Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 37 - FA1-OVID Prossimo file n. 141
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb) 0:00
2. BF 3. CC 4. DC ..
295 Quis vetat et stellas, ut quaeque oriturque caditque, [ ]
296 dicere? promissi ¨ pars fuit ista mei. [ ]
297 felices animae, quibus haec cognoscere primis [1]
298 inque domus superas ¨ scandere cura fuit! [ ]
299 credibile est illos pariter vitiisque locisque [ ]
300 altius humanis ¨ exeruisse caput. [ ]
301 non Venus et vinum sublimia pectora fregit [ ]
302 officiumque fori ¨ militiaeve labor; [ ]
303 nec levis ambitio perfusaque gloria fuco [ ]
304 magnarumque fames ¨ sollicitavit opum. [ ]
305 admovere oculis distantia sidera nostris [1]
306 aetheraque ingenio ¨ supposuere suo. [ ]
307 sic petitur caelum: non ut ferat Ossan Olympus, [ ]
308 summaque Peliacus ¨ sidera tangat apex. [ ]
309 nos quoque sub ducibus caelum metabimur illis [ ]
310 ponemusque suos ¨ ad vaga signa dies. [ ]
311 Ergo ubi nox aderit venturis tertia Nonis, [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb) 0:+
312 sparsaque caelesti ¨ rore madebit humus, [ ]
313 octipedis frustra quaerentur brachia Cancri: [ ]
314 praeceps occiduas ¨ ille subibit aquas. [ ]
315 Institerint Nonae, missi tibi nubibus atris [ ]
316 signa dabunt imbres ¨ exoriente Lyra. [ ]
5. E NON . F 6. FF 7. GC 8. HC 9. A AGON ..
317 Quattuor adde dies ductos ex ordine Nonis, [ ]
318 Ianus Agonali ¨ luce piandus erit. [1]
319 nominis esse potest succinctus causa minister, [ ]
320 hostia caelitibus ¨ quo feriente cadit, [ ]
321 qui calido strictos tincturus sanguine cultros [ ]
322 semper 'agone,' rogat, ¨ nec nisi iussus agit. [ ]
323 pars, quia non veniant pecudes, sed agantur, ab actu [ ]
324 nomen Agonalem ¨ credit habere diem. [1]
325 pars putat hoc festum priscis Agnalia dictum, [ ]
326 una sit ut proprio ¨ littera dempta loco. [ ]
327 an, quia praevisos in aqua timet hostia cultros, [ ]?
328 a pecoris lux est ¨ ipsa notata metu? [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb) 0:++
329 fas etiam fieri solitis aetate priorum [ ]
330 nomina de ludis ¨ Graeca tulisse diem. [1]
331 et pecus antiquus dicebat agonia sermo; [2]
332 veraque iudicio est ¨ ultima causa meo. [ ]
333 utque ea non certa est, ita rex placare sacrorum [ ]
334 numina lanigerae ¨ coniuge debet ovis. [ ]
335 victima, quae dextra cecidit victrice, vocatur; [ ]
336 hostibus a domitis ¨ hostia nomen habet. [ ]
337 ante, deos homini quod conciliare valeret, [ ]
338 far erat et puri ¨ lucida mica salis. [ ]
339 nondum pertulerat lacrimatas cortice murras [ ]
340 acta per aequoreas ¨ hospita navis aquas, [ ]
341 tura nec Euphrates nec miserat India costum, [ ]
342 nec fuerant rubri ¨ cognita fila croci. [ ]
343 ara dabat fumos herbis contenta Sabinis [ ]
344 et non exiguo ¨ laurus adusta sono. [ ]
345 si quis erat, factis prati de flore coronis [ ]?
346 qui posset violas ¨ addere, dives erat. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb) 4:00
347 hic, qui nunc aperit percussi viscera tauri, [ ]
348 in sacris nullum ¨ culter habebat opus. [ ]
349 prima Ceres avidae gavisa est sanguine porcae [ ]
350 ulta suas merita ¨ caede nocentis opes; [ ]
351 nam sata vere novo teneris lactentia sulcis [ ]
352 eruta saetigerae ¨ comperit ore suis. [ ]
353 sus dederat poenas: exemplo territus huius [ ]
354 palmite debueras ¨ abstinuisse, caper. [ ]
355 quem spectans aliquis dentes in vite prementem [ ]
356 talia non tacito ¨ dicta dolore dedit: [ ]
357 'rode, caper, vitem! tamen hinc, cum stabis ad aram, [ ]
358 in tua quod spargi ¨ cornua possit, erit.' [ ]
359 verba fides sequitur: noxae tibi deditus hostis [ ]
360 spargitur adfuso ¨ cornua, Bacche, mero. [ ]
361 culpa sui nocuit, nocuit quoque culpa capellae: [ ]
362 quid bos, quid placidae ¨ commeruistis oves? [ ]
363 flebat Aristaeus, quod apes cum stirpe necatas [ ]
364 viderat inceptos ¨ destituisse favos. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb) 4:+
365 caerula quem genetrix aegre solata dolentem [ ]?
366 addidit haec dictis ¨ ultima verba suis: [ ]
367 'siste, puer, lacrimas! Proteus tua damna levabit, [ ]
368 quoque modo repares ¨ quae periere, dabit. [ ]
369 decipiat ne te versis tamen ille figuris, [ ]?
370 impediant geminas ¨ vincula firma manus.' [ ]
371 pervenit ad vatem iuvenis resolutaque somno [ ]
372 alligat aequorei ¨ brachia capta senis. [ ]
373 ille sua faciem transformis adulterat arte: [ ]
374 mox domitus vinclis ¨ in sua membra redit, [ ]
375 oraque caerulea tollens rorantia barba, [ ]
376 'qua' dixit 'repares ¨ arte, requiris, apes? [ ]
377 obrue mactati corpus tellure iuvenci: [ ]
378 quod petis a nobis, ¨ obrutus ille dabit.' [1]
379 iussa facit pastor: fervent examina putri [ ]
380 de bove: mille animas ¨ una necata dedit. [ ]
381 poscit ovem fatum: verbenas improba carpsit, [ ]?
382 quas pia dis ruris ¨ ferre solebat anus. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb) 4:++
383 quid tuti superest, animam cum ponat in aris [1]
384 lanigerumque pecus ¨ ruricolaeque boves? [ ]
385 placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum, [ ]
386 ne detur celeri ¨ victima tarda deo. [ ]
387 quod semel est triplici pro virgine caesa Dianae, [ ]?
388 nunc quoque pro nulla ¨ virgine cerva cadit. [ ]
389 exta canum vidi Triviae libare Sapaeos, [ ]
390 et quicumque tuas ¨ accolit, Haeme, nives. [ ]
391 caeditur et rigido custodi ruris asellus; [ ]?
392 causa pudenda quidem, ¨ sed tamen apta deo [ ]
393 festa corymbiferi celebrabas, Graecia, Bacchi, [ ]
394 tertia quae solito ¨ tempore bruma refert. [ ]
395 di quoque cultores in idem venere Lyaei, [ ]?
396 et quicumque iocis ¨ non alienus erat, [ ]
397 Panes et in Venerem Satyrorum prona iuventus, [ ]
398 quaeque colunt amnes ¨ solaque rura deae. [ ]
399 venerat et senior pando Silenus asello, [ ]?
400 quique ruber pavidas ¨ inguine terret aves, [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb) 8:00
401 dulcia qui dignum nemus in convivia nacti [ ]
402 gramine vestitis ¨ accubuere toris. [ ]
403 vina dabat Liber, tulerat sibi quisque coronam, [ ]
404 miscendas large ¨ rivus agebat aquas. [ ]
405 Naides effusis aliae sine pectinis usu, [ ]?
406 pars aderant positis ¨ arte manuque comis: [ ]
407 illa super suras tunicam collecta ministrat, [ ]
408 altera dissuto ¨ pectus aperta sinu: [ ]
409 exserit haec humerum, vestem trahit illa per herbas, [ ]
410 impediunt teneros ¨ vincula nulla pedes. [ ]
411 hinc aliae Satyris incendia mitia praebent, [ ]
412 pars tibi, qui pinu ¨ tempora nexa geris. [1]
413 te quoque, inextinctae Silene libidinis, urunt: [2]
414 nequitia est, quae te ¨ non sinit esse senem. [ ]
415 at ruber, hortorum decus et tutela, Priapus [ ]
416 omnibus ex illis ¨ Lotide captus erat: [ ]
417 hanc cupit, hanc optat, sola suspirat in illa, [ ]
418 signaque dat nutu, ¨ sollicitatque notis. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb) 8:+
419 fastus inest pulchris, sequiturque superbia formam: [ ]
420 irrisum voltu ¨ despicit illa suo. [ ]
421 nox erat, et vino somnum faciente iacebant [ ]?
422 corpora diversis ¨ victa sopore locis. [ ]
423 Lotis in herbosa sub acernis ultima ramis, [ ]?
424 sicut erat lusu ¨ fessa, quievit humo. [ ]
425 surgit amans animam -que tenens vestigia furtim [ ]
426 suspenso digitis ¨ fert taciturna gradu. [ ]
427 ut tetigit niveae secreta cubilia nymphae, [2]
428 ipsa sui flatus ¨ ne sonet aura, cavet. [ ]
429 et iam finitima corpus librabat in herba: [ ]
430 illa tamen multi ¨ plena soporis erat. [ ]
431 gaudet et, a pedibus tracto velamine, vota [ ]?
432 ad sua felici ¨ coeperat ire via. [ ]
433 ecce rudens rauco Sileni vector asellus [ ]?
434 intempestivos ¨ edidit ore sonos. [ ]
435 territa consurgit nymphe manibusque Priapum [ ]
436 reicit et fugiens ¨ concitat omne nemus; [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb) 8:++
437 at deus obscena nimium quoque parte paratus [ ]?
438 omnibus ad lunae ¨ lumina risus erat. [ ]
439 morte dedit poenas auctor clamoris, et haec est [ ]
440 Hellespontiaco ¨ victima grata deo. [ ]
441 intactae fueratis aves, solacia ruris, [ ]
442 adsuetum silvis ¨ innocuumque genus, [ ]
443 quae facitis nidos et plumis ova fovetis [ ]?
444 et facili dulces ¨ editis ore modos; [ ]
445 sed nil ista iuvant, quia linguae crimen habetis, [ ]
446 dique putant mentes ¨ vos aperire suas. [ ]
447 nec tamen hoc falsum: nam, dis ut proxima quaeque, [ ]
448 nunc penna veras, ¨ nunc datis ore notas. [ ]
449 tuta diu volucrum proles tum denique caesa est, [ ]
450 iuveruntque deos ¨ indicis exta sui. [ ]
451 ergo saepe suo coniunx abducta marito [ ]
452 uritur Idaliis ¨ alba columba focis; [ ]
453 nec defensa iuvant Capitolia, quo minus anser [ ]
454 det iecur in lances, ¨ Inachi lauta, tuas; [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb) 12:00
455 nocte deae Nocti cristatus caeditur ales, [ ]
456 quod tepidum vigili ¨ provocet ore diem. [ ]
457 Interea Delphin clarum super aequora sidus [ ]
458 tollitur et patriis ¨ exerit ora vadis. [ ]
10. B EN ..
459 Postera lux hiemem medio discrimine signat, [ ]
460 aequaque praeteritae, ¨ quae superabit, erit. [ ]
11. C CAR . NP 12. DC ..
461 Proxima prospiciet Tithono Aurora relicto [ ]
462 Arcadiae sacrum ¨ pontificale deae. [ ]
463 te quoque lux eadem, Turni soror, aede recepit, [ ]
464 hic ubi Virginea ¨ Campus obitur aqua. [ ]
465 unde petam causas horum moremque sacrorum? [ ]?
466 diriget in medio ¨ quis mea vela freto? [ ]
467 ipsa mone, quae nomen habes a carmine ductum, [ ]?
468 propositoque fave, ¨ ne tuus erret honor. [ ]
469 orta prior luna (de se si creditur ipsi) [ ]?
470 a magno tellus ¨ Arcade nomen habet. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb) 12:+
471 hic fuit Euander, qui, quamquam clarus utroque, [ ]
472 nobilior sacrae ¨ sanguine matris erat; [ ]?
473 quae simul aetherios animo conceperat ignes, [ ]
474 ore dabat pleno ¨ carmina vera dei. [ ]
475 dixerat haec nato motus instare sibique, [1]
476 multaque praeterea ¨ tempore nacta fidem. [ ]
477 nam iuvenis nimium vera cum matre fugatus [ ]
478 deserit Arcadiam ¨ Parrhasiumque larem. [ ]
479 cui genetrix flenti 'fortuna viriliter' inquit [ ]
480 '(siste, precor, lacrimas) ¨ ista ferenda tibi est. [ ]
481 sic erat in fatis; nec te tua culpa fugavit, [ ]
482 sed deus; offenso ¨ pulsus es urbe deo. [ ]
483 non meriti poenam pateris, sed numinis iram: [ ]
484 est aliquid magnis ¨ crimen abesse malis. [ ]
485 conscia mens ut cui -que sua est, ita concipit intra [ ]
486 pectora pro facto ¨ spemque metumque suo. [ ]
487 nec tamen ut primus maere mala talia passus: [ ]
488 obruit ingentes ¨ ista procella viros. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb) 12:++
489 passus idem est, Tyriis qui quondam pulsus ab oris [ ]
490 Cadmus in Aonia ¨ constitit exul humo: [ ]
491 passus idem Tydeus et idem Pagasaeus Iason, [ ]
492 et quos praeterea ¨ longa referre mora est. [ ]
493 omne solum forti patria est, ut piscibus aequor, [ ]
494 ut volucri, vacuo ¨ quicquid in orbe patet. [ ]
495 nec fera tempestas toto tamen horret in anno: [1]
496 et tibi (crede mihi) ¨ tempora veris erunt.' [ ]
497 vocibus Euander firmata mente parentis [ ]?
498 nave secat fluctus ¨ Hesperiamque tenet. [ ]
499 iamque ratem doctae monitu Carmentis in amnem [ ]
500 egerat et Tuscis ¨ obvius ibat aquis: [ ]
501 fluminis illa latus, cui sunt vada iuncta Tarenti, [ ]
502 aspicit et sparsas ¨ per loca sola casas; [ ]
503 utque erat, immissis puppem stetit ante capillis [ ]
504 continuitque manum ¨ torva regentis iter, [ ]
505 et procul in dextram tendens sua bracchia ripam [ ]
506 pinea non sano ¨ ter pede texta ferit; [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb) 16:00
507 neve daret saltum properans insistere terrae, [ ]
508 vix est Euandri ¨ vixque retenta manu. [ ]
509 'di'que 'petitorum' dixit 'salvete locorum, [2]
510 tuque novos caelo ¨ terra datura deos, [ ]
511 fluminaque et fontes, quibus utitur hospita tellus, [ ]
512 et nemorum nymphae ¨ Naiadumque chori! [ ]
513 este bonis avibus visi natoque mihique, [ ]?
514 ripaque felici ¨ tacta sit ista pede! [1]
515 fallor, an hi fient ingentia moenia colles, [u]
516 iuraque ab hac terra ¨ cetera terra petet? [ ]
517 montibus his olim totus promittitur orbis: [2]
518 quis tantum fati ¨ credat habere locum? [ ]
519 et iam Dardaniae tangent haec litora pinus: [ ]
520 hic quoque causa novi ¨ femina Martis erit. [ ]
521 care nepos, Palla, funesta quid induis arma? [ ]?
522 indue! non humili ¨ vindice caesus eris. [ ]
523 victa tamen vinces eversaque, Troia, resurges: [ ]?
524 obruet hostiles ¨ ista ruina domos. [ ]?
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb) 16:+
525 urite victrices Neptunia Pergama flammae! [ ]
526 num minus hic toto est ¨ altior orbe cinis? [ ]
527 iam pius Aeneas sacra et, sacra altera, patrem [ ]
528 adferet: Iliacos ¨ accipe, Vesta, deos! [ ]
529 tempus erit, cum vos orbemque tuebitur idem, [ ]
530 et fient ipso ¨ sacra colente deo, [ ]
531 et penes Augustos patriae tutela manebit: [ ]
532 hanc fas imperii ¨ frena tenere domum. [ ]
533 inde nepos natusque dei, licet ipse recuset, [ ]
534 pondera caelesti ¨ mente paterna feret; [ ]
535 utque ego perpetuis olim sacrabor in aris, [ ]?
536 sic Augusta novum ¨ Iulia numen erit.' [ ]
537 talibus ut dictis nostros descendit in annos, [ ]
538 substitit in medios ¨ praescia lingua sonos. [ ]
539 puppibus egressus Latia stetit exul in herba, [ ]
540 felix, exilium ¨ cui locus ille fuit! [ ]
541 nec mora longa fuit: stabant nova tecta, neque alter [ ]
542 montibus Ausoniis ¨ Arcade maior erat. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb) 16:++
543 ecce boves illuc Erytheidas applicat heros [ ]
544 emensus longi ¨ claviger orbis iter; [ ]
545 dumque huic hospitium domus est Tegeaea, vagantur [ ]
546 incustoditae ¨ lata per arva boves. [ ]
547 mane erat: excussus somno Tirynthius actor [ ]?
548 de numero tauros ¨ sentit abesse duos. [ ]
549 nulla videt quaerens taciti vestigia furti: [ ]
550 traxerat aversos ¨ Cacus in antra ferox, [ ]
551 Cacus, Aventinae timor atque infamia silvae, [ ]
552 non leve finitimis ¨ hospitibusque malum. [ ]
553 dira viro facies, vires pro corpore, corpus [ ]
554 grande: pater monstri ¨ Mulciber huius erat: [ ]
555 proque domo longis spelunca recessibus ingens, [ ]
556 abdita, vix ipsis ¨ invenienda feris. [ ]
557 ora super postes adfixaque brachia pendent, [ ]
558 squalidaque humanis ¨ ossibus albet humus. [1]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb) 20:00
559 servata male parte boum Iove natus abibat: [ ]?
560 mugitum rauco ¨ furta dedere sono. [ ]
561 'accipio revocamen' ait, vocemque secutus [ ]
562 impia per silvas ¨ ultor ad antra venit. [ ]
563 ille aditum fracti praestruxerat obice montis; [ ]
564 vix iuga movissent ¨ quinque bis illud opus. [ ]
565 nititur hic humeris (caelum quoque sederat illis) [ ]
566 et vastum motu ¨ conlabefactat onus. [ ]
567 quod simul eversum est, fragor aethera terruit ipsum [ ]
568 ictaque subsedit ¨ pondere molis humus. [ ]
569 prima movet Cacus collata proelia dextra [ ]?
570 remque ferox saxis ¨ stipitibusque gerit. [ ]
571 quis ubi nil agitur, patrias male fortis ad artes [ ]
572 confugit et flammas ¨ ore sonante vomit; [ ]
573 quas quotiens proflat, spirare Typhoëa credas [2]
574 et rapidum Aetnaeo ¨ fulgur ab igne iaci. [ ]
575 occupat Alcides, adductaque clava trinodis [ ]?
576 ter quater adverso ¨ sedit in ore viri. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb) 20:+
577 ille cadit mixtosque vomit cum sanguine fumos [ ]
578 et lato moriens ¨ pectore plangit humum. [ ]
579 immolat ex illis taurum tibi, Iuppiter, unum [ ]
580 victor et Euandrum ¨ ruricolasque vocat, [ ]
581 constituitque sibi, quae Maxima dicitur, aram, [ ]
582 hic ubi pars urbis ¨ de bove nomen habet. [ ]
583 nec tacet Euandri mater prope tempus adesse, [1]
584 Hercule quo tellus ¨ sit satis usa suo, [ ]
585 at felix vates, ut dis gratissima vixit, [ ]
586 possidet hunc Iani ¨ sic dea mense diem. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 141
Publius Ovidius Naso: Kalenderen 1,587-724 [Fasti]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
1. bog.
529 tempus erit, cum vos orbemque tuebitur idem, [ ]
1. bog.
439 morte dedit poenas auctor clamoris, et haec est [ ]
1. bog.
453 nec defensa iuvant Capitolia, quo minus anser [ ]
1. bog.
328 a pecoris lux est ¨ ipsa notata metu? [ ]
414 nequitia est, quae te ¨ non sinit esse senem. [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede