File n. 144 – 15:26 minuti – Ovidius

Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !

PgDn n. 144 Publius Ovidius Naso: Kalenderen 2,475-684 [Fasti]
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 37 - FA1-OVID                                Prossimo file n. 145
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb)                            0:00
16. G EN 17. H QVIR . NP                                                     ..
475         Proxima lux vacua est,   at tertia dicta Quirino:              [ ]
476           qui tenet hoc nomen,   ¨ Romulus ante fuit,                  [ ]
477          sive quod hasta curis   priscis est dicta Sabinis             [ ]
478               (bellicus a telo   ¨ venit in astra deus),               [1]
479               sive suum   regi nomen   posuere Quirites,               [ ]?

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb)                            0:+
480               seu quia Romanis   ¨ iunxerat ille Cures.                [ ]
481          nam pater armipotens,   postquam nova moenia vidit            [ ]
482               multaque Romulea   ¨ bella peracta manu,                 [ ]
483     'Iuppiter,' inquit, 'habet   Romana potentia vires:                [2]
484              sanguinis officio   ¨ non eget illa mei.                  [ ]
485             redde patri natum.   quamvis intercidit alter,             [2]
486            pro se proque Remo,   ¨ qui mihi restat, erit.              [2]
487          'unus erit,   quem tu tolles   in caerula caeli'              [ ]
488               tu mihi dixisti:   ¨ sint rata dicta Iovis.'             [ ]
489             Iuppiter adnuerat.   nutu tremefactus uterque              [1]
490            est polus, et caeli   ¨ pondera movit Atlas.                [ ]
491             est locus, antiqui   Capreae dixere paludem:               [ ]?
492              forte tuis illic,   ¨ Romule, iura dabas.                 [ ]
493         sol fugit, et removent   subeuntia nubila caelum,              [ ]
494              et gravis effusis   ¨ decidit imber aquis.                [ ]
495        hinc tonat, hinc missis   abrumpitur ignibus aether:            [ ]
496          fit fuga, rex patriis   ¨ astra petebat equis.                [ ]
497          luctus erat,   falsaeque patres   in crimine caedis,          [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb)                            0:++
498            haesissetque animis   ¨ forsitan illa fides;                [ ]
499             sed Proculus Longa   veniebat Iulius Alba                  [ ]
500              lunaque fulgebat,   ¨ nec facis usus erat,                [ ]
501              cum subito   motu saepes   tremuere sinistrae:            [2]?
502          rettulit ille gradus,   ¨ horrueruntque comae.                [ ]
503              pulcher et humano   maior trabeaque decorus               [2]?
504               Romulus in media   ¨ visus adesse via                    [ ]
505               et dixisse simul   'prohibe lugere Quirites,             [1]
506           nec violent lacrimis   ¨ numina nostra suis;                 [ ]
507          tura ferant   placentque novum   pia turba Quirinum           [ ]
508               et patrias artes   ¨ militiamque colant.'                [ ]
509          iussit et in   tenues oculis   evanuit auras;                 [1]?
510           convocat hic populos   ¨ iussaque verba refert.              [ ]
511              templa deo fiunt,   collis quoque dictus ab illo est,     [2]
512              et referunt certi   ¨ sacra paterna dies.                 [ ]
513           lux quoque cur eadem   Stultorum festa vocetur,              [ ]
514           accipe. parva quidem   ¨ causa, sed apta subest.             [ ]
515            non habuit   doctos tellus   antiqua colonos:               [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb)                            4:00
516               lassabant agiles   ¨ aspera bella viros.                 [ ]
517            plus erat in gladio   quam curvo laudis aratro:             [ ]
518               neglectus domino   ¨ pauca ferebat ager.                 [ ]
519            farra tamen veteres   iaciebant, farra metebant,            [ ]
520               primitias Cereri   ¨ farra resecta dabant.               [ ]
521                usibus admoniti   flammis torrenda dederunt             [ ]
522               multaque peccato   ¨ damna tulere suo.                   [ ]
523             nam modo verrebant   nigras pro farre favillas,            [ ]
524               nunc ipsas ignes   ¨ corripuere casas;                   [ ]
525          facta dea est Fornax:   laeti Fornace coloni                  [ ]
526               orant, ut fruges   ¨ temperet illa suas.                 [ ]
527                curio legitimis   nunc Fornacalia verbis                [ ]
528                maximus indicit   ¨ nec stata sacra facit,              [ ]
529            inque foro,   multa circum   pendente tabella,              [ ]
530                 signatur certa   ¨ curia quaeque nota;                 [ ]
531         stultaque pars populi,   quae sit sua curia, nescit,           [ ]
532              sed facit extrema   ¨ sacra relata die.                   [ ]
18. AC 19. BC 20. CC 21. D FERAL . F                                         ..

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb)                            4:+                       
533          Est honor et tumulis.   animas placate paternas               [ ]
534          parvaque in extinctas   ¨ munera ferte pyras.                 [ ]
535            parva petunt manes,   pietas pro divite grata est           [ ]
536             munere: non avidos   ¨ Styx habet ima deos.                [ ]
537               tegula porrectis   satis est velata coronis              [ ]
538              et sparsae fruges   ¨ parcaque mica salis                 [ ]
539             inque mero   mollita Ceres   violaeque solutae:            [ ]
540              haec habeat media   ¨ testa relicta via.                  [ ]
541               nec maiora veto,   sed et his placabilis umbra est:      [1]
542            adde preces positis   ¨ et sua verba focis.                 [ ]
543             hunc morem Aeneas,   pietatis idoneus auctor,              [ ]
544             attulit in terras,   ¨ iuste Latine, tuas;                 [ ]
545              ille patris Genio   sollemnia dona ferebat:               [ ]
546              hinc populi ritus   ¨ edidicere pios.                     [1]
547          at quondam,   dum longa gerunt   pugnacibus armis             [ ]
548              bella, Parentales   ¨ deseruere dies.                     [ ]
549               non impune fuit;   nam dicitur omine ab isto             [ ]
550                Roma suburbanis   ¨ incaluisse rogis.                   [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb)                            4:++
551             vix equidem credo:   bustis exisse feruntur                [ ]
552              et tacitae questi   ¨ tempore noctis avi,                 [ ]
553              perque vias urbis   latosque ululasse per agros           [ ]
554               deformes animas,   ¨ volgus inane, ferunt.               [ ]
555             post ea praeteriti   tumulis redduntur honores,            [ ]
556             prodigiisque venit   ¨ funeribusque modus.                 [ ]
557          dum tamen haec fiunt,   viduae cessate puellae:               [ ]
558                 expectet puros   ¨ pinea taeda dies,                   [ ]
559         nec tibi, quae cupidae   matura videbere matri                 [2]
560                comat virgineas   ¨ hasta recurva comas.                [ ]
561          conde tuas,   Hymenaee, faces   et ab ignibus atris           [ ]
562            aufer! habent alias   ¨ maesta sepulcra faces.              [ ]
563            di quoque templorum   foribus celentur opertis,             [ ]
564               ture vacent arae   ¨ stentque sine igne foci.            [ ]
565             nunc animae tenues   et corpora functa sepulcris           [ ]
566            errant, nunc posito   ¨ pascitur umbra cibo.                [ ]
567          nec tamen haec ultra,   quam tot de mense supersint           [ ]
568          Luciferi, quot habent   ¨ carmina nostra pedes.               [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb)                            8:00
569       hanc, quia iusta ferunt,   dixere Feralia lucem;                 [ ]
570               ultima placandis   ¨ manibus illa dies.                  [ ]
571          ecce anus in   mediis residens   annosa puellis               [ ]
572            sacra facit Tacitae   ¨ (nec tamen ipsa tacet),             [ ]
573           et digitis   tria tura tribus   sub limine ponit,            [ ]
574            qua brevis occultum   ¨ mus sibi fecit iter;                [ ]
575             tunc cantata ligat   cum fusco licia plumbo                [ ]
576               et septem nigras   ¨ versat in ore fabas,                [ ]
577       quodque pice adstrinxit,   quod acu traiecit aëna,               [ ]
578                 obsutum maenae   ¨ torret in igne caput;               [ ]
579         vina quoque instillat:   vini quodcumque relictum est,         [ ]
580          aut ipsa aut comites,   ¨ plus tamen ipsa, bibit.             [ ]
581              'hostiles linguas   inimicaque vinximus ora'              [ ]
582                dicit discedens   ¨ ebriaque exit anus.                 [ ]
583              protinus a nobis,   quae sit dea Muta, requires:          [2]
584            disce, per antiquos   ¨ quae mihi nota senes.               [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb)                            8:+
585              Iuppiter immodico   Iuturnae victus amore                 [ ]?
586              multa tulit tanto   ¨ non patienda deo:                   [ ]
587          illa modo in   silvis inter   coryleta latebat,               [ ]
588               nunc in cognatas   ¨ desiliebat aquas.                   [ ]
589          convocat hic nymphas,   Latium quaecumque tenebant,           [ ]
590              et iacit in medio   ¨ talia verba choro:                  [ ]
591             'invidet ipsa sibi   vitatque, quod expedit illi,          [ ]?
592             vestra soror summo   ¨ concubuisse deo.                    [ ]
593             consulite ambobus;   nam quae mea magna voluptas,          [ ]
594               utilitas vestrae   ¨ magna sororis erit.                 [ ]
595              vos illi in prima   fugienti obsistite ripa,              [ ]?
596                ne sua fluminea   ¨ corpora mergat aqua.'               [ ]
597             dixerat: adnuerant   nymphae Tiberinides omnes,            [ ]
598       quaeque colunt thalamos,   ¨ Ilia diva, tuos.                    [ ]
599               forte fuit nais,   Lara nomine, prima sed illi           [ ]
600             dicta bis antiquum   ¨ syllaba nomen erat,                 [ ]
601              ex vitio positum.   saepe illi dixerat Almo               [ ]
602          'nata, tene linguam,'   ¨ nec tamen illa tenet.               [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb)                            8:++
603          quae simul ac tetigit   Iuturnae stagna sororis,              [ ]
604          'effuge' ait 'ripas';   ¨ dicta refertque Iovis.              [ ]
605              illa etiam   Iunonem adiit,   miserataque nuptas          [ ]
606                'naida Iuturnam   ¨ vir tuus' inquit 'amat.'            [ ]
607             Iuppiter intumuit,   quaeque est non usa modeste,          [ ]
608            eripit huic linguam   ¨ Mercuriumque vocat:                 [ ]
609            'duc hanc ad manes;   locus ille silentibus aptus.          [ ]
610           nympha, sed infernae   ¨ nympha paludis erit.'               [ ]
611             iussa Iovis fiunt.   accepit lucus euntes:                 [ ]
612              dicitur illa duci   ¨ tunc placuisse deo.                 [ ]
613           vim parat hic, voltu   pro verbis illa precatur,             [ ]?
614                et frustra muto   ¨ nititur ore loqui.                  [ ]
615        fitque gravis   geminosque parit,   qui compita servant         [ ]
616             et vigilant nostra   ¨ semper in urbe, Lares.              [ ]
22. EC                                                                       ..
617                Proxima cognati   dixere Caristia cari,                 [ ]?
618             et venit ad socios   ¨ turba propinqua deos.               [ ]
619             scilicet a tumulis   et, qui periere, propinquis           [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb)                            8:+++
620              protinus ad vivos   ¨ ora referre iuvat                   [ ]
621           postque tot amissos,   quicquid de sanguine restat,          [ ]
622            aspicere et generis   ¨ dinumerare gradus.                  [ ]
623               innocui veniant:   procul hinc, procul impius esto       [ ]
624            frater et in partus   ¨ mater acerba suos,                  [ ]
625           cui pater est vivax,   qui matris digerit annos,             [ ]
626            quae premit invisam   ¨ socrus iniqua nurum.                [ ]
627           Tantalidae   fratres absint   et Iasonis uxor                [ ]?
628              et quae ruricolis   ¨ semina tosta dedit,                 [ ]
629             et soror et Procne   Tereusque duabus iniquus              [1]
630              et quicumque suas   ¨ per scelus auget opes.              [ ]
631          dis generis   date tura boni   (Concordia fertur              [ ]
632                 illa praecipue   ¨ mitis adesse die)                   [ ]
633               et libate dapes,   ut, grati pignus honoris,             [1]?
634              nutriat incinctos   ¨ missa patella Lares.                [ ]
635            iamque ubi suadebit   placidos nox humida somnos,           [2]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb)                           12:00 
636                larga precaturi   ¨ sumite vina manu,                   [1]
637       et 'bene vos,   bene te, patriae   pater, optime Caesar!'        [ ]
638                 dicite suffuso   ¨ per sacra verba mero.               [ ]
23. F TER . NP                                                               ..
639            Nox ubi transierit,   solito celebretur honore              [ ]
640                separat indicio   ¨ qui deus arva suo.                  [ ]
641           Termine, sive lapis,   sive es defossus in agro              [ ]
642            stipes, ab antiquis   ¨ tu quoque numen habes.              [ ]
643                 te duo diversa   domini de parte coronant              [1]?
644             binaque serta tibi   ¨ binaque liba ferunt.                [ ]
645           ara fit: huc   ignem curto   fert rustica testu              [ ]
646             sumptum de tepidis   ¨ ipsa colona focis.                  [ ]
647             ligna senex minuit   concisaque construit arte             [ ]
648                et solida ramos   ¨ figere pugnat humo:                 [1]
649               tum sicco primas   inritat cortice flammas,              [ ]
650           stat puer et manibus   ¨ lata canistra tenet.                [ ]
651          inde ubi ter   fruges medios   immisit in ignis,              [ ]
652               porrigit incisos   ¨ filia parva favos.                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb)                           12:+                         
653              vina tenent alii;   libantur singula flammis;             [ ]?
654           spectant, et linguis   ¨ candida turba favet.                [ ]
655             spargitur et caeso   communis Terminus agno                [ ]
656          nec queritur, lactans   ¨ cum sibi porca datur.               [ ]
657         conveniunt   celebrantque dapes   vicinia simplex              [ ]
658             et cantant laudes,   ¨ Termine sancte, tuas:               [ ]
659               tu populos urbes  -que et regna ingentia finis:          [ ]
660             omnis erit sine te   ¨ litigiosus ager.                    [ ]
661        nulla tibi ambitio est,   nullo corrumperis auro,               [ ]
662                legitima servas   ¨ credita rura fide.                  [ ]
663                si tu signasses   olim Thyreatida terram,               [ ]
664               corpora non leto   ¨ missa trecenta forent,              [ ]
665            nec foret Othryades   congestis lectus in armis.            [ ]
666              o quantum patriae   ¨ sanguinis ille dedit!               [ ]
667         quid, nova cum fierent   Capitolia? nempe deorum               [ ]
668             cuncta Iovi cessit   ¨ turba locumque dedit:               [ ]
669           Terminus, ut veteres   memorant, inventus in aede            [ ]
670              restitit et magno   ¨ cum Iove templa tenet.              [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb)                           12:++
671          nunc quoque, se supra   ne quid nisi sidera cernat,           [1]
672                 exiguum templi   ¨ tecta foramen habent.               [ ]
673            Termine, post illud   levitas tibi libera non est:          [ ]
674             qua positus fueris   ¨ in statione, mane,                  [ ]
675                  nec tu vicino   quicquam concede roganti,             [ ]
676             ne videare hominem   ¨ praeposuisse Iovi;                  [ ]
677               et seu vomeribus   seu tu pulsabere rastris,             [ ]
678              clamato 'tuus est   ¨ hic ager, ille suus!'               [ ]?
679          est via, quae populum   Laurentes ducit in agros,             [ ]
680               quondam Dardanio   ¨ regna petita duci:                  [ ]
681                  illa lanigeri   pecoris tibi, Termine, fibris         [1]?
682              sacra videt fieri   ¨ sextus ab urbe lapis.               [ ]
683             gentibus est aliis   tellus data limite certo:             [ ]
684            Romanae spatium est   ¨ urbis et orbis idem.                [ ]

risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile

Prossimo file n. 145
Publius Ovidius Naso: Kalenderen 2,685-864 [Fasti]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!

Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
2. bog.
673            Termine, post illud   levitas tibi libera non est:          [ ]
2. bog.
660             omnis erit sine te   ¨ litigiosus ager.                    [ ]
678              clamato ‘tuus est   ¨ hic ager, ille suus!’               [ ]?

Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: