File n. 115 – 21:23 minuti – Ovidius

Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !

PgDn n. 115 Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte 2,1 til 6 [Amores]
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 33 - AMO-OVID                                Prossimo file n. 116
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.) 0:00
1. digt. .
1 Hoc quoque composui Paelignis natus aquosis [ ]
2 ille ego nequitiae ¨ Naso poeta meae; [ ]?
3 hoc quoque iussit Amor; procul hinc, procul este, seueri: [ ]
4 non estis teneris ¨ apta theatra modis. [ ]
5 me legat in sponsi facie non frigida uirgo [ ]
6 et rudis ignoto ¨ tactus amore puer; [ ]
7 atque aliquis iuuenum, quo nunc ego, saucius arcu [ ]
8 agnoscat flammae ¨ conscia signa suae [ ]
9 miratusque diu 'quo' dicat 'ab indice doctus [2]?
10 conposuit casus ¨ iste poeta meos?' [ ]
11 ausus eram, memini, caelestia dicere bella [ ]
12 centimanumque Gyen ¨ (et satis oris erat), [ ]
13 cum male se Tellus ulta est ingestaque Olympo [ ]
14 ardua deuexum ¨ Pelion Ossa tulit: [ ]
15 in manibus nimbos et cum Ioue fulmen habebam, [ ]
16 quod bene pro caelo ¨ mitteret ille suo. [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.) 0:+
1. digt.
17 clausit amica fores: ego cum Ioue fulmen omisi; [ ]
18 excidit ingenio ¨ Iuppiter ipse meo. [ ]
19 Iuppiter, ignoscas: nil me tua tela iuuabant; [ ]
20 clausa tuo maius ¨ ianua fulmen habet. [ ]
21 blanditias elegosque leuis, mea tela, resumpsi: [ ]
22 mollierunt duras ¨ lenia uerba fores. [ ]
23 carmina sanguineae deducunt cornua lunae [ ]
24 et reuocant niueos ¨ solis euntis equos; [ ]
25 carmine dissiliunt abruptis faucibus angues [ ]
26 inque suos fontes ¨ uersa recurrit aqua; [ ]
27 carminibus cessere fores, insertaque posti, [ ]
28 quamuis robur erat, ¨ carmine uicta sera est. [ ]
29 quid mihi profuerit uelox cantatus Achilles? [ ]
30 quid pro me Atrides ¨ alter et alter agent, [ ]
31 quique tot errando quot bello perdidit annos, [ ]
32 raptus et Haemoniis ¨ flebilis Hector equis? [ ]
33 at facie tenerae laudata saepe puellae [ ]?
34 ad uatem, pretium ¨ carminis, ipsa uenit. [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.) 0:+
1. digt.
35 magna datur merces: heroum clara ualete [ ]?
36 nomina: non apta est ¨ gratia uestra mihi; [ ]
37 ad mea formosos uultus adhibete puellae [ ]
38 carmina, purpureus ¨ quae mihi dicat Amor. [ ]
2. digt. .
1 Quem penes est dominam seruandi cura, Bagoa, [ ]
2 dum perago tecum ¨ pauca, sed apta, uaca. [1]
3 hesterna uidi spatiantem luce puellam [ ]?
4 illa quae Danai ¨ porticus agmen habet. [ ]
5 protinus, ut placuit, misi scriptoque rogaui; [ ]
6 rescripsit trepida ¨ 'non licet' illa manu, [ ]
7 et, cur non liceat, quaerenti reddita causa est, [ ]
8 quod nimium dominae ¨ cura molesta tua est. [ ]
9 si sapis, o custos, odium, mihi crede, mereri [ ]
10 desine: quem metuit ¨ quisque, perisse cupit. [ ]
11 uir quoque non sapiens: quid enim seruare laboret [ ]
12 unde nihil, quamuis ¨ non tueare, perit? [ ]
13 sed gerat ille suo morem furiosus amori [ ]?

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.) 4:00
2. digt.
14 et castum, multis ¨ quod placet, esse putet; [ ]
15 huic furtiua tuo libertas munere detur, [ ]?
16 quam dederis illi, ¨ reddat ut illa tibi. [ ]
17 conscius esse uelis? domina est obnoxia seruo; [ ]
18 conscius esse times? ¨ dissimulare licet. [ ]
19 scripta leget secum: matrem misisse putato; [ ]
20 uenerit ignotus: ¨ postmodo notus erit; [ ]?
21 ibit ad affectam, quae non languebit, amicam: [ ]
22 uisat, iudiciis ¨ aegra sit illa tuis. [ ]
23 si faciet tarde, ne te mora longa fatiget, [1]?
24 imposita gremio ¨ stertere fronte potes. [ ]
25 nec tu linigeram fieri quid possit ad Isin [1]
26 quaesieris, nec tu ¨ curua theatra time. [ ]
27 conscius assiduos commissi tollet honores: [ ]?
28 quis minor est autem ¨ quam tacuisse labor? [ ]
29 ille placet uersatque domum neque uerbera sentit, [ ]
30 ille potens; alii, ¨ sordida turba, iacent. [ ]
31 huic, uerae ut lateant, causae finguntur inanes; [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.) 4:+
2. digt.
32 atque ambo domini, ¨ quod probat una, probant. [ ]
33 cum bene uir traxit uultum rugasque coegit, [ ]
34 quod uoluit fieri ¨ blanda puella, facit. [ ]
35 sed tamen interdum tecum quoque iurgia nectat [ ]
36 et simulet lacrimas ¨ carnificemque uocet; [ ]
37 tu contra obicies quae tuto diluat illa, [ ]?
38 et ueris falso ¨ crimine deme fidem. [ ]
39 sic tibi semper honos, sic alta peculia crescent; [ ]
40 haec fac, in exiguo ¨ tempore liber eris. [ ]
41 aspicis indicibus nexas per colla catenas? [ ]
42 squalidus orba fide ¨ pectora carcer habet. [ ]
43 quaerit aquas in aquis et poma fugacia captat [ ]
44 Tantalus: hoc illi ¨ garrula lingua dedit; [ ]
45 dum nimium seruat custos Iunonius Ion, [ ]
46 ante suos annos ¨ occidit; illa dea est. [ ]
47 uidi ego compedibus liuentia crura gerentem [ ]
48 unde uir incestum ¨ scire coactus erat; [ ]
49 poena minor merito: nocuit mala lingua duobus; [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.) 4:++
2. digt.
50 uir doluit, famae ¨ damna puella tulit. [ ]
51 crede mihi, nulli sunt crimina grata marito, [ ]
52 nec quemquam, quamuis ¨ audiat, illa iuuant: [ ]
53 seu tepet, indicium securas perdis ad aures; [ ]
54 siue amat, officio ¨ fit miser ille tuo. [ ]
55 culpa nec ex facili quamuis manifesta probatur: [ ]
56 iudicis illa sui ¨ tuta fauore uenit. [ ]
57 uiderit ipse licet, credet tamen ille neganti [ ]
58 damnabitque oculos ¨ et sibi uerba dabit; [ ]
59 aspiciat dominae lacrimas, plorabit et ipse [ ]
60 et dicet 'poenas ¨ garrulus iste dabit.' [ ]
61 quid dispar certamen inis? tibi uerbera uicto [ ]
62 adsunt, in gremio ¨ iudicis illa sedet. [ ]
63 non scelus adgredimur, non ad miscenda coimus [ ]
64 toxica, non stricto ¨ fulminat ense manus; [ ]
65 quaerimus ut tuto per te possimus amare: [ ]
66 quid precibus nostris ¨ mollius esse potest? [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.) 8:00
3. digt. .
1 Ei mihi, quod dominam nec uir nec femina seruas, [ ]
2 mutua nec Veneris ¨ gaudia nosse potes. [ ]
3 qui primus pueris genitalia membra recidit, [ ]
4 uulnera quae fecit ¨ debuit ipse pati. [ ]
5 mollis in obsequium facilisque rogantibus esses, [ ]
6 si tuus in quauis ¨ praetepuisset amor. [ ]
7 non tu natus equo, non fortibus utilis armis, [1]
8 bellica non dextrae ¨ conuenit hasta tuae. [ ]
9 ista mares tractent; tu spes depone uiriles: [ ]
10 sunt tibi cum domina ¨ signa ferenda tua. [ ]
11 hanc imple meritis, huius tibi gratia prosit; [ ]
12 si careas illa, ¨ quis tuus usus erit? [ ]
13 est etiam facies, sunt apti lusibus anni: [ ]
14 indigna est pigro ¨ forma perire situ. [ ]
15 fallere te potuit, quamuis habeare molestus: [ ]
16 non caret effectu ¨ quod uoluere duo. [ ]
17 aptius at fuerit precibus temptasse: rogamus, [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.) 8:+
3. digt.
18 dum bene ponendi ¨ munera tempus habes. [ ]
4. digt. .
1 Non ego mendosos ausim defendere mores [ ]
2 falsaque pro uitiis ¨ arma mouere meis. [ ]?
3 confiteor, si quid prodest delicta fateri; [ ]
4 in mea nunc demens ¨ crimina fassus eo. [ ]
5 odi, nec possum cupiens non esse, quod odi: [ ]
6 heu quam, quae studeas ¨ ponere, ferre graue est! [ ]
7 nam desunt uires ad me mihi iusque regendum; [1]
8 auferor, ut rapida ¨ concita puppis aqua. [ ]
9 non est certa meos quae forma inuitet amores: [ ]
10 centum sunt causae ¨ cur ego semper amem. [ ]
11 siue aliqua est oculos in se deiecta modestos, [ ]?
12 uror, et insidiae ¨ sunt pudor ille meae; [ ]
13 siue procax aliqua est, capior quia rustica non est [ ]
14 spemque dat in molli ¨ mobilis esse toro; [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.) 8:++
4. digt.
15 aspera si uisa est rigidasque imitata Sabinas, [2]
16 uelle sed ex alto ¨ dissimulare puto; [ ]
17 siue es docta, places raras dotata per artes; [ ]
18 siue rudis, placita es ¨ simplicitate tua. [ ]
19 est quae Callimachi prae nostris rustica dicat [ ]
20 carmina: cui placeo, ¨ protinus ipsa placet; [ ]
21 est etiam quae me uatem et mea carmina culpet: [ ]?
22 culpantis cupiam ¨ sustinuisse femur. [ ]
23 molliter incedit: motu capit; altera dura est: [1]
24 at poterit tacto ¨ mollior esse uiro. [ ]
25 haec quia dulce canit flectitque facillima uocem, [ ]
26 oscula cantanti ¨ rapta dedisse uelim; [ ]
27 haec querulas habili percurrit pollice chordas: [ ]
28 tam doctas quis non ¨ possit amare manus? [ ]
29 illa placet gestu numerosaque bracchia ducit [ ]
30 et tenerum molli ¨ torquet ab arte latus: [ ]
31 ut taceam de me, qui causa tangor ab omni, [ ]?
32 illic Hippolytum ¨ pone, Priapus erit. [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.) 12:00
4. digt.
33 tu, quia tam longa es, ueteres heroidas aequas [1]
34 et potes in toto ¨ multa iacere toro; [ ]
35 haec habilis breuitate sua est: corrumpor utraque; [ ]
36 conueniunt uoto ¨ longa breuisque meo. [ ]
37 non est culta: subit quid cultae accedere possit; [ ]
38 ornata est: dotes ¨ exhibet ipsa suas. [ ]
39 candida me capiet, capiet me flaua puella; [ ]
40 est etiam in fusco ¨ grata colore uenus. [ ]
41 seu pendent niuea pulli ceruice capilli, [ ]
42 Leda fuit nigra ¨ conspicienda coma; [ ]
43 seu flauent, placuit croceis Aurora capillis: [ ]
44 omnibus historiis ¨ se meus aptat amor. [ ]
45 me noua sollicitat, me tangit serior aetas: [ ]
46 haec melior specie, ¨ moribus illa placet. [ ]
47 denique quas tota quisquam probat Vrbe puellas, [ ]?
48 noster in has omnis ¨ ambitiosus amor. [ ]
5. digt. .
1 Nullus amor tanti est (abeas, pharetrate Cupido), [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.) 12:+
5. digt.
2 ut mihi sint totiens ¨ maxima uota mori. [ ]?
3 uota mori mea sunt, cum te peccasse recordor, [ ]
4 ei mihi, perpetuum ¨ nata puella malum. [ ]
5 non mihi deceptae nudant tua facta tabellae [ ]
6 nec data furtiue ¨ munera crimen habent. [ ]
7 o utinam arguerem sic, ut non uincere possem! [ ]
8 me miserum, quare ¨ tam bona causa mea est? [ ]
9 felix, qui quod amat defendere fortiter audet, [ ]
10 cui sua 'non feci' ¨ dicere amica potest. [ ]
11 ferreus est nimium -que suo fauet ille dolori, [ ]
12 cui petitur uicta ¨ palma cruenta rea. [ ]
13 ipse miser uidi, cum me dormire putares, [ ]
14 sobrius apposito ¨ crimina uestra mero: [ ]
15 multa supercilio uidi uibrante loquentes; [ ]?
16 nutibus in uestris ¨ pars bona uocis erat. [ ]
17 non oculi tacuere tui conscriptaque uino [ ]
18 mensa, nec in digitis ¨ littera nulla fuit. [ ]
19 sermonem agnoui, quod non uideatur, agentem [ ]?

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.) 12:++
5. digt.
20 uerbaque pro certis ¨ iussa ualere notis. [ ]?
21 iamque frequens ierat mensa conuiua relicta; [ ]
22 compositi iuuenes ¨ unus et alter erant: [ ]
23 inproba tum uero iungentes oscula uidi [ ]
24 (illa mihi lingua ¨ nexa fuisse liquet), [ ]
25 qualia non fratri tulerit germana seuero, [ ]?
26 sed tulerit cupido ¨ mollis amica uiro; [ ]
27 qualia credibile est non Phoebo ferre Dianam, [ ]
28 sed Venerem Marti ¨ saepe tulisse suo. [ ]
29 'quid facis?' exclamo 'quo nunc mea gaudia defers? [1]?
30 iniciam dominas ¨ in mea iura manus. [ ]
31 haec tibi sunt mecum, mihi sunt communia tecum: [ ]
32 in bona cur quisquam ¨ tertius ista uenit?' [ ]
33 haec ego, quaeque dolor linguae dictauit; at illi [ ]
34 conscia purpureus ¨ uenit in ora pudor. [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.) 16:00
5. digt.
35 quale coloratum Tithoni coniuge caelum [2]?
36 subrubet, aut sponso ¨ uisa puella nouo; [ ]
37 quale rosae fulgent inter sua lilia mixtae [ ]
38 aut, ubi cantatis, ¨ Luna, laborat equis; [ ]
39 aut quod, ne longis flauescere possit ab annis, [ ]
40 Maeonis Assyrium ¨ femina tinxit ebur: [ ]
41 his erat aut alicui color ille simillimus horum, [ ]
42 et numquam casu ¨ pulchrior illa fuit. [ ]
43 spectabat terram: terram spectare decebat; [ ]
44 maesta erat in uultu: ¨ maesta decenter erat. [ ]
45 sicut erant (et erant culti) laniare capillos [ ]
46 et fuit in teneras ¨ impetus ire genas; [ ]
47 ut faciem uidi, fortes cecidere lacerti: [ ]?
48 defensa est armis ¨ nostra puella suis. [ ]
49 qui modo saeuus eram, supplex ultroque rogaui [ ]
50 oscula ne nobis ¨ deteriora daret. [1]
51 risit et ex animo dedit optima, qualia possent [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.) 16:+
5. digt.
52 excutere irato ¨ tela trisulca Ioui: [1]
53 torqueor infelix, ne tam bona senserit alter, [ ]
54 et uolo non ex hac ¨ illa fuisse nota. [ ]
55 haec quoque, quam docui, multo meliora fuerunt, [ ]
56 et quiddam uisa est ¨ addidicisse noui. [ ]
57 quod nimium placuere, malum est, quod tota labellis [ ]
58 lingua tua est nostris, ¨ nostra recepta tuis. [ ]
59 nec tamen hoc unum doleo, non oscula tantum [2]
60 iuncta queror, quamuis ¨ haec quoque iuncta queror: [ ]
61 illa nisi in lecto nusquam potuere doceri; [ ]
62 nescioquis pretium ¨ grande magister habet. [ ]
6. digt. .
1 Psittacus, Eois imitatrix ales ab Indis, [u]?
2 occidit: exsequias ¨ ite frequenter, aues; [ ]
3 ite, piae uolucres, et plangite pectora pinnis [ ]
4 et rigido teneras ¨ ungue notate genas; [ ]
5 horrida pro maestis lanietur pluma capillis, [ ]
6 pro longa resonent ¨ carmina uestra tuba. [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.) 16:++
6. digt.
7 quod scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni, [ ]
8 expleta est annis ¨ ista querela suis; [ ]
9 alitis in rarae miserum deuertere funus: [ ]
10 magna sed antiqua est ¨ causa doloris Itys. [ ]
11 omnes, quae liquido libratis in aëre cursus, [2]?
12 tu tamen ante alios, ¨ turtur amice, dole. [ ]
13 plena fuit uobis omni concordia uita [ ]
14 et stetit ad finem ¨ longa tenaxque fides. [ ]
15 quod fuit Argolico iuuenis Phoceus Orestae, [ ]
16 hoc tibi, dum licuit, ¨ psittace, turtur erat. [ ]
17 quid tamen ista fides, quid rari forma coloris, [ ]?
18 quid uox mutandis ¨ ingeniosa sonis, [ ]
19 quid iuuat, ut datus es, nostrae placuisse puellae? [ ]
20 infelix auium ¨ gloria nempe iaces. [ ]
21 tu poteras fragiles pinnis hebetare zmaragdos [ ]
22 tincta gerens rubro ¨ Punica rostra croco. [ ]
23 non fuit in terris uocum simulantior ales: [ ]
24 reddebas blaeso ¨ tam bene uerba sono. [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.) 16:+++
6. digt.
25 raptus es inuidia: non tu fera bella mouebas; [ ]
26 garrulus et placidae ¨ pacis amator eras. [ ]
27 ecce, coturnices inter sua proelia uiuunt, [ ]?
28 forsitan et fiant ¨ inde frequenter anus. [ ]
29 plenus eras minimo, nec prae sermonis amore [ ]
30 in multos poteras ¨ ora uacare cibos: [ ]
31 nux erat esca tibi causaeque papauera somni, [ ]
32 pellebatque sitim ¨ simplicis umor aquae. [ ]
33 uiuit edax uultur ducensque per aëra gyros [ ]
34 miluus et pluuiae ¨ graculus auctor aquae; [ ]
35 uiuit et armiferae cornix inuisa Mineruae, [ ]
36 illa quidem saeclis ¨ uix moritura nouem. [ ]
37 occidit ille loquax humanae uocis imago [ ]
38 psittacus, extremo ¨ munus ab orbe datum. [ ]
39 optima prima fere manibus rapiuntur auaris; [ ]
40 implentur numeris ¨ deteriora suis: [ ]
41 tristia Phylacidae Thersites funera uidit [ ]
42 iamque cinis uiuis ¨ fratribus Hector erat. [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.) 20:00
6. digt.
43 quid referam timidae pro te pia uota puellae, [ ]
44 uota procelloso ¨ per mare rapta Noto? [ ]
45 septima lux uenit non exhibitura sequentem, [ ]
46 et stabat uacuo ¨ iam tibi Parca colo; [ ]
47 nec tamen ignauo stupuerunt uerba palato: [ ]?
48 clamauit moriens ¨ lingua 'Corinna, uale.' [ ]
49 colle sub Elysio nigra nemus ilice frondet [ ]
50 udaque perpetuo ¨ gramine terra uiret. [ ]
51 si qua fides dubiis, uolucrum locus ille piarum [ ]
52 dicitur, obscenae ¨ quo prohibentur aues: [ ]
53 illic innocui late pascuntur olores [ ]?
54 et uiuax phoenix, ¨ unica semper auis; [ ]
55 explicat ipsa suas ales Iunonia pinnas, [ ]?
56 oscula dat cupido ¨ blanda columba mari. [ ]
57 psittacus has inter nemorali sede receptus [2]
58 conuertit uolucres ¨ in sua uerba pias. [ ]
59 ossa tegit tumulus, tumulus pro corpore magnus, [ ]
60 quo lapis exiguus ¨ par sibi carmen habet: [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.) 20:+
6. digt.
61 COLLIGOR EX IPSO DOMINAE PLACVISSE SEPVLCRO. [ ]
62 ORA FVERE MIHI ¨ PLVS AVE DOCTA LOQVI. [ ]

risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile

Prossimo file n. 116
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte 2,7 til 13 [Amores]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O24 LatinaLectio!

Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
1. til 6. digt.
 31               ut taceam de me,   qui causa tangor ab omni,             [ ]?
  3            uota mori mea sunt,   cum te peccasse recordor,             [ ]
 19       quid iuuat, ut datus es,   nostrae placuisse puellae?            [ ]
1. til 6. digt.
 13        siue procax aliqua est,   capior quia rustica non est           [ ]
1. til 6. digt.
 26             quaesieris, nec tu   ¨ curua theatra time.                 [ ]
 28            tam doctas quis non   ¨ possit amare manus?                 [ ]
 54             et uolo non ex hac   ¨ illa fuisse nota.                   [ ]