Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 50 - XP2-OVID Prossimo file n. 189
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 0:00
12. digt. .
1 Quo minus in nostris ponaris, amice, libellis, [2]
2 nominis efficitur ¨ condicione tui. [ ]?
3 ast ego non alium prius hoc dignarer honore: [ ]
4 est aliquis nostrum ¨ si modo carmen honor. [ ]
5 lex pedis officio fortunaque nominis obstat, [ ]
6 quaque meos adeas ¨ est via nulla modos. [ ]
7 nam pudet in geminos ita nomen scindere versus, [ ]
8 desinat ut prior hoc ¨ incipiatque minor. [ ]
9 et pudeat, si te, qua syllaba parte moratur, [1]?
10 artius adpellem ¨ Tuticanumque vocem. [ ]
11 et potes in versum Tuticani more venire, [2]
12 fiat ut e longa ¨ syllaba prima brevis: [ ]
13 aut ut dicatur, quae nunc correptius exit, [ ]
14 et sit porrecta ¨ longa secunda mora. [ ]
15 his ego si vitiis ausim corrumpere nomen, [ ]
16 ridear et merito ¨ pectus habere neger. [ ]
17 haec mihi causa fuit dilati muneris huius, [ ]?
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 0:+
12. digt.
18 quod meus adiecto ¨ faenore reddat amor, [ ]
19 teque canam quacumque nota, tibi carmina mittam, [ ]
20 paene mihi puero ¨ cognite paene puer, [ ]
21 perque tot annorum seriem, quot habemus uterque, [ ]
22 non mihi quam fratri ¨ frater, amate minus. [ ]
23 tu bonus hortator, tu duxque comesque fuisti, [ ]
24 cum regerem tenera ¨ frena novella manu. [ ]
25 saepe ego correxi sub te censore libellos, [ ]
26 saepe tibi admonitu ¨ facta litura meo est, [ ]
27 dignam Maeoniis Phaeacida condere chartis [ ]
28 cum te Pieriae ¨ perdocuere deae. [2]
29 hic tenor, haec viridi concordia coepta iuventa [ ]
30 venit ad albentis ¨ inlabefacta comas. [ ]
31 quae nisi te moveant, duro tibi pectora ferro [1]
32 esse vel invicto ¨ clausa adamante putem. [ ]
33 sed prius huic desint et bellum et frigora terrae, [ ]
34 invisus nobis ¨ quae duo Pontus habet. [ ]
35 et tepidus Boreas et sit praefrigidus Auster, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 0:++
12. digt.
36 et possit fatum ¨ mollius esse meum, [ ]
37 quam tua sint lasso praecordia dura sodali. [ ]
38 hic cumulus nostris ¨ absit abestque malis. [ ]
39 tu modo per superos, quorum certissimus ille est, [ ]
40 quo tuus adsidue ¨ principe crevit honor, [ ]
41 effice constanti profugum pietate tuendo, [ ]
42 ne sperata meam ¨ deserat aura ratem. [ ]
43 quid mandem, quaeris? peream, nisi dicere vix est; [ ]
44 si modo, qui periit, ¨ ille perire potest. [ ]
45 nec quid agam invenio, nec quid nolimve velimve, [ ]
46 nec satis utilitas ¨ est mihi nota mea. [ ]
47 crede mihi, miseros prudentia prima relinquit, [ ]
48 et sensus cum re ¨ consiliumque fugit. [ ]
49 ipse, precor, quaeras, qua sim tibi parte iuvandus, [ ]
50 quoque viam facias ¨ ad mea vota vado. [ ]
13. digt. .
1 O mihi non dubios inter memorande sodales, [ ]
2 qui quod es, id vere, ¨ Care, vocaris, ave! [ ]?
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 4:00
13. digt. .
3 unde saluteris, color hic tibi protinus index [2]
4 et structura mei ¨ carminis esse potest. [ ]
5 non quia mirifica est, sed quod non publica certe est: [ ]
6 qualis enim cumque est, ¨ non latet esse meam. [ ]
7 ipse quoque, ut titulum chartae de fronte revellas, [ ]
8 quod sit opus, videor ¨ dicere posse, tuum. [ ]
9 quamlibet in multis positus noscere libellis, [ ]
10 perque observatas ¨ inveniere notas. [ ]
11 prodent auctorem vires, quas Hercule dignas [ ]
12 novimus atque illi, ¨ quem canis ipse, pares. [ ]
13 et mea Musa potest, proprio deprensa colore, [ ]
14 insignis vitiis ¨ forsitan esse suis. [ ]
15 tam mala Thersiten prohibebat forma latere, [ ]
16 quam pulchra Nireus ¨ conspiciendus erat. [ ]
17 nec te mirari, si sint vitiosa, decebit [ ]?
18 carmina, quae faciam ¨ paene poeta Getes. [ ]
19 a, pudet, et Getico scripsi sermone libellum, [ ]
20 structaque sunt nostris ¨ barbara verba modis: [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 4:+
13. digt. .
21 et placui (gratare mihi) coepique poetae [2]?
22 inter inhumanos ¨ nomen habere Getas. [1]
23 materiam quaeris? laudes: de Caesare dixi. [ ]
24 adiuta est novitas ¨ numine nostra dei. [ ]
25 nam patris Augusti docui mortale fuisse [ ]
26 corpus, in aetherias ¨ numen abisse domos: [ ]
27 esse parem virtute patri, qui frena rogatus [ ]?
28 saepe recusati ¨ ceperit inperii: [1]
29 esse pudicarum te Vestam, Livia, matrum, [2]
30 ambiguum nato ¨ dignior anne viro: [ ]
31 esse duos iuvenes, firma adiumenta parentis, [ ]
32 qui dederint animi ¨ pignora certa sui. [ ]
33 haec ubi non patria perlegi scripta Camena, [ ]?
34 venit et ad digitos ¨ ultima charta meos. [ ]
35 et caput et plenas omnes movere pharetras, [ ]
36 et longum Getico ¨ murmur in ore fuit. [ ]
37 atque aliquis 'scribas haec cum de Caesare,' dixit [ ]
38 'Caesaris inperio ¨ restituendus eras.' [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 4:++
13. digt. .
39 ille quidem dixit: sed me iam, Care, nivali [ ]
40 sexta relegatum ¨ bruma sub axe videt. [1]
41 carmina nil prosunt. nocuerunt carmina quondam, [ ]
42 primaque tam miserae ¨ causa fuere fugae. [ ]
43 at tu, per studii communia foedera sacri, [ ]
44 per non vile tibi ¨ nomen amicitiae [ ]
45 (sic capto Latiis Germanicus hoste catenis [ ]
46 materiam vestris ¨ adferat ingeniis: [ ]
47 sic valeant pueri, votum commune deorum, [ ]
48 quos laus formandos ¨ est tibi magna datos), [ ]
49 quanta potes, praebe nostrae momenta saluti, [ ]
50 quae nisi mutato ¨ nulla futura loco est. [1]
14. digt. .
1 Haec tibi mittuntur, quem sum modo carmine questus [ ]
2 non aptum numeris ¨ nomen habere meis, [ ]?
3 in quibus, excepto quod adhuc utcumque valemus, [ ]
4 nil me praeterea ¨ quod iuvet, invenies. [ ]
5 ipsa quoque est invisa salus, suntque ultima vota [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 8:00
14. digt.
6 quolibet ex istis ¨ scilicet ire locis. [ ]
7 nulla mihi cura est, terra quo mittar ab ista, [1]?
8 hac quia, quam video, ¨ gratior omnis erit. [ ]
9 in medias Syrtes, mediam mea vela Charybdin [ ]
10 mittite, praesenti ¨ dum careamus humo. [ ]
11 Styx quoque, si quid ea est, bene commutabitur Histro, [ ]
12 siquid et inferius ¨ quam Styga mundus habet. [ ]
13 gramina cultus ager, frigus minus odit hirundo, [ ]
14 proxima Marticolis ¨ quam loca Naso Getis. [ ]
15 talia suscensent propter mihi verba Tomitae, [ ]
16 iraque carminibus ¨ publica mota meis. [ ]
17 ergo ego cessabo numquam per carmina laedi, [ ]
18 plectar et incauto ¨ semper ab ingenio? [ ]
19 ergo ego, ne scribam, digitos incidere cunctor, [2]
20 telaque adhuc demens, ¨ quae nocuere, sequor? [ ]
21 ad veteres scopulos iterum devertar et illas, [ ]
22 in quibus offendit ¨ naufraga puppis, aquas? [ ]
23 sed nihil admisi, nulla est mea culpa, Tomitae, [ ]?
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 8:+
14. digt.
24 quos ego, cum loca sim ¨ vestra perosus, amo. [ ]
25 quilibet excutiat nostri monimenta laboris: [ ]
26 littera de vobis ¨ est mea questa nihil. [1]
27 frigus et incursus omni de parte timendos [ ]?
28 et quod pulsetur ¨ murus ab hoste queror. [ ]
29 in loca, non homines, verissima crimina dixi. [ ]
30 culpatis vestrum ¨ vos quoque saepe solum [ ]
31 esset perpetuo sua quam vitabilis Ascra, [ ]
32 ausa est agricolae ¨ Musa docere senis: [ ]
33 et fuerat genitus terra, qui scripsit, in illa, [ ]?
34 intumuit vati ¨ nec tamen Ascra suo. [ ]
35 quis patriam sollerte magis dilexit Vlixe? [ ]
36 hoc tamen asperitas ¨ indice docta loci est. [ ]
37 non loca, sed mores scriptis vexavit amaris [ ]
38 Scepsius Ausonios, ¨ actaque Roma rea est: [ ]
39 falsa tamen passa est aequa convicia mente, [ ]
40 obfuit auctori ¨ nec fera lingua suo. [ ]
41 at malus interpres populi mihi concitat iram [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 8:++
14. digt.
42 inque novum crimen ¨ carmina nostra vocat. [ ]
43 tam felix utinam quam pectore candidus essem! [ ]
44 extat adhuc nemo ¨ saucius ore meo. [ ]
45 adde quod Illyrica si iam pice nigrior essem, [ ]?
46 non mordenda mihi ¨ turba fidelis erat. [ ]
47 molliter a vobis mea sors excepta, Tomitae, [2]
48 tam mites Graios ¨ indicat esse viros. [ ]
49 gens mea Paeligni regioque domestica Sulmo [ ]
50 non potuit nostris ¨ lenior esse malis. [ ]
51 quem vix incolumi cuiquam salvoque daretis, [ ]
52 is datus a vobis ¨ est mihi nuper honor. [1]
53 solus adhuc ego sum vestris inmunis in oris, [ ]
54 exceptis, siqui ¨ munera legis habent. [ ]
55 tempora sacrata mea sunt velata corona, [ ]?
56 publicus invito ¨ quam favor inposuit. [ ]
57 quam grata est igitur Latonae Delia tellus, [ ]
58 erranti tutum ¨ quae dedit una locum, [ ]
59 tam mihi cara Tomis, patria quae sede fugatis [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 12:00
14. digt.
60 tempus ad hoc nobis ¨ hospita fida manet. [ ]?
61 di modo fecissent, placidae spem posset habere [ ]
62 pacis, et a gelido ¨ longius axe foret. [ ]
15. digt. .
1 Siquis adhuc usquam nostri non inmemor extat, [ ]?
2 quidve relegatus ¨ Naso, requirit, agam: [1]?
3 Caesaribus vitam, Sexto debere salutem [ ]?
4 me sciat. a superis ¨ hic mihi primus erit. [ ]
5 tempora nam miserae complectar ut omnia vitae, [ ]
6 a meritis eius ¨ pars mihi nulla vacat. [ ]
7 quae numero tot sunt, quot in horto fertilis arvi [ ]
8 Punica sub lento ¨ cortice grana rubent, [ ]?
9 Africa quot segetes, quot Tmolia terra racemos, [ ]
10 quot Sicyon bacas, ¨ quot parit Hybla favos [ ]
11 confiteor: testere licet. signate Quirites! [ ]
12 nil opus est legum ¨ viribus, ipse loquor. [ ]
13 inter opes et me, parvam rem, pone paternas: [ ]
14 pars ego sum census ¨ quantulacumque tui. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 12:+
15. digt.
15 quam tua Trinacria est regnataque terra Philippo, [ ]
16 quam domus Augusto ¨ continuata foro, [ ]?
17 quam tua, rus oculis domini, Campania, gratum, [ ]
18 quaeque relicta tibi, ¨ Sexte, vel empta tenes: [ ]
19 tam tuus en ego sum, cuius te munere tristi [ ]
20 non potes in Ponto ¨ dicere habere nihil. [ ]
21 atque utinam possis, et detur amicius arvum, [ ]
22 remque tuam ponas ¨ in meliore loco! [ ]
23 quod quoniam in dis est, tempta lenire precando [ ]?
24 numina, perpetua ¨ quae pietate colis. [ ]
25 erroris nam tu vix est discernere nostri [ ]
26 sis argumentum ¨ maius an auxilium. [ ]
27 nec dubitans oro: sed flumine saepe secundo [1]
28 augetur remis ¨ cursus euntis aquae. [ ]
29 et pudet et metuo semperque eademque precari, [ ]
30 ne subeant animo ¨ taedia iusta tuo. [ ]
31 verum quid faciam? res inmoderata cupido est: [ ]
32 da veniam vitio, ¨ mitis amice, meo. [ ]?
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 12:++
15. digt.
33 scribere saepe aliquid cupiens delabor eodem: [ ]
34 ipsa locum per se ¨ littera nostra rogat. [ ]
35 seu tamen effectus habitura est gratia, seu me [ ]
36 dura iubet gelido ¨ Parca sub axe mori: [ ]
37 semper inoblita repetam tua munera mente, [ ]?
38 et mea me tellus ¨ audiet esse tuum. [ ]
39 audiet et caelo posita est quaecumque sub ullo [ ]
40 (transit nostra feros ¨ si modo Musa Getas) [ ]
41 teque meae causam servatoremque salutis, [ ]?
42 meque tuum libra ¨ norit et aere minus. [ ]
16. digt. .
1 Invide, quid laceras Nasonis carmina rapti? [ ]
2 non solet ingeniis ¨ summa nocere dies, [ ]?
3 famaque post cineres maior venit. et mihi nomen [ ]
4 tum quoque, cum vivis ¨ adnumerarer, erat. [ ]
5 cumque foret Marsus magnique Rabirius oris [ ]
6 Iliacusque Macer ¨ sidereusque Pedo; [ ]
7 et qui Iunonem laesisset in Hercule, Carus, [ ]?
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 16:00
16. digt.
8 Iunonis si iam ¨ non gener ille foret; [ ]
9 quique dedit Latio carmen regale Severus, [ ]
10 et cum subtili ¨ Priscus uterque Numa; [ ]
11 quique vel inparibus numeris, Montane, vel aequis [ ]
12 sufficis, et gemino ¨ carmine nomen habes; [ ]
13 et qui Penelopae rescribere iussit Vlixem [1]
14 errantem saevo ¨ per duo lustra mari; [ ]
15 quique suam Troesmen inperfectumque dierum [ ]
16 deseruit celeri ¨ morte Sabinus opus; [ ]
17 ingeniique sui dictus cognomine Largus, [ ]
18 Gallica qui Phrygium ¨ duxit in arva senem; [ ]
19 quique canit domito Camerinus in Hectore Troiam; [ ]
20 quique sua nomen ¨ Phyllide Tuscus habet; [ ]
21 velivolique maris vates, cui credere posses [ ]
22 carmina caeruleos ¨ conposuisse deos; [ ]
23 quique acies Libycas Romanaque proelia dixit; [2]
24 et Marius scripti ¨ dexter in omne genus; [ ]
25 Trinacriusque suae Perseidos auctor, et auctor [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 16:+
16. digt.
26 Tantalidae reducis ¨ Tyndaridosque Lupus; [ ]
27 et qui Maeoniam Phaeacida versit, et une [ ]
28 Pindaricae fidicen ¨ tu quoque, Rufe, lyrae; [ ]
29 Musaque Turrani tragicis innixa coturnis; [ ]?
30 et tua cum socco ¨ Musa, Melisse, levi; [ ]
31 cum Varius Graccusque darent fera dicta tyrannis, [ ]
32 Callimachi Proculus ¨ molle teneret iter, [ ]
33 Tityron antiquas pastorem exciret ad herbas [ ]
34 aptaque venanti ¨ Grattius arma daret; [ ]
35 Naidas a Satyris caneret Fontanus amatas, [ ]
36 clauderet inparibus ¨ verba Capella modis; [ ]
37 cumque forent alii, quorum mihi cuncta referre [ ]
38 nomina longa mora est, ¨ carmina vulgus habet; [ ]
39 essent et iuvenes, quorum quod inedita cura est, [ ]
40 adpellandorum ¨ nil mihi iuris adest [ ]
41 (te tamen in turba non ausim, Cotta, silere, [ ]?
42 Pieridum lumen ¨ praesidiumque fori, [ ]
43 maternos Cottas cui Messallasque paternos, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 4. bog (Oxford C.T.) 16:++
16. digt.
44 Maxime, nobilitas ¨ ingeminata dedit) [ ]
45 dicere si fas est, claro mea nomine Musa [2]
46 atque, inter tantos ¨ quae legeretur, erat. [ ]
47 ergo summotum patria proscindere, Livor, [ ]
48 desine, neu cineres ¨ sparge, cruente, meos. [ ]
49 omnia perdidimus: tantummodo vita relicta est, [ ]
50 praebeat ut sensum ¨ materiamque mali. [ ]
51 quid iuvat extinctos ferrum demittere in artus? [ ]
52 non habet in nobis ¨ iam nova plaga locum. [ ]
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 189
Publius Ovidius Naso: Ibis [Ibis]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
12. til 16. digt.
9 et pudeat, si te, qua syllaba parte moratur, [1]?
7 quae numero tot sunt, quot in horto fertilis arvi [ ]
13 inter opes et me, parvam rem, pone paternas: [ ]
19 tam tuus en ego sum, cuius te munere tristi [ ]
23 quod quoniam in dis est, tempta lenire precando [ ]?
45 dicere si fas est, claro mea nomine Musa [2]
12. til 16. digt.
43 quid mandem, quaeris? peream, nisi dicere vix est; [ ]
35 seu tamen effectus habitura est gratia, seu me [ ]
12. til 16. digt.
3 famaque post cineres maior venit. et mihi nomen [ ]
12. til 16. digt.
8 desinat ut prior hoc ¨ incipiatque minor. [ ]
48 et sensus cum re ¨ consiliumque fugit. [ ]
24 quos ego, cum loca sim ¨ vestra perosus, amo. [ ]
34 ipsa locum per se ¨ littera nostra rogat. [ ]
8 Iunonis si iam ¨ non gener ille foret; [ ]
Analyse 3
12. til 16. digt.
44 per non vile tibi ¨ nomen amicitiae [ ]
46 materiam vestris ¨ adferat ingeniis: [ ]
4 nil me praeterea ¨ quod iuvet, invenies. [ ]
18 plectar et incauto ¨ semper ab ingenio? [ ]
26 sis argumentum ¨ maius an auxilium. [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede