= Versi recitati (+ soundtrack): INDEX file n. 181-188!
Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Ovidius: Fra Sortehavet [Ex Ponto]
= file n. 181 continuato - 17:43 minuti ⬇ Cerca Ctrl + F (find) Prossimo n.51
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.) # XP2-OVID.
11. digt. .
14 admonitu melior ¨ fit tamen illa tuo. [ ]
15 namque quod Hermionae Castor fuit, Hector Iuli, [ ]
16 hoc ego te laetor ¨ coniugis esse meae. [ ]
17 quae ne dissimilis tibi sit probitate laborat, [ ]
18 seque tui vita ¨ sanguinis esse probat. [ ]
19 ergo quod fuerat stimulis factura sine ullis, [ ]
20 plenius auctorem ¨ te quoque nancta facit. [ ]
21 acer et ad palmae per se cursurus honores, [ ]
22 si tamen horteris, ¨ fortius ibit equus. [ ]
23 adde quod absentis cura mandata fideli [ ]
24 perficis, et nullum ¨ ferre gravaris onus. [ ]
25 o, referant grates, quoniam non possumus ipsi, [ ]
26 di tibi! qui referent, ¨ si pia facta vident; [ ]
27 sufficiatque diu corpus quoque moribus istis, [ ]
28 maxima Fundani ¨ gloria, Rufe, soli. [ ]
_____________________________________________________________________________..
= file n. 182 - 19:31 minuti
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.) .
1. digt. .
1 Aequor Iasonio pulsatum remige primum, [ ]
2 quaeque nec hoste fero ¨ nec nive, terra, cares, [ ]
3 ecquod erit tempus quo vos ego Naso relinquam [1]
4 in minus hostili ¨ iussus abesse loco? [ ]
5 an mihi barbaria vivendum semper in ista, [ ]?
6 inque Tomitana ¨ condar oportet humo? [1]
7 pace tua, si pax ulla est tua, Pontica tellus, [ ]
8 finitimus rapido ¨ quam terit hostis equo, [ ]
9 pace tua dixisse velim, tu pessima duro [ ]
10 pars es in exilio, ¨ tu mala nostra gravas. [ ]
11 tu neque ver sentis cinctum florente corona, [ ]
12 tu neque messorum ¨ corpora nuda vides. [ ]
13 nec tibi pampineas autumnus porrigit uvas: [ ]
14 cuncta sed inmodicum ¨ tempora frigus habet. [ ]
15 tu glacie freta vincta vides, et in aequore piscis [ ]
16 inclusus tecta ¨ saepe natavit aqua. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
17 nec tibi sunt fontes, laticis nisi paene marini, [ ]
18 qui potus dubium ¨ sistat alatne sitim. [ ]
19 rara, eque haec felix, in apertis eminet arvis [ ]
20 arbor, et in terra est ¨ altera forma maris. [ ]
21 non avis obloquitur, silvis nisi siqua remota [ ]
22 aequoreas rauco ¨ gutture potat aquas. [ ]
23 tristia per vacuos horrent absinthia campos, [ ]
24 conveniensque suo ¨ messis amara loco. [ ]
25 adde metus, et quod murus pulsatur ab hoste, [ ]
26 tinctaque mortifera ¨ tabe sagitta madet, [ ]
27 quod procul haec regio est et ab omni devia cursu, [ ]
28 nec pede quo quisquam ¨ nec rate tutus eat. [ ]
29 non igitur mirum, finem quaerentibus horum [ ]
30 altera si nobis ¨ usque rogatur humus. [1]
31 te magis est mirum non hoc evincere, coniunx, [ ]?
32 inque meis lacrimas ¨ posse tenere malis. [ ]
33 quid facias, quaeris? quaeras hoc scilicet ipsum, [ ]
34 invenies, vere ¨ si reperire voles. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
35 velle parum est: cupias, ut re potiaris, oportet, [ ]
36 et faciat somnos ¨ haec tibi cura breves. [ ]
37 velle reor multos: quis enim mihi tam sit iniquus, [ ]
38 optet ut exilium ¨ pace carere meum? [ ]
39 pectore te toto cunctisque incumbere nervis [2]
40 et niti pro me ¨ nocte dieque decet. [ ]
41 utque iuvent alii, tu debes vincere amicos, [ ]?
42 uxor, et ad partis ¨ prima venire tuas. [ ]
43 magna tibi imposita est nostris persona libellis: [ ]
44 coniugis exemplum ¨ diceris esse bonae. [ ]
45 hanc cave degeneres. ut sint praeconia nostra [ ]
46 vera, vide famae ¨ quod tuearis opus. [1]
47 ut nihil ipse querar, tacito me fama queretur [1]
48 quae debet, fuerit ¨ ni tibi cura mei. [ ]
49 exposuit memet populo Fortuna videndum, [ ]
50 et plus notitiae, ¨ quam fuit ante, dedit. [ ]
51 notior est factus Capaneus a fulminis ictu: [ ]
52 notus humo mersis ¨ Amphiaraus equis. [ ]?
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
53 si minus errasset, notus minus esset Vlixes: [ ]
54 magna Philoctetae ¨ vulnere fama suo est. [ ]
55 si locus est aliquis tanta inter nomina parvis, [ ]
56 nos quoque conspicuos ¨ nostra ruina facit. [ ]
57 nec te nasciri patitur mea pagina, qua non [ ]?
58 inferius Coa ¨ Bittide nomen habes. [ ]
59 quicquid ages igitur, scaena spectabere magna, [ ]
60 et pia non paucis ¨ testibus uxor eris. [ ]
61 crede mihi quotiens laudaris carmine nostro, [ ]
62 qui legit has laudes, ¨ an mereare rogat. [ ]
63 utque favere reor plures virtutibus istis, [ ]
64 sic tua non paucae ¨ carpere facta volent. [ ]
65 quarum tu praesta ne livor dicere possit [ ]
66 'haec est pro miseri ¨ lenta salute viri.' [ ]
67 cumque ego deficiam, nec possim ducere currum, [ ]
68 fac tu sustineas ¨ debile sola iugum. [ ]
69 ad medicum specto venis fugientibus aeger: [ ]?
70 ultima pars animae ¨ dum mihi restat, ades; [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
71 quodque ego praestarem, si te magis ipse valerem, [1]
72 id mihi, cum valeas ¨ fortius ipsa, refer. [ ]
73 exigit hoc socialis amor foedusque maritum: [ ]!
74 moribus hoc, coniunx, ¨ exigis ipsa tuis. [ ]
75 hoc domui debes, de qua censeris, ut illam [ ]
76 non magis officiis ¨ quam probitate colas. [ ]
77 cuncta licet facias, nisi eris laudabilis uxor, [ ]
78 non poterit credi ¨ Marcia culta tibi. [ ]
79 nec sumus indigni: nec, si vis vera fateri, [ ]
80 debetur meritis ¨ gratia nulla meis. [ ]
81 redditur illa quidem grandi cum faenore nobis, [ ]
82 nec te, si cupiat, ¨ laedere rumor habet. [ ]
83 sed tamen hoc factis adiunge prioribus unum, [ ]
84 pro nostris ut sis ¨ ambitiosa malis. [ ]
85 ut minus infesta iaceam regione labora, [ ]
86 clauda nec officii ¨ pars erit ulla tui. [ ]
87 magna peto, sed non tamen invidiosa roganti: [ ]
88 utque ea non teneas, ¨ tuta repulsa tua est. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
89 nec mihi suscense, totiens si carmine nostro, [ ]
90 quod facis, ut facias, ¨ teque imitere, rogo. [ ]
91 fortibus adsuevit tubicen prodesse, suoque [ ]
92 dux bene pugnantis ¨ incitat ore viros. [ ]
93 nota tua est probitas testataque tempus in omne; [ ]
94 sit virtus etiam ¨ non probitate minor. [ ]
95 non tibi Amazonia est pro me sumenda securis, [ ]?
96 aut excisa levi ¨ pelta gerenda manu. [ ]
97 numen adorandum est, non ut mihi fiat amicum, [ ]
98 sed sit ut iratum, ¨ quam fuit ante, minus. [1]
99 gratia si nulla est, lacrimae tibi gratia fient. [ ]
100 hac potes aut nulla ¨ parte movere deos. [ ]
101 quae tibi ne desint, bene per mala nostra cavetur: [2]
102 meque viro flendi ¨ copia dives adest; [ ]
103 utque meae res sunt, omni, puto, tempore flebis. [ ]
104 has fortuna tibi ¨ nostra ministrat opes. [ ]
105 si mea mors redimenda tua, quod abominor, esset, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
106 Admeti coniunx, ¨ quam sequereris, erat. [ ]
107 aemula Penelopes fieres, si fraude pudica [ ]
108 instantis velles ¨ fallere nupta procos. [ ]
109 si comes extincti Manes sequerere mariti, [1]
110 esset dux facti ¨ Laudamia tui. [ ]
111 Iphias ante oculos tibi erat ponenda volenti [ ]
112 corpus in accensos ¨ mittere forte rogos. [ ]
113 morte nihil opus est, nihil Icariotide tela. [ ]
114 Caesaris est coniunx ¨ ore precanda tuo, [ ]
115 quae praestat virtute sua, ne prisca vetustas [ ]?
116 laude pudicitiae ¨ saecula nostra premat: [ ]
117 quae Veneris formam, moris Iunonis habendo [ ]
118 sola est caelesti ¨ digna reperta toro [ ]
119 quid trepidas et adire times? non inpia Procne [ ]
120 filiave Aeetae ¨ voce movenda tua est, [ ]
121 nec nurus Aegypti, nec saeva Agamemnonis uxor, [ ]
122 Scyllaque, quae Siculas ¨ inguine terret aquas, [ ]
123 Telegonive parens vertendis nata figuris, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
124 nexaque nodosas ¨ angue Medusa comas, [1]
125 femina sed princeps, in qua Fortuna videre [ ]
126 se probat et caecae ¨ crimina falsa tulit: [ ]
127 qua nihil in terris ad finem solis ab ortu [ ]
128 clarius excepto ¨ Caesare mundus habet. [ ]
129 eligito tempus captatum saepe rogandi, [ ]
130 exeat adversa ¨ ne tua navis aqua. [ ]
131 nec semper sacras reddunt oracula sortis, [ ]
132 ipsaque non omni ¨ tempore fana patent. [ ]
133 cum status urbis erit, qualem nunc auguror esse, [ ]
134 et nullus populi ¨ contrahet ora dolor, [ ]
135 cum domus Augusti, Capitoli more colenda, [2]?
136 laeta, quod est et sit, ¨ plenaque pacis erit, [ ]
137 tum tibi di faciant adeundi copia fiat, [ ]
138 profectura aliquid ¨ tum tua verba putes. [ ]
139 siquid aget maius, differ tua coepta caveque [ ]
140 spem festinando ¨ praecipitare meam. [ ]
141 nec rursus iubeo dum sit vacuissima quaeras: [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
142 corporis ad curam ¨ vix vacat illa sui. [ ]
143 omnia per rerum turbam fastidia perfer: [ ]
144 quolibet illa meat, ¨ tu quoque oportet eas. [ ]
145 cum tibi contigerit vultum Iunonis adire, [ ]
146 fac sis personae, ¨ quam tueare, memor. [ ]
147 nec factum defende meum: mala causa silenda est. [ ]
148 nil nisi sollicitae ¨ sint tua verba preces. [ ]
149 tam lacrimis demenda mora est, summissaque terra [ ]
150 ad non mortalis ¨ brachia tende pedes. [ ]
151 tum pete nil aliud, saevo nisi ab hoste recedam: [ ]
152 hostem Fortunam ¨ sit satis esse mihi. [ ]
153 plura quidem subeunt, sed sunt turbata timore; [ ]
154 haec quoque vix poteris ¨ voce tremente loqui. [ ]
155 suspicor hoc damno fore non tibi. sentiet illa [ ]
156 te maiestatem ¨ pertimuisse suam. [ ]
157 nec, tua si fletu scindentur verba, nocebit: [ ]
158 interdum lacrimae ¨ pondera vocis habent. [ ]
159 lux etiam coeptis facito bona talibus adsit [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
160 horaque conveniens ¨ auspiciumque favens. [ ]
161 sed prius inposito sanctis altaribus igni [ ]
162 tura fer ad magnos ¨ vinaque pura deos. [ ]
163 e quibus ante omnis Augustum numen adora [ ]
164 progeniemque piam ¨ participemque tori. [ ]
165 sint utinam mites solito tibi more tuasque [ ]
166 non duris lacrimas ¨ vultibus aspiciant. [ ]
2. digt. .
1 Quam legis a nobis missam tibi, Cotta, salutem, [2]
2 missa sit ut vere ¨ perveniatque, precor. [ ]
3 namque meis sospes multum cruciatibus aufers, [ ]
4 atque sit in nobis ¨ pars bona salva facis. [ ]
5 cumque labent aliqui iactataque vela relinquant, [ ]
6 tu lacerae remanes ¨ ancora sola rati. [ ]
7 grata tua est igitur pietas. ignoscimus illis, [ ]
8 qui cum Fortuna ¨ terga dedere fugae. [ ]
9 cum feriant unum, non unum fulmina terrent, [ ]
10 iunctaque percusso ¨ turba pavere solet: [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
11 cumque dedit paries venturae signa ruinae, [ ]
12 sollicito vacuus ¨ fit locus ille metu. [ ]
13 quis non e timidis aegri contagia vitat, [1]
14 vicinum metuens ¨ ne trahat inde malum? [ ]
15 me quoque amicorum nimio terrore metuque, [2]
16 non odio, quidam ¨ destituere mei. [ ]
17 non illis pietas, non officiosa voluntas [ ]
18 defuit: adversos ¨ extimuere deos. [ ]
19 utque magis cauti possunt timidique videri, [ ]
20 sic appellari ¨ non meruere mali. [ ]
21 aut meus excusat caros ita candor amicos, [1]
22 utque habeant de me ¨ crimina nulla, favet. [ ]
23 sint hi contenti venia, iactentque licebit [ ]
24 purgari factum ¨ me quoque teste suum. [ ]
25 pars estis pauci melior, qui rebus in artis [ ]
26 ferre mihi nullam ¨ turpe putastis opem. [ ]
27 tunc igitur meriti morietur gratia vestri, [ ]
28 cum cinis absumpto ¨ corpore factus ero. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
29 fallor, et illa meae superabit tempora vitae, [ ]
30 si tamen a memori ¨ posteritate legar. [ ]
31 corpora debentur maestis exsanguia bustis: [ ]
32 effugiunt structos ¨ nomen honorque rogos. [ ]
33 occidit et Theseus et qui comitavit Oresten; [ ]
34 sed tamen in laudes ¨ vivit uterque suas. [ ]
35 vos etiam seri laudabunt saepe nepotes, [ ]
36 claraque erit scriptis ¨ gloria vestra meis. [ ]
37 hic quoque Sauromatae iam vos novere Getaeque, [ ]
38 et tales animos ¨ barbara turba probat. [2]
39 cumque ego de vestra nuper probitate referrem [1]
40 (nam didici Getice ¨ Sarmaticeque loqui), [ ]
41 forte senex quidam, coetu cum staret in illo, [ ]
42 reddidit ad nostros ¨ talia verba sonos: [ ]
43 'nos quoque amicitiae nomen, bone, novimus, hospes, [ ]
44 quos procul a vobis ¨ Pontus et Hister habet. [1]
45 est locus in Scythia, Tauros dixere priores [ ]
46 qui Getica longe ¨ non ita distat humo. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
47 hac ego sum terra (patriae nec paenitet) ortus: [ ]
48 consortem Phoebi ¨ gens colit illa deam. [ ]
49 templa manent hodie vastis innixa columnis, [ ]
50 perque quater denos ¨ itur in illa gradus. [ ]
51 fama refert illic signum caeleste fuisse: [ ]
52 quoque minus dubites, ¨ stat basis orba dea: [ ]
53 araque, quae fuerat natura candida saxi, [ ]?
54 decolor adfuso ¨ tincta cruore rubet. [ ]
55 femina sacra facit taedae non nota iugali, [ ]
56 quae superat Scythicas ¨ nobilitate nurus. [ ]
57 sacrifici genus est, sic instituere parentes, [ ]
58 advena virgineo ¨ caesus ut ense cadat. [ ]
59 regna Thoans habuit Maeotide clarus in ora, [ ]
60 nec fuit Euxinis ¨ notior alter aquis. [ ]
61 sceptra tenente illo liquidas fecisse per auras [ ]
62 nescioquam dicunt ¨ Iphigenian iter. [ ]
63 quam levibus ventis sub nube per aethera vectam [ ]
64 creditur his Phoebe ¨ deposuisse locis. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
65 praefuerat templo multos ea rite per annos, [ ]
66 invita peragens ¨ tristia sacra manu: [2]
67 cum duo velifera iuvenes venere carina [ ]
68 presseruntque suo ¨ litora nostra pede. [ ]
69 par fuit his aetas et amor, quorum alter Orestes, [ ]
70 alter erat Pylades: ¨ nomina fama tenet. [ ]
71 protinus inmitem Triviae ducuntur ad aram. [ ]
72 evincti geminas ¨ ad sua terga manus. [ ]
73 spargit aqua captos lustrali Graia sacerdos, [ ]?
74 ambiat ut fulvas ¨ infula longa comas. [ ]
75 dumque parat sacrum, dum velat tempora vittis, [ ]
76 dum tardae causas ¨ invenit ipsa morae, [ ]
77 'non ego crudelis, iuvenes, (ignoscite)' dixit [2]
78 'sacra suo facio ¨ barbariora loco. [ ]
79 ritus is est gentis. qua vos tamen urbe venitis? [ ]
80 quodve parum fausta ¨ puppe petistis iter?' [ ]
81 dixit, et audito patriae pia nomine virgo [ ]?
82 consortes urbis ¨ comperit esse suae. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
83 'alter ut e vobis' inquit 'cadat hostia sacris, [2]?
84 ad patrias sedes ¨ nuntius alter eat.' [ ]
85 ire iubet Pylades carum periturus Oresten; [ ]
86 hic negat, inque vices ¨ pugnat uterque mori. [ ]
87 extitit hoc unum, quo non convenerit illis: [2]
88 cetera par concors ¨ et sine lite fuit. [ ]
89 dum peragunt pulchri iuvenes certamen amoris, [ ]
90 ad fratrem scriptas ¨ exarat illa notas. [ ]
91 ad fratrem mandata dabat. cuique illa dabantur [ ]
92 (humanos casus ¨ aspice) frater erat. [ ]
93 nec mora, de templo rapiunt simulacra Dianae, [ ]
94 clamque per inmensas ¨ puppe feruntur aquas. [ ]
95 mirus amor iuvenum: quamvis abiere tot anni, [ ]
96 in Scythia magnum ¨ nunc quoque nomen habent.' [ ]
97 fabula narrata est postquam vulgaris ab illo, [ ]
98 laudarunt omnes ¨ facta piamque fidem. [ ]
99 scilicet hac etiam, qua nulla ferocior ora est, [ ]
100 nomen amicitiae ¨ barbara corda movet. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
101 quid facere Ausonia geniti debetis in urbe, [1]?
102 cum tangant duros ¨ talia facta Getas? [ ]
103 adde quod est animus semper tibi mitis, et altae [ ]
104 indicium mores ¨ nobilitatis habent, [ ]
105 quos Volesus patrii cognoscat nominis auctor, [ ]
106 quos Numa materni ¨ non neget esse suos, [ ]
107 adiectique probent gentiva ad nomina Cottae, [ ]
108 si tu non esses, ¨ interitura domus. [ ]
109 digne vir hac serie, lasso succurrere amico [ ]
110 conveniens istis ¨ moribus esse puta. [ ]
= file n. 183 - 15:44 minuti
3. digt. .
1 Si vacat exiguum profugo dare tempus amico, [ ]
2 o sidus Fabiae, ¨ Maxime, gentis, ades, [ ]
3 dum tibi quae vidi refero, seu corporis umbra [1]
4 seu veri species ¨ seu fuit ille sopor. [ ]
5 nox erat et bifores intrabat luna fenestras, [ ]
6 mense fere medio ¨ quanta nitere solet. [ ]
7 publica me requies curarum somnus habebat, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
8 fusaque erant toto ¨ languida membra toro, [ ]
9 cum subito pinnis agitatus inhorruit aer, [ ]
10 et gemuit parvo ¨ mota fenestra sono. [ ]
11 territus in cubitum relevo mea membra sinistrum, [ ]
12 pulsus et e trepido ¨ pectore somnus abit. [ ]
13 stabat Amor, vultu non quo prius esse solebat, [ ]
14 fulcra tenens laeva ¨ tristis acerna manu, [ ]
15 nec torquem collo, nec habens crinale capillo, [ ]
16 nec bene dispositas ¨ comptus, ut ante, comas. [ ]
17 horrida pendebant molles super ora capilli, [ ]
18 et visa est oculis ¨ horrida pinna meis, [ ]
19 qualis in aeriae tergo solet esse columbae, [ ]
20 tractatam multae ¨ quam tetigere manus. [ ]
21 hunc simul agnovi, neque enim mihi notior alter, [ ]?
22 talibus adfata est ¨ libera lingua sonis: [ ]
23 'o puer, exilii decepto causa magistro, [ ]?
24 quem fuit utilius ¨ non docuisse mihi, [ ]
25 huc quoque venisti, pax est ubi tempore nullo, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
26 et coit adstrictis ¨ barbarus Hister aquis? [ ]
27 quae tibi causa viae, nisi uti mala nostra videres? [ ]
28 quae sunt, si nescis, ¨ invidiosa tibi. [ ]
29 tu mihi dictasti iuvenalia carmina primus: [ ]
30 apposui senis ¨ te duce quinque pedes. [ ]
31 nec me Maeonio consurgere carmine nec me [ ]
32 dicere magnorum ¨ passus es acta ducum. [ ]
33 forsitan exiguas, aliquas tamen, arcus et ignes [ ]
34 ingenii vires ¨ comminuere mei. [ ]
35 namque ego dum canto tua regna tuaeque parentis, [ ]
36 in nullum mea mens ¨ grande vacavit opus. [ ]
37 nec satis hoc fuerat. stulto quoque carmine feci, [ ]
38 Artibus ut posses ¨ non rudis esse meis. [ ]
39 pro quibus exilium misero est mihi reddita merces. [ ]
40 id quoque in extremis ¨ et sine pace locis. [ ]
41 at non Chionides Eumolpus in Orphea talis, [ ]
42 in Phryga nec Satyrum ¨ talis Olympus erat, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
43 praemia nec Chiron ab Achille talia cepit, [1]
44 Pythagoraeque ferunt ¨ non nocuisse Numam. [ ]
45 nomina neu referam longum collecta per aevum, [ ]
46 discipulo perii ¨ solus ab ipse meo. [ ]
47 dum damus arma tibi, dum te, lascive, docemus, [ ]
48 haec te discipulo ¨ dona magister habet. [ ]
49 scis tamen, et liquido iuratus dicere possis, [ ]?
50 non me legitimos ¨ sollicitasse toros. [2]
51 scripsimus haec illis, quarum nec vitta pudicos [ ]
52 contingit crines ¨ nec stola longa pedes. [ ]
53 dic, precor, ecquando didicisti fallere nuptas, [ ]
54 et facere incertum ¨ per mea iussa genus? [ ]
55 an sit ab his omnis rigide summota libellis, [ ]
56 quam lex furtivos ¨ arcet habere viros? [ ]
57 quid tamen hoc prodest, vetiti si lege severa [1]
58 credor adulterii ¨ conposuisse notas? [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
59 at tu, sic habeas ferientes cuncta sagittas, [ ]
60 sic numquam rapido ¨ lampades igne vacent, [ ]
61 sic regat imperium terrasque coerceat omnis [ ]
62 Caesar, ab Aenea ¨ qui tibi fratre tuus, [ ]?
63 effice, sit nobis non inplacabilis ira, [ ]
64 meque loco plecti ¨ commodiore velit.' [ ]
65 haec ego visus eram puero dixisse volucri, [ ]
66 hos visus nobis ¨ ille dedisse sonos: [ ]
67 'per mea tela, faces, et per mea tela, sagittas, [ ]
68 per matrem iuro ¨ Caesareumque caput, [ ]
69 nil nisi concessum nos te didicisse magistro, [ ]
70 Artibus et nullum ¨ crimen inesse tuis. [ ]
71 utque hoc, sic utinam defendere cetera possem! [ ]
72 scis aliud, quod te ¨ laeserit, esse, magis [ ]
73 quicquid id est (neque enim debet dolor ipse referri, [ ]
74 nec potes a culpa ¨ dicere abesse tua) [ ]
75 tu licet erroris sub imagine crimen obumbres, [ ]
76 non gravior merito ¨ iudicis ira fuit. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
77 ut tamen aspicerem consolarerque iacentem, [ ]?
78 lapsa per inmensas ¨ est mea pinna vias. [ ]
79 haec loca tum primum vidi, cum matre rogante [ ]
80 Phasias est telis ¨ fixa puella meis. [ ]
81 quae nunc cur iterum post saecula longa revisam, [ ]
82 tu facis, o castris ¨ miles amice meis. [ ]
83 pone metus igitur: mitescet Caesaris ira, [ ]
84 et veniet votis ¨ mollior hora tuis. [ ]
85 neve moram timeas, tempus, quod quaerimus, instat, [ ]
86 cunctaque laetitiae ¨ plena triumphus habet. [ ]
87 dum domus et nati, dum mater Livia gaudet, [ ]
88 dum gaudes, patriae ¨ magne ducisque pater, [ ]
89 dum sibi gratatur populus, totamque per urbem [2]
90 omnis odoratis ¨ ignibus ara calet, [1]
91 dum faciles aditus praebet venerabile templum, [ ]
92 sperandum est nostras ¨ posse valere preces.' [ ]
93 dixit, et aut ille est tenues dilapsus in auras, [ ]
94 coeperunt sensus ¨ aut vigilare mei. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
95 si dubitem, faveas quin his, o Maxime, dictis, [ ]?
96 Memnonio cycnos ¨ esse colore putem. [ ]
97 sed neque mutatur nigra pice lacteus humor, [2]
98 nec, quod erat candens, ¨ fit terebinthus ebur. [ ]
99 conveniens animo genus est tibi, nobile namque [ ]
100 pectus et Herculeae ¨ simplicitatis habes. [ ]
101 livor, iners vitium, mores non exit in altos, [ ]
102 utque latens ima ¨ vipera serpit humo. [ ]
103 mens tua sublimis supra genus eminet ipsum, [ ]
104 grandius ingenio ¨ nec tibi nomen inest. [ ]
105 ergo alii noceant miseris optentque timeri, [ ]
106 tinctaque mordaci ¨ spicula felle gerant: [ ]
107 at tua supplicibus domus est adsueta iuvandis, [ ]
108 in quorum numero ¨ me, precor, esse velis. [ ]
4. digt. .
1 Haec tibi non vanam portantia verba salutem [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
2 Naso Tomitana ¨ mittit ab urbe tuus, [1]
3 utque suo faveas mandat, Rufine, triumpho, [ ]
4 in vestras venit ¨ si tamen ille manus. [ ]
5 est opus exiguum vestrisque paratibus inpar: [ ]
6 quale tamen cumque est, ¨ ut tueare, rogo. [ ]
7 firma valent per se, nullumque Machaona quaerunt. [ ]
8 ad medicam dubius ¨ confugit aeger opem. [ ]
9 non opus est magnis placido lectore poetis: [ ]
10 quamlibet invitum ¨ difficilemque tenent. [ ]
11 nos, quibus ingenium longi minuere labores, [ ]
12 aut etiam nullum ¨ forsitan ante fuit, [ ]
13 viribus infirmi, vestro candore valemus: [ ]
14 quod mihi si demas, ¨ omnia rapta putem. [1]
15 cunctaque cum mea sint propenso nixa favore, [ ]
16 praecipuum veniae ¨ ius habet ille liber. [ ]
17 spectatum vates alii scripsere triumphum: [ ]
18 est aliquid memori ¨ visa notare manu. [ ]
19 nos ea vix avidam vulgo captata per aurem [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
20 scripsimus, atque oculi ¨ fama fuere mei. [ ]
21 scilicet adfectus similes, aut inpetus idem [ ]
22 rebus ab auditis ¨ conspicuisque venit! [ ]
23 nec nitor argenti, quem vos vidistis, et auri [ ]
24 quod mihi defuerit, ¨ purpuraque illa, queror: [ ]
25 sed loca, sed gentes formatae mille figuris [ ]
26 nutrissent carmen ¨ proeliaque ipsa meum, [ ]
27 et regum vultus, certissima pignora mentis, [ ]
28 iuvissent aliqua ¨ forsitan illud opus. [ ]
29 plausibus ex ipsis populi laetoque favore [ ]
30 ingenium quodvis ¨ incaluisse potest: [ ]
31 tamque ego sumpsissem tali clamore vigorem, [ ]?
32 quam rudis audita ¨ miles ad arma tuba. [ ]
33 pectora sint nobis nivibus glacieque licebit [ ]
34 atque hoc, quem patior, ¨ frigidiora loco, [ ]
35 illa ducis facies in curru stantis eburno [ ]
36 excuteret frigus ¨ sensibus omne meis. [ ]
37 his ego defectus dubiisque auctoribus usus [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
38 ad vestri venio ¨ iure favoris opem. [ ]
39 nec mihi nota ducum nec sunt mihi nota locorum [ ]
40 nomina. materiam ¨ non habuere manus. [ ]
41 pars quota de tantis rebus, quam fama referre [ ]
42 aut aliquis nobis ¨ scribere posset, erat? [ ]
43 quo magis, o lector, debes ignoscere, si quid [ ]
44 erratum est illic ¨ praeteritumve mihi. [ ]
45 adde quod assidue domini meditata querelas [ ]
46 ad laetum carmen ¨ vix mea versa lyra est. [ ]
47 vix bona post tanto quaerenti verba subibant, [ ]
48 et gaudere aliquid ¨ res mihi visa nova est. [ ]
49 utque reformidant insuetum lumina solem, [ ]
50 sic ad laetitiam ¨ mens mea segnis erat. [ ]
51 est quoque cunctarum novitas carissima rerum, [ ]
52 gratiaque officio, ¨ quod mora tardat, abest. [ ]
53 cetera certatim de magno scripta triumpho [ ]
54 iam pridem populi ¨ suspicor ore legi. [ ]?
55 illa bibit sitiens lector, mea pocula plenus: [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
56 illa recens pota est, ¨ nostra tepebit aqua. [ ]
57 non ego cessavi, nec fecit inertia serum. [ ]?
58 ultima me vasti ¨ sustinet ora freti. [ ]
59 dum venit huc rumor properataque carmina fiunt [ ]
60 factaque eunt ad vos, ¨ annus abire potest. [ ]
61 nec minimum refert, intacta rosaria primus, [ ]
62 an sera carpas ¨ paene relicta manu. [ ]
63 quid mirum, lectis exhausto floribus horto, [ ]
64 si duce non facta est ¨ digna corona tuo? [ ]
65 deprecor hoc: vatum contra sua carmina ne quis [ ]
66 dicta putet! pro se ¨ Musa locuta mea est. [ ]
67 sunt mihi vobiscum communia sacra, poetae, [ ]
68 in vestro miseris ¨ si licet esse choro. [ ]
69 magnaque pars animae mecum vixistis, amici: [ ]
70 hac ego vos absens ¨ nunc quoque parte colo. [ ]
71 sint igitur vestro mea commendata favore [ ]
72 carmina, non possum ¨ pro quibus ipse loqui. [ ]
73 scripta placent a morte fere, quia laedere vivos [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
74 livor et iniusto ¨ carpere dente solet. [ ]
75 si genus est mortis male vivere, terra moratur, [ ]
76 et desunt fatis ¨ sola sepulchra meis. [ ]
77 denique opus curae culpetur ut undique nostrae, [ ]
78 officium nemo ¨ qui reprehendat erit. [ ]
79 ut desint vires, tamen est laudanda voluntas: [ ]
80 hac ego contentos ¨ auguror esse deos. [ ]
81 haec facit ut veniat pauper quoque gratus ad aras, [ ]
82 et placeat caeso ¨ non minus agna bove. [ ]
83 res quoque tanta fuit, quantae subsistere summo [ ]
84 Aeneadum vati ¨ grande fuisset onus. [ ]
85 ferre etiam molles elegi tam vasta triumphi [ ]
86 pondera disparibus ¨ non potuere rotis. [ ]
87 quo pede nunc utar, dubia est sententia nobis: [ ]
88 alter enim de te, ¨ Rhene, triumphus adest. [ ]
89 inrita votorum non sunt praesagia vatum: [2]
90 danda Iovi laurus, ¨ dum prior illa viret. [ ]
91 nec mea verba legis, qui sum summotus ad Histrum, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
92 non bene pacatis ¨ flumina pota Getis: [1]?
93 ista dei vox est, deus est in pectore nostro, [ ]
94 haec duce praedico ¨ vaticinorque deo. [ ]
95 quid cessas currum pompamque parare triumphis, [ ]
96 Livia? dant nullas ¨ iam tibi bella moras. [ ]
97 perfida damnatas Germania proicit hastas. [ ]
98 iam pondus dices ¨ omen habere meum. [ ]
99 crede, brevique fides aderit. geminabit honorem [ ]
100 filius, et iunctis, ¨ ut prius, ibit equis. [ ]
101 prome, quod inicias umeris victoribus, ostrum: [ ]
102 ipsa potest solitum ¨ nosse corona caput: [ ]
103 scuta sed et galeae gemmis radientur et auro, [ ]
104 stentque super vinctos ¨ trunca tropaea viros: [ ]
105 oppida turritis cingantur eburnea muris, [ ]
106 fictaque res vero ¨ more putetur agi. [ ]
107 squalidus inmissos fracta sub harundine crines [ ]
108 Rhenus et infectas ¨ sanguine portet aquas. [ ]
109 barbara iam capti poscunt insignia reges [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
110 textaque fortuna ¨ divitiora sua, [ ]?
111 et quae praeterea virtus invicta tuorum [ ]
112 saepe parata tibi, ¨ saepe paranda facit. [ ]
113 di, quorum monitu sumus eventura locuti, [ ]
114 verba, precor, celeri ¨ nostra probate fide. [ ]
= file n. 184 - 17:06 minuti
5. digt. .
1 Quam legis, unde tibi mittatur epistula, quaeris? [ ]
2 hinc, ubi caeruleis ¨ iungitur Hister aquis. [ ]
3 ut regio dicta est, succurrere debet et auctor, [ ]
4 laesus ab ingenio ¨ Naso poeta suo. [ ]
5 qui tibi, quam mallet praesens adferre salutem, [ ]
6 mittit ab hirsutis, ¨ Maxime Cotta, Getis. [ ]
7 legimus, o iuvenis patrii non degener oris, [ ]
8 dicta tibi pleno ¨ verba diserta foro. [1]
9 quae quamquam lingua mihi sunt properante per horas [ ]
10 lecta satis multas, ¨ pauca fuisse queror. [ ]
11 plura sed haec feci relegendo saepe, nec umquam [ ]?
12 non mihi, quam primo, ¨ grata fuere magis. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
13 cumque nihil totiens lecta e dulcedine perdant, [ ]
14 viribus illa suis, ¨ non novitate, placent. [ ]
15 felices quibus haec ipso cognoscere in actu [ ]
16 et tam facundo ¨ contigit ore frui! [ ]
17 nam, quamquam sapor est allata dulcis in unda [2]
18 gratius ex ipso ¨ fonte bibuntur aquae. [ ]
19 et magis adducto pomum decerpere ramo [1]
20 quam de caelata ¨ sumere lance iuvat. [ ]
21 at nisi peccassem, nisi me mea Musa fugasset, [ ]
22 quod legi, tua vox ¨ exhibuisset opus, [ ]?
23 utque fui solitus, sedissem forsitan unus [ ]
24 de centum iudex ¨ in tua verba viris, [ ]
25 maior et implesset praecordia nostra voluptas, [ ]
26 cum traherer dictis ¨ adnueremque tuis. [ ]
27 quem quoniam fatum patria vobisque relictis [ ]
28 inter inhumanos ¨ maluit esse Getas, [1]
29 quod licet, ut videar tecum magis esse loquendo, [ ]
30 saepe, precor, studii ¨ pignora mitte tui, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
31 exemploque meo, nisi dedignaris id ipsum, [ ]
32 utere, quod nobis ¨ rectius ipse dares. [ ]
33 namque ego, qui perii iam pridem, Maxime, vobis, [ ]
34 ingenio nitor ¨ non periisse meo. [ ]
35 redde vicem, nec rara tui monimenta laboris [ ]
36 accipiant nostrae, ¨ grata futura, manus. [ ]
37 dic tamen, o iuvenis studiorum plene meorum, [ ]
38 ecquid ab his ipsis ¨ admoneare mei. [ ]
39 ecquid, ubi aut recitas factum modo carmen amicis, [ ]
40 aut, quod saepe soles, ¨ exigis ut recitent, [ ]
41 quaeror, ut interdum tua mens, oblita quid absit, [ ]
42 nescio quid certe ¨ sentit abesse sui, [ ]
43 utque loqui multum de me praesente solebas, [ ]
44 nunc quoque Nasonis ¨ nomen in ore tuo est? [1]
45 ipse quidem Getico peream violatus ab arcu [ ]
46 (et sit periuri ¨ quam prope poena, vides) [ ]
47 te nisi momentis video paene omnibus absens. [ ]
48 gratia quod menti ¨ quolibet ire licet. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
49 hac ubi perveni nulli cernendus in urbem, [ ]
50 saepe loquor tecum, ¨ saepe loquente fruor. [ ]
51 tum mihi difficile est, quam sit bene, dicere, quamque [ ]
52 candida iudiciis ¨ illa sit hora meis. [ ]
53 tum me, si qua fides, caelesti sede receptum [1]
54 cum fortunatis ¨ suspicor esse deis. [ ]
55 rursus ubi huc redii, caelum superosque relinquo, [ ]
56 a Styge nec longe ¨ Pontica distat humus. [ ]
57 unde ego si fato nitor prohibente reverti, [2]?
58 spem sine profectu, ¨ Maxime, tolle mihi. [ ]
6. digt. .
1 Naso suo (posuit nomen quam paene!) sodali [ ]
2 mittit ab Euxinis ¨ hoc breve carmen aquis. [ ]
3 aut si cauta parum scripsisset dextra quis esses, [ ]
4 forsitan officio ¨ parta querela foret. [ ]
5 cur tamen, hoc aliis tutum credentibus, unus, [ ]
6 adpellent ne te ¨ carmina nostra, rogas? [ ]
7 quanta sit in media clementia Caesaris ira, [ ]?
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
8 si nescis, ex me ¨ certior esse potes. [ ]
9 huic ego, quam patior, nil possem demere poenae, [ ]
10 si iudex meriti ¨ cogerer esse mei. [ ]
11 non vetat ille sui quemquam meminisse sodalis, [ ]
12 nec prohibet tibi me ¨ scribere teque mihi. [ ]
13 nec scelus admittas, si consoleris amicum, [ ]
14 mollibus et verbis ¨ aspera fata leves. [ ]
15 cur, dum tuta times, facis ut reverentia talis [ ]
16 fiat in Augustos ¨ invidiosa deos? [ ]
17 fulminis adflatos interdum vivere telis [ ]
18 vidimus et refici, ¨ non prohibente Iove. [ ]
19 nec, quia Neptunus navem lacerarat Vlixis, [ ]
20 Leucothea nanti ¨ ferre negavit opem. [ ]
21 crede mihi, miseris caelestia numina parcunt, [ ]
22 nec semper laesos ¨ et sine fine premunt. [ ]
23 principe nec nostro deus est moderatior ullus: [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
24 Iustitia vires ¨ temperat ille suas. [ ]
25 nuper eam Caesar facto de marmore templo, [ ]?
26 iampridem posuit ¨ mentis in aede suae. [ ]
27 Iuppiter in multos temeraria fulmina torquet, [ ]
28 qui poenam culpa ¨ non meruere pati. [ ]
29 obruerit cum tot saevis deus aequoris undis, [ ]
30 ex illis mergi ¨ pars quota digna fuit? [ ]
31 cum pereant acie fortissima quaeque, vel ipso [ ]
32 iudice dilectus ¨ Martis iniquus erit. [ ]
33 at si forte velis in nos inquirere, nemo est [ ]
34 qui se, quod patitur, ¨ conmeruisse neget. [ ]
35 adde quod extinctos vel aqua vel Marte vel igni [ ]
36 nulla potest iterum ¨ restituisse dies. [ ]
37 restituit multos aut poenae parte levavit [ ]
38 Caesar: et in multis ¨ me, precor, esse velit. [ ]
39 at tu, cum tali populus sub principe simus, [1]
40 adloquio profugi ¨ credis inesse metum? [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
41 forsitan haec domino Busiride iure timeres, [1]?
42 aut solito clausos ¨ urere in aere viros. [ ]
43 desine mitem animum vano infamare timore. [ ]
44 saeva quid in placidis ¨ saxa vereris aquis? [ ]
45 ipse ego quod primo scripsi sine nomine vobis, [ ]?
46 vix excusari ¨ posse mihi videor. [ ]
47 sed pavor attonito rationis ademerat usum, [ ]
48 cesserat omne novis ¨ consiliumque malis, [ ]
49 fortunamque meam metuens, non vindicis iram, [ ]
50 terrebar titulo ¨ nominis ipse mei. [ ]
51 hactenus admonitus memori concede poetae [ ]
52 ponat ut in chartis ¨ nomina cara suis. [ ]
53 turpe erit ambobus, longo mihi proximus usu [ ]
54 si nulla libri ¨ parte legere mei. [ ]
55 ne tamen iste metus somnos tibi rumpere possit, [ ]
56 non ultra, quam vis, ¨ officiosus ero, [ ]
57 teque tegam, qui sis, nisi cum permiseris ipse: [ ]
58 cogetur nemo ¨ munus habere meum. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
59 tu modo, quem poteras vel aperte tutus amare, [ ]
60 si res est anceps ¨ ista, latenter ama. [ ]
7. digt. .
1 Verba mihi desunt eadem tam saepe roganti, [2]
2 iamque pudet vanas ¨ fine carere preces. [ ]?
3 taedia consimili fieri de carmine vobis, [ ]?
4 quidque petam cunctos ¨ edidicisse reor. [ ]
5 nostraque quid portet iam nostis epistula, quamvis [ ]
6 cera sit a vinclis ¨ non labefacta meis. [ ]
7 ergo mutetur scripti sententia nostri, [ ]
8 ne totiens contra, ¨ quam rapit amnis, eam. [ ]
9 quod bene de vobis speravi, ignoscite, amici: [2]
10 talia peccandi ¨ iam mihi finis erit. [ ]
11 nec gravis uxori dicar: quae scilicet in me [1]
12 quam proba tam timida est ¨ experiensque parum. [ ]
13 hoc quoque, Naso, feres: etenim peiora tulisti. [ ]
14 iam tibi sentiri ¨ sarcina nulla potest. [ ]
15 ductus ab armento taurus detrectet aratrum, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
16 subtrahat et duro ¨ colla novella iugo [ ]
17 nos, quibus adsuevit fatum crudeliter uti, [ ]
18 ad mala iam pridem ¨ non sumus ulla rudes. [ ]
19 venimus in Geticos fines: moriamur in illis, [ ]
20 Parcaque ad extremum ¨ qua mea coepit eat. [ ]
21 spem iuvat amplecti, quae non iuvat inrita semper: [ ]
22 et, fieri cupias ¨ siqua, futura putes. [ ]
23 proximus huic gradus est bene desperare salutem, [ ]
24 seque semel vera ¨ scire perisse fide. [ ]
25 curando fieri quaedam maiora videmus [ ]
26 vulnera, quae melius ¨ non tetigisse fuit. [ ]
27 mitius ille perit, subita qui mergitur unda, [1]
28 quam sua qui tumidis ¨ brachia lassat aquis. [ ]
29 cur ego concepi Scythicis me posse carere [ ]?
30 finibus et terra ¨ prosperiore frui? [ ]
31 cur aliquid de me speravi lenius umquam? [ ]?
32 an fortuna mihi ¨ sic mea nota fuit? [ ]
33 torqueor en gravius, repetitaque forma locorum [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
34 exilium renovat ¨ triste recensque facit. [ ]
35 est tamen utilius, studium cessare meorum, [ ]
36 quam, quas admorint, ¨ non valuisse preces. [ ]
37 magna quidem res est, quam non audetis, amici: [ ]
38 sed si quis peteret, ¨ qui dare vellet, erat. [ ]
39 dummodo non nobis hoc Caesaris ira negarit, [1]
40 fortiter Euxinis ¨ inmoriemur aquis. [ ]
8. digt. .
1 Quae tibi quaerebam memorem testantia curam [ ]
2 dona Tomitanus ¨ mittere posset ager. [1]
3 dignus es argento, fulvo quoque dignior auro, [ ]
4 sed te, cum donas, ¨ ista iuvare solent. [ ]
5 nec tamen haec loca sunt ullo pretiosa metallo: [ ]
6 hostis ab agricola ¨ vix sinit illa fodi. [ ]
7 purpura saepe tuos fulgens praetexit amictus. [ ]
8 sed non Sarmatico ¨ tingitur illa mari. [ ]
9 vellera dura ferunt pecudes, et Palladis uti [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
10 arte Tomitanae ¨ non didicere nurus. [1]
11 femina pro lana Cerealia munera frangit, [2]?
12 suppositoque gravem ¨ vertice portat aquam. [ ]
13 non hic pampineis amicitur vitibus ulmus, [ ]
14 nulla premunt ramos ¨ pondere poma suos. [ ]
15 tristia deformes pariunt absinthia campi, [ ]
16 terraque de fructu ¨ quam sit amara docet. [ ]
17 nil igitur tota Ponti regione Sinistri, [ ]?
18 quod mea sedulitas ¨ mittere posset, erat. [ ]
19 clausa tamen misi Scythica tibi tela pharetra: [1]?
20 hoste precor fiant ¨ illa cruenta tuo. [ ]
21 hos habet haec calamos, hos haec habet ora libellos. [1]
22 haec viget in nostris, ¨ Maxime, Musa locis! [ ]
23 quae quamquam misisse pudet, quia parva videntur, [ ]
24 tu tamen haec, quaeso, ¨ consule missa boni. [ ]
9. digt. .
1 Quod sit in his eadem sententia, Brute, libellis, [ ]
2 carmina nescioquem ¨ carpere nostra refers: [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
3 nil nisi me terra fruar ut propiore rogare, [ ]
4 et quam sim denso ¨ cinctus ab hoste loqui. [ ]
5 o, quam de multis vitium reprehenditur unum! [ ]
6 hoc peccat solum ¨ si mea Musa, bene est. [ ]
7 ipse ego librorum video delicta meorum, [ ]
8 cum sua plus iusto ¨ carmina quisque probet. [ ]
9 auctor opus laudat: sic forsitan Agrius olim [ ]
10 Thersiten facie ¨ dixerit esse bona. [ ]
11 iudicium tamen hic nostrum non decipit error, [ ]
12 nec, quicquid genui, ¨ protinus illud amo. [ ]
13 cur igitur, si me videam delinquere, peccem, [ ]
14 et patiar scripto ¨ crimen inesse, rogas? [ ]
15 non eadem ratio est sentire et demere morbos. [ ]
16 sensus inest cunctis, ¨ tollitur arte malum. [ ]
17 saepe aliquod verbum cupiens mutare reliqui, [ ]
18 iudicium vires ¨ destituuntque meum. [ ]
19 saepe piget (quid enim dubitem tibi vera fateri?) [ ]
20 corrigere et longi ¨ ferre laboris onus. [ ]?
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
21 scribentem iuvat ipse labor minuitque laborem, [ ]
22 cumque suo crescens ¨ pectore fervet opus. [ ]
23 corrigere ut res est tanto magis ardua quanto [ ]
24 magnus Aristarcho ¨ maior Homerus erat, [ ]
25 sic animum lento curarum frigore laedit [ ]?
26 et cupidi cursus ¨ frena retentat equi. [ ]
27 atque ita di mites minuant mihi Caesaris iram, [2]
28 ossaque pacata ¨ nostra tegantur humo, [1]
29 ut mihi conanti nonnumquam intendere curas [ ]
30 fortunae species ¨ obstat acerba meae, [ ]
31 vixque mihi videor, faciam qui carmina, sanus, [ ]
32 inque feris curem ¨ corrigere illa Getis. [ ]
33 nil tamen e scriptis magis excusabile nostris, [ ]
34 quam sensum cunctis ¨ paene quod unus inest. [ ]
35 laeta fere laetus cecini, cano tristia tristis: [ ]
36 conveniens operi ¨ tempus utrumque suo est. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
37 quid nisi de vitio scribam regionis amarae, [ ]
38 utque loco moriar ¨ commodiore precer? [ ]
39 cum totiens eadem dicam, vix audior ulli, [ ]
40 verbaque profectu ¨ dissimulata carent. [ ]
41 et tamen haec eadem cum sint, non scripsimus isdem, [ ]
42 unaque per plures ¨ vox mea temptat opem. [ ]
43 an, ne bis sensum lector reperiret eundem, [ ]
44 unus amicorum, ¨ Brute, rogandus eras? [1]
45 non fuit hoc tanti. confesso ignoscite, docti: [ ]
46 vilior est operis ¨ fama salute mea. [ ]
47 denique materiam, quam quis sibi finxerit ipse, [ ]
48 arbitrio variat ¨ multa poeta suo. [ ]
49 Musa mea est index nimium quoque vera malorum, [ ]
50 atque incorrupti ¨ pondera testis habet. [ ]
51 nec liber ut fieret, sed uti sua cuique daretur [ ]
52 littera, propositum ¨ curaque nostra fuit. [ ]
53 postmodo collectas utcumque sine ordine iunxi: [ ]
54 hoc opus electum ¨ ne mihi forte putes. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
55 da veniam scriptis, quorum non gloria nobis [ ]
56 causa, sed utilitas ¨ officiumque fuit. [ ]
_____________________________________________________________________________..
= file n. 185 - 17:02 minuti
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) .
1. digt. .
1 Accipe, Pompei, deductum carmen ab illo, [ ]?
2 debitor est vitae ¨ qui tibi, Sexte, suae. [ ]
3 qui seu non prohibes a me tua nomina poni, [1]
4 accedet meritis ¨ haec quoque summa tuis: [ ]
5 sive trahis vultus, equidem peccasse fatebor, [ ]
6 delicti tamen est ¨ causa probanda mei. [ ]
7 non potuit mea mens, quin esset grata, teneri, [ ]
8 sit precor officio ¨ non gravis ira pio. [ ]
9 o, quotiens ego sum libris mihi visus ab istis [ ]
10 inpius, in nullo ¨ quod legerere loco! [ ]
11 o, quotiens, alii cum vellem scribere, nomen [ ]
12 rettulit in ceras ¨ inscia dextra tuum! [ ]
13 ipse mihi placuit mendis in talibus error, [ ]
14 et vix invita ¨ facta litura manu est. [ ]
15 'viderit! ad summam' dixi 'licet ipse queratur! [ ]
16 a! pudet offensam ¨ non meruisse prius.' [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
17 da mihi, siquid ea est, hebetantem pectora Lethen, [ ]
18 oblitus potero ¨ non tamen esse tui. [ ]
19 idque sinas oro, nec fastidita repellas [2]
20 verba, nec officio ¨ crimen inesse putes, [ ]
21 et levis haec meritis referatur gratia tantis: [ ]
22 si minus, invito ¨ te quoque gratus ero. [ ]
23 numquam pigra fuit nostris tua gratia rebus, [ ]
24 nec mihi munificas ¨ arca negavit opes. [ ]
25 nunc quoque nil subitis clementia territa fatis [ ]
26 auxilium vitae ¨ fertque feretque meae. [ ]
27 unde rogas forsan fiducia tanta futuri [ ]
28 sit mihi? quod fecit, ¨ quisque tuetur opus. [ ]
29 ut Venus artificis labor est et gloria Coi, [ ]
30 aequoreo madidas ¨ quae premit imbre comas: [ ]
31 arcis ut Actaeae vel eburna vel aerea custos [ ]
32 bellica Phidiaca ¨ stat dea facta manu: [ ]
33 vindicat ut Calamis laudem, quos fecit, equorum: [ ]
34 ut similis verae ¨ vacca Myronis opus: [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
35 sic ego pars rerum non ultima, Sexte, tuarum [ ]
36 tutelaeque feror ¨ munus opusque tuae. [ ]
2. digt. .
1 Quod legis, o vates magnorum maxime regum, [2]
2 venit ab intonsis ¨ usque, Severe, Getis: [ ]?
3 cuius adhuc nomen nostros tacuisse libellos, [ ]
4 si modo permittis ¨ dicere vera, pudet. [ ]
5 orba tamen numeris cessavit epistula numquam [ ]
6 ire per alternas ¨ officiosa vices. [ ]
7 carmina sola tibi memorem testantia curam [ ]
8 non data sunt. quid enim, ¨ quae facis ipse, darem? [ ]
9 quis mel Aristaeo, quis Baccho vina Falerna, [ ]
10 Triptolemo fruges, ¨ poma det Alcinoo? [1]
11 fertile pectus habes, interque Helicona colentes [ ]
12 uberius nulli ¨ provenit ista seges. [ ]
13 mittere ad hunc carmen, frondes erat addere silvis. [ ]
14 haec mihi cunctandi ¨ causa, Severe, fuit. [ ]
15 nec tamen ingenium nobis respondet, ut ante, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
16 sed siccum sterili ¨ vomere litus aro. [ ]
17 scilicet ut limus venas excaecat in undis, [ ]
18 laesaque suppresso ¨ fonte resistit aqua, [ ]
19 pectora sic mea sunt limo vitiata malorum, [ ]
20 et carmen vena ¨ pauperiore fluit. [ ]
21 si quis in hac ipsum terra posuisset Homerum, [ ]
22 esset, crede mihi, ¨ factus et ille Getes. [ ]
23 da veniam fasso, studiis quoque frena remisi, [ ]
24 ducitur et digitis ¨ littera rara meis. [ ]
25 inpetus ille sacer, qui vatum pectora nutrit, [ ]
26 qui prius in nobis ¨ esse solebat, abest. [ ]
27 vix venit ad partes, vix sumptae Musa tabellae [ ]
28 inponit pigras ¨ paene coacta manus. [ ]
29 parvaque, ne dicam scribendi nulla voluptas [2]
30 est mihi, nec numeris ¨ nectere verba iuvat. [ ]
31 sive quod hinc fructus adeo non cepimus ullos, [ ]
32 principium nostri ¨ res sit ut ista mali: [ ]
33 sive quod in tenebris numerosos ponere gestus, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
34 quodque legas nulli ¨ scribere carmen, idem est. [ ]
35 excitat auditor studium, laudataque virtus [ ]
36 crescit, et inmensum ¨ gloria calcar habet. [ ]
37 hic mea cui recitem nisi flavis scripta Corallis, [ ]
38 quasque alias gentes ¨ barbarus Hister habet? [ ]
39 sed quid solus agam, quaque infelicia perdam [ ]
40 otia materia ¨ surripiamque diem? [ ]
41 nec quia nec vinum, nec me tenet alea fallax, [ ]
42 per quae clam tacitum ¨ tempus abire solet, [ ]
43 nec me, quod cuperem, si per fera bella liceret, [ ]
44 oblectat cultu ¨ terra novata suo, [ ]
45 quid, nisi Pierides, solacia frigida, restant, [1]
46 non bene de nobis ¨ quae meruere deae? [1]
47 at tu, cui bibitur felicius Aonius fons, [1]
48 utiliter studium ¨ quod tibi cedit ama, [ ]
49 sacraque Musarum merito cole, quodque legamus, [2]
50 huc aliquod curae ¨ mitte recentis opus. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
3. digt. .
1 Conquerar, an taceam? ponam sine nomine crimen, [ ]
2 an notum qui sis ¨ omnibus esse velim? [ ]
3 nomine non utar, ne commendere querela, [2]
4 quaeraturque tibi ¨ carmine fama meo. [ ]
5 dum mea puppis erat valida fundata carina, [ ]
6 qui mecum velles ¨ currere, primus eras. [ ]
7 nunc, qui contraxit vultum Fortuna, recedis, [ ]
8 auxilio postquam ¨ scis opus esse tuo. [ ]
9 dissimulas etiam, nec me vis nosse videri, [ ]
10 quisque sit, audito ¨ nomine, Naso, rogas. [ ]
11 ille ego sum, quamquam non vis audire, vetusta [ ]
12 paene puer puero ¨ iunctus amicitia: [ ]
13 ille ego, qui primus tua seria nosse solebam [2]
14 et tibi iucundis ¨ primus adesse iocis: [ ]
15 ille ego convictor densoque domesticus usu, [ ]
16 ille ego iudiciis ¨ unica Musa tuis. [ ]
17 ille ego sum, qui nunc an vivam, perfide, nescis, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
18 cura tibi de quo ¨ quaerere nulla fuit. [1]
19 sive fui numquam carus, simulasse fateris: [ ]
20 seu non fingebas, ¨ inveniere levis. [ ]
21 aut age, dic aliquam, quae te mutaverit, iram: [ ]?
22 nam nisi iusta tua est, ¨ iusta querela mea est. [ ]
23 quod te nunc crimen similem vetat esse priori? [ ]
24 an crimen, coepi ¨ quod miser esse, vocas? [ ]
25 si mihi rebus opem nullam factisque ferebas, [ ]
26 venisset verbis ¨ charta notata tribus. [ ]
27 vix equidem credo: subito insultare iacenti [ ]?
28 te mihi nec verbis ¨ parcere fama refert. [ ]
29 quid facis, a! demens? cur, si Fortuna recedit, [2]
30 naufragio lacrimas ¨ eripis ipse tuo? [ ]
31 haec dea non stabili, quam sit levis, orbe fatetur, [ ]
32 quae summum dubio ¨ sub pede semper habet. [ ]
33 quolibet est folio, quavis incertior aura: [ ]?
34 par illi levitas, ¨ inprobe sola tua est. [ ]
35 omnia sunt hominum tenui pendentia filo, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
36 et subito casu ¨ quae valuere, ruunt. [1]
37 divitis audita est cui non opulentia Croesi? [ ]
38 nempe tamen vitam ¨ captus ab hoste tulit. [ ]
39 ille Syracosia modo formidatus in urbe [ ]
40 vix humili duram ¨ reppulit arte famem. [1]
41 quid fuerat Magno maius? tamen ille rogavit [ ]?
42 summissa fugiens ¨ voce clientis opem. [ ]
43 cuique viro totus terrarum paruit orbis, [2]
44 ... ..
45 ille Iugurthino clarus Cimbroque triumpho, [ ]?
46 quo victrix totiens ¨ consule Roma fuit, [ ]?
47 in caeno Marius iacuit cannaque palustri, [ ]
48 pertulit et tanto ¨ multa pudenda viro. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
49 ludit in humanis divina potentia rebus, [4]
50 et certam praesens ¨ vix feret hora fidem. [ ]
51 'litus ad Euxinum' si quis mihi diceret 'ibis, [ ]
52 et metues, arcu ¨ ne feriare Getae.' [ ]
53 'i, bibe' dixissem 'purgantes pectora sucos, [ ]
54 quicquid et in tota ¨ nascitur Anticyra.' [ ]
55 sum tamen haec passus: nec, si mortalia possem, [ ]
56 et summi poteram ¨ tela cavere dei. [ ]
57 tu quoque fac timeas, et quae tibi laeta videntur, [ ]
58 dum loqueris, fieri ¨ tristia posse puta. [ ]
4. digt. .
1 Nulla dies adeo est australibus umida nimbis, [ ]
2 non intermissis ¨ ut fluat imber aquis. [ ]
3 nec sterilis locus ullus ita est, ut non sit in illo [ ]
4 mixta fere duris ¨ utilis herba rubis. [1]
5 nil adeo fortuna gravis miserabile fecit, [ ]
6 ut minuant nulla ¨ gaudia parte malum. [ ]
7 ecce domo patriaque carens oculisque meorum, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
8 naufragus in Getici ¨ litoris actus aquas, [ ]
9 qua tamen inveni vultum diffundere causa [ ]
10 possim, fortunae ¨ nec meminisse meae. [ ]
11 nam mihi, cum fulva solus spatiarer harena, [1]
12 visa est a tergo ¨ pinna dedisse sonum. [ ]
13 respicio, nec erat corpus, quod cernere possem, [ ]
14 verba tamen sunt haec ¨ aure recepta mea: [ ]
15 'en ego laetarum venio tibi nuntia rerum [ ]
16 Fama, per inmensas ¨ aere lapsa vias. [ ]
17 consule Pompeio, quo non tibi carior alter, [ ]?
18 candidus et felix ¨ proximus annus erit.' [ ]
19 dixit, et ut laeto Pontum rumore replevit, [ ]
20 ad gentes alias ¨ hinc dea vertit iter. [ ]
21 at mihi dilapsis inter nova gaudia curis [ ]
22 excidit asperitas ¨ huius iniqua loci. [ ]
23 ergo ubi, Iane biceps, longum reseraveris annum, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
24 pulsus et a sacro ¨ mense December erit, [ ]
25 purpura Pompeium summi velabit honoris, [ ]?
26 ne titulis quicquam ¨ debeat ille suis. [ ]
27 cernere iam videor rumpi paene atria turba, [ ]
28 et populum laedi ¨ deficiente loco, [ ]
29 templaque Tarpeiae primum tibi sedis adiri, [ ]
30 et fieri faciles ¨ in tua vota deos. [ ]
31 colla boves niveos cerno praebere securi, [ ]
32 quos aluit campis ¨ herba Falisca suis: [ ]
33 cumque deos omnes, tunc hos inpensius, aequos [ ]
34 esse tibi cupias, ¨ cum Iove Caesar erunt. [ ]
35 curia te excipiet, patresque e more vocati [ ]
36 intendent aures ¨ ad tua verba suas. [ ]
37 hos ubi facundo tua vox hilaraverit ore, [ ]
38 utque solet, tulerit ¨ prospera verba dies, [ ]
39 egeris et meritas superis cum Caesare grates [ ]
40 (qui causam, facias ¨ cur ita saepe, dabit), [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
41 inde domum repetes toto comitante senatu, [1]
42 officium populi ¨ vix capiente domo. [ ]
43 me miserum, turba quod non ego cernar in illa, [ ]
44 nec poterunt istis ¨ lumina nostra frui! [ ]
45 quod licet, absentem qua possum mente videbo: [ ]
46 aspiciet vultus ¨ consulis illa sui. [ ]
47 di faciant aliquo subeat tibi tempore nostrum [ ]
48 nomen, et 'heu' dicas ¨ 'quid miser ille facit?' [ ]
49 haec tua pertulerit si quis mihi verba, fatebor [ ]
50 protinus exilium ¨ mollius esse meum. [ ]
5. digt. .
1 Ite, leves elegi, doctas ad consulis aures, [ ]
2 verbaque honorato ¨ ferte legenda viro. [1]
3 longa via est, nec vos pedibus proceditis aequis, [ ]
4 tectaque brumali ¨ sub nive terra latet. [1]
5 cum gelidam Thracen et opertum nubibus Haemum [1]
6 et maris Ionii ¨ transieritis aquas, [ ]
7 luce minus decima dominam venietis in urbem, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
8 et festinatum ¨ non faciatis iter. [ ]
9 protinus inde domus vobis Pompeia petatur: [ ]
10 non est Augusto ¨ iunctior ulla foro. [ ]
11 siquis, ut in populo, qui sitis et unde requiret, [2]?
12 nomina decepta ¨ qualibet aure ferat. [ ]
13 ut sit enim tutum, sicut reor esse, fateri, [ ]
14 verba minus certe ¨ ficta timoris habent. [ ]
15 copia nec vobis nullo prohibente videndi [ ]
16 consulis, ut limen ¨ contigeritis, erit. [ ]
17 aut reget ille suos dicendo iura Quirites, [ ]
18 conspicuum signis ¨ cum premet altus ebur: [ ]
19 aut populi reditus positam componet ad hastam, [ ]
20 et minui magnae ¨ non sinet urbis opes: [ ]
21 aut, ubi erunt patres in Iulia templa vocati, [ ]
22 de tanto dignis ¨ consule rebus aget: [ ]
23 aut feret Augusto solitam natoque salutem, [ ]
24 deque parum noto ¨ consulet officio. [ ]
25 tempus ab his vacuum Caesar Germanicus omne [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
26 auferet: a magnis ¨ hunc colit ille deis. [ ]
27 cum tamen a turba rerum requieverit harum, [1]
28 ad vos mansuetas ¨ porriget ille manus, [ ]
29 quidque parens ego vester agam fortasse requiret. [ ]
30 talia vos illi ¨ reddere verba volo: [ ]
31 'vivit adhuc vitamque tibi debere fatetur, [1]
32 quam prius a miti ¨ Caesare munus habet. [ ]
33 te sibi, cum fugeret, memori solet ore referre [ ]
34 barbariae tutas ¨ exhibuisse vias: [ ]
35 sanguine Bistonium quod non tepefecerit ensem, [ ]
36 effectum cura ¨ pectoris esse tui: [ ]
37 addita praeterea vitae quoque multa tuendae [ ]?
38 munera, ne proprias ¨ attenuaret opes. [ ]
39 pro quibus ut meritis referatur gratia, iurat [ ]
40 se fore mancipii ¨ tempus in omne tui. [ ]
41 nam prius umbrosa carituros arbore montes, [2]?
42 et freta velivolas ¨ non habitura rates, [ ]
43 fluminaque in fontes cursu reditura supino, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
44 gratia quam meriti ¨ possit abire tui.' [ ]
45 haec ubi dixeritis, servet sua dona rogate. [ ]
46 sic fuerit vestrae ¨ causa peracta viae. [ ]
= file n. 186 - 13:43 minuti
6. digt. .
1 Quam legis, ex illis tibi venit epistula, Brute, [ ]
2 Nasonem nolles ¨ in quibus esse locis. [ ]
3 sed tu quod nolles, voluit miserabile fatum. [ ]
4 ei mihi! plus illud ¨ quam tua vota valet. [ ]
5 in Scythia nobis quinquennis Olympias acta est: [ ]
6 iam tempus lustri ¨ transit in alterius. [ ]
7 perstat enim fortuna tenax, votisque malignum [ ]
8 opponit nostris ¨ insidiosa pedem. [ ]
9 certus eras pro me, Fabiae laus, Maxime, gentis, [ ]
10 numen ad Augustum ¨ supplice voce loqui. [ ]
11 occidis ante preces, causamque ego, Maxime, mortis [ ]
12 (nec fuero tanti) ¨ me reor esse tuae. [ ]
13 iam timeo nostram cuiquam mandare salutem: [ ]
14 ipsum morte tua ¨ concidit auxilium. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
15 coeperat Augustus deceptae ignoscere culpae: [ ]
16 spem nostram terras ¨ deseruitque simul. [ ]
17 quale tamen potui, de caelite, Brute, recenti [ ]?
18 vestra procul positus ¨ carmen in ora dedi. [ ]
19 quae prosit pietas utinam mihi, sitque malorum [ ]
20 iam modus et sacrae ¨ mitior ira domus. [ ]
21 te quoque idem liquido possum iurare precari, [ ]
22 o mihi non dubia ¨ cognite Brute nota. [ ]
23 nam cum praestiteris verum mihi semper amorem, [ ]
24 hic tamen adverso ¨ tempore crevit amor. [ ]
25 quique tuas pariter lacrimas nostrasque videret, [ ]
26 passuros poenam ¨ crederet esse duos. [ ]
27 lenem te miseris genuit natura, nec ulli [ ]
28 mitius ingenium, ¨ quam tibi, Brute, dedit: [ ]
29 ut qui, quid valeas ignoret Marte forensi, [ ]
30 posse tuo peragi ¨ vix putet ore reos. [ ]
31 scilicet eiusdem est, quamvis pugnare videntur, [ ]
32 supplicibus facilem, ¨ sontibus esse trucem. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
33 cum tibi suscepta est legis vindicta severae, [ ]
34 verba velut tinctu ¨ singula virus habent. [ ]
35 hostibus eveniat, quam sis violentus in armis [ ]
36 sentire et linguae ¨ tela subire tuae. [ ]
37 quae tibi tam tenui cura limantur, ut omnes [ ]?
38 istius ingenium ¨ corporis esse negent. [ ]
39 at si quem laedi Fortuna cernis iniqua, [ ]
40 mollior est animo ¨ femina nulla tuo. [ ]
41 hoc ego praecipue sensi, cum magna meorum [ ]
42 notitiam pars est ¨ infitiata mei. [ ]
43 immemor illorum, vestri non immemor umquam, [ ]?
44 qui mala solliciti ¨ nostra levatis, ero [ ]
45 et prius hic nimium nobis conterminus Hister [ ]
46 in caput Euxino ¨ de mare vertet iter, [ ]
47 utque Thyesteae redeant si tempora mensae, [ ]
48 Solis ad Eoas ¨ currus agetur aquas, [u]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
49 quam quisquam vestrum, qui me doluistis ademptum, [ ]
50 arguat ingratum ¨ non meminisse sui. [ ]
7. digt. .
1 Missus es Euxinas quondam, Vestalis ad undas, [ ]
2 ut positis reddas ¨ iura sub axe locis, [ ]
3 aspicis en praesens, quali iaceamus in arvo, [ ]
4 nec me testis eris ¨ falsa solere queri. [ ]
5 accedet voci per te non irrita nostrae, [ ]
6 Alpinis iuvenis ¨ regibus orte, fides. [ ]
7 ipse vides certe glacie concrescere Pontum, [ ]
8 ipse vides rigido ¨ stantia vina gelu; [ ]
9 ipse vides, onerata ferox ut ducat Iazyx [ ]
10 per medias Histri ¨ plaustra bubulcus aquas. [ ]
11 aspicis et mitti sub adunco toxica ferro, [ ]
12 et telum causas ¨ mortis habere duas. [ ]
13 atque utinam pars haec tantum spectata fuisset, [ ]
14 non etiam proprio ¨ cognita Marte tibi! [ ]
15 tenditur ad primum per densa pericula pilum, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
16 contigit ex merito ¨ qui tibi nuper honor. [ ]
17 sit licet hic titulus plenus tibi fructibus, ingens [ ]
18 ipsa tamen virtus ¨ ordine maior erit. [ ]
19 non negat hoc Hister, cuius tua dextera quondam [ ]
20 puniceam Getico ¨ sanguine fecit aquam. [ ]
21 non negat Aegisos, quae te subeunte recepta [ ]
22 sensit in ingenio ¨ nil opis esse loci. [ ]
23 nam, dubium positu melius defensa manune, [ ]
24 urbs erat in summo ¨ nubibus aequa iugo. [ ]
25 Sithonio regi ferus interceperat illam [ ]?
26 hostis et ereptas ¨ victor habebat opes, [ ]
27 donec fluminea devecta Vitellius unda [ ]?
28 intulit exposito ¨ milite signa Getis. [ ]
29 at tibi, progenies alti fortissima Donni, [ ]
30 venit in adversos ¨ inpetus ire viros. [ ]
31 nec mora, conspicuus longe fulgentibus armis, [ ]
32 fortia ne possint ¨ facta latere caves, [ ]
33 ingentique gradu contra ferrumque locumque [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
34 saxaque brumali ¨ grandine plura subis. [1]
35 nec te missa super iaculorum turba moratur, [ ]
36 nec quae vipereo ¨ tela cruore madent. [ ]
37 spicula cum pictis haerent in casside pinnis, [ ]
38 parsque fere scuti ¨ vulnere nulla vacat. [1]
39 nec corpus cunctos feliciter effugit ictus: [1]
40 sed minor est acri ¨ laudis amore dolor. [ ]
41 talis apud Troiam Danais pro navibus Aiax [ ]
42 dicitur Hectoreas ¨ sustinuisse faces. [ ]
43 ut propius ventum est admotaque dextera dextrae, [ ]
44 resque fero potuit ¨ comminus esse geri, [ ]
45 dicere difficile est quid Mars tuus egerit illic, [ ]
46 quotque neci dederis ¨ quosque quibusque modis. [ ]
47 ense tuo factos calcabas victor acervos, [ ]
48 inpositoque Getes ¨ sub pede multus erat. [ ]
49 pugnat ad exemplum primi minor ordine pili, [1]
50 multaque fert miles ¨ vulnera, multa facit. [ ]
51 sed tantum virtus alios tua praeterit omnes, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
52 ante citos quantum ¨ Pegasus ibit equos. [ ]
53 vincitur Aegisos, testataque tempus in omne [ ]
54 sunt tua, Vestalis, ¨ carmine facta meo. [ ]
8. digt. .
1 Littera sera quidem, studiis exculte Suilli, [ ]
2 huc tua pervenit, ¨ sed mihi grata tamen, [ ]?
3 qua, pia si possit superos lenire rogando [ ]
4 gratia, laturum ¨ te mihi dicis opem. [ ]
5 ut iam nil praestes, animi sum factus amici [ ]
6 debitor, et meritum ¨ velle iuvare voco. [ ]
7 inpetus iste tuus longum modo duret in aevum, [ ]
8 neve malis pietas ¨ sit tua lassa meis. [ ]
9 ius aliquod faciunt adfinia vincula nobis, [ ]
10 quae semper maneant ¨ inlabefacta precor. [ ]
11 nam tibi quae coniunx, eadem mihi filia paene est, [ ]
12 et quae te generum, ¨ me vocat illa virum. [ ]
13 ei mihi, si lectis vultum tu versibus istis [ ]
14 ducis et adfinem ¨ te pudet esse meum! [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
15 at nihil hic dignum poteris reperire pudore [ ]
16 praeter Fortunam, ¨ quae mihi caeca fuit. [ ]
17 seu genus excutias, equites ab origine prima [ ]
18 usque per innumeros ¨ inveniemur avos; [ ]
19 sive velis qui sint mores inquirere nostri, [ ]
20 errorem misero ¨ detrahe, labe carent. [ ]
21 tu modo si quid agi sperabis posse precando, [ ]?
22 quos colis, exora ¨ supplice voce deos. [ ]
23 di tibi sunt Caesar iuvenis. tua numina placa. [ ]
24 hac certe nulla est ¨ notior ara tibi. [ ]
25 non sint illa sui vanas antistitis umquam [ ]?
26 esse preces: nostris ¨ hinc pete rebus opem. [ ]
27 quamlibet exigua si nos ea iuverit aura, [ ]?
28 obruta de mediis ¨ cumba resurget aquis. [ ]
29 tunc ego tura feram rapidis sollemnia flammis, [ ]
30 et valeant quantum ¨ numina testis ero. [ ]
31 nec tibi de Pario statuam, Germanice, templum [ ]
32 marmore: carpsit opes ¨ illa ruina meas. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
33 templa domus facient vobis urbesque beatae. [ ]
34 Naso suis opibus, ¨ carmine gratus erit. [ ]
35 parva quidem fateor pro magnis munera reddi, [ ]
36 cum pro concessa ¨ verba salute damus. [ ]
37 sed qui, quam potuit, dat maxima, gratus abunde est, [ ]
38 et finem pietas ¨ contigit illa suum. [ ]
39 nec quae de parva pauper dis libet acerra, [ ]
40 tura minus grandi ¨ quam data lance valent. [ ]
41 agnaque tam lactens quam gramine pasta Falisco [ ]
42 victima Tarpeios ¨ inficit icta focos. [ ]
43 nec tamen officio vatum per carmina facto [ ]?
44 principibus res est ¨ aptior ulla viris. [ ]
45 carmina vestrarum peragunt praeconia laudum, [ ]
46 neve sit actorum ¨ fama caduca cavent. [ ]
47 carmine fit vivax virtus, expersque sepulcri [ ]
48 notitiam serae ¨ posteritatis habet. [ ]
49 tabida consumit ferrum lapidemque vetustas, [ ]
50 nullaque res maius ¨ tempore robur habet. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
51 scripta ferunt annos. scriptis Agamemnona nosti, [ ]
52 et quisquis contra ¨ vel simul arma tulit. [ ]
53 quis Thebas septemque duces sine carmine nosset, [ ]
54 et quicquid post haec, ¨ quicquid et ante fuit? [ ]
55 di quoque carminibus, si fas est dicere, fiunt, [ ]
56 tantaque maiestas ¨ ore canentis eget. [ ]
57 sic Chaos ex illa naturae mole prioris [ ]?
58 digestum partes ¨ scimus habere suas: [ ]
59 sic adfectantes caelestia regna Gigantas [ ]
60 ad Styga nimbifero ¨ vindicis igne datos: [ ]
61 sic victor laudem superatis Liber ab Indis, [ ]
62 Alcides capta ¨ traxit ab Oechalia. [ ]
63 et modo, Caesar, avum, quem virtus addidit astris, [ ]
64 sacrarunt aliqua ¨ carmine parte tuum. [ ]
65 siquid adhuc igitur vivi, Germanice, nostro [ ]
66 restat in ingenio, ¨ serviet omne tibi. [ ]
67 non potes officium vatis contemnere vates: [ ]
68 iudicio pretium ¨ res habet ista tuo. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
69 quod nisi te nomen tantum ad maiora vocasset, [2]
70 gloria Pieridum ¨ summa futurus eras. [ ]
71 sed dare materiam nobis quam carmina maius: [ ]
72 nec tamen ex toto ¨ deserere illa potes. [ ]
73 nam modo bella geris, numeris modo verba coerces, [ ]
74 quodque aliis opus est, ¨ hoc tibi lusus erit. [ ]
75 utque nec ad citharam nec ad arcum segnis Apollo est, [ ]
76 sed venit ad sacras ¨ nervus uterque manus, [ ]
77 sic tibi nec docti desunt nec principis artes, [1]
78 mixta sed est animo ¨ cum Iove Musa tuo. [ ]
79 quae quoniam nec nos unda summovit ab illa, [ ]
80 ungula Gorgonei ¨ quam cava fecit equi, [ ]
81 prosit opemque ferat communia sacra tueri, [ ]
82 atque isdem studiis ¨ inposuisse manum: [ ]
83 litora pellitis nimium subiecta Corallis [ ]
84 ut tandem saevos ¨ effugiamque Getas: [ ]
85 clausaque si misero patria est, ut ponar in ullo, [ ]
86 qui minus Ausonia ¨ distet ab urbe, loco, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
87 unde tuas possim laudes celebrare recentes [ ]
88 magnaque quam minima ¨ facta referre mora. [ ]
89 tangat ut hoc votum caelestia, care Suilli, [ ]
90 numina, pro socero ¨ paene precare tuo. [ ]
= file n. 187 - 16:33 minuti
9. digt. .
1 Unde licet, non unde iuvat, Graecine, salutem [ ]
2 mittit ab Euxinis ¨ hanc tibi Naso vadis, [ ]?
3 missaque di faciant Auroram occurrat ad illum, [ ]
4 bis senos fasces ¨ quae tibi prima dabit: [ ]
5 ut, quoniam sine me tanges Capitolia consul [ ]
6 et fiam turbae ¨ pars ego nulla tuae, [ ]
7 in domini subeat partes et praestet amici [ ]
8 officium iusso ¨ littera nostra die. [ ]
9 atque ego si fatis genitus melioribus essem [2]
10 et mea sincero ¨ curreret axe rota, [ ]
11 quo nunc nostra manus per scriptum fungitur, esset [ ]
12 lingua salutandi ¨ munere functa tui, [ ]
13 gratatusque darem cum dulcibus oscula verbis, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
14 nec minus ille meus ¨ quam tuus esset honor. [ ]
15 illa, confiteor, sic essem luce superbus, [ ]
16 ut caperet fastus ¨ vix domus ulla meos: [ ]
17 dumque latus sancti cingit tibi turba senatus, [ ]
18 consulis ante pedes ¨ ire iuberer eques; [ ]
19 et quamquam cuperem semper tibi proximus esse, [ ]
20 gauderem lateris ¨ non habuisse locum. [ ]
21 nec querulus, turba quamvis eliderer, essem: [ ]?
22 sed foret a populo ¨ tum mihi dulce premi. [ ]
23 aspicerem gaudens, quantus foret agminis ordo, [ ]
24 densaque quam longum ¨ turba teneret iter. [ ]
25 quoque magis noris, quam me vulgaria tangant, [ ]
26 spectarem, qualis ¨ purpura te tegeret. [ ]
27 signa quoque in sella nossem formata curuli [ ]
28 et totum Numidae ¨ sculptile dentis opus. [ ]
29 at cum Tarpeias esses deductus in arces, [ ]
30 dum caderet iussu ¨ victima sacra tuo, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
31 me quoque secreto grates sibi magnus agentem [2]?
32 audisset media ¨ qui sedet aede deus. [ ]
33 turaque mente magis plena quam lance dedissem, [ ]
34 ter quater inperii ¨ laetus honore tui. [ ]
35 hic ego praesentes inter numerarer amicos, [ ]
36 mitia ius urbis ¨ si modo fata darent, [ ]
37 quaeque mihi sola capitur nunc mente voluptas, [2]
38 tunc oculis etiam ¨ percipienda foret. [ ]
39 non ita caelitibus visum est, et forsitan aequis. [ ]
40 nam quid me poenae ¨ causa negata iuvet? [ ]
41 mente tamen, quae sola loco non exulat, utar, [ ]?
42 praetextam fasces ¨ aspiciamque tuos. [ ]
43 haec modo te populo reddentem iura videbit, [ ]
44 et se secretis ¨ finget adesse tuis: [ ]
45 nunc longi reditus hastae supponere lustri [ ]
46 credet, et exacta ¨ cuncta locare fide: [ ]
47 nunc facere in medio facundum verba senatu, [ ]?
48 publica quaerentem ¨ quid petat utilitas: [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
49 nunc pro Caesaribus superis decernere grates, [ ]
50 albave opimorum ¨ colla ferire boum. [1]
51 atque utinam, cum iam fueris potiora precatus, [ ]
52 ut mihi placetur ¨ principis ira roges! [1]
53 surgat ad hanc vocem plena pius ignis ab ara, [ ]
54 detque bonum voto ¨ lucidus omen apex. [ ]
55 interea, qua parte licet, ne cuncta queramur, [ ]?
56 hic quoque te festum ¨ consule tempus agam. [ ]
57 altera laetitiae est nec cedens causa priori, [ ]
58 successor tanti ¨ frater honoris erit. [ ]
59 nam tibi finitum summo, Graecine Decembri [2]
60 inperium Iani ¨ suscipit ille die. [ ]
61 quaeque est in vobis pietas, alterna feretis [ ]
62 gaudia, tu fratris ¨ fascibus, ille tuis. [ ]
63 sic tu bis fueris consul, bis consul et ille, [ ]
64 inque domo binus ¨ conspicietur honor. [1]
65 qui quamquam est ingens, et nullum Martia summo [ ]
66 altius inperium ¨ consule Roma videt, [ ]?
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
67 multiplicat tamen hunc gravitas auctoris honorem, [ ]
68 et maiestatem ¨ res data dantis habet. [ ]
69 iudiciis igitur liceat Flaccoque tibique [ ]
70 talibus Augusti ¨ tempus in omne frui. [ ]
71 quod tamen ab rerum cura propiore vacabit, [ ]
72 vota precor votis ¨ addite vestra meis. [ ]
73 et si quem dabit aura sinum, laxate rudentis, [ ]
74 exeat e Stygiis ¨ ut mea navis aquis. [ ]
75 praefuit his, Graecine locis modo Flaccus, et illo [ ]!
76 ripa ferox Histri ¨ sub duce tuta fuit. [ ]
77 hic tenuit Mysas gentes in pace fideli, [ ]
78 hic arcu fisos ¨ terruit ense Getas. [ ]
79 hic raptam Troesmen celeri virtute recepti, [ ]
80 infecitque fero ¨ sanguine Danuvium. [ ]
81 quaere loci faciem Scythicique incommoda caeli, [ ]
82 et quam vicino ¨ terrear hoste roga: [ ]
83 sintne litae tenues serpentis felle sagittae, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
84 fiat an humanum ¨ victima dira caput: [1]?
85 mentiar, an coeat duratus frigore Pontus, [ ]
86 et teneat glacies ¨ iugera multa freti. [ ]
87 haec ubi narrarit, quae sit mea fama require, [ ]
88 quoque modo peragam ¨ tempora dura roga. [ ]
89 nec sumus hic odio, nec scilicet esse meremur, [ ]
90 nec cum Fortuna ¨ mens quoque versa mea est. [ ]
91 illa quies animi, quam tu laudare solebas, [ ]
92 ille vetus solito ¨ perstat in ore pudor. [ ]
93 sic ego sum longe, sic hic, ubi barbarus hostis, [1]
94 ut fera plus valeant ¨ legibus arma, facit, [ ]
95 rem queat ut nullam tot iam, Graecine, per annos [ ]
96 femina de nobis ¨ virve puerve queri. [1]
97 hoc facit ut misero faveant adsintque Tomitae: [ ]
98 haec quoniam tellus ¨ testificanda mihi est. [ ]
99 illi me, quia velle vident, discedere malunt: [ ]!
100 respectu cupiunt ¨ hic tamen esse sui. [ ]
101 nec mihi credideris: extant decreta, quibus nos [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
102 laudat et inmunes ¨ publica cera facit. [ ]
103 conveniens miseris et quamquam gloria non sit, [ ]
104 proxima dant nobis ¨ oppida munus idem. [ ]
105 nec pietas ignota mea est: videt hospita terra [ ]
106 in nostra sacrum ¨ Caesaris esse domo. [ ]
107 stant pariter natusque pius coniunxque sacerdos, [ ]
108 numina iam facto ¨ non leviora deo. [ ]
109 neu desit pars ulla domus, stat uterque nepotum, [ ]
110 hic aviae lateri ¨ proximus, ille patris. [ ]
111 his ego do totiens cum ture precantia verba, [ ]
112 Eoo quotiens ¨ surgit ab orbe dies. [2]
113 tota, licet quaeras, hoc me non fingere dicet [ ]
114 officii testis ¨ Pontica terra mei. [ ]
115 Pontica me tellus, quantis hac possumus ara, [ ]
116 natalem ludis ¨ scit celebrare dei. [ ]
117 nec minus hospitibus pietas est cognita talis, [ ]
118 misit in has siquos ¨ longa Propontis aquas. [ ]
119 is quoque, quo laevus fuerat sub praeside Pontus, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
120 audierit frater ¨ forsitan ista tuus. [ ]
121 fortuna est inpar animo, talique libenter [1]
122 exiguas carpo ¨ munere pauper opes. [ ]
123 nec vestris damus haec oculis, procul urbe remoti: [ ]
124 contenti tacita ¨ sed pietate sumus. [ ]
125 et tamen haec tangent aliquando Caesaris aures. [ ]
126 nil illi, toto ¨ quod fit in orbe, latet. [ ]
127 tu certe scis haec, superis ascite, videsque, [ ]
128 Caesar, ut est oculis ¨ subdita terra tuis. [ ]
129 tu nostras audis inter convexa locatus [ ]
130 sidera, sollicito ¨ quas damus ore, preces. [ ]
131 perveniant istuc et carmina forsitan illa, [ ]
132 quae de te misi ¨ caelite facta novo. [ ]
133 auguror his igitur flecti tua numina, nec tu [ ]
134 inmerito nomen ¨ mite Parentis habes. [1]
10. digt. .
1 Haec mihi Cimmerio bis tertia ducitur aestas [ ]
2 litore pellitos ¨ inter agenda Getas. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
3 ecquos tu silices, ecquod, carissime, ferrum [ ]
4 duritiae confers, ¨ Albinovane, meae? [ ]?
5 gutta cavat lapidem, consumitur anulus usu, [ ]
6 atteritur pressa ¨ vomer aduncus humo. [ ]
7 tempus edax igitur praeter nos omnia perdit: [ ]
8 cessat duritia ¨ mors quoque victa meae. [ ]
9 exemplum est animi nimium patientis Vlixes, [ ]
10 iactatus dubio ¨ per duo lustra mari: [ ]
11 tempora solliciti sed non tamen omnia fati [ ]
12 pertulit, et placidae ¨ saepe fuere morae. [ ]
13 an grave sex annis pulchram fovisse Calypso [ ]
14 aequoreaeque fuit ¨ concubuisse deae? [ ]
15 excipit Hippotades, qui dat pro munere ventos, [ ]
16 curvet ut inpulsos ¨ utilis aura sinus. [ ]
17 nec bene cantantes labor est audire puellas: [ ]
18 nec degustanti ¨ lotos amara fuit. [ ]
19 hos ego, qui patriae faciant oblivia, sucos [ ]
20 parte meae vitae, ¨ si modo dentur, emam. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
21 nec tu contuleris urbem Laestrygonos umquam [ ]
22 gentibus, obliqua ¨ quas obit Hister aqua. [ ]
23 nec vincet Cyclops saevum feritate Piacchen, [ ]
24 qui quota terroris ¨ pars solet esse mei? [ ]
25 Scylla feris trunco quod latret ab inguine monstris, [ ]
26 Heniochae nautis ¨ plus nocuere rates. [ ]
27 nec potes infestis conferre Charybdin Achaeis, [ ]
28 ter licet epotum ¨ ter vomat illa fretum. [1]
29 qui quamquam dextra regione licentius errant, [ ]
30 securum latus hoc ¨ non tamen esse sinunt. [ ]
31 hic agri infrondes, hic spicula tincta venenis, [ ]
32 hic freta vel pediti ¨ pervia reddit hiems, [ ]
33 ut, qua remus iter pulsis modo fecerat undis, [1]
34 siccus contempta ¨ nave viator eat. [ ]
35 qui veniunt istinc, vix vos ea credere dicunt. [ ]
36 quam miser est, qui fert ¨ asperiora fide! [ ]
37 crede tamen: nec te causas nescire sinemus, [ ]
38 horrida Sarmaticum ¨ cum mare duret hiems. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
39 proxima sunt nobis plaustri praebentia formam [ ]
40 et quae praecipuum ¨ sidera frigus habent. [ ]
41 hinc oritur Boreas oraeque domesticus huic est [ ]
42 et sumit vires ¨ a propiore loco. [ ]
43 at Notus, adverso tepidum qui spirat ab axe, [ ]
44 est procul et rarus ¨ languidiorque venit. [ ]
45 adde quod hic clauso miscentur flumina Ponto, [ ]
46 vimque fretum multo ¨ perdit ab amne suam. [ ]
47 huc Lycus, huc Sagaris Peniusque Hypanisque Calesque [ ]
48 influit et crebro ¨ vertice tortus Halys, [ ]
49 Partheniusque rapax, et volvens saxa Cynapses [ ]
50 labitur, et nullo ¨ tardior amne Tyras, [ ]
51 et tu femineae Thermodon cognite turmae, [ ]
52 et quondam Graiis ¨ Phasi petite viris, [ ]
53 cumque Borysthenio liquidissimus amne Dyrapses [ ]
54 et tacite peragens ¨ lene Melanthus iter, [ ]
55 quique duas terras, Asiam Cadmique sororem, [ ]
56 separat et cursus ¨ inter utramque facit, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
57 innumerique alii, quos inter maximus omnes [ ]?
58 cedere Danuvius ¨ se tibi, Nile, negat. [ ]
59 copia tot laticum, quas auget, adulterat undas, [ ]
60 nec patitur vires ¨ aequor habere suas. [ ]
61 quin etiam, stagno similis pigraeque paludi, [ ]
62 caeruleus vix est ¨ diluiturque color. [ ]
63 innatat unda freto dulcis, leviorque marina est, [ ]
64 quae proprium mixto ¨ de sale pondus habet. [ ]
65 si roget haec aliquis cur sint narrata Pedoni, [ ]
66 quidve loqui certis ¨ iuverit ista modis, [ ]
67 'detinui' dicam 'curas tempusque fefelli. [ ]
68 hunc fructum praesens ¨ attulit hora mihi. [ ]
69 afuimus solito, dum scribimus ista, dolore, [ ]
70 in mediis nec nos ¨ sensimus esse Getis.’ [ ]
71 at tu, non dubito, cum Thesea carmine laudes, [ ]
72 materiae titulos ¨ quin tueare tuae, [ ]
73 quemque refers, imitere virum. vetat ille profecto [ ]
74 tranquilli comitem ¨ temporis esse fidem. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
75 qui quamquam est factis ingens et conditur a te [ ]
76 vir tanto quanto ¨ debuit ore cani, [ ]
77 est tamen ex illo nobis imitabile quiddam, [1]
78 inque fide Theseus ¨ quilibet esse potest. [1]
79 non tibi sunt hostes ferro clavaque domandi, [ ]?
80 per quos vix ulli ¨ pervius Isthmos erat: [ ]
81 sed praestandus amor, res non operosa volenti. [ ]
82 quis labor est puram ¨ non temerasse fidem? [ ]
83 haec tibi, qui praestas indeclinatus amico, [ ]?
84 non est quod lingua ¨ dicta querente putes. [ ]
11. digt. .
1 Gallio, crimen erit vix excusabile nobis, [ ]
2 carmine te nomen ¨ non habuisse meo. [1]
3 tu quoque enim, memini, caelesti cuspide facta [ ]
4 fovisti lacrimis ¨ vulnera nostra tuis. [ ]
5 atque utinam rapti iactura laesus amici [ ]?
6 sensisses ultra, ¨ quod quererere, nihil! [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
11. digt.
7 non ita dis placuit, qui te spoliare pudica [ ]
8 coniuge crudeles ¨ non habuere nefas. [1]
9 nuntia nam luctus mihi nuper epistula venit, [ ]
10 lectaque cum lacrimis ¨ sunt tua damna meis. [ ]
11 sed neque solari prudentem stultior ausim, [2]?
12 verbaque doctorum ¨ nota referre tibi: [ ]
13 finitumque tuum, si non ratione, dolorem [ ]
14 ipsa iam pridem ¨ suspicor esse mora. [ ]
15 dum tua pervenit, dum littera nostra recurrens [ ]
16 tot maria ac terras ¨ permeat, annus abit. [ ]
17 temporis officium est solacia dicere certi, [ ]
18 dum dolor in cursu est ¨ et petit aeger ope, [ ]
19 at cum longa dies sedavit vulnera mentis, [ ]
20 intempestive ¨ qui movet illa, novat. [ ]
21 adde quod (atque utinam verum tibi venerit omen!) [ ]
22 coniugio felix ¨ iam potes esse novo. [ ]
= file n. 188 - 18:23 minuti
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
12. digt. .
1 Quo minus in nostris ponaris, amice, libellis, [2]
2 nominis efficitur ¨ condicione tui. [ ]?
3 ast ego non alium prius hoc dignarer honore: [ ]
4 est aliquis nostrum ¨ si modo carmen honor. [ ]
5 lex pedis officio fortunaque nominis obstat, [ ]
6 quaque meos adeas ¨ est via nulla modos. [ ]
7 nam pudet in geminos ita nomen scindere versus, [ ]
8 desinat ut prior hoc ¨ incipiatque minor. [ ]
9 et pudeat, si te, qua syllaba parte moratur, [1]?
10 artius adpellem ¨ Tuticanumque vocem. [ ]
11 et potes in versum Tuticani more venire, [2]
12 fiat ut e longa ¨ syllaba prima brevis: [ ]
13 aut ut dicatur, quae nunc correptius exit, [ ]
14 et sit porrecta ¨ longa secunda mora. [ ]
15 his ego si vitiis ausim corrumpere nomen, [ ]
16 ridear et merito ¨ pectus habere neger. [ ]
17 haec mihi causa fuit dilati muneris huius, [ ]?
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
12. digt.
18 quod meus adiecto ¨ faenore reddat amor, [ ]
19 teque canam quacumque nota, tibi carmina mittam, [ ]
20 paene mihi puero ¨ cognite paene puer, [ ]
21 perque tot annorum seriem, quot habemus uterque, [ ]
22 non mihi quam fratri ¨ frater, amate minus. [ ]
23 tu bonus hortator, tu duxque comesque fuisti, [ ]
24 cum regerem tenera ¨ frena novella manu. [ ]
25 saepe ego correxi sub te censore libellos, [ ]
26 saepe tibi admonitu ¨ facta litura meo est, [ ]
27 dignam Maeoniis Phaeacida condere chartis [ ]
28 cum te Pieriae ¨ perdocuere deae. [2]
29 hic tenor, haec viridi concordia coepta iuventa [ ]
30 venit ad albentis ¨ inlabefacta comas. [ ]
31 quae nisi te moveant, duro tibi pectora ferro [1]
32 esse vel invicto ¨ clausa adamante putem. [ ]
33 sed prius huic desint et bellum et frigora terrae, [ ]
34 invisus nobis ¨ quae duo Pontus habet. [ ]
35 et tepidus Boreas et sit praefrigidus Auster, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
12. digt.
36 et possit fatum ¨ mollius esse meum, [ ]
37 quam tua sint lasso praecordia dura sodali. [ ]
38 hic cumulus nostris ¨ absit abestque malis. [ ]
39 tu modo per superos, quorum certissimus ille est, [ ]
40 quo tuus adsidue ¨ principe crevit honor, [ ]
41 effice constanti profugum pietate tuendo, [ ]
42 ne sperata meam ¨ deserat aura ratem. [ ]
43 quid mandem, quaeris? peream, nisi dicere vix est; [ ]
44 si modo, qui periit, ¨ ille perire potest. [ ]
45 nec quid agam invenio, nec quid nolimve velimve, [ ]
46 nec satis utilitas ¨ est mihi nota mea. [ ]
47 crede mihi, miseros prudentia prima relinquit, [ ]
48 et sensus cum re ¨ consiliumque fugit. [ ]
49 ipse, precor, quaeras, qua sim tibi parte iuvandus, [ ]
50 quoque viam facias ¨ ad mea vota vado. [ ]
13. digt. .
1 O mihi non dubios inter memorande sodales, [ ]
2 qui quod es, id vere, ¨ Care, vocaris, ave! [ ]?
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
13. digt. .
3 unde saluteris, color hic tibi protinus index [2]
4 et structura mei ¨ carminis esse potest. [ ]
5 non quia mirifica est, sed quod non publica certe est: [ ]
6 qualis enim cumque est, ¨ non latet esse meam. [ ]
7 ipse quoque, ut titulum chartae de fronte revellas, [ ]
8 quod sit opus, videor ¨ dicere posse, tuum. [ ]
9 quamlibet in multis positus noscere libellis, [ ]
10 perque observatas ¨ inveniere notas. [ ]
11 prodent auctorem vires, quas Hercule dignas [ ]
12 novimus atque illi, ¨ quem canis ipse, pares. [ ]
13 et mea Musa potest, proprio deprensa colore, [ ]
14 insignis vitiis ¨ forsitan esse suis. [ ]
15 tam mala Thersiten prohibebat forma latere, [ ]
16 quam pulchra Nireus ¨ conspiciendus erat. [ ]
17 nec te mirari, si sint vitiosa, decebit [ ]?
18 carmina, quae faciam ¨ paene poeta Getes. [ ]
19 a, pudet, et Getico scripsi sermone libellum, [ ]
20 structaque sunt nostris ¨ barbara verba modis: [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
13. digt. .
21 et placui (gratare mihi) coepique poetae [2]?
22 inter inhumanos ¨ nomen habere Getas. [1]
23 materiam quaeris? laudes: de Caesare dixi. [ ]
24 adiuta est novitas ¨ numine nostra dei. [ ]
25 nam patris Augusti docui mortale fuisse [ ]
26 corpus, in aetherias ¨ numen abisse domos: [ ]
27 esse parem virtute patri, qui frena rogatus [ ]?
28 saepe recusati ¨ ceperit inperii: [1]
29 esse pudicarum te Vestam, Livia, matrum, [2]
30 ambiguum nato ¨ dignior anne viro: [ ]
31 esse duos iuvenes, firma adiumenta parentis, [ ]
32 qui dederint animi ¨ pignora certa sui. [ ]
33 haec ubi non patria perlegi scripta Camena, [ ]?
34 venit et ad digitos ¨ ultima charta meos. [ ]
35 et caput et plenas omnes movere pharetras, [ ]
36 et longum Getico ¨ murmur in ore fuit. [ ]
37 atque aliquis 'scribas haec cum de Caesare,' dixit [ ]
38 'Caesaris inperio ¨ restituendus eras.' [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
13. digt. .
39 ille quidem dixit: sed me iam, Care, nivali [ ]
40 sexta relegatum ¨ bruma sub axe videt. [1]
41 carmina nil prosunt. nocuerunt carmina quondam, [ ]
42 primaque tam miserae ¨ causa fuere fugae. [ ]
43 at tu, per studii communia foedera sacri, [ ]
44 per non vile tibi ¨ nomen amicitiae [ ]
45 (sic capto Latiis Germanicus hoste catenis [ ]
46 materiam vestris ¨ adferat ingeniis: [ ]
47 sic valeant pueri, votum commune deorum, [ ]
48 quos laus formandos ¨ est tibi magna datos), [ ]
49 quanta potes, praebe nostrae momenta saluti, [ ]
50 quae nisi mutato ¨ nulla futura loco est. [1]
14. digt. .
1 Haec tibi mittuntur, quem sum modo carmine questus [ ]
2 non aptum numeris ¨ nomen habere meis, [ ]?
3 in quibus, excepto quod adhuc utcumque valemus, [ ]
4 nil me praeterea ¨ quod iuvet, invenies. [ ]
5 ipsa quoque est invisa salus, suntque ultima vota [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
6 quolibet ex istis ¨ scilicet ire locis. [ ]
7 nulla mihi cura est, terra quo mittar ab ista, [1]?
8 hac quia, quam video, ¨ gratior omnis erit. [ ]
9 in medias Syrtes, mediam mea vela Charybdin [ ]
10 mittite, praesenti ¨ dum careamus humo. [ ]
11 Styx quoque, si quid ea est, bene commutabitur Histro, [ ]
12 siquid et inferius ¨ quam Styga mundus habet. [ ]
13 gramina cultus ager, frigus minus odit hirundo, [ ]
14 proxima Marticolis ¨ quam loca Naso Getis. [ ]
15 talia suscensent propter mihi verba Tomitae, [ ]
16 iraque carminibus ¨ publica mota meis. [ ]
17 ergo ego cessabo numquam per carmina laedi, [ ]
18 plectar et incauto ¨ semper ab ingenio? [ ]
19 ergo ego, ne scribam, digitos incidere cunctor, [2]
20 telaque adhuc demens, ¨ quae nocuere, sequor? [ ]
21 ad veteres scopulos iterum devertar et illas, [ ]
22 in quibus offendit ¨ naufraga puppis, aquas? [ ]
23 sed nihil admisi, nulla est mea culpa, Tomitae, [ ]?
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
24 quos ego, cum loca sim ¨ vestra perosus, amo. [ ]
25 quilibet excutiat nostri monimenta laboris: [ ]
26 littera de vobis ¨ est mea questa nihil. [1]
27 frigus et incursus omni de parte timendos [ ]?
28 et quod pulsetur ¨ murus ab hoste queror. [ ]
29 in loca, non homines, verissima crimina dixi. [ ]
30 culpatis vestrum ¨ vos quoque saepe solum [ ]
31 esset perpetuo sua quam vitabilis Ascra, [ ]
32 ausa est agricolae ¨ Musa docere senis: [ ]
33 et fuerat genitus terra, qui scripsit, in illa, [ ]?
34 intumuit vati ¨ nec tamen Ascra suo. [ ]
35 quis patriam sollerte magis dilexit Vlixe? [ ]
36 hoc tamen asperitas ¨ indice docta loci est. [ ]
37 non loca, sed mores scriptis vexavit amaris [ ]
38 Scepsius Ausonios, ¨ actaque Roma rea est: [ ]
39 falsa tamen passa est aequa convicia mente, [ ]
40 obfuit auctori ¨ nec fera lingua suo. [ ]
41 at malus interpres populi mihi concitat iram [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
42 inque novum crimen ¨ carmina nostra vocat. [ ]
43 tam felix utinam quam pectore candidus essem! [ ]
44 extat adhuc nemo ¨ saucius ore meo. [ ]
45 adde quod Illyrica si iam pice nigrior essem, [ ]?
46 non mordenda mihi ¨ turba fidelis erat. [ ]
47 molliter a vobis mea sors excepta, Tomitae, [2]
48 tam mites Graios ¨ indicat esse viros. [ ]
49 gens mea Paeligni regioque domestica Sulmo [ ]
50 non potuit nostris ¨ lenior esse malis. [ ]
51 quem vix incolumi cuiquam salvoque daretis, [ ]
52 is datus a vobis ¨ est mihi nuper honor. [1]
53 solus adhuc ego sum vestris inmunis in oris, [ ]
54 exceptis, siqui ¨ munera legis habent. [ ]
55 tempora sacrata mea sunt velata corona, [ ]?
56 publicus invito ¨ quam favor inposuit. [ ]
57 quam grata est igitur Latonae Delia tellus, [ ]
58 erranti tutum ¨ quae dedit una locum, [ ]
59 tam mihi cara Tomis, patria quae sede fugatis [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
60 tempus ad hoc nobis ¨ hospita fida manet. [ ]?
61 di modo fecissent, placidae spem posset habere [ ]
62 pacis, et a gelido ¨ longius axe foret. [ ]
15. digt. .
1 Siquis adhuc usquam nostri non inmemor extat, [ ]?
2 quidve relegatus ¨ Naso, requirit, agam: [1]?
3 Caesaribus vitam, Sexto debere salutem [ ]?
4 me sciat. a superis ¨ hic mihi primus erit. [ ]
5 tempora nam miserae complectar ut omnia vitae, [ ]
6 a meritis eius ¨ pars mihi nulla vacat. [ ]
7 quae numero tot sunt, quot in horto fertilis arvi [ ]
8 Punica sub lento ¨ cortice grana rubent, [ ]?
9 Africa quot segetes, quot Tmolia terra racemos, [ ]
10 quot Sicyon bacas, ¨ quot parit Hybla favos [ ]
11 confiteor: testere licet. signate Quirites! [ ]
12 nil opus est legum ¨ viribus, ipse loquor. [ ]
13 inter opes et me, parvam rem, pone paternas: [ ]
14 pars ego sum census ¨ quantulacumque tui. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
15. digt.
15 quam tua Trinacria est regnataque terra Philippo, [ ]
16 quam domus Augusto ¨ continuata foro, [ ]?
17 quam tua, rus oculis domini, Campania, gratum, [ ]
18 quaeque relicta tibi, ¨ Sexte, vel empta tenes: [ ]
19 tam tuus en ego sum, cuius te munere tristi [ ]
20 non potes in Ponto ¨ dicere habere nihil. [ ]
21 atque utinam possis, et detur amicius arvum, [ ]
22 remque tuam ponas ¨ in meliore loco! [ ]
23 quod quoniam in dis est, tempta lenire precando [ ]?
24 numina, perpetua ¨ quae pietate colis. [ ]
25 erroris nam tu vix est discernere nostri [ ]
26 sis argumentum ¨ maius an auxilium. [ ]
27 nec dubitans oro: sed flumine saepe secundo [1]
28 augetur remis ¨ cursus euntis aquae. [ ]
29 et pudet et metuo semperque eademque precari, [ ]
30 ne subeant animo ¨ taedia iusta tuo. [ ]
31 verum quid faciam? res inmoderata cupido est: [ ]
32 da veniam vitio, ¨ mitis amice, meo. [ ]?
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
15. digt.
33 scribere saepe aliquid cupiens delabor eodem: [ ]
34 ipsa locum per se ¨ littera nostra rogat. [ ]
35 seu tamen effectus habitura est gratia, seu me [ ]
36 dura iubet gelido ¨ Parca sub axe mori: [ ]
37 semper inoblita repetam tua munera mente, [ ]?
38 et mea me tellus ¨ audiet esse tuum. [ ]
39 audiet et caelo posita est quaecumque sub ullo [ ]
40 (transit nostra feros ¨ si modo Musa Getas) [ ]
41 teque meae causam servatoremque salutis, [ ]?
42 meque tuum libra ¨ norit et aere minus. [ ]
16. digt. .
1 Invide, quid laceras Nasonis carmina rapti? [ ]
2 non solet ingeniis ¨ summa nocere dies, [ ]?
3 famaque post cineres maior venit. et mihi nomen [ ]
4 tum quoque, cum vivis ¨ adnumerarer, erat. [ ]
5 cumque foret Marsus magnique Rabirius oris [ ]
6 Iliacusque Macer ¨ sidereusque Pedo; [ ]
7 et qui Iunonem laesisset in Hercule, Carus, [ ]?
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
16. digt.
8 Iunonis si iam ¨ non gener ille foret; [ ]
9 quique dedit Latio carmen regale Severus, [ ]
10 et cum subtili ¨ Priscus uterque Numa; [ ]
11 quique vel inparibus numeris, Montane, vel aequis [ ]
12 sufficis, et gemino ¨ carmine nomen habes; [ ]
13 et qui Penelopae rescribere iussit Vlixem [1]
14 errantem saevo ¨ per duo lustra mari; [ ]
15 quique suam Troesmen inperfectumque dierum [ ]
16 deseruit celeri ¨ morte Sabinus opus; [ ]
17 ingeniique sui dictus cognomine Largus, [ ]
18 Gallica qui Phrygium ¨ duxit in arva senem; [ ]
19 quique canit domito Camerinus in Hectore Troiam; [ ]
20 quique sua nomen ¨ Phyllide Tuscus habet; [ ]
21 velivolique maris vates, cui credere posses [ ]
22 carmina caeruleos ¨ conposuisse deos; [ ]
23 quique acies Libycas Romanaque proelia dixit; [2]
24 et Marius scripti ¨ dexter in omne genus; [ ]
25 Trinacriusque suae Perseidos auctor, et auctor [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
16. digt.
26 Tantalidae reducis ¨ Tyndaridosque Lupus; [ ]
27 et qui Maeoniam Phaeacida versit, et une [ ]
28 Pindaricae fidicen ¨ tu quoque, Rufe, lyrae; [ ]
29 Musaque Turrani tragicis innixa coturnis; [ ]?
30 et tua cum socco ¨ Musa, Melisse, levi; [ ]
31 cum Varius Graccusque darent fera dicta tyrannis, [ ]
32 Callimachi Proculus ¨ molle teneret iter, [ ]
33 Tityron antiquas pastorem exciret ad herbas [ ]
34 aptaque venanti ¨ Grattius arma daret; [ ]
35 Naidas a Satyris caneret Fontanus amatas, [ ]
36 clauderet inparibus ¨ verba Capella modis; [ ]
37 cumque forent alii, quorum mihi cuncta referre [ ]
38 nomina longa mora est, ¨ carmina vulgus habet; [ ]
39 essent et iuvenes, quorum quod inedita cura est, [ ]
40 adpellandorum ¨ nil mihi iuris adest [ ]
41 (te tamen in turba non ausim, Cotta, silere, [ ]?
42 Pieridum lumen ¨ praesidiumque fori, [ ]
43 maternos Cottas cui Messallasque paternos, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
16. digt.
44 Maxime, nobilitas ¨ ingeminata dedit) [ ]
45 dicere si fas est, claro mea nomine Musa [2]
46 atque, inter tantos ¨ quae legeretur, erat. [ ]
47 ergo summotum patria proscindere, Livor, [ ]
48 desine, neu cineres ¨ sparge, cruente, meos. [ ]
49 omnia perdidimus: tantummodo vita relicta est, [ ]
50 praebeat ut sensum ¨ materiamque mali. [ ]
51 quid iuvat extinctos ferrum demittere in artus? [ ]
52 non habet in nobis ¨ iam nova plaga locum. [ ]
_____________________________________________________________________________..
/felt 99 er her tomt/
/felt 100 er altid tomt/
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo archivio n. 51 – ELE-TIBU
Publius Ovidius Naso: Ibis 1 [Ibis]
Ritorna a CORPUS o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!