File n. 141 – 11:04 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 142
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 141 Publius Ovidius Naso: Kalenderen 1,587-724 [Fasti]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb)
13. E EID . NP  14. F EN DIES VITIOS EX S C                                  ..
587                Idibus in magni   castus Iovis aede sacerdos            [ ]
588              semimaris flammis   ¨ viscera libat ovis;                 [ ]
589           redditaque est omnis   populo provincia nostro,              [1]
590                et tuus Augusto   ¨ nomine dictus avus.                 [ ]
591             perlege dispositas   generosa per atria ceras:             [ ]
592              contigerunt nulli   ¨ nomina tanta viro.                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb)
593                Africa victorem   de se vocat, alter Isauras            [1]
594             aut Cretum domitas   ¨ testificatur opes;                  [ ]?
595          hunc Numidae faciunt,   illum Messana superbum,               [ ]
596                 ille Numantina   ¨ traxit ab urbe notam,               [ ]
597           et mortem et   nomen Druso   Germania fecit -                [ ]
598             me miserum, virtus   ¨ quam brevis illa fuit!              [ ]
599             si petat a victis,   tot sumat nomina Caesar,              [ ]
600             quot numero gentes   ¨ maximus orbis habet.                [ ]
601                ex uno   quidam celebres   aut torquis adempti          [ ]?
602              aut corvi titulos   ¨ auxiliaris habent.                  [ ]
603            Magne, tuum   nomen rerum est   mensura tuarum:             [ ]
604              sed qui te vicit,   ¨ nomine maior erat.                  [ ]
605         nec gradus est   supra Fabios   cognominis ullus:              [ ]
606             illa domus meritis   ¨ Maxima dicta suis.                  [ ]
607              sed tamen humanis   celebrantur honoribus omnes:          [2]
608               hic socium summo   ¨ cum Iove nomen habet.               [ ]
609          sancta vocant   augusta patres,   augusta vocantur            [ ]
610              templa sacerdotum   ¨ rite dicata manu;                   [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb)
611              huius et augurium   dependet origine verbi,               [ ]
612              et quodcumque sua   ¨ Iuppiter auget ope.                 [ ]
613                augeat imperium   nostri ducis, augeat annos,           [ ]
614            protegat et vestras   ¨ querna corona fores,                [ ]?
615             auspicibusque deis   tanti cognominis heres                [ ]
616               omine suscipiat,   ¨ quo pater, orbis onus!              [ ]
15. G CAR                                                                    ..
617              Respiciet   Titan actas   ubi tertius Idus                [ ]?
618               fient Parrhasiae   ¨ sacra relata deae.                  [ ]
619             Nam prius Ausonias   matres carpenta vehebant              [ ]
620        (haec quoque ab Euandri   ¨ dicta parente reor);                [ ]
621            mox honor eripitur,   matronaque destinat omnis             [2]
622                 ingratos nulla   ¨ prole novare viros,                 [ ]
623             neve daret partus,   ictu temeraria caeco                  [ ]
624            visceribus crescens   ¨ excutiebat onus.                    [ ]
625             corripuisse patres   ausas immitia nuptas,                 [ ]
626              ius tamen ereptum   ¨ restituisse ferunt;                 [ ]
627           binaque nunc pariter   Tegeaeae sacra parenti                [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb)
628               pro pueris fieri   ¨ virginibusque iubent.               [ ]
629               scortea non illi   fas est inferre sacello,              [ ]
630               ne violent puros   ¨ exanimata focos.                    [ ]
631          siquis amas   veteres ritus,   adsiste precanti:              [ ]
632               nomina percipies   ¨ non tibi nota prius.                [ ]
633               Porrima placatur   Postvertaque, sive sorores            [2]
634            sive fugae comites,   ¨ Maenali diva, tuae:                 [ ]
635             altera, quod porro   fuerat, cecinisse putatur,            [ ]
636               altera, venturum   ¨ postmodo quicquid erat.             [ ]
16. HC                                                                       ..
637              Candida, te niveo   posuit lux proxima templo,            [ ]
638              qua fert sublimes   ¨ alta Moneta gradus:                 [ ]
639           nunc bene prospicies   Latiam, Concordia, turbam,            [ ]
640               nunc te sacratae   ¨ constituere manus.                  [ ]
641                Furius antiquam   populi superator Etrusci              [ ]
642                voverat et voti   ¨ solverat ille fidem.                [ ]
643       causa, quod a   patribus sumptis   secesserat armis              [ ]
644           volgus, et ipsa suas   ¨ Roma timebat opes.                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb)
645           causa recens melior:   passos Germania crines                [ ]
646            porrigit auspiciis,   ¨ dux venerande, tuis;                [ ]
647               inde triumphatae   libasti munera gentis                 [ ]
648             templaque fecisti,   ¨ quam colis ipse, deae.              [ ]
649            hanc tua constituit   genetrix et rebus et ara,             [ ]
650                sola toro magni   ¨ digna reperta Iovis.                [ ]
17. AC  18. BC  19. CC  20. DC  21. EC  22. FC  23.  GC                      ..
651          Haec ubi transierint,   Capricorno, Phoebe, relicto           [ ]
652             per iuvenis curres   ¨ signa gerentis aquam.               [ ]
653           Septimus hinc oriens   cum se demiserit undis,               [ ]?
654                  fulgebit toto   ¨ iam Lyra nulla polo.                [ ]
655            Sidere ab hoc ignis   venienti nocte, Leonis                [ ]
656             qui micat in medio   ¨ pectore, mersus erit.               [ ]
24. HC  25. AC  26. BC                                                       ..
657              Ter quater evolvi   signantes tempora fastos,             [ ]
658              nec Sementiva est   ¨ ulla reperta dies:                  [ ]
659         cum mihi (sensit enim)   'lux haec indicitur,' inquit          [ ]
660           Musa, 'quid a fastis   ¨ non stata sacra petis?              [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb)
661             utque dies   incerta sacro,   sic tempora certa:           [ ]
662               seminibus iactis   ¨ est ubi fetus ager.'                [ ]?
663                 state coronati   plenum ad praesaepe iuvenci:          [2]?
664             cum tepido vestrum   ¨ vere redibit opus.                  [ ]
665              rusticus emeritum   palo suspendat aratrum:               [ ]
666                omne reformidat   ¨ frigida volnus humus.               [ ]
667             vilice, da requiem   terrae semente peracta;               [ ]
668             da requiem, terram   ¨ qui coluere, viris.                 [ ]
669             pagus agat festum:   pagum lustrate, coloni,               [ ]
670                et date paganis   ¨ annua liba focis.                   [1]
671             placentur   frugum matres,   Tellusque Ceresque,           [ ]
672             farre suo gravidae   ¨ visceribusque suis.                 [ ]
673               officium   commune Ceres   et Terra tuentur:             [ ]
674            haec praebet causam   ¨ frugibus, illa locum.               [ ]
675             'consortes operis,   per quas correcta vetustas            [ ]
676      quernaque glans victa est   ¨ utiliore cibo,                      [ ]
677              frugibus immensis   avidos satiate colonos,               [ ]
678              ut capiant cultus   ¨ praemia digna sui.                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb)
679             vos date perpetuos   teneris sementibus auctus,            [ ]
680           nec nova per gelidas   ¨ herba sit usta nives.               [ ]
681          cum serimus,   caelum ventis   aperite serenis;               [ ]
682            cum latet, aetheria   ¨ spargite semen aqua.                [ ]
683             neve graves cultis   Cerialia rura, cavete,                [ ]
684                 agmine laesuro   ¨ depopulentur aves.                  [ ]
685          vos quoque, formicae,   subiectis parcite granis:             [ ]
686            post messem praedae   ¨ copia maior erit.                   [ ]
687              interea   crescat scabrae   robiginis expers,             [ ]
688                nec vitio caeli   ¨ palleat aegra seges,                [ ]
689              et neque deficiat   macie neque pinguior aequo            [ ]
690                divitiis pereat   ¨ luxuriosa suis.                     [ ]
691            et careant   loliis oculos   vitiantibus agri,              [ ]
692             nec sterilis culto   ¨ surgat avena solo.                  [ ]
693                triticeos fetus   passuraque farra bis ignem            [ ]
694              hordeaque ingenti   ¨ fenore reddat ager!'                [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb)
695            haec ego pro vobis,   haec vos optate coloni,               [2]
696              efficiatque ratas   ¨ utraque diva preces.                [ ]
697              bella diu   tenuere viros:   erat aptior ensis            [ ]
698                vomere, cedebat   ¨ taurus arator equo;                 [1]
699             sarcula cessabant,   versique in pila ligones,             [ ]
700             factaque de rastri   ¨ pondere cassis erat.                [ ]
701               gratia dis domui  -que tuae; religata catenis            [ ]
702               iampridem vestro   ¨ sub pede bella iacent.              [ ]
703           sub iuga bos veniat,   sub terras semen aratas:              [ ]
704            pax Cererem nutrit,   ¨ pacis alumna Ceres.                 [ ]
27. CC  28. DC  29. EC                                                       ..
705               At quae venturas   praecedit sexta Kalendas,             [ ]
706               hac sunt Ledaeis   ¨ templa dicata deis:                 [ ]
707            fratribus illa deis   fratres de gente deorum               [ ]
708                 circa Iuturnae   ¨ composuere lacus.                   [ ]
30.  FNP  31. GC                                                             ..
709               Ipsum nos carmen   deduxit Pacis ad aram.                [ ]
710             haec erit a mensis   ¨ fine secunda dies.                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb)
711             frondibus Actiacis   comptos redimita capillos,            [ ]
712              Pax, ades et toto   ¨ mitis in orbe mane.                 [ ]
713             dum desint hostes,   desit quoque causa triumphi:          [ ]
714               tu ducibus bello   ¨ gloria maior eris.                  [ ]
715              sola gerat miles,   quibus arma coerceat, arma,           [ ]
716               canteturque fera   ¨ nil nisi pompa tuba.                [ ]
717               horreat Aeneadas   et primus et ultimus orbis:           [ ]
718             si qua parum Romam   ¨ terra timebat, amet.                [ ]
719              tura, sacerdotes,   pacalibus addite flammis,             [1]
720               albaque percussa   ¨ victima fronte cadat,               [ ]
721       utque domus,   quae praestat eam,   cum pace perennet            [ ]
722               ad pia propensos   ¨ vota rogate deos.                   [ ]
723              sed iam prima mei   pars est exacta laboris,              [ ]
724               cumque suo finem   ¨ mense libellus habet.               [ ]
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 142
Publius Ovidius Naso: Kalenderen 2,1-242 [Fasti]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: