Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 50 - XP2-OVID Prossimo file n. 184
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.) 0:00
3. digt. .
1 Si vacat exiguum profugo dare tempus amico, [ ]
2 o sidus Fabiae, ¨ Maxime, gentis, ades, [ ]
3 dum tibi quae vidi refero, seu corporis umbra [1]
4 seu veri species ¨ seu fuit ille sopor. [ ]
5 nox erat et bifores intrabat luna fenestras, [ ]
6 mense fere medio ¨ quanta nitere solet. [ ]
7 publica me requies curarum somnus habebat, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.) 0:+
3. digt.
8 fusaque erant toto ¨ languida membra toro, [ ]
9 cum subito pinnis agitatus inhorruit aer, [ ]
10 et gemuit parvo ¨ mota fenestra sono. [ ]
11 territus in cubitum relevo mea membra sinistrum, [ ]
12 pulsus et e trepido ¨ pectore somnus abit. [ ]
13 stabat Amor, vultu non quo prius esse solebat, [ ]
14 fulcra tenens laeva ¨ tristis acerna manu, [ ]
15 nec torquem collo, nec habens crinale capillo, [ ]
16 nec bene dispositas ¨ comptus, ut ante, comas. [ ]
17 horrida pendebant molles super ora capilli, [ ]
18 et visa est oculis ¨ horrida pinna meis, [ ]
19 qualis in aeriae tergo solet esse columbae, [ ]
20 tractatam multae ¨ quam tetigere manus. [ ]
21 hunc simul agnovi, neque enim mihi notior alter, [ ]?
22 talibus adfata est ¨ libera lingua sonis: [ ]
23 'o puer, exilii decepto causa magistro, [ ]?
24 quem fuit utilius ¨ non docuisse mihi, [ ]
25 huc quoque venisti, pax est ubi tempore nullo, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.) 0:++
3. digt.
26 et coit adstrictis ¨ barbarus Hister aquis? [ ]
27 quae tibi causa viae, nisi uti mala nostra videres? [ ]
28 quae sunt, si nescis, ¨ invidiosa tibi. [ ]
29 tu mihi dictasti iuvenalia carmina primus: [ ]
30 apposui senis ¨ te duce quinque pedes. [ ]
31 nec me Maeonio consurgere carmine nec me [ ]
32 dicere magnorum ¨ passus es acta ducum. [ ]
33 forsitan exiguas, aliquas tamen, arcus et ignes [ ]
34 ingenii vires ¨ comminuere mei. [ ]
35 namque ego dum canto tua regna tuaeque parentis, [ ]
36 in nullum mea mens ¨ grande vacavit opus. [ ]
37 nec satis hoc fuerat. stulto quoque carmine feci, [ ]
38 Artibus ut posses ¨ non rudis esse meis. [ ]
39 pro quibus exilium misero est mihi reddita merces. [ ]
40 id quoque in extremis ¨ et sine pace locis. [ ]
41 at non Chionides Eumolpus in Orphea talis, [ ]
42 in Phryga nec Satyrum ¨ talis Olympus erat, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.) 4:00
3. digt.
43 praemia nec Chiron ab Achille talia cepit, [1]
44 Pythagoraeque ferunt ¨ non nocuisse Numam. [ ]
45 nomina neu referam longum collecta per aevum, [ ]
46 discipulo perii ¨ solus ab ipse meo. [ ]
47 dum damus arma tibi, dum te, lascive, docemus, [ ]
48 haec te discipulo ¨ dona magister habet. [ ]
49 scis tamen, et liquido iuratus dicere possis, [ ]?
50 non me legitimos ¨ sollicitasse toros. [2]
51 scripsimus haec illis, quarum nec vitta pudicos [ ]
52 contingit crines ¨ nec stola longa pedes. [ ]
53 dic, precor, ecquando didicisti fallere nuptas, [ ]
54 et facere incertum ¨ per mea iussa genus? [ ]
55 an sit ab his omnis rigide summota libellis, [ ]
56 quam lex furtivos ¨ arcet habere viros? [ ]
57 quid tamen hoc prodest, vetiti si lege severa [1]
58 credor adulterii ¨ conposuisse notas? [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.) 4:+
3. digt.
59 at tu, sic habeas ferientes cuncta sagittas, [ ]
60 sic numquam rapido ¨ lampades igne vacent, [ ]
61 sic regat imperium terrasque coerceat omnis [ ]
62 Caesar, ab Aenea ¨ qui tibi fratre tuus, [ ]?
63 effice, sit nobis non inplacabilis ira, [ ]
64 meque loco plecti ¨ commodiore velit.' [ ]
65 haec ego visus eram puero dixisse volucri, [ ]
66 hos visus nobis ¨ ille dedisse sonos: [ ]
67 'per mea tela, faces, et per mea tela, sagittas, [ ]
68 per matrem iuro ¨ Caesareumque caput, [ ]
69 nil nisi concessum nos te didicisse magistro, [ ]
70 Artibus et nullum ¨ crimen inesse tuis. [ ]
71 utque hoc, sic utinam defendere cetera possem! [ ]
72 scis aliud, quod te ¨ laeserit, esse, magis [ ]
73 quicquid id est (neque enim debet dolor ipse referri, [ ]
74 nec potes a culpa ¨ dicere abesse tua) [ ]
75 tu licet erroris sub imagine crimen obumbres, [ ]
76 non gravior merito ¨ iudicis ira fuit. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.) 4:++
3. digt.
77 ut tamen aspicerem consolarerque iacentem, [ ]?
78 lapsa per inmensas ¨ est mea pinna vias. [ ]
79 haec loca tum primum vidi, cum matre rogante [ ]
80 Phasias est telis ¨ fixa puella meis. [ ]
81 quae nunc cur iterum post saecula longa revisam, [ ]
82 tu facis, o castris ¨ miles amice meis. [ ]
83 pone metus igitur: mitescet Caesaris ira, [ ]
84 et veniet votis ¨ mollior hora tuis. [ ]
85 neve moram timeas, tempus, quod quaerimus, instat, [ ]
86 cunctaque laetitiae ¨ plena triumphus habet. [ ]
87 dum domus et nati, dum mater Livia gaudet, [ ]
88 dum gaudes, patriae ¨ magne ducisque pater, [ ]
89 dum sibi gratatur populus, totamque per urbem [2]
90 omnis odoratis ¨ ignibus ara calet, [1]
91 dum faciles aditus praebet venerabile templum, [ ]
92 sperandum est nostras ¨ posse valere preces.' [ ]
93 dixit, et aut ille est tenues dilapsus in auras, [ ]
94 coeperunt sensus ¨ aut vigilare mei. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.) 4:+++
3. digt.
95 si dubitem, faveas quin his, o Maxime, dictis, [ ]?
96 Memnonio cycnos ¨ esse colore putem. [ ]
97 sed neque mutatur nigra pice lacteus humor, [2]
98 nec, quod erat candens, ¨ fit terebinthus ebur. [ ]
99 conveniens animo genus est tibi, nobile namque [ ]
100 pectus et Herculeae ¨ simplicitatis habes. [ ]
101 livor, iners vitium, mores non exit in altos, [ ]
102 utque latens ima ¨ vipera serpit humo. [ ]
103 mens tua sublimis supra genus eminet ipsum, [ ]
104 grandius ingenio ¨ nec tibi nomen inest. [ ]
105 ergo alii noceant miseris optentque timeri, [ ]
106 tinctaque mordaci ¨ spicula felle gerant: [ ]
107 at tua supplicibus domus est adsueta iuvandis, [ ]
108 in quorum numero ¨ me, precor, esse velis. [ ]
4. digt. .
1 Haec tibi non vanam portantia verba salutem [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.) 8:00
4. digt.
2 Naso Tomitana ¨ mittit ab urbe tuus, [1]
3 utque suo faveas mandat, Rufine, triumpho, [ ]
4 in vestras venit ¨ si tamen ille manus. [ ]
5 est opus exiguum vestrisque paratibus inpar: [ ]
6 quale tamen cumque est, ¨ ut tueare, rogo. [ ]
7 firma valent per se, nullumque Machaona quaerunt. [ ]
8 ad medicam dubius ¨ confugit aeger opem. [ ]
9 non opus est magnis placido lectore poetis: [ ]
10 quamlibet invitum ¨ difficilemque tenent. [ ]
11 nos, quibus ingenium longi minuere labores, [ ]
12 aut etiam nullum ¨ forsitan ante fuit, [ ]
13 viribus infirmi, vestro candore valemus: [ ]
14 quod mihi si demas, ¨ omnia rapta putem. [1]
15 cunctaque cum mea sint propenso nixa favore, [ ]
16 praecipuum veniae ¨ ius habet ille liber. [ ]
17 spectatum vates alii scripsere triumphum: [ ]
18 est aliquid memori ¨ visa notare manu. [ ]
19 nos ea vix avidam vulgo captata per aurem [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.) 8:+
4. digt.
20 scripsimus, atque oculi ¨ fama fuere mei. [ ]
21 scilicet adfectus similes, aut inpetus idem [ ]
22 rebus ab auditis ¨ conspicuisque venit! [ ]
23 nec nitor argenti, quem vos vidistis, et auri [ ]
24 quod mihi defuerit, ¨ purpuraque illa, queror: [ ]
25 sed loca, sed gentes formatae mille figuris [ ]
26 nutrissent carmen ¨ proeliaque ipsa meum, [ ]
27 et regum vultus, certissima pignora mentis, [ ]
28 iuvissent aliqua ¨ forsitan illud opus. [ ]
29 plausibus ex ipsis populi laetoque favore [ ]
30 ingenium quodvis ¨ incaluisse potest: [ ]
31 tamque ego sumpsissem tali clamore vigorem, [ ]?
32 quam rudis audita ¨ miles ad arma tuba. [ ]
33 pectora sint nobis nivibus glacieque licebit [ ]
34 atque hoc, quem patior, ¨ frigidiora loco, [ ]
35 illa ducis facies in curru stantis eburno [ ]
36 excuteret frigus ¨ sensibus omne meis. [ ]
37 his ego defectus dubiisque auctoribus usus [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.) 8:++
4. digt.
38 ad vestri venio ¨ iure favoris opem. [ ]
39 nec mihi nota ducum nec sunt mihi nota locorum [ ]
40 nomina. materiam ¨ non habuere manus. [ ]
41 pars quota de tantis rebus, quam fama referre [ ]
42 aut aliquis nobis ¨ scribere posset, erat? [ ]
43 quo magis, o lector, debes ignoscere, si quid [ ]
44 erratum est illic ¨ praeteritumve mihi. [ ]
45 adde quod assidue domini meditata querelas [ ]
46 ad laetum carmen ¨ vix mea versa lyra est. [ ]
47 vix bona post tanto quaerenti verba subibant, [ ]
48 et gaudere aliquid ¨ res mihi visa nova est. [ ]
49 utque reformidant insuetum lumina solem, [ ]
50 sic ad laetitiam ¨ mens mea segnis erat. [ ]
51 est quoque cunctarum novitas carissima rerum, [ ]
52 gratiaque officio, ¨ quod mora tardat, abest. [ ]
53 cetera certatim de magno scripta triumpho [ ]
54 iam pridem populi ¨ suspicor ore legi. [ ]?
55 illa bibit sitiens lector, mea pocula plenus: [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.) 12:00
4. digt.
56 illa recens pota est, ¨ nostra tepebit aqua. [ ]
57 non ego cessavi, nec fecit inertia serum. [ ]?
58 ultima me vasti ¨ sustinet ora freti. [ ]
59 dum venit huc rumor properataque carmina fiunt [ ]
60 factaque eunt ad vos, ¨ annus abire potest. [ ]
61 nec minimum refert, intacta rosaria primus, [ ]
62 an sera carpas ¨ paene relicta manu. [ ]
63 quid mirum, lectis exhausto floribus horto, [ ]
64 si duce non facta est ¨ digna corona tuo? [ ]
65 deprecor hoc: vatum contra sua carmina ne quis [ ]
66 dicta putet! pro se ¨ Musa locuta mea est. [ ]
67 sunt mihi vobiscum communia sacra, poetae, [ ]
68 in vestro miseris ¨ si licet esse choro. [ ]
69 magnaque pars animae mecum vixistis, amici: [ ]
70 hac ego vos absens ¨ nunc quoque parte colo. [ ]
71 sint igitur vestro mea commendata favore [ ]
72 carmina, non possum ¨ pro quibus ipse loqui. [ ]
73 scripta placent a morte fere, quia laedere vivos [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.) 12:+
4. digt.
74 livor et iniusto ¨ carpere dente solet. [ ]
75 si genus est mortis male vivere, terra moratur, [ ]
76 et desunt fatis ¨ sola sepulchra meis. [ ]
77 denique opus curae culpetur ut undique nostrae, [ ]
78 officium nemo ¨ qui reprehendat erit. [ ]
79 ut desint vires, tamen est laudanda voluntas: [ ]
80 hac ego contentos ¨ auguror esse deos. [ ]
81 haec facit ut veniat pauper quoque gratus ad aras, [ ]
82 et placeat caeso ¨ non minus agna bove. [ ]
83 res quoque tanta fuit, quantae subsistere summo [ ]
84 Aeneadum vati ¨ grande fuisset onus. [ ]
85 ferre etiam molles elegi tam vasta triumphi [ ]
86 pondera disparibus ¨ non potuere rotis. [ ]
87 quo pede nunc utar, dubia est sententia nobis: [ ]
88 alter enim de te, ¨ Rhene, triumphus adest. [ ]
89 inrita votorum non sunt praesagia vatum: [2]
90 danda Iovi laurus, ¨ dum prior illa viret. [ ]
91 nec mea verba legis, qui sum summotus ad Histrum, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.) 12:++
4. digt.
92 non bene pacatis ¨ flumina pota Getis: [1]?
93 ista dei vox est, deus est in pectore nostro, [ ]
94 haec duce praedico ¨ vaticinorque deo. [ ]
95 quid cessas currum pompamque parare triumphis, [ ]
96 Livia? dant nullas ¨ iam tibi bella moras. [ ]
97 perfida damnatas Germania proicit hastas. [ ]
98 iam pondus dices ¨ omen habere meum. [ ]
99 crede, brevique fides aderit. geminabit honorem [ ]
100 filius, et iunctis, ¨ ut prius, ibit equis. [ ]
101 prome, quod inicias umeris victoribus, ostrum: [ ]
102 ipsa potest solitum ¨ nosse corona caput: [ ]
103 scuta sed et galeae gemmis radientur et auro, [ ]
104 stentque super vinctos ¨ trunca tropaea viros: [ ]
105 oppida turritis cingantur eburnea muris, [ ]
106 fictaque res vero ¨ more putetur agi. [ ]
107 squalidus inmissos fracta sub harundine crines [ ]
108 Rhenus et infectas ¨ sanguine portet aquas. [ ]
109 barbara iam capti poscunt insignia reges [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.) 12:+++
4. digt.
110 textaque fortuna ¨ divitiora sua, [ ]?
111 et quae praeterea virtus invicta tuorum [ ]
112 saepe parata tibi, ¨ saepe paranda facit. [ ]
113 di, quorum monitu sumus eventura locuti, [ ]
114 verba, precor, celeri ¨ nostra probate fide. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 184
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet 3,5 til 9 [Ex Ponto]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
3. og 4. digt.
7 firma valent per se, nullumque Machaona quaerunt. [ ]
15 cunctaque cum mea sint propenso nixa favore, [ ]
93 ista dei vox est, deus est in pectore nostro, [ ]
3. og 4. digt.
31 nec me Maeonio consurgere carmine nec me [ ]
43 quo magis, o lector, debes ignoscere, si quid [ ]
65 deprecor hoc: vatum contra sua carmina ne quis [ ]
3. og 4. digt.
36 in nullum mea mens ¨ grande vacavit opus. [ ]
72 scis aliud, quod te ¨ laeserit, esse, magis [ ]
60 factaque eunt ad vos, ¨ annus abire potest. [ ]
66 dicta putet! pro se ¨ Musa locuta mea est. [ ]
88 alter enim de te, ¨ Rhene, triumphus adest. [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede