File n. 143 – 17:26 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 144
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 143 Publius Ovidius Naso: Kalenderen 2,243-474 [Fasti]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb)                            0:00
14. EN                                                                       ..
243                Continuata loco   tria sidera, Corvus et Anguis         [ ]
244               et medius Crater   ¨ inter utrumque iacet.               [ ]
245            Idibus illa latent,   oriuntur nocte sequenti.              [ ]
246        quae tibi cur tria sint   ¨ tam sociata, canam.                 [ ]
247           forte Iovi   Phoebus festum   sollemne parabat               [ ]
248             (non faciet longas   ¨ fabula nostra moras):               [ ]
249          'i, mea' dixit 'avis,   ne quid pia sacra moretur,            [ ]
250                et tenuem vivis   ¨ fontibus adfer aquam.'              [ ]
251               corvus inauratum   pedibus cratera recurvis              [ ]
252               tollit et aërium   ¨ pervolat altus iter.                [ ]
253           stabat adhuc   duris ficus   densissima pomis:               [ ]
254            temptat eam rostro;   ¨ non erat apta legi.                 [ ]
255                inmemor imperii   sedisse sub arbore fertur,            [ ]?
256              dum fierent tarda   ¨ dulcia poma mora.                   [ ]
257          iamque satur   nigris longum   rapit unguibus hydrum          [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb)
258            ad dominumque redit   ¨ fictaque verba refert:              [ ]
259         'hic mihi causa morae,   vivarum obsessor aquarum:             [ ]
260              hic tenuit fontes   ¨ officiumque meum.'                  [ ]
261            'addis' ait 'culpae   mendacia,' Phoebus 'et audes          [ ]
262               fatidicum verbis   ¨ fallere velle deum?                 [ ]
263           at tibi, dum lactens   haerebit in arbore ficus,             [ ]
264               de nullo gelidae   ¨ fonte bibentur aquae.'              [ ]
265              dixit, et antiqui   monumenta perennia facti,             [ ]?
266           Anguis, Avis, Crater   ¨ sidera iuncta micant.               [ ]
15. F LVPER . NP                                                             ..
267               Tertia post Idus   nudos aurora Lupercos                 [ ]
268              aspicit, et Fauni   ¨ sacra bicornis eunt.                [ ]
269              dicite, Pierides,   sacrorum quae sit origo,              [ ]
270              attigerint Latias   ¨ unde petita domos.                  [ ]
271            Pana deum   pecoris veteres   coluisse feruntur             [ ]
272              Arcades: Arcadiis   ¨ plurimus ille iugis.                [ ]
273            testis erit Pholoë,   testes Stymphalides undae,            [ ]
274             quique citis Ladon   ¨ in mare currit aquis,               [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb)
275              cinctaque pinetis   nemoris iuga Nonacrini,               [u]
276                altaque Cyllene   ¨ Parrhasiaeque nives.                [ ]
277              Pan erat armenti,   Pan illic numen equarum;              [ ]?
278             munus ob incolumes   ¨ ille ferebat oves.                  [ ]
279             transtulit Euander   silvestria numina secum;              [ ]
280        hic, ubi nunc urbs est,   ¨ tum locus urbis erat.               [ ]
281             inde deum colimus,   devectaque sacra Pelasgis             [ ]
282            flamen adhuc prisco   ¨ more Dialis obit.                   [ ]
283            cur igitur currant,   et cur (sic currere mos est)          [ ]
284             nuda ferant posita   ¨ corpora veste, rogas?               [ ]
285                ipse deus velox   discurrere gaudet in altis            [ ]
286            montibus et subitas   ¨ concipit ipse fugas;                [ ]
287              ipse deus   nudus nudos   iubet ire ministros,            [ ]
288            nec satis ad cursus   ¨ commoda vestis erat.                [ ]
289           ante Iovem   genitum terras   habuisse feruntur              [ ]
290               Arcades, et luna   ¨ gens prior illa fuit.               [ ]
291            vita feris similis,   nullos agitata per usus:              [ ]
292             artis adhuc expers   ¨ et rude volgus erat.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb)                            4:00
293          pro domibus   frondes norant,   pro frugibus herbas,          [ ]
294             nectar erat palmis   ¨ hausta duabus aqua.                 [ ]
295               nullus anhelabat   sub adunco vomere taurus,             [2]
296              nulla sub imperio   ¨ terra colentis erat:                [ ]
297          nullus adhuc   erat usus equi,   se quisque ferebat:          [3]?
298                 ibat ovis lana   ¨ corpus amicta sua.                  [ ]
299              sub Iove durabant   et corpora nuda gerebant              [2]
300            docta graves imbres   ¨ et tolerare Notos.                  [ ]
301            nunc quoque detecti   referunt monumenta vetusti            [ ]
302              moris et antiquas   ¨ testificantur opes.                 [ ]
303              sed cur praecipue   fugiat velamina Faunus,               [ ]
304               traditur antiqui   ¨ fabula plena ioci.                  [ ]
305          forte comes   dominae iuvenis   Tirynthius ibat:              [ ]
306               vidit ab excelso   ¨ Faunus utrumque iugo.               [ ]
307             vidit et incaluit,   'montana'que 'numina,' dixit          [ ]
308        'nil mihi vobiscum est:   ¨ hic meus ardor erit.'               [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb)
309                  ibat odoratis   humeros perfusa capillis              [2]?
310                 Maeonis aurato   ¨ conspicienda sinu:                  [ ]
311                aurea pellebant   tepidos umbracula soles,              [ ]
312           quae tamen Herculeae   ¨ sustinuere manus.                   [ ]
313          iam Bacchi   nemus et Tmoli   vineta tenebat,                 [1]
314              Hesperos et fusco   ¨ roscidus ibat equo.                 [ ]
315              antra subit tofis   laqueata et pumice vivo;              [ ]
316              garrulus in primo   ¨ limine rivus erat.                  [ ]
317           dumque parant epulas   potandaque vina ministri,             [ ]
318               cultibus Alciden   ¨ instruit illa suis.                 [ ]
319             dat tenuis tunicas   Gaetulo murice tinctas,               [ ]?
320             dat teretem zonam,   ¨ qua modo cincta fuit.               [ ]
321         ventre minor zona est;   tunicarum vincla relaxat,             [ ]
322               ut posset magnas   ¨ exeruisse manus.                    [ ]
323              fregerat armillas   non illa ad brachia factas,           [ ]
324               scindebant magni   ¨ vincula parva pedes.                [ ]
325            ipsa capit   clavamque gravem   spoliumque leonis           [ ]
326         conditaque in pharetra   ¨ tela minora sua.                    [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb)
327            sic epulis   functi sic dant   sua corpora somno,           [ ]
328               et positis iuxta   ¨ secubuere toris;                    [ ]
329               causa, repertori   vitis quia sacra parabant,            [ ]?
330            quae facerent pure,   ¨ cum foret orta dies.                [ ]
331            noctis erat medium.   quid non amor improbus audet?         [ ]
332           roscida per tenebras   ¨ Faunus ad antra venit,              [ ]
333          utque videt   comites somno   vinoque solutos,                [ ]?
334          spem capit in dominis   ¨ esse soporis idem.                  [ ]
335           intrat, et huc illuc   temerarius errat adulter              [ ]
336             et praefert cautas   ¨ subsequiturque manus.               [ ]
337              venerat ad strati   captata cubilia lecti                 [ ]?
338                 et felix prima   ¨ sorte futurus erat.                 [ ]
339             ut tetigit   fulvi saetis   hirsuta leonis                 [ ]
340             vellera, pertimuit   ¨ sustinuitque manum                  [ ]
341              attonitusque metu   rediit, ut saepe viator               [ ]
342                  turbatus viso   ¨ rettulit angue pedem.               [ ]
343           inde tori,   qui iunctus erat,   velamina tangit             [ ]?
344                mollia, mendaci   ¨ decipiturque nota.                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb)                            8:00
345              ascendit   spondaque sibi   propiore recumbit,            [ ]
346               et tumidum cornu   ¨ durius inguen erat.                 [ ]
347              interea   tunicas ora   subducit ab ima:                  [1]?
348               horrebant densis   ¨ aspera crura pilis.                 [ ]
349              cetera temptantem   subito Tirynthius heros               [1]
350              reppulit: e somno   ¨ decidit ille toro.                  [ ]
351            fit sonus, inclamat   comites et lumina poscit              [ ]
352               Maeonis: inlatis   ¨ ignibus acta patent.                [ ]
353             ille gemit   lecto graviter   deiectus ab alto,            [ ]
354              membraque de dura   ¨ vix sua tollit humo.                [1]
355               ridet et Alcides   et qui videre iacentem,               [ ]?
356                 ridet amatorem   ¨ Lyda puella suum.                   [1]
357               veste deus lusus   fallentes lumina vestes               [ ]
358              non amat et nudos   ¨ ad sua sacra vocat.                 [ ]
359                adde peregrinis   causas, mea Musa, Latinas,            [ ]
360               inque suo noster   ¨ pulvere currat equus.               [ ]
361              cornipedi   Fauno caesa   de more capella                 [ ]?
362               venit ad exiguas   ¨ turba vocata dapes.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb)
363              dumque sacerdotes   veribus transuta salignis             [ ]
364            exta parant, medias   ¨ sole tenente vias,                  [ ]
365              Romulus et frater   pastoralisque iuventus                [ ]?
366               solibus et campo   ¨ corpora nuda dabant;                [ ]
367           caestibus et iaculis   et misso pondere saxi                 [ ]
368              brachia per lusus   ¨ experienda dabant:                  [ ]
369              pastor ab excelso   'per devia rura iuvencos,             [ ]
370             Romule, praedones,   ¨ et Reme,' dixit 'agunt.'            [ ]
371            longum erat armari:   diversis exit uterque                 [ ]?
372              partibus; occursu   ¨ praeda recepta Remi.                [ ]
373             ut rediit, veribus   stridentia detrahit exta              [ ]
374          atque ait 'haec certe   ¨ non nisi victor edet.'              [ ]
375              dicta facit Fabii  -que simul. venit inritus illuc        [ ]
376              Romulus et mensas   ¨ ossaque nuda videt;                 [ ]
377              risit et indoluit   Fabios potuisse Remumque              [ ]
378            vincere, Quintilios   ¨ non potuisse suos.                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb)
379              fama manet facti:   posito velamine currunt,              [1]?
380              et memorem famam,   ¨ quod bene cessit, habet.            [ ]
381           forsitan et quaeras,   cur sit locus ille Lupercal,          [ ]
382               quaeve diem tali   ¨ nomine causa notet.                 [ ]
383                Silvia Vestalis   caelestia semina partu                [ ]
384                ediderat patruo   ¨ regna tenente suo.                  [ ]
385               is iubet auferri   parvos et in amne necari:             [ ]
386           quid facis? ex istis   ¨ Romulus alter erit.                 [ ]
387               iussa recusantes   peragunt lacrimosa ministri,          [ ]
388         flent tamen et geminos   ¨ in loca iussa ferunt.               [ ]
389           Albula, quem Tiberim   mersus Tiberinus in undis             [ ]
390             reddidit, hibernis   ¨ forte tumebat aquis:                [ ]
391       hic, ubi nunc fora sunt,   lintres errare videres,               [ ]
392          quaque iacent valles,   ¨ Maxime Circe, tuae.                 [ ]
393               huc ubi venerunt   (neque enim procedere possunt         [2]
394             longius), ex illis   ¨ unus et alter ait:                  [ ]
395         'at quam sunt similes!   at quam formosus uterque!             [ ]
396            plus tamen ex illis   ¨ iste vigoris habet.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb)                           12:00
397              si genus arguitur   voltu, nisi fallit imago,             [ ]
398           nescio quem in vobis   ¨ suspicor esse deum -                [ ]
399             at si quis vestrae   deus esset originis auctor,           [ ]
400              in tam praecipiti   ¨ tempore ferret opem;                [ ]
401             ferret opem certe,   si non ope mater egeret,              [1]?
402             quae facta est uno   ¨ mater et orba die.                  [ ]
403           nata simul,   moritura simul,   simul ite sub undas          [ ]
404             corpora!' desierat   ¨ deposuitque sinu.                   [ ]
405               vagierunt   ambo pariter:   sensisse putares.            [ ]
406                hi redeunt udis   ¨ in sua tecta genis.                 [ ]
407             sustinet impositos   summa cavus alveus unda:              [ ]
408               heu quantum fati   ¨ parva tabella tulit!                [ ]
409                 alveus in limo   silvis adpulsus opacis                [ ]
410                paulatim fluvio   ¨ deficiente sedet.                   [ ]
411           arbor erat: remanent   vestigia, quaeque vocatur             [ ]
412             Rumina nunc ficus,   ¨ Romula ficus erat.                  [ ]
413             venit ad expositos   (mirum!) lupa feta gemellos:          [ ]
414             quis credat pueris   ¨ non nocuisse feram?                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb)
415        non nocuisse parum est,   prodest quoque: quos lupa nutrit,     [ ]
416               perdere cognatae   ¨ sustinuere manus.                   [ ]
417             constitit et cauda   teneris blanditur alumnis             [ ]
418               et fingit lingua   ¨ corpora bina sua.                   [ ]
419            Marte satos scires:   timor afuit, ubera ducunt             [ ]
420              nec sibi promissi   ¨ lactis aluntur ope.                 [ ]
421              illa loco   nomen fecit,   locus ipse Lupercis.           [2]
422              magna dati nutrix   ¨ praemia lactis habet.               [1]
423             quid vetat Arcadio   dictos a monte Lupercos?              [ ]?
424              Faunus in Arcadia   ¨ templa Lycaeus habet.               [ ]
425          nupta, quid expectas?   non tu pollentibus herbis             [ ]
426           nec prece nec magico   ¨ carmine mater eris;                 [ ]
427                excipe fecundae   patienter verbera dextrae,            [ ]
428              iam socer optatum   ¨ nomen habebit avi.                  [ ]
429            nam fuit illa dies,   dura cum sorte maritae                [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb)
430                reddebant uteri   ¨ pignora rara sui.                   [ ]?
431           'quid mihi' clamabat   'prodest rapuisse Sabinas,'           [2]
432              Romulus (hoc illo   ¨ sceptra tenente fuit)               [ ]
433             'si mea non vires,   sed bellum iniuria fecit?             [ ]
434                 utilius fuerat   ¨ non habuisse nurus.'                [ ]
435             monte sub Esquilio   multis incaeduus annis                [ ]
436                 Iunonis magnae   ¨ nomine lucus erat.                  [ ]
437              huc ubi venerunt,   pariter nuptaeque virique             [2]
438             suppliciter posito   ¨ procubuere genu,                    [ ]
439               cum subito motae   tremuere cacumina silvae              [2]
440               et dea per lucos   ¨ mira locuta suos:                   [ ]
441              'Italidas matres'   inquit 'sacer hircus inito.'          [ ]?
442                obstipuit dubio   ¨ territa turba sono.                 [ ]
443            augur erat   (nomen longis   intercidit annis,              [ ]
444               nuper ab Etrusca   ¨ venerat exul humo),                 [ ]
445            ille caprum mactat,   iussae sua terga puellae              [ ]
446              pellibus exsectis   ¨ percutienda dabant.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb)                           16:00
447                 luna resumebat   decimo nova cornua motu,              [2]
448            virque pater subito   ¨ nuptaque mater erat.                [ ]
449                gratia Lucinae!   dedit haec tibi nomina lucus,         [ ]
450            aut quia principium   ¨ tu, dea, lucis habes.               [ ]
451     parce, precor,   gravidis, facilis   Lucina, puellis               [ ]
452               maturumque utero   ¨ molliter aufer onus.                [ ]
453              orta dies fuerit,   tu desine credere ventis:             [1]
454                perdidit illius   ¨ temporis aura fidem;                [ ]
455          flamina non constant,   et sex reserata diebus                [ ]
456                carceris Aeolii   ¨ ianua lata patet.                   [ ]
457              iam levis obliqua   subsedit Aquarius urna:               [ ]?
458             proximus aetherios   ¨ excipe, Piscis, equos.              [ ]
459          te memorant   fratremque tuum   (nam iuncta micatis           [ ]
460              signa) duos tergo   ¨ sustinuisse deos.                   [ ]
461           terribilem   quondam fugiens   Typhona Dione,                [ ]
462             tunc cum pro caelo   ¨ Iuppiter arma tulit,                [ ]
463             venit ad Euphraten   comitata Cupidine parvo               [ ]
464              inque Palaestinae   ¨ margine sedit aquae.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb)
465              populus et cannae   riparum summa tenebant,               [ ]
466         spemque dabant salices   ¨ hos quoque posse tegi.              [ ]
467            dum latet, insonuit   vento nemus; illa timore              [ ]
468             pallet et hostiles   ¨ credit adesse manus,                [ ]
469            utque sinu   tenuit natum,   'succurrite, nymphae,          [ ]
470                et dis auxilium   ¨ ferte duobus!' ait.                 [ ]
471           nec mora, prosiluit.   pisces subiere gemelli:               [ ]
472            pro quo nunc dignum   ¨ sidera munus habent.                [ ]
473            inde nefas   ducunt genus hoc   imponere mensis             [ ]
474             nec violant timidi   ¨ piscibus ora Syri.                  [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 144
Publius Ovidius Naso: Kalenderen 2,475-684 [Fasti]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: