Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 37 - FA1-OVID Prossimo file n. 146
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb) 0:00
24. G REGIF . N ..
685 Nunc mihi dicenda est regis fuga: traxit ab illa [ ]
686 sextus ab extremo ¨ nomina mense dies. [ ]
687 ultima Tarquinius Romanae gentis habebat [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb) 0:+
688 regna, vir iniustus, ¨ fortis ad arma tamen. [ ]
689 ceperat hic alias, alias everterat urbes [ ]?
690 et Gabios turpi ¨ fecerat arte suos. [ ]
691 namque trium minimus, proles manifesta Superbi, [ ]
692 in medios hostes ¨ nocte silente venit. [ ]
693 nudarant gladios: 'occidite' dixit 'inermem! [ ]
694 hoc cupiant fratres ¨ Tarquiniusque pater, [ ]
695 qui mea crudeli laceravit verbere terga.' [ ]?
696 dicere ut hoc posset, ¨ verbera passus erat. [ ]
697 luna fuit: spectant iuvenem gladiosque recondunt [ ]
698 tergaque deducta ¨ veste notata vident. [ ]
699 flent quoque et, ut secum tueatur bella, precantur: [ ]
700 callidus ignaris ¨ adnuit ille viris. [ ]
701 iamque potens misso genitorem appellat amico, [ ]
702 perdendi Gabios ¨ quod sibi monstret iter. [ ]
703 hortus odoratis suberat cultissimus herbis [2]
704 sectus humum rivo ¨ lene sonantis aquae: [ ]
705 illic Tarquinius mandata latentia nati [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb) 0:++
706 accipit et virga ¨ lilia summa metit. [ ]
707 nuntius ut rediit decussaque lilia dixit, [ ]
708 filius 'agnosco ¨ iussa parentis' ait. [ ]
709 nec mora, principibus caesis ex urbe Gabina [ ]
710 traduntur ducibus ¨ moenia nuda suis. [ ]
711 ecce, nefas visu, mediis altaribus anguis [ ]
712 exit et extinctis ¨ ignibus exta rapit. [ ]
713 consulitur Phoebus: sors est ita reddita: 'matri [ ]
714 qui dederit princeps ¨ oscula, victor erit.' [ ]
715 oscula quisque suae matri properata tulerunt, [1]
716 non intellecto ¨ credula turba deo. [ ]
717 Brutus erat stulti sapiens imitator, ut esset [ ]
718 tutus ab insidiis, ¨ dire Superbe, tuis; [ ]
719 ille iacens pronus matri dedit oscula Terrae, [1]
720 creditus offenso ¨ procubuisse pede. [ ]
721 cingitur interea Romanis Ardea signis [ ]?
722 et patitur longas ¨ obsidione moras. [ ]
723 dum vacat et metuunt hostes committere pugnam, [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb) 4:00
724 luditur in castris, ¨ otia miles agit. [ ]
725 Tarquinius iuvenis socios dapibusque meroque [ ]
726 accipit; ex illis ¨ rege creatus ait: [ ]
727 'dum nos sollicitos pigro tenet Ardea bello [ ]
728 nec sinit ad patrios ¨ arma referre deos, [ ]
729 ecquid in officio torus est socialis? et ecquid [ ]
730 coniugibus nostris ¨ mutua cura sumus?' [ ]
731 quisque suam laudat: studiis certamina crescunt, [ ]
732 et fervet multo ¨ linguaque corque mero. [ ]
733 surgit, cui dederat clarum Collatia nomen: [ ]
734 'non opus est verbis, ¨ credite rebus!' ait. [ ]
735 'nox superest: tollamur equis urbemque petamus!' [ ]
736 dicta placent, frenis ¨ impediuntur equi, [ ]
737 pertulerant dominos. regalia protinus illi [ ]
738 tecta petunt: custos ¨ in fore nullus erat. [ ]
739 ecce nurus regis fusis per colla coronis [ ]
740 inveniunt posito ¨ pervigilare mero. [ ]
741 inde cito passu petitur Lucretia: nebat, [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb) 4:+
742 ante torum calathi ¨ lanaque mollis erat. [ ]
743 lumen ad exiguum famulae data pensa trahebant, [ ]
744 inter quas tenui ¨ sic ait illa sono: [ ]
745 'mittenda est domino (nunc, nunc properate, puellae!) [ ]
746 quam primum nostra ¨ facta lacerna manu. [ ]
747 quid tamen auditis? nam plura audire potestis: [ ]
748 quantum de bello ¨ dicitur esse super? [ ]
749 postmodo victa cades: melioribus, Ardea, restas, [ ]
750 improba, quae nostros ¨ cogis abesse viros. [ ]
751 sint tantum reduces! sed enim temerarius ille [ ]
752 est meus et stricto ¨ qualibet ense ruit. [ ]
753 mens abit, et morior, quotiens pugnantis imago [ ]
754 me subit, et gelidum ¨ pectora frigus habet.' [ ]
755 desinit in lacrimis intentaque fila remittit, [ ]
756 in gremio voltum ¨ deposuitque suum. [ ]
757 hoc ipsum decuit: lacrimae decuere pudicae, [ ]
758 et facies animo ¨ dignaque parque fuit. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb) 4:++
759 'pone metum, veni!' coniunx ait. illa revixit [ ]?
760 deque viri collo ¨ dulce pependit onus. [ ]
761 interea iuvenis furiales regius ignis [ ]
762 concipit et caeco ¨ raptus amore furit. [ ]
763 forma placet niveusque color flavique capilli, [ ]
764 quique aderat nulla ¨ factus ab arte decor; [ ]
765 verba placent et vox, et quod corrumpere non est, [ ]
766 quoque minor spes est, ¨ hoc magis ille cupit. [ ]
767 iam dederat cantus lucis praenuntius ales, [ ]
768 cum referunt iuvenes ¨ in sua castra pedem. [ ]
769 carpitur adtonitos absentis imagine sensus [ ]
770 ille. recordanti ¨ plura magisque placent: [ ]
771 'sic sedit, sic culta fuit, sic stamina nevit, [ ]
772 neglectae collo ¨ sic iacuere comae, [ ]
773 hos habuit voltus, haec illi verba fuerunt, [ ]
774 hic color, haec facies, ¨ hic decor oris erat.' [ ]
775 ut solet a magno fluctus languescere flatu, [ ]
776 sed tamen a vento, ¨ qui fuit, unda tumet, [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb) 8:00
777 sic, quamvis aberat placitae praesentia formae, [ ]
778 quem dederat praesens ¨ forma, manebat amor. [ ]
779 ardet et iniusti stimulis agitatus amoris [ ]
780 comparat indigno ¨ vimque dolumque toro. [ ]
781 'exitus in dubio est: audebimus ultima!' dixit, [ ]
782 'viderit! audentes ¨ forsque deusque iuvat. [ ]
783 cepimus audendo Gabios quoque.' talia fatus [ ]
784 ense latus cinxit ¨ tergaque pressit equi. [ ]
785 accipit aerata iuvenem Collatia porta [ ]?
786 condere iam voltus ¨ sole parante suos. [ ]
787 hostis ut hospes init penetralia Collatini: [ ]
788 comiter excipitur; ¨ sanguine iunctus erat. [ ]
789 quantum animis erroris inest! parat inscia rerum [ ]
790 infelix epulas ¨ hostibus illa suis. [ ]
791 functus erat dapibus: poscunt sua tempora somnum; [ ]
792 nox erat et tota ¨ lumina nulla domo: [ ]
793 surgit et aurata vagina liberat ensem [ ]?
794 et venit in thalamos, ¨ nupta pudica, tuos. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb) 8:+
795 utque torum pressit, 'ferrum, Lucretia, mecum est. [ ]
796 natus' ait 'regis ¨ Tarquiniusque loquor!' [ ]
797 illa nihil: neque enim vocem viresque loquendi [ ]
798 aut aliquid toto ¨ pectore mentis habet, [ ]
799 sed tremit, ut quondam stabulis deprensa relictis [ ]
800 parva sub infesto ¨ cum iacet agna lupo. [ ]
801 quid faciat? pugnet? vincetur femina pugnans. [ ]
802 clamet? at in dextra, ¨ qui vetet, ensis erat. [ ]
803 effugiat? positis urgentur pectora palmis, [ ]
804 tunc primum externa ¨ pectora tacta manu. [ ]
805 instat amans hostis precibus pretioque minisque: [ ]
806 nec prece nec pretio ¨ nec movet ille minis. [ ]
807 'nil agis: eripiam' dixit 'per crimina vitam: [ ]
808 falsus adulterii ¨ testis adulter ero: [ ]
809 interimam famulum, cum quo deprensa fereris.' [ ]?
810 succubuit famae ¨ victa puella metu. [ ]
811 quid, victor, gaudes? haec te victoria perdet. [ ]
812 heu quanto regnis ¨ nox stetit una tuis! [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb) 8:++
813 iamque erat orta dies: passis sedet illa capillis, [ ]
814 ut solet ad nati ¨ mater itura rogum, [ ]
815 grandaevumque patrem fido cum coniuge castris [ ]
816 evocat, et posita ¨ venit uterque mora. [ ]
817 utque vident habitum, quae luctus causa, requirunt, [ ]
818 cui paret exequias, ¨ quove sit icta malo? [ ]
819 illa diu reticet pudibundaque celat amictu [ ]
820 ora: fluunt lacrimae ¨ more perennis aquae. [ ]
821 hinc pater, hinc coniunx lacrimas solantur et orant, [ ]
822 indicet, et caeco ¨ flentque paventque metu. [ ]
823 ter conata loqui ter destitit, ausaque quarto [1]
824 non oculos ideo ¨ sustulit illa suos. [ ]
825 'hoc quoque Tarquinio debebimus? eloquar,' inquit, [1]?
826 'eloquar infelix ¨ dedecus ipsa meum?' [ ]
827 quaeque potest, narrat. restabant ultima: flevit, [ ]
828 et matronales ¨ erubuere genae. [ ]
829 dant veniam facto genitor coniunxque coacto: [ ]
830 'quam' dixit 'veniam ¨ vos datis, ipsa nego.' [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb) 8:+++
831 nec mora, celato fixit sua pectora ferro [2]?
832 et cadit in patrios ¨ sanguinulenta pedes. [ ]
833 tunc quoque iam moriens ne non procumbat honeste, [ ]
834 respicit; haec etiam ¨ cura cadentis erat. [ ]
835 ecce super corpus communia damna gementes [ ]
836 obliti decoris ¨ virque paterque iacent. [2]
837 Brutus adest tandemque animo sua nomina fallit [ ]
838 fixaque semianimi ¨ corpore tela rapit [ ]
839 stillantemque tenens generoso sanguine cultrum [2]
840 edidit impavidos ¨ ore minante sonos: [ ]
841 'per tibi ego hunc iuro fortem castumque cruorem [ ]
842 perque tuos manes, ¨ qui mihi numen erunt, [ ]
843 Tarquinium profuga poenas cum stirpe daturum. [ ]
844 iam satis est virtus ¨ dissimulata diu.' [ ]
845 illa iacens ad verba oculos sine lumine movit [ ]
846 visaque concussa ¨ dicta probare coma. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb) 12:00
847 fertur in exequias animi matrona virilis [1]?
848 et secum lacrimas ¨ invidiamque trahit. [ ]
849 volnus inane patet. Brutus clamore Quirites [ ]
850 concitat et regis ¨ facta nefanda refert. [ ]
851 Tarquinius cum prole fugit, capit annua consul [ ]
852 iura: dies regnis ¨ illa suprema fuit. [ ]
25. HC 26. A EN ..
853 Fallimur, an veris praenuntia venit hirundo [ ]
854 nec metuit, ne qua ¨ versa recurrat hiems? [ ]
855 saepe tamen, Procne, nimium properasse quereris, [ ]
856 virque tuo Tereus ¨ frigore laetus erit. [ ]
27. B EQ . NP 28. CC ..
857 Iamque duae restant noctes de mense secundo, [ ]
858 Marsque citos iunctis ¨ curribus urget equos: [ ]
859 ex vero positum permansit Equiria nomen, [1]
860 quae deus in Campo ¨ prospicit ipse suo. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb) 12:+
861 iure venis, Gradive: locum tua tempora poscunt, [2]
862 signatusque tuo ¨ nomine mensis adest. [ ]
863 venimus in portum libro cum mense peracto: [ ]
864 naviget hinc alia ¨ iam mihi linter aqua. [ ]
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 146
Publius Ovidius Naso: Kalenderen 3,1-166 [Fasti]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
2. bog.
765 verba placent et vox, et quod corrumpere non est, [ ] bis
2. bog.
765 verba placent et vox, et quod corrumpere non est, [ ]
2. bog.
787 hostis ut hospes init penetralia Collatini: [ ]
2. bog.
766 quoque minor spes est, ¨ hoc magis ille cupit. [ ]
854 nec metuit, ne qua ¨ versa recurrat hiems? [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede