Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 50 - XP2-OVID Prossimo file n. 187
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 0:00
6. digt. .
1 Quam legis, ex illis tibi venit epistula, Brute, [ ]
2 Nasonem nolles ¨ in quibus esse locis. [ ]
3 sed tu quod nolles, voluit miserabile fatum. [ ]
4 ei mihi! plus illud ¨ quam tua vota valet. [ ]
5 in Scythia nobis quinquennis Olympias acta est: [ ]
6 iam tempus lustri ¨ transit in alterius. [ ]
7 perstat enim fortuna tenax, votisque malignum [ ]
8 opponit nostris ¨ insidiosa pedem. [ ]
9 certus eras pro me, Fabiae laus, Maxime, gentis, [ ]
10 numen ad Augustum ¨ supplice voce loqui. [ ]
11 occidis ante preces, causamque ego, Maxime, mortis [ ]
12 (nec fuero tanti) ¨ me reor esse tuae. [ ]
13 iam timeo nostram cuiquam mandare salutem: [ ]
14 ipsum morte tua ¨ concidit auxilium. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 0:+
6. digt.
15 coeperat Augustus deceptae ignoscere culpae: [ ]
16 spem nostram terras ¨ deseruitque simul. [ ]
17 quale tamen potui, de caelite, Brute, recenti [ ]?
18 vestra procul positus ¨ carmen in ora dedi. [ ]
19 quae prosit pietas utinam mihi, sitque malorum [ ]
20 iam modus et sacrae ¨ mitior ira domus. [ ]
21 te quoque idem liquido possum iurare precari, [ ]
22 o mihi non dubia ¨ cognite Brute nota. [ ]
23 nam cum praestiteris verum mihi semper amorem, [ ]
24 hic tamen adverso ¨ tempore crevit amor. [ ]
25 quique tuas pariter lacrimas nostrasque videret, [ ]
26 passuros poenam ¨ crederet esse duos. [ ]
27 lenem te miseris genuit natura, nec ulli [ ]
28 mitius ingenium, ¨ quam tibi, Brute, dedit: [ ]
29 ut qui, quid valeas ignoret Marte forensi, [ ]
30 posse tuo peragi ¨ vix putet ore reos. [ ]
31 scilicet eiusdem est, quamvis pugnare videntur, [ ]
32 supplicibus facilem, ¨ sontibus esse trucem. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 0:++
6. digt.
33 cum tibi suscepta est legis vindicta severae, [ ]
34 verba velut tinctu ¨ singula virus habent. [ ]
35 hostibus eveniat, quam sis violentus in armis [ ]
36 sentire et linguae ¨ tela subire tuae. [ ]
37 quae tibi tam tenui cura limantur, ut omnes [ ]?
38 istius ingenium ¨ corporis esse negent. [ ]
39 at si quem laedi Fortuna cernis iniqua, [ ]
40 mollior est animo ¨ femina nulla tuo. [ ]
41 hoc ego praecipue sensi, cum magna meorum [ ]
42 notitiam pars est ¨ infitiata mei. [ ]
43 immemor illorum, vestri non immemor umquam, [ ]?
44 qui mala solliciti ¨ nostra levatis, ero [ ]
45 et prius hic nimium nobis conterminus Hister [ ]
46 in caput Euxino ¨ de mare vertet iter, [ ]
47 utque Thyesteae redeant si tempora mensae, [ ]
48 Solis ad Eoas ¨ currus agetur aquas, [u]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 4:00
6. digt.
49 quam quisquam vestrum, qui me doluistis ademptum, [ ]
50 arguat ingratum ¨ non meminisse sui. [ ]
7. digt. .
1 Missus es Euxinas quondam, Vestalis ad undas, [ ]
2 ut positis reddas ¨ iura sub axe locis, [ ]
3 aspicis en praesens, quali iaceamus in arvo, [ ]
4 nec me testis eris ¨ falsa solere queri. [ ]
5 accedet voci per te non irrita nostrae, [ ]
6 Alpinis iuvenis ¨ regibus orte, fides. [ ]
7 ipse vides certe glacie concrescere Pontum, [ ]
8 ipse vides rigido ¨ stantia vina gelu; [ ]
9 ipse vides, onerata ferox ut ducat Iazyx [ ]
10 per medias Histri ¨ plaustra bubulcus aquas. [ ]
11 aspicis et mitti sub adunco toxica ferro, [ ]
12 et telum causas ¨ mortis habere duas. [ ]
13 atque utinam pars haec tantum spectata fuisset, [ ]
14 non etiam proprio ¨ cognita Marte tibi! [ ]
15 tenditur ad primum per densa pericula pilum, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 4:+
7. digt.
16 contigit ex merito ¨ qui tibi nuper honor. [ ]
17 sit licet hic titulus plenus tibi fructibus, ingens [ ]
18 ipsa tamen virtus ¨ ordine maior erit. [ ]
19 non negat hoc Hister, cuius tua dextera quondam [ ]
20 puniceam Getico ¨ sanguine fecit aquam. [ ]
21 non negat Aegisos, quae te subeunte recepta [ ]
22 sensit in ingenio ¨ nil opis esse loci. [ ]
23 nam, dubium positu melius defensa manune, [ ]
24 urbs erat in summo ¨ nubibus aequa iugo. [ ]
25 Sithonio regi ferus interceperat illam [ ]?
26 hostis et ereptas ¨ victor habebat opes, [ ]
27 donec fluminea devecta Vitellius unda [ ]?
28 intulit exposito ¨ milite signa Getis. [ ]
29 at tibi, progenies alti fortissima Donni, [ ]
30 venit in adversos ¨ inpetus ire viros. [ ]
31 nec mora, conspicuus longe fulgentibus armis, [ ]
32 fortia ne possint ¨ facta latere caves, [ ]
33 ingentique gradu contra ferrumque locumque [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 4:++
7. digt.
34 saxaque brumali ¨ grandine plura subis. [1]
35 nec te missa super iaculorum turba moratur, [ ]
36 nec quae vipereo ¨ tela cruore madent. [ ]
37 spicula cum pictis haerent in casside pinnis, [ ]
38 parsque fere scuti ¨ vulnere nulla vacat. [1]
39 nec corpus cunctos feliciter effugit ictus: [1]
40 sed minor est acri ¨ laudis amore dolor. [ ]
41 talis apud Troiam Danais pro navibus Aiax [ ]
42 dicitur Hectoreas ¨ sustinuisse faces. [ ]
43 ut propius ventum est admotaque dextera dextrae, [ ]
44 resque fero potuit ¨ comminus esse geri, [ ]
45 dicere difficile est quid Mars tuus egerit illic, [ ]
46 quotque neci dederis ¨ quosque quibusque modis. [ ]
47 ense tuo factos calcabas victor acervos, [ ]
48 inpositoque Getes ¨ sub pede multus erat. [ ]
49 pugnat ad exemplum primi minor ordine pili, [1]
50 multaque fert miles ¨ vulnera, multa facit. [ ]
51 sed tantum virtus alios tua praeterit omnes, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 8:00
7. digt.
52 ante citos quantum ¨ Pegasus ibit equos. [ ]
53 vincitur Aegisos, testataque tempus in omne [ ]
54 sunt tua, Vestalis, ¨ carmine facta meo. [ ]
8. digt. .
1 Littera sera quidem, studiis exculte Suilli, [ ]
2 huc tua pervenit, ¨ sed mihi grata tamen, [ ]?
3 qua, pia si possit superos lenire rogando [ ]
4 gratia, laturum ¨ te mihi dicis opem. [ ]
5 ut iam nil praestes, animi sum factus amici [ ]
6 debitor, et meritum ¨ velle iuvare voco. [ ]
7 inpetus iste tuus longum modo duret in aevum, [ ]
8 neve malis pietas ¨ sit tua lassa meis. [ ]
9 ius aliquod faciunt adfinia vincula nobis, [ ]
10 quae semper maneant ¨ inlabefacta precor. [ ]
11 nam tibi quae coniunx, eadem mihi filia paene est, [ ]
12 et quae te generum, ¨ me vocat illa virum. [ ]
13 ei mihi, si lectis vultum tu versibus istis [ ]
14 ducis et adfinem ¨ te pudet esse meum! [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 8:+
8. digt.
15 at nihil hic dignum poteris reperire pudore [ ]
16 praeter Fortunam, ¨ quae mihi caeca fuit. [ ]
17 seu genus excutias, equites ab origine prima [ ]
18 usque per innumeros ¨ inveniemur avos; [ ]
19 sive velis qui sint mores inquirere nostri, [ ]
20 errorem misero ¨ detrahe, labe carent. [ ]
21 tu modo si quid agi sperabis posse precando, [ ]?
22 quos colis, exora ¨ supplice voce deos. [ ]
23 di tibi sunt Caesar iuvenis. tua numina placa. [ ]
24 hac certe nulla est ¨ notior ara tibi. [ ]
25 non sint illa sui vanas antistitis umquam [ ]?
26 esse preces: nostris ¨ hinc pete rebus opem. [ ]
27 quamlibet exigua si nos ea iuverit aura, [ ]?
28 obruta de mediis ¨ cumba resurget aquis. [ ]
29 tunc ego tura feram rapidis sollemnia flammis, [ ]
30 et valeant quantum ¨ numina testis ero. [ ]
31 nec tibi de Pario statuam, Germanice, templum [ ]
32 marmore: carpsit opes ¨ illa ruina meas. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 8:++
8. digt.
33 templa domus facient vobis urbesque beatae. [ ]
34 Naso suis opibus, ¨ carmine gratus erit. [ ]
35 parva quidem fateor pro magnis munera reddi, [ ]
36 cum pro concessa ¨ verba salute damus. [ ]
37 sed qui, quam potuit, dat maxima, gratus abunde est, [ ]
38 et finem pietas ¨ contigit illa suum. [ ]
39 nec quae de parva pauper dis libet acerra, [ ]
40 tura minus grandi ¨ quam data lance valent. [ ]
41 agnaque tam lactens quam gramine pasta Falisco [ ]
42 victima Tarpeios ¨ inficit icta focos. [ ]
43 nec tamen officio vatum per carmina facto [ ]?
44 principibus res est ¨ aptior ulla viris. [ ]
45 carmina vestrarum peragunt praeconia laudum, [ ]
46 neve sit actorum ¨ fama caduca cavent. [ ]
47 carmine fit vivax virtus, expersque sepulcri [ ]
48 notitiam serae ¨ posteritatis habet. [ ]
49 tabida consumit ferrum lapidemque vetustas, [ ]
50 nullaque res maius ¨ tempore robur habet. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 12:00
8. digt.
51 scripta ferunt annos. scriptis Agamemnona nosti, [ ]
52 et quisquis contra ¨ vel simul arma tulit. [ ]
53 quis Thebas septemque duces sine carmine nosset, [ ]
54 et quicquid post haec, ¨ quicquid et ante fuit? [ ]
55 di quoque carminibus, si fas est dicere, fiunt, [ ]
56 tantaque maiestas ¨ ore canentis eget. [ ]
57 sic Chaos ex illa naturae mole prioris [ ]?
58 digestum partes ¨ scimus habere suas: [ ]
59 sic adfectantes caelestia regna Gigantas [ ]
60 ad Styga nimbifero ¨ vindicis igne datos: [ ]
61 sic victor laudem superatis Liber ab Indis, [ ]
62 Alcides capta ¨ traxit ab Oechalia. [ ]
63 et modo, Caesar, avum, quem virtus addidit astris, [ ]
64 sacrarunt aliqua ¨ carmine parte tuum. [ ]
65 siquid adhuc igitur vivi, Germanice, nostro [ ]
66 restat in ingenio, ¨ serviet omne tibi. [ ]
67 non potes officium vatis contemnere vates: [ ]
68 iudicio pretium ¨ res habet ista tuo. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 12:+
8. digt.
69 quod nisi te nomen tantum ad maiora vocasset, [2]
70 gloria Pieridum ¨ summa futurus eras. [ ]
71 sed dare materiam nobis quam carmina maius: [ ]
72 nec tamen ex toto ¨ deserere illa potes. [ ]
73 nam modo bella geris, numeris modo verba coerces, [ ]
74 quodque aliis opus est, ¨ hoc tibi lusus erit. [ ]
75 utque nec ad citharam nec ad arcum segnis Apollo est, [ ]
76 sed venit ad sacras ¨ nervus uterque manus, [ ]
77 sic tibi nec docti desunt nec principis artes, [1]
78 mixta sed est animo ¨ cum Iove Musa tuo. [ ]
79 quae quoniam nec nos unda summovit ab illa, [ ]
80 ungula Gorgonei ¨ quam cava fecit equi, [ ]
81 prosit opemque ferat communia sacra tueri, [ ]
82 atque isdem studiis ¨ inposuisse manum: [ ]
83 litora pellitis nimium subiecta Corallis [ ]
84 ut tandem saevos ¨ effugiamque Getas: [ ]
85 clausaque si misero patria est, ut ponar in ullo, [ ]
86 qui minus Ausonia ¨ distet ab urbe, loco, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 12:++
8. digt.
87 unde tuas possim laudes celebrare recentes [ ]
88 magnaque quam minima ¨ facta referre mora. [ ]
89 tangat ut hoc votum caelestia, care Suilli, [ ]
90 numina, pro socero ¨ paene precare tuo. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 187
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet 4,9 til 11 [Ex Ponto]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
6. til 8. digt.
9 certus eras pro me, Fabiae laus, Maxime, gentis, [ ]
6. til 8. digt.
42 notitiam pars est ¨ infitiata mei. [ ]
44 principibus res est ¨ aptior ulla viris. [ ]
54 et quicquid post haec, ¨ quicquid et ante fuit? [ ]
74 quodque aliis opus est, ¨ hoc tibi lusus erit. [ ]
Analyse 3
6. til 8. digt.
6 iam tempus lustri ¨ transit in alterius. [ ]
14 ipsum morte tua ¨ concidit auxilium. [ ]
62 Alcides capta ¨ traxit ab Oechalia. [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede