Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 50 - XP2-OVID Prossimo file n. 186
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 0:00
1. digt. .
1 Accipe, Pompei, deductum carmen ab illo, [ ]?
2 debitor est vitae ¨ qui tibi, Sexte, suae. [ ]
3 qui seu non prohibes a me tua nomina poni, [1]
4 accedet meritis ¨ haec quoque summa tuis: [ ]
5 sive trahis vultus, equidem peccasse fatebor, [ ]
6 delicti tamen est ¨ causa probanda mei. [ ]
7 non potuit mea mens, quin esset grata, teneri, [ ]
8 sit precor officio ¨ non gravis ira pio. [ ]
9 o, quotiens ego sum libris mihi visus ab istis [ ]
10 inpius, in nullo ¨ quod legerere loco! [ ]
11 o, quotiens, alii cum vellem scribere, nomen [ ]
12 rettulit in ceras ¨ inscia dextra tuum! [ ]
13 ipse mihi placuit mendis in talibus error, [ ]
14 et vix invita ¨ facta litura manu est. [ ]
15 'viderit! ad summam' dixi 'licet ipse queratur! [ ]
16 a! pudet offensam ¨ non meruisse prius.' [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 0:+
1. digt.
17 da mihi, siquid ea est, hebetantem pectora Lethen, [ ]
18 oblitus potero ¨ non tamen esse tui. [ ]
19 idque sinas oro, nec fastidita repellas [2]
20 verba, nec officio ¨ crimen inesse putes, [ ]
21 et levis haec meritis referatur gratia tantis: [ ]
22 si minus, invito ¨ te quoque gratus ero. [ ]
23 numquam pigra fuit nostris tua gratia rebus, [ ]
24 nec mihi munificas ¨ arca negavit opes. [ ]
25 nunc quoque nil subitis clementia territa fatis [ ]
26 auxilium vitae ¨ fertque feretque meae. [ ]
27 unde rogas forsan fiducia tanta futuri [ ]
28 sit mihi? quod fecit, ¨ quisque tuetur opus. [ ]
29 ut Venus artificis labor est et gloria Coi, [ ]
30 aequoreo madidas ¨ quae premit imbre comas: [ ]
31 arcis ut Actaeae vel eburna vel aerea custos [ ]
32 bellica Phidiaca ¨ stat dea facta manu: [ ]
33 vindicat ut Calamis laudem, quos fecit, equorum: [ ]
34 ut similis verae ¨ vacca Myronis opus: [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 0:++
1. digt.
35 sic ego pars rerum non ultima, Sexte, tuarum [ ]
36 tutelaeque feror ¨ munus opusque tuae. [ ]
2. digt. .
1 Quod legis, o vates magnorum maxime regum, [2]
2 venit ab intonsis ¨ usque, Severe, Getis: [ ]?
3 cuius adhuc nomen nostros tacuisse libellos, [ ]
4 si modo permittis ¨ dicere vera, pudet. [ ]
5 orba tamen numeris cessavit epistula numquam [ ]
6 ire per alternas ¨ officiosa vices. [ ]
7 carmina sola tibi memorem testantia curam [ ]
8 non data sunt. quid enim, ¨ quae facis ipse, darem? [ ]
9 quis mel Aristaeo, quis Baccho vina Falerna, [ ]
10 Triptolemo fruges, ¨ poma det Alcinoo? [1]
11 fertile pectus habes, interque Helicona colentes [ ]
12 uberius nulli ¨ provenit ista seges. [ ]
13 mittere ad hunc carmen, frondes erat addere silvis. [ ]
14 haec mihi cunctandi ¨ causa, Severe, fuit. [ ]
15 nec tamen ingenium nobis respondet, ut ante, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 4:00
2. digt.
16 sed siccum sterili ¨ vomere litus aro. [ ]
17 scilicet ut limus venas excaecat in undis, [ ]
18 laesaque suppresso ¨ fonte resistit aqua, [ ]
19 pectora sic mea sunt limo vitiata malorum, [ ]
20 et carmen vena ¨ pauperiore fluit. [ ]
21 si quis in hac ipsum terra posuisset Homerum, [ ]
22 esset, crede mihi, ¨ factus et ille Getes. [ ]
23 da veniam fasso, studiis quoque frena remisi, [ ]
24 ducitur et digitis ¨ littera rara meis. [ ]
25 inpetus ille sacer, qui vatum pectora nutrit, [ ]
26 qui prius in nobis ¨ esse solebat, abest. [ ]
27 vix venit ad partes, vix sumptae Musa tabellae [ ]
28 inponit pigras ¨ paene coacta manus. [ ]
29 parvaque, ne dicam scribendi nulla voluptas [2]
30 est mihi, nec numeris ¨ nectere verba iuvat. [ ]
31 sive quod hinc fructus adeo non cepimus ullos, [ ]
32 principium nostri ¨ res sit ut ista mali: [ ]
33 sive quod in tenebris numerosos ponere gestus, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 4:+
2. digt.
34 quodque legas nulli ¨ scribere carmen, idem est. [ ]
35 excitat auditor studium, laudataque virtus [ ]
36 crescit, et inmensum ¨ gloria calcar habet. [ ]
37 hic mea cui recitem nisi flavis scripta Corallis, [ ]
38 quasque alias gentes ¨ barbarus Hister habet? [ ]
39 sed quid solus agam, quaque infelicia perdam [ ]
40 otia materia ¨ surripiamque diem? [ ]
41 nec quia nec vinum, nec me tenet alea fallax, [ ]
42 per quae clam tacitum ¨ tempus abire solet, [ ]
43 nec me, quod cuperem, si per fera bella liceret, [ ]
44 oblectat cultu ¨ terra novata suo, [ ]
45 quid, nisi Pierides, solacia frigida, restant, [1]
46 non bene de nobis ¨ quae meruere deae? [1]
47 at tu, cui bibitur felicius Aonius fons, [1]
48 utiliter studium ¨ quod tibi cedit ama, [ ]
49 sacraque Musarum merito cole, quodque legamus, [2]
50 huc aliquod curae ¨ mitte recentis opus. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 4:++
3. digt. .
1 Conquerar, an taceam? ponam sine nomine crimen, [ ]
2 an notum qui sis ¨ omnibus esse velim? [ ]
3 nomine non utar, ne commendere querela, [2]
4 quaeraturque tibi ¨ carmine fama meo. [ ]
5 dum mea puppis erat valida fundata carina, [ ]
6 qui mecum velles ¨ currere, primus eras. [ ]
7 nunc, qui contraxit vultum Fortuna, recedis, [ ]
8 auxilio postquam ¨ scis opus esse tuo. [ ]
9 dissimulas etiam, nec me vis nosse videri, [ ]
10 quisque sit, audito ¨ nomine, Naso, rogas. [ ]
11 ille ego sum, quamquam non vis audire, vetusta [ ]
12 paene puer puero ¨ iunctus amicitia: [ ]
13 ille ego, qui primus tua seria nosse solebam [2]
14 et tibi iucundis ¨ primus adesse iocis: [ ]
15 ille ego convictor densoque domesticus usu, [ ]
16 ille ego iudiciis ¨ unica Musa tuis. [ ]
17 ille ego sum, qui nunc an vivam, perfide, nescis, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 8:00
3. digt.
18 cura tibi de quo ¨ quaerere nulla fuit. [1]
19 sive fui numquam carus, simulasse fateris: [ ]
20 seu non fingebas, ¨ inveniere levis. [ ]
21 aut age, dic aliquam, quae te mutaverit, iram: [ ]?
22 nam nisi iusta tua est, ¨ iusta querela mea est. [ ]
23 quod te nunc crimen similem vetat esse priori? [ ]
24 an crimen, coepi ¨ quod miser esse, vocas? [ ]
25 si mihi rebus opem nullam factisque ferebas, [ ]
26 venisset verbis ¨ charta notata tribus. [ ]
27 vix equidem credo: subito insultare iacenti [ ]?
28 te mihi nec verbis ¨ parcere fama refert. [ ]
29 quid facis, a! demens? cur, si Fortuna recedit, [2]
30 naufragio lacrimas ¨ eripis ipse tuo? [ ]
31 haec dea non stabili, quam sit levis, orbe fatetur, [ ]
32 quae summum dubio ¨ sub pede semper habet. [ ]
33 quolibet est folio, quavis incertior aura: [ ]?
34 par illi levitas, ¨ inprobe sola tua est. [ ]
35 omnia sunt hominum tenui pendentia filo, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 8:+
3. digt.
36 et subito casu ¨ quae valuere, ruunt. [1]
37 divitis audita est cui non opulentia Croesi? [ ]
38 nempe tamen vitam ¨ captus ab hoste tulit. [ ]
39 ille Syracosia modo formidatus in urbe [ ]
40 vix humili duram ¨ reppulit arte famem. [1]
41 quid fuerat Magno maius? tamen ille rogavit [ ]?
42 summissa fugiens ¨ voce clientis opem. [ ]
43 cuique viro totus terrarum paruit orbis, [2]
44 ... ..
45 ille Iugurthino clarus Cimbroque triumpho, [ ]?
46 quo victrix totiens ¨ consule Roma fuit, [ ]?
47 in caeno Marius iacuit cannaque palustri, [ ]
48 pertulit et tanto ¨ multa pudenda viro. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 8:++
3. digt.
49 ludit in humanis divina potentia rebus, [4]
50 et certam praesens ¨ vix feret hora fidem. [ ]
51 'litus ad Euxinum' si quis mihi diceret 'ibis, [ ]
52 et metues, arcu ¨ ne feriare Getae.' [ ]
53 'i, bibe' dixissem 'purgantes pectora sucos, [ ]
54 quicquid et in tota ¨ nascitur Anticyra.' [ ]
55 sum tamen haec passus: nec, si mortalia possem, [ ]
56 et summi poteram ¨ tela cavere dei. [ ]
57 tu quoque fac timeas, et quae tibi laeta videntur, [ ]
58 dum loqueris, fieri ¨ tristia posse puta. [ ]
4. digt. .
1 Nulla dies adeo est australibus umida nimbis, [ ]
2 non intermissis ¨ ut fluat imber aquis. [ ]
3 nec sterilis locus ullus ita est, ut non sit in illo [ ]
4 mixta fere duris ¨ utilis herba rubis. [1]
5 nil adeo fortuna gravis miserabile fecit, [ ]
6 ut minuant nulla ¨ gaudia parte malum. [ ]
7 ecce domo patriaque carens oculisque meorum, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 8:+++
4. digt.
8 naufragus in Getici ¨ litoris actus aquas, [ ]
9 qua tamen inveni vultum diffundere causa [ ]
10 possim, fortunae ¨ nec meminisse meae. [ ]
11 nam mihi, cum fulva solus spatiarer harena, [1]
12 visa est a tergo ¨ pinna dedisse sonum. [ ]
13 respicio, nec erat corpus, quod cernere possem, [ ]
14 verba tamen sunt haec ¨ aure recepta mea: [ ]
15 'en ego laetarum venio tibi nuntia rerum [ ]
16 Fama, per inmensas ¨ aere lapsa vias. [ ]
17 consule Pompeio, quo non tibi carior alter, [ ]?
18 candidus et felix ¨ proximus annus erit.' [ ]
19 dixit, et ut laeto Pontum rumore replevit, [ ]
20 ad gentes alias ¨ hinc dea vertit iter. [ ]
21 at mihi dilapsis inter nova gaudia curis [ ]
22 excidit asperitas ¨ huius iniqua loci. [ ]
23 ergo ubi, Iane biceps, longum reseraveris annum, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 12:00
4. digt.
24 pulsus et a sacro ¨ mense December erit, [ ]
25 purpura Pompeium summi velabit honoris, [ ]?
26 ne titulis quicquam ¨ debeat ille suis. [ ]
27 cernere iam videor rumpi paene atria turba, [ ]
28 et populum laedi ¨ deficiente loco, [ ]
29 templaque Tarpeiae primum tibi sedis adiri, [ ]
30 et fieri faciles ¨ in tua vota deos. [ ]
31 colla boves niveos cerno praebere securi, [ ]
32 quos aluit campis ¨ herba Falisca suis: [ ]
33 cumque deos omnes, tunc hos inpensius, aequos [ ]
34 esse tibi cupias, ¨ cum Iove Caesar erunt. [ ]
35 curia te excipiet, patresque e more vocati [ ]
36 intendent aures ¨ ad tua verba suas. [ ]
37 hos ubi facundo tua vox hilaraverit ore, [ ]
38 utque solet, tulerit ¨ prospera verba dies, [ ]
39 egeris et meritas superis cum Caesare grates [ ]
40 (qui causam, facias ¨ cur ita saepe, dabit), [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 12:+
4. digt.
41 inde domum repetes toto comitante senatu, [1]
42 officium populi ¨ vix capiente domo. [ ]
43 me miserum, turba quod non ego cernar in illa, [ ]
44 nec poterunt istis ¨ lumina nostra frui! [ ]
45 quod licet, absentem qua possum mente videbo: [ ]
46 aspiciet vultus ¨ consulis illa sui. [ ]
47 di faciant aliquo subeat tibi tempore nostrum [ ]
48 nomen, et 'heu' dicas ¨ 'quid miser ille facit?' [ ]
49 haec tua pertulerit si quis mihi verba, fatebor [ ]
50 protinus exilium ¨ mollius esse meum. [ ]
5. digt. .
1 Ite, leves elegi, doctas ad consulis aures, [ ]
2 verbaque honorato ¨ ferte legenda viro. [1]
3 longa via est, nec vos pedibus proceditis aequis, [ ]
4 tectaque brumali ¨ sub nive terra latet. [1]
5 cum gelidam Thracen et opertum nubibus Haemum [1]
6 et maris Ionii ¨ transieritis aquas, [ ]
7 luce minus decima dominam venietis in urbem, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 12:++
5. digt.
8 et festinatum ¨ non faciatis iter. [ ]
9 protinus inde domus vobis Pompeia petatur: [ ]
10 non est Augusto ¨ iunctior ulla foro. [ ]
11 siquis, ut in populo, qui sitis et unde requiret, [2]?
12 nomina decepta ¨ qualibet aure ferat. [ ]
13 ut sit enim tutum, sicut reor esse, fateri, [ ]
14 verba minus certe ¨ ficta timoris habent. [ ]
15 copia nec vobis nullo prohibente videndi [ ]
16 consulis, ut limen ¨ contigeritis, erit. [ ]
17 aut reget ille suos dicendo iura Quirites, [ ]
18 conspicuum signis ¨ cum premet altus ebur: [ ]
19 aut populi reditus positam componet ad hastam, [ ]
20 et minui magnae ¨ non sinet urbis opes: [ ]
21 aut, ubi erunt patres in Iulia templa vocati, [ ]
22 de tanto dignis ¨ consule rebus aget: [ ]
23 aut feret Augusto solitam natoque salutem, [ ]
24 deque parum noto ¨ consulet officio. [ ]
25 tempus ab his vacuum Caesar Germanicus omne [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 16:00
5. digt.
26 auferet: a magnis ¨ hunc colit ille deis. [ ]
27 cum tamen a turba rerum requieverit harum, [1]
28 ad vos mansuetas ¨ porriget ille manus, [ ]
29 quidque parens ego vester agam fortasse requiret. [ ]
30 talia vos illi ¨ reddere verba volo: [ ]
31 'vivit adhuc vitamque tibi debere fatetur, [1]
32 quam prius a miti ¨ Caesare munus habet. [ ]
33 te sibi, cum fugeret, memori solet ore referre [ ]
34 barbariae tutas ¨ exhibuisse vias: [ ]
35 sanguine Bistonium quod non tepefecerit ensem, [ ]
36 effectum cura ¨ pectoris esse tui: [ ]
37 addita praeterea vitae quoque multa tuendae [ ]?
38 munera, ne proprias ¨ attenuaret opes. [ ]
39 pro quibus ut meritis referatur gratia, iurat [ ]
40 se fore mancipii ¨ tempus in omne tui. [ ]
41 nam prius umbrosa carituros arbore montes, [2]?
42 et freta velivolas ¨ non habitura rates, [ ]
43 fluminaque in fontes cursu reditura supino, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 16:+
5. digt.
44 gratia quam meriti ¨ possit abire tui.' [ ]
45 haec ubi dixeritis, servet sua dona rogate. [ ]
46 sic fuerit vestrae ¨ causa peracta viae. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 186
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet 4,6 til 8 [Ex Ponto]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
1. til 5. digt.
7 non potuit mea mens, quin esset grata, teneri, [ ]
19 pectora sic mea sunt limo vitiata malorum, [ ]
17 ille ego sum, qui nunc an vivam, perfide, nescis, [ ]
1. til 5. digt.
6 delicti tamen est ¨ causa probanda mei. [ ]
2 an notum qui sis ¨ omnibus esse velim? [ ]
18 cura tibi de quo ¨ quaerere nulla fuit. [1]
14 verba tamen sunt haec ¨ aure recepta mea: [ ]
Analyse 3
1. til 5. digt.
47 at tu, cui bibitur felicius Aonius fons, [1]
1. til 5. digt.
10 Triptolemo fruges, ¨ poma det Alcinoo? [1]
12 paene puer puero ¨ iunctus amicitia: [ ]
54 quicquid et in tota ¨ nascitur Anticyra.’ [ ]
24 deque parum noto ¨ consulet officio. [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede