Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 37 - FA1-OVID + archivio n. 38 - FA2-OVID Prossimo file n. 147
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb) 0:00
1 Bellice, depositis clipeo paulisper et hasta, [ ]
2 Mars, ades et nitidas ¨ casside solve comas. [ ]
3 forsitan ipse roges, quid sit cum Marte poetae: [ ]
4 a te, qui canitur, ¨ nomina mensis habet. [2]
5 ipse vides manibus peragi fera bella Minervae: [ ]
6 num minus ingenuis ¨ artibus illa vacat? [ ]
7 Palladis exemplo ponendae tempora sume [ ]?
8 cuspidis: invenies ¨ et quod inermis agas. [ ]
9 tunc quoque inermis eras, cum te Romana sacerdos [ ]?
10 cepit, ut huic urbi ¨ semina magna dares. [ ]
11 Silvia Vestalis (quid enim vetat inde moveri?) [ ]
12 sacra lavaturas ¨ mane petebat aquas. [1]
13 ventum erat ad molli declivem tramite ripam: [ ]?
14 ponitur e summa ¨ fictilis urna coma. [ ]
15 fessa resedit humo ventosque accepit aperto [ ]
16 pectore, turbatas ¨ restituitque comas. [ ]
17 dum sedet, umbrosae salices volucresque canorae [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb) 0:+
18 fecerunt somnos ¨ et leve murmur aquae. [ ]
19 blanda quies furtim victis obrepsit ocellis, [ ]
20 et cadit a mento ¨ languida facta manus. [ ]
21 Mars videt hanc visamque cupit potiturque cupita [ ]
22 et sua divina ¨ furta fefellit ope. [ ]
23 somnus abit, iacet ipsa gravis: iam scilicet intra [ ]
24 viscera Romanae ¨ conditor urbis erat. [1]
25 languida consurgit nec scit, cur languida surgat, [ ]
26 et peragit talis ¨ arbore nixa sonos: [ ]
27 'utile sit faustum -que, precor, quod imagine somni [ ]
28 vidimus. an somno ¨ clarius illud erat? [ ]
29 ignibus Iliacis aderam, cum lapsa capillis [ ]
30 decidit ante sacros ¨ lanea vitta focos. [ ]
31 inde duae pariter, visu mirabile, palmae [ ]?
32 surgunt: ex illis ¨ altera maior erat, [ ]
33 et gravibus ramis totum protexerat orbem [ ]
34 contigeratque sua ¨ sidera summa coma. [ ]
35 ecce meus ferrum patruus molitur in illas: [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb) 0:++
36 terreor admonitu, ¨ corque timore micat. [ ]
37 Martia picus avis gemino pro stipite pugnant [1]
38 et lupa: tuta per hos ¨ utraque palma fuit.' [ ]
39 dixerat et plenam non firmis viribus urnam [ ]
40 sustulit; implerat, ¨ dum sua visa refert. [ ]
41 interea crescente Remo, crescente Quirino, [ ]
42 caelesti tumidus ¨ pondere venter erat. [ ]
43 quo minus emeritis exiret cursibus annus, [ ]
44 restabant nitido ¨ iam duo signa deo: [ ]
45 Silvia fit mater. Vestae simulacra feruntur [ ]
46 virgineas oculis ¨ opposuisse manus; [ ]
47 ara deae certe tremuit pariente ministra, [ ]
48 et subiit cineres ¨ territa flamma suos. [ ]
49 hoc ubi cognovit contemptor Amulius aequi [ ]
50 (nam raptas fratri ¨ victor habebat opes), [ ]
51 amne iubet mergi geminos. scelus unda refugit; [ ]
52 in sicca pueri ¨ destituuntur humo. [ ]
53 lacte quis infantes nescit crevisse ferino, [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb) 4:00
54 et picum expositis ¨ saepe tulisse cibos? [ ]
55 non ego te, tantae nutrix Larentia gentis, [ ]
56 nec taceam vestras, ¨ Faustule pauper, opes. [ ]
57 vester honos veniet, cum Larentalia dicam: [ ]
58 acceptus geniis ¨ illa December habet. [ ]
59 Martia ter senos proles adoleverat annos, [1]
60 et suberat flavae ¨ iam nova barba comae: [ ]
61 omnibus agricolis armentorumque magistris [ ]
62 Iliadae fratres ¨ iura petita dabant. [ ]
63 saepe domum veniunt praedonum sanguine laeti [ ]
64 et redigunt actos ¨ in sua rura boves. [ ]
65 ut genus audierunt, animos pater editus auget, [ ]
66 et pudet in paucis ¨ nomen habere casis, [ ]
67 Romuleoque cadit traiectus Amulius ense, [ ]
68 regnaque longaevo ¨ restituuntur avo. [ ]
69 moenia conduntur, quae quamvis parva fuerunt, [ ]
70 non tamen expediit ¨ transsiluisse Remo. [ ]
71 iam, modo quae fuerant silvae pecorumque recessus, [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb) 4:+
72 urbs erat, aeternae ¨ cum pater urbis ait: [ ]
73 'arbiter armorum, de cuius sanguine natus [ ]
74 credor (et, ut credar, ¨ pignora multa dabo), [ ]
75 a te principium Romano dicimus anno: [ ]?
76 primus de patrio ¨ nomine mensis erit.' [ ]
77 vox rata fit, patrioque vocat de nomine mensem. [ ]
78 dicitur haec pietas ¨ grata fuisse deo. [ ]
79 et tamen ante omnes Martem coluere priores: [ ]
80 hoc dederat studiis ¨ bellica turba suis. [ ]
81 Pallada Cecropidae, Minoia Creta Dianam, [1]
82 Volcanum tellus ¨ Hypsipylea colit, [ ]
83 Iunonem Sparte Pelopeiadesque Mycenae, [ ]
84 pinigerum Fauni ¨ Maenalis ora caput: [ ]
85 Mars Latio venerandus erat, quia praesidet armis: [ ]
86 arma ferae genti ¨ remque decusque dabant. [ ]
87 quod si forte vacas, peregrinos inspice fastos: [2]
88 mensis in his etiam ¨ nomine Martis erit. [ ]
89 tertius Albanis, quintus fuit ille Faliscis, [ ]
= archivio n. 38 - FA2-OVID
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb) 4:++
90 sextus apud populos, ¨ Hernica terra, tuos. [ ]
91 inter Aricinos Albanaque tempora constat [2]?
92 factaque Telegoni ¨ moenia celsa manu. [ ]
93 quintum Laurentes, bis quintum Aequiculus acer, [ ]
94 a tribus hunc primum ¨ turba Curensis habet; [ ]
95 et tibi cum proavis, miles Peligne, Sabinis [ ]
96 convenit: huic genti ¨ quartus utrique deus. [ ]
97 Romulus hos omnes ut vinceret ordine saltem, [ ]
98 sanguinis auctori ¨ tempora prima dedit. [ ]
99 nec totidem veteres, quot nunc, habuere Kalendas: [ ]
100 ille minor geminis ¨ mensibus annus erat. [ ]
101 nondum tradiderat victas victoribus artes [ ]
102 Graecia, facundum ¨ sed male forte genus. [ ]
103 qui bene pugnabat, Romanam noverat artem: [ ]
104 mittere qui poterat ¨ pila, disertus erat. [ ]
105 quis tunc aut Hyadas aut Pleiadas Atlanteas [ ]
106 senserat, aut geminos ¨ esse sub axe polos? [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb) 8:00
107 esse duas Arctos, quarum Cynosura petatur [ ]
108 Sidoniis, Helicen ¨ Graia carina notet? [ ]?
109 signaque quae longo frater percenseat anno, [1]
110 ire per haec uno ¨ mense sororis equos? [ ]
111 libera currebant et inobservata per annum [ ]
112 sidera; constabat ¨ sed tamen esse deos. [ ]
113 non illi caelo labentia signa tenebant, [ ]
114 sed sua, quae magnum ¨ perdere crimen erat. [ ]
115 illa quidem foeno; sed erat reverentia foeno, [ ]
116 quantam nunc aquilas ¨ cernis habere tuas. [ ]
117 pertica suspensos portabat longa maniplos, [ ]
118 unde maniplaris ¨ nomina miles habet. [ ]
119 ergo animi indociles et adhuc ratione carentes [ ]
120 mensibus egerunt ¨ lustra minora decem. [1]
121 annus erat, decimum cum luna receperat orbem: [ ]
122 hic numerus magno ¨ tunc in honore fuit; [ ]
123 seu quia tot digiti, per quos numerare solemus, [ ]
124 seu quia bis quinto ¨ femina mense parit, [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb) 8:+
125 seu quod adusque decem numero crescente venitur, [ ]
126 principium spatiis ¨ sumitur inde novis. [ ]
127 inde patres centum denos secrevit in orbes [ ]
128 Romulus, hastatos ¨ instituitque decem; [ ]
129 et totidem princeps, totidem pilanus habebat [ ]
130 corpora, legitimo ¨ quique merebat equo. [ ]
131 quin etiam partes totidem Titiensibus ille, [ ]
132 quosque vocant Ramnes, ¨ Luceribusque dedit. [ ]
133 adsuetos igitur numeros servavit in anno. [1]
134 hoc luget spatio ¨ femina maesta virum. [ ]
135 neu dubites, primae fuerint quin ante Kalendae [ ]
136 Martis, ad haec animum ¨ signa referre potes. [ ]
137 laurea, flaminibus quae toto perstitit anno, [ ]?
138 tollitur, et frondes ¨ sunt in honore novae. [ ]
139 ianua tunc regis posita viret arbore Phoebi: [ ]
140 ante tuas fit idem, ¨ curia prisca, fores. [ ]
141 Vesta quoque ut folio niteat velata recenti, [ ]
142 cedit ab Iliacis ¨ laurea cana focis. [ ]?
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb) 8:++
143 adde, quod arcana fieri novus ignis in aede [ ]?
144 dicitur, et vires ¨ flamma refecta capit. [ ]
145 nec mihi parva fides, annos hinc isse priores, [ ]
146 Anna quod hoc coepta est ¨ mense Perenna coli. [ ]
147 hinc etiam veteres initi memorantur honores [ ]
148 ad spatium belli, ¨ perfide Poene, tui. [ ]
149 denique quintus ab hoc fuerat Quintilis, et inde [ ]
150 incipit, a numero ¨ nomina quisquis habet. [ ]
151 primus oliviferis Romam deductus ab arvis [ ]
152 Pompilius menses ¨ sensit abesse duos, [ ]
153 sive hoc a Samio doctus, qui posse renasci [ ]
154 nos putat, Egeria ¨ sive monente sua. [ ]
155 sed tamen errabant etiam nunc tempora, donec [ ]
156 Caesaris in multis ¨ haec quoque cura fuit. [ ]
157 non haec ille deus tantaeque propaginis auctor [ ]
158 credidit officiis ¨ esse minora suis, [ ]
159 promissumque sibi voluit praenoscere caelum [ ]
160 nec deus ignotas ¨ hospes inire domos. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb) 8:+++
161 ille moras solis, quibus in sua signa rediret, [ ]
162 traditur exactis ¨ disposuisse notis. [ ]
163 is decies senos tercentum et quinque diebus [ ]
164 iunxit et e pleno ¨ tempora quinta die. [1]
165 hic anni modus est: in lustrum accedere debet, [ ]
166 quae consumantur ¨ partibus, una dies. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 147
Publius Ovidius Naso: Kalenderen 3,167-428 [Fasti]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
3. bog.
165 hic anni modus est: in lustrum accedere debet, [ ]
3. bog.
149 denique quintus ab hoc fuerat Quintilis, et inde [ ]
3. bog.
105 quis tunc aut Hyadas aut Pleiadas Atlanteas [ ]
3. bog.
38 et lupa: tuta per hos ¨ utraque palma fuit.’ [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede