manere suam. [ ]
27 non foret Eumedes orbus, si filius eius [ ]
28 stultus Achilleos ¨ non adamasset equos: [ ]
29 nec natum in flamma vidisset, in arbore natas, [ ]
30 cepisset genitor ¨ si Phaethonta Merops. [ ]
31 tu quoque formida nimium sublimia semper, [ ]?
32 propositique, precor, ¨ contrahe vela tui. [ ]
33 nam pede inoffenso spatium decurrere vitae [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
34 dignus es et fato ¨ candidiore frui. [ ]?
35 quae pro te ut voveam, miti pietate mereris [ ]
36 haesuraque fide ¨ tempus in omne mihi. [2]
37 vidi ego te tali vultu mea fata gementem, [2]?
38 qualem credibile est ¨ ore fuisse meo. [ ]
39 nostra tuas vidi lacrimas super ora cadentes, [1]
40 tempore quas uno ¨ fidaque verba bibi. [1]
41 tunc quoque summotum studio defendis amicum, [ ]
42 et mala vix ulla ¨ parte levanda levas. [ ]
43 vive sine invidia, mollesque inglorius annos [ ]
44 exige, amicitias ¨ et tibi iunge pares, [ ]
45 Nasonisque tui, quod adhuc non exulat unum, [ ]
46 nomen ama: Scythicus ¨ cetera Pontus habet. [ ]
4b. digt. .
47 Proxima sideribus tellus Erymanthidos Vrsae [ ]
48 me tenet, adstricto ¨ terra perusta gelu. [ ]
49 Bosporos et Tanais superant Scythiaeque paludes [ ]
50 vix satis et noti ¨ nomina pauca loci. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.)
4b. digt.
51 ulterius nihil est nisi non habitabile frigus. [ ]
52 heu quam vicina est ¨ ultima terra mihi! [ ]
53 at longe patria est, longe carissima coniunx, [ ]?
54 quicquid et haec nobis ¨ post duo dulce fuit. [ ]
55 sic tamen haec adsunt, ut quae contingere non est [ ]
56 corpore: sunt animo ¨ cuncta videnda meo. [ ]
57 ante oculos errant domus, urbsque et forma locorum, [ ]
58 acceduntque suis ¨ singula facta locis. [ ]
59 coniugis ante oculos, sicut praesentis, imago est. [ ]
60 illa meos casus ¨ ingravat, illa levat: [ ]
61 ingravat hoc, quod abest; levat hoc, quod praestat amorem [ ]
62 inpositumque sibi ¨ firma tuetur onus. [ ]
63 vos quoque pectoribus nostris haeretis, amici, [ ]
64 dicere quos cupio ¨ nomine quemque suo. [ ]
65 sed timor officium cautus compescit, et ipsos [ ]
66 in nostro poni ¨ carmine nolle puto. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.)
4b. digt.
67 ante volebatis, gratique erat instar honoris, [2]
68 versibus in nostris ¨ nomina vestra legi. [ ]
69 quod quoniam est anceps, intra mea pectora quemque [ ]
70 alloquar, et nulli ¨ causa timoris ero. [ ]
71 nec meus indicio latitantes versus amicos [ ]
72 protrahit. occulte ¨ siquis amabat, amet. [ ]
73 scite tamen, quamvis longe regione remotus [ ]
74 absim, vos animo ¨ semper adesse meo. [ ]
75 et qua quisque potest, aliqua mala nostra levate, [ ]
76 fidam proiecto ¨ neve negate manum. [ ]
77 prospera sic maneat vobis fortuna, nec umquam [ ]
78 contacti simili ¨ sorte rogetis idem. [ ]
= file n. 168 - 16:12 minuti
5. digt. .
1 Vsus amicitiae tecum mihi parvus, ut illam [ ]
2 non aegre posses ¨ dissimulare, fuit, [ ]
3 nec me complexus vinclis propioribus esses [ ]
4 nave mea vento, ¨ forsan, eunte suo. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
5 ut cecidi cunctique metu fugere ruinam, [1]?
6 versaque amicitiae ¨ terga dedere meae, [ ]
7 ausus es igne Iovis percussum tangere corpus [ ]
8 et deploratae ¨ limen adire domus: [ ]
9 idque recens praestas nec longo cognitus usu, [ ]
10 quod veterum misero ¨ vix duo tresve mihi. [ ]
11 vidi ego confusos vultus visosque notavi, [ ]
12 osque madens fletu ¨ pallidiusque meo: [ ]
13 et lacrimas cernens in singula verba cadentes [ ]
14 ore meo lacrimas, ¨ auribus illa bibi; [ ]
15 brachiaque accepi presso pendentia collo, [ ]
16 et singultatis ¨ oscula mixta sonis. [ ]
17 sum quoque, care, tuis defensus viribus absens [ ]
18 (scis carum veri ¨ nominis esse loco), [ ]
19 multaque praeterea manifestaque signa favoris [ ]
20 pectoribus teneo ¨ non abitura meis. [ ]?
21 di tibi posse tuos tribuant defendere semper, [ ]
22 quos in materia ¨ prosperiore iuves. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
23 si tamen interea, quid in his ego perditus oris [ ]
24 (quod te credibile est ¨ quaerere) quaeris, agam: [2]
25 spe trahor exigua, quam tu mihi demere noli, [ ]
26 tristia leniri ¨ numina posse dei. [ ]
27 seu temere expecto, sive id contingere fas est, [ ]?
28 tu mihi, quod cupio, ¨ fas, precor esse proba, [ ]
29 quaeque tibi linguae est facundia, confer in illud, [ ]
30 ut doceas votum ¨ posse valere meum. [ ]
31 quo quisque est maior, magis est placabilis irae, [ ]
32 et faciles motus ¨ mens generosa capit. [ ]
33 corpora magnanimo satis est prostrasse leoni, [ ]
34 pugna suum finem, ¨ cum iacet hostis, habet: [ ]
35 at lupus et turpes instant morientibus ursi [ ]
36 et quaecumque minor ¨ nobilitate fera. [ ]
37 maius apud Troiam forti quid habemus Achille? [ ]
38 Dardanii lacrimas ¨ non tulit ille senis. [ ]
39 quae ducis Emathii fuerit clementia, Porus [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
40 Dareique docent ¨ funeris exequiae. [u]
41 neve hominum referam flexas ad mitius iras, [ ]
42 Iunonis gener est ¨ qui prius hostis erat. [ ]
43 denique non possum nullam sperare salutem, [ ]
44 cum poenae non sit ¨ causa cruenta meae. [ ]
45 non mihi quaerenti pessumdare cuncta petitum [ ]
46 Caesareum caput est, ¨ quod caput orbis erat: [ ]
47 non aliquid dixive, elatave lingua loquendo est, [2]!
48 lapsaque sunt nimio ¨ verba profana mero: [ ]
49 inscia quod crimen viderunt lumina, plector, [ ]
50 peccatumque oculos ¨ est habuisse meum. [ ]
51 non equidem totam possum defendere culpam: [ ]
52 sed partem nostri ¨ criminis error habet. [ ]
53 spes igitur superest facturum ut molliat ipse [ ]
54 mutati poenam ¨ condicione loci. [ ]
55 hos utinam nitidi Solis praenuntius ortus [1]
56 afferat admisso ¨ Lucifer albus equo! [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.)
6. digt. .
1 Foedus amicitiae nec vis, carissime, nostrae, [ ]
2 nec, si forte velis, ¨ dissimulare potes. [ ]?
3 donec enim licuit, nec te mihi carior alter, [ ]
4 nec tibi me tota ¨ iunctior urbe fuit; [1]
5 isque erat usque adeo populo testatus, ut esset [ ]
6 paene magis quam tu ¨ quamque ego notus, amor: [ ]
7 quique est in caris animi tibi candor amicis - [ ]?
8 cognita sunt ipsi, ¨ quem colis, ista viro. [ ]
9 nil ita celabas, ut non ego conscius essem, [2]?
10 pectoribusque dabas ¨ multa tegenda meis: [ ]
11 cuique ego narrabam secreti quicquid habebam, [ ]?
12 excepto quod me ¨ perdidit, unus eras. [ ]
13 id quoque si scisses, salvo fruerere sodali, [ ]
14 consilioque forem ¨ sospes, amice, tuo. [ ]
15 sed mea me in poenam nimirum fata trahebant. [ ]
16 omne bonae claudent ¨ utilitatis iter? [ ]
17 sive malum potui tamen hoc vitare cavendo [ ]
/felt 100 altid tomt/
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo archivio n. 48 – TR2-OVID
Publius Ovidius Naso: Elendighed 3,6,18 [Tristia]
Ritorna a CORPUS o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!