File n. 187 – 16:33 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 188
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 187 Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet 4,9 til 11 [Ex Ponto]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
9. digt.                                                                      .
  1           Unde licet,   non unde iuvat,   Graecine, salutem            [ ]
  2              mittit ab Euxinis   ¨ hanc tibi Naso vadis,               [ ]?
  3            missaque di faciant   Auroram occurrat ad illum,            [ ]
  4               bis senos fasces   ¨ quae tibi prima dabit:              [ ]
  5          ut, quoniam   sine me tanges   Capitolia consul               [ ]
  6                 et fiam turbae   ¨ pars ego nulla tuae,                [ ]
  7             in domini   subeat partes   et praestet amici              [ ]
  8                 officium iusso   ¨ littera nostra die.                 [ ]
  9           atque ego si   fatis genitus   melioribus essem              [2]
 10                 et mea sincero   ¨ curreret axe rota,                  [ ]
 11          quo nunc nostra manus   per scriptum fungitur, esset          [ ]
 12               lingua salutandi   ¨ munere functa tui,                  [ ]
 13              gratatusque darem   cum dulcibus oscula verbis,           [ ]

Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
 14            nec minus ille meus   ¨ quam tuus esset honor.              [ ]
 15               illa, confiteor,   sic essem luce superbus,              [ ]
 16              ut caperet fastus   ¨ vix domus ulla meos:                [ ]
 17          dumque latus   sancti cingit   tibi turba senatus,            [ ]
 18            consulis ante pedes   ¨ ire iuberer eques;                  [ ]
 19          et quamquam   cuperem semper   tibi proximus esse,            [ ]
 20               gauderem lateris   ¨ non habuisse locum.                 [ ]
 21          nec querulus,   turba quamvis   eliderer, essem:              [ ]?
 22             sed foret a populo   ¨ tum mihi dulce premi.               [ ]
 23             aspicerem gaudens,   quantus foret agminis ordo,           [ ]
 24           densaque quam longum   ¨ turba teneret iter.                 [ ]
 25            quoque magis noris,   quam me vulgaria tangant,             [ ]
 26              spectarem, qualis   ¨ purpura te tegeret.                 [ ]
 27        signa quoque in   sella nossem   formata curuli                 [ ]
 28               et totum Numidae   ¨ sculptile dentis opus.              [ ]
 29                at cum Tarpeias   esses deductus in arces,              [ ]
 30              dum caderet iussu   ¨ victima sacra tuo,                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
 31              me quoque secreto   grates sibi magnus agentem            [2]?
 32                 audisset media   ¨ qui sedet aede deus.                [ ]
 33            turaque mente magis   plena quam lance dedissem,            [ ]
 34             ter quater inperii   ¨ laetus honore tui.                  [ ]
 35             hic ego praesentes   inter numerarer amicos,               [ ]
 36                mitia ius urbis   ¨ si modo fata darent,                [ ]
 37            quaeque mihi   sola capitur   nunc mente voluptas,          [2]
 38              tunc oculis etiam   ¨ percipienda foret.                  [ ]
 39             non ita caelitibus   visum est, et forsitan aequis.        [ ]
 40             nam quid me poenae   ¨ causa negata iuvet?                 [ ]
 41         mente tamen,   quae sola loco   non exulat, utar,              [ ]?
 42              praetextam fasces   ¨ aspiciamque tuos.                   [ ]
 43            haec modo te populo   reddentem iura videbit,               [ ]
 44                 et se secretis   ¨ finget adesse tuis:                 [ ]
 45           nunc longi   reditus hastae   supponere lustri               [ ]
 46              credet, et exacta   ¨ cuncta locare fide:                 [ ]
 47           nunc facere in medio   facundum verba senatu,                [ ]?
 48             publica quaerentem   ¨ quid petat utilitas:                [ ]

Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
 49            nunc pro Caesaribus   superis decernere grates,             [ ]
 50                albave opimorum   ¨ colla ferire boum.                  [1]
 51        atque utinam,   cum iam fueris   potiora precatus,              [ ]
 52               ut mihi placetur   ¨ principis ira roges!                [1]
 53         surgat ad hanc   vocem plena   pius ignis ab ara,              [ ]
 54              detque bonum voto   ¨ lucidus omen apex.                  [ ]
 55             interea,   qua parte licet,   ne cuncta queramur,          [ ]?
 56           hic quoque te festum   ¨ consule tempus agam.                [ ]
 57           altera laetitiae est   nec cedens causa priori,              [ ]
 58                successor tanti   ¨ frater honoris erit.                [ ]
 59               nam tibi finitum   summo, Graecine Decembri              [2]
 60                  inperium Iani   ¨ suscipit ille die.                  [ ]
 61           quaeque est in vobis   pietas, alterna feretis               [ ]
 62             gaudia, tu fratris   ¨ fascibus, ille tuis.                [ ]
 63            sic tu bis   fueris consul,   bis consul et ille,           [ ]
 64               inque domo binus   ¨ conspicietur honor.                 [1]
 65       qui quamquam est ingens,   et nullum Martia summo                [ ]
 66                altius inperium   ¨ consule Roma videt,                 [ ]?

Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
 67       multiplicat   tamen hunc gravitas   auctoris honorem,            [ ]
 68                  et maiestatem   ¨ res data dantis habet.              [ ]
 69              iudiciis   igitur liceat   Flaccoque tibique              [ ]
 70                talibus Augusti   ¨ tempus in omne frui.                [ ]
 71          quod tamen ab   rerum cura   propiore vacabit,                [ ]
 72              vota precor votis   ¨ addite vestra meis.                 [ ]
 73          et si quem   dabit aura sinum,   laxate rudentis,             [ ]
 74                exeat e Stygiis   ¨ ut mea navis aquis.                 [ ]
 75         praefuit his,   Graecine locis   modo Flaccus, et illo         [ ]!
 76              ripa ferox Histri   ¨ sub duce tuta fuit.                 [ ]
 77             hic tenuit   Mysas gentes   in pace fideli,                [ ]
 78                 hic arcu fisos   ¨ terruit ense Getas.                 [ ]
 79          hic raptam   Troesmen celeri   virtute recepti,               [ ]
 80                infecitque fero   ¨ sanguine Danuvium.                  [ ]
 81             quaere loci faciem   Scythicique incommoda caeli,          [ ]
 82                 et quam vicino   ¨ terrear hoste roga:                 [ ]
 83            sintne litae tenues   serpentis felle sagittae,             [ ]

Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
 84                fiat an humanum   ¨ victima dira caput:                 [1]?
 85              mentiar, an coeat   duratus frigore Pontus,               [ ]
 86              et teneat glacies   ¨ iugera multa freti.                 [ ]
 87             haec ubi narrarit,   quae sit mea fama require,            [ ]
 88            quoque modo peragam   ¨ tempora dura roga.                  [ ]
 89            nec sumus hic odio,   nec scilicet esse meremur,            [ ]
 90                nec cum Fortuna   ¨ mens quoque versa mea est.          [ ]
 91              illa quies animi,   quam tu laudare solebas,              [ ]
 92              ille vetus solito   ¨ perstat in ore pudor.               [ ]
 93             sic ego sum longe,   sic hic, ubi barbarus hostis,         [1]
 94           ut fera plus valeant   ¨ legibus arma, facit,                [ ]
 95          rem queat ut   nullam tot iam,   Graecine, per annos          [ ]
 96                femina de nobis   ¨ virve puerve queri.                 [1]
 97          hoc facit ut   misero faveant   adsintque Tomitae:            [ ]
 98            haec quoniam tellus   ¨ testificanda mihi est.              [ ]
 99            illi me,   quia velle vident,   discedere malunt:           [ ]!
100               respectu cupiunt   ¨ hic tamen esse sui.                 [ ]
101           nec mihi credideris:   extant decreta, quibus nos            [ ]

Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
102              laudat et inmunes   ¨ publica cera facit.                 [ ]
103             conveniens miseris   et quamquam gloria non sit,           [ ]
104             proxima dant nobis   ¨ oppida munus idem.                  [ ]
105              nec pietas   ignota mea est:   videt hospita terra        [ ]
106               in nostra sacrum   ¨ Caesaris esse domo.                 [ ]
107          stant pariter   natusque pius   coniunxque sacerdos,          [ ]
108               numina iam facto   ¨ non leviora deo.                    [ ]
109            neu desit   pars ulla domus,   stat uterque nepotum,        [ ]
110               hic aviae lateri   ¨ proximus, ille patris.              [ ]
111             his ego do totiens   cum ture precantia verba,             [ ]
112                   Eoo quotiens   ¨ surgit ab orbe dies.                [2]
113           tota, licet quaeras,   hoc me non fingere dicet              [ ]
114                 officii testis   ¨ Pontica terra mei.                  [ ]
115             Pontica me tellus,   quantis hac possumus ara,             [ ]
116                  natalem ludis   ¨ scit celebrare dei.                 [ ]
117           nec minus hospitibus   pietas est cognita talis,             [ ]
118            misit in has siquos   ¨ longa Propontis aquas.              [ ]
119        is quoque, quo   laevus fuerat   sub praeside Pontus,           [ ]

Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
120                audierit frater   ¨ forsitan ista tuus.                 [ ]
121            fortuna est   inpar animo,   talique libenter               [1]
122                  exiguas carpo   ¨ munere pauper opes.                 [ ]
123       nec vestris   damus haec oculis,   procul urbe remoti:           [ ]
124                contenti tacita   ¨ sed pietate sumus.                  [ ]
125          et tamen haec tangent   aliquando Caesaris aures.             [ ]
126                 nil illi, toto   ¨ quod fit in orbe, latet.            [ ]
127            tu certe scis haec,   superis ascite, videsque,             [ ]
128          Caesar, ut est oculis   ¨ subdita terra tuis.                 [ ]
129             tu nostras   audis inter   convexa locatus                 [ ]
130              sidera, sollicito   ¨ quas damus ore, preces.             [ ]
131               perveniant istuc   et carmina forsitan illa,             [ ]
132                quae de te misi   ¨ caelite facta novo.                 [ ]
133             auguror his igitur   flecti tua numina, nec tu             [ ]
134                 inmerito nomen   ¨ mite Parentis habes.                [1]
10. digt.                                                                     .
  1             Haec mihi Cimmerio   bis tertia ducitur aestas             [ ]
  2                litore pellitos   ¨ inter agenda Getas.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
  3             ecquos tu silices,   ecquod, carissime, ferrum             [ ]
  4              duritiae confers,   ¨ Albinovane, meae?                   [ ]?
  5           gutta cavat lapidem,   consumitur anulus usu,                [ ]
  6               atteritur pressa   ¨ vomer aduncus humo.                 [ ]
  7           tempus edax   igitur praeter   nos omnia perdit:             [ ]
  8                 cessat duritia   ¨ mors quoque victa meae.             [ ]
  9           exemplum est   animi nimium   patientis Vlixes,              [ ]
 10                 iactatus dubio   ¨ per duo lustra mari:                [ ]
 11              tempora solliciti   sed non tamen omnia fati              [ ]
 12          pertulit, et placidae   ¨ saepe fuere morae.                  [ ]
 13           an grave sex   annis pulchram   fovisse Calypso              [ ]
 14              aequoreaeque fuit   ¨ concubuisse deae?                   [ ]
 15            excipit Hippotades,   qui dat pro munere ventos,            [ ]
 16             curvet ut inpulsos   ¨ utilis aura sinus.                  [ ]
 17             nec bene cantantes   labor est audire puellas:             [ ]
 18                 nec degustanti   ¨ lotos amara fuit.                   [ ]
 19         hos ego, qui   patriae faciant   oblivia, sucos                [ ]
 20              parte meae vitae,   ¨ si modo dentur, emam.               [ ]

Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
 21              nec tu contuleris   urbem Laestrygonos umquam             [ ]
 22              gentibus, obliqua   ¨ quas obit Hister aqua.              [ ]
 23           nec vincet   Cyclops saevum   feritate Piacchen,             [ ]
 24             qui quota terroris   ¨ pars solet esse mei?                [ ]
 25            Scylla feris trunco   quod latret ab inguine monstris,      [ ]
 26               Heniochae nautis   ¨ plus nocuere rates.                 [ ]
 27             nec potes infestis   conferre Charybdin Achaeis,           [ ]
 28               ter licet epotum   ¨ ter vomat illa fretum.              [1]
 29            qui quamquam dextra   regione licentius errant,             [ ]
 30              securum latus hoc   ¨ non tamen esse sinunt.              [ ]
 31            hic agri infrondes,   hic spicula tincta venenis,           [ ]
 32           hic freta vel pediti   ¨ pervia reddit hiems,                [ ]
 33             ut, qua remus iter   pulsis modo fecerat undis,            [1]
 34               siccus contempta   ¨ nave viator eat.                    [ ]
 35            qui veniunt istinc,   vix vos ea credere dicunt.            [ ]
 36       quam miser est, qui fert   ¨ asperiora fide!                     [ ]
 37          crede tamen:   nec te causas   nescire sinemus,               [ ]
 38             horrida Sarmaticum   ¨ cum mare duret hiems.               [ ]

Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
 39             proxima sunt nobis   plaustri praebentia formam            [ ]
 40             et quae praecipuum   ¨ sidera frigus habent.               [ ]
 41             hinc oritur Boreas   oraeque domesticus huic est           [ ]
 42                 et sumit vires   ¨ a propiore loco.                    [ ]
 43              at Notus, adverso   tepidum qui spirat ab axe,            [ ]
 44            est procul et rarus   ¨ languidiorque venit.                [ ]
 45           adde quod hic clauso   miscentur flumina Ponto,              [ ]
 46            vimque fretum multo   ¨ perdit ab amne suam.                [ ]
 47         huc Lycus, huc Sagaris   Peniusque Hypanisque Calesque         [ ]
 48              influit et crebro   ¨ vertice tortus Halys,               [ ]
 49           Partheniusque rapax,   et volvens saxa Cynapses              [ ]
 50              labitur, et nullo   ¨ tardior amne Tyras,                 [ ]
 51                 et tu femineae   Thermodon cognite turmae,             [ ]
 52              et quondam Graiis   ¨ Phasi petite viris,                 [ ]
 53             cumque Borysthenio   liquidissimus amne Dyrapses           [ ]
 54             et tacite peragens   ¨ lene Melanthus iter,                [ ]
 55            quique duas terras,   Asiam Cadmique sororem,               [ ]
 56              separat et cursus   ¨ inter utramque facit,               [ ]

Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
 57              innumerique alii,   quos inter maximus omnes              [ ]?
 58                cedere Danuvius   ¨ se tibi, Nile, negat.               [ ]
 59             copia tot laticum,   quas auget, adulterat undas,          [ ]
 60              nec patitur vires   ¨ aequor habere suas.                 [ ]
 61           quin etiam,   stagno similis   pigraeque paludi,             [ ]
 62              caeruleus vix est   ¨ diluiturque color.                  [ ]
 63             innatat unda freto   dulcis, leviorque marina est,         [ ]
 64            quae proprium mixto   ¨ de sale pondus habet.               [ ]
 65          si roget haec aliquis   cur sint narrata Pedoni,              [ ]
 66            quidve loqui certis   ¨ iuverit ista modis,                 [ ]
 67              'detinui'   dicam 'curas   tempusque fefelli.             [ ]
 68          hunc fructum praesens   ¨ attulit hora mihi.                  [ ]
 69                afuimus solito,   dum scribimus ista, dolore,           [ ]
 70              in mediis nec nos   ¨ sensimus esse Getis.’               [ ]
 71             at tu, non dubito,   cum Thesea carmine laudes,            [ ]
 72               materiae titulos   ¨ quin tueare tuae,                   [ ]
 73        quemque refers,   imitere virum.   vetat ille profecto          [ ]
 74             tranquilli comitem   ¨ temporis esse fidem.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
 75      qui quamquam est   factis ingens   et conditur a te               [ ]
 76               vir tanto quanto   ¨ debuit ore cani,                    [ ]
 77            est tamen ex   illo nobis   imitabile quiddam,              [1]
 78             inque fide Theseus   ¨ quilibet esse potest.               [1]
 79         non tibi sunt   hostes ferro   clavaque domandi,               [ ]?
 80              per quos vix ulli   ¨ pervius Isthmos erat:               [ ]
 81          sed praestandus amor,   res non operosa volenti.              [ ]
 82           quis labor est puram   ¨ non temerasse fidem?                [ ]
 83        haec tibi, qui praestas   indeclinatus amico,                   [ ]?
 84            non est quod lingua   ¨ dicta querente putes.               [ ]
11. digt.                                                                     .
  1            Gallio, crimen erit   vix excusabile nobis,                 [ ]
  2               carmine te nomen   ¨ non habuisse meo.                   [1]
  3        tu quoque enim, memini,   caelesti cuspide facta                [ ]
  4               fovisti lacrimis   ¨ vulnera nostra tuis.                [ ]
  5             atque utinam rapti   iactura laesus amici                  [ ]?
  6               sensisses ultra,   ¨ quod quererere, nihil!              [ ]

Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.)
11. digt.
  7           non ita dis placuit,   qui te spoliare pudica                [ ]
  8               coniuge crudeles   ¨ non habuere nefas.                  [1]
  9              nuntia nam luctus   mihi nuper epistula venit,            [ ]
 10          lectaque cum lacrimis   ¨ sunt tua damna meis.                [ ]
 11               sed neque solari   prudentem stultior ausim,             [2]?
 12              verbaque doctorum   ¨ nota referre tibi:                  [ ]
 13               finitumque tuum,   si non ratione, dolorem               [ ]
 14                ipsa iam pridem   ¨ suspicor esse mora.                 [ ]
 15              dum tua pervenit,   dum littera nostra recurrens          [ ]
 16            tot maria ac terras   ¨ permeat, annus abit.                [ ]
 17          temporis officium est   solacia dicere certi,                 [ ]
 18         dum dolor in cursu est   ¨ et petit aeger ope,                 [ ]
 19              at cum longa dies   sedavit vulnera mentis,               [ ]
 20                   intempestive   ¨ qui movet illa, novat.              [ ]
 21        adde quod (atque utinam   verum tibi venerit omen!)             [ ]
 22                 coniugio felix   ¨ iam potes esse novo.                [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 188
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet 4,12 til 16 [Ex Ponto]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: