File n. 197 – 21:52 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 198
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 196 Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 3,253-510 [Metamorphoses]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli)                      0:00
253          rumor in ambiguo est:   aliis violentior aequo                [ ]
254           visa dea est,   alii laudant   dignamque severa              [ ]
255            virginitate vocant;   pars invenit utraque causas.          [ ]
256           sola Iovis   coniunx non tam   culpetne probetne             [ ]
257          eloquitur,   quam clade domus   ab Agenore ductae             [ ]
258              gaudet et a Tyria   conlectum paelice transfert           [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli)
259            in generis   socios odium.   subit ecce priori              [ ]
260       causa recens,   gravidamque dolet   de semine magni              [ ]
261            esse Iovis Semelen;   dum linguam ad iurgia solvit,         [ ]
262           'profeci   quid enim totiens   per iurgia?' dixit            [1]
263        'ipsa petenda mihi est;   ipsam, si maxima Iuno                 [ ]
264          rite vocor,   perdam, si me   gemmantia dextra                [ ]
265          sceptra tenere decet,   si sum regina Iovisque                [ ]
266            et soror et coniunx   (certe soror). at, puto furto est     [ ]
267          contenta et   thalami brevis est   iniuria nostri.            [ ]
268          concipit (id deerat!)   manifestaque crimina pleno            [ ]
269           fert utero et mater,   quod vix mihi contigit, uno           [ ]
270            de Iove vult fieri:   tanta est fiducia formae.             [ ]
271               fallat eam faxo,   nec sum Saturnia si non               [ ]
272              ab Iove mersa suo   Stygias penetrabit in undas.'         [ ]
273            surgit ab his solio   fulvaque recondita nube               [ ]
274             limen adit Semeles   nec nubes ante removit                [ ]?
275            quam simulavit anum   posuitque ad tempora canos            [ ]
276              sulcavitque cutem   rugis et curva trementi               [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli)
277            membra tulit passu;   vocem quoque fecit anilem             [ ]?
278            ipsaque erat Beroe,   Semeles Epidauria nutrix.             [ ]
279               ergo ubi captato   sermone diuque loquendo               [ ]?
280                ad nomen   venere Iovis,   suspirat et 'opto            [2]
281          Iuppiter ut sit' ait,   'metuo tamen omnia; multi             [ ]
282                 nomine divorum   thalamos iniere pudicos.              [2]
283           nec tamen esse Iovem   satis est; det pignus amoris,         [ ]
284          si modo verus is est,   quantusque et qualis ab alta          [ ]
285              Iunone excipitur,   tantus talisque rogato                [ ]
286             det tibi complexus   suaque ante insignia sumat.'          [ ]
287                talibus ignaram   Iuno Cadmeida dictis                  [ ]
288           formarat;   rogat illa Iovem   sine nomine munus.            [ ]
289          cui deus 'elige:' ait   'nullam patiere repulsam.             [ ]
290           quoque magis credas,   Stygii quoque conscia sunto           [ ]
291              numina torrentis;   timor et deus ille deorum est.'       [ ]
292            laeta malo   nimiumque potens   perituraque amantis         [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli)                      4:00
293                obsequio Semele   'qualem Saturnia' dixit               [1]?
294            'te solet amplecti,   Veneris cum foedus initis,            [ ]
295             da mihi te talem.'   voluit deus ora loquentis             [2]
296             opprimere: exierat   iam vox properata sub auras.          [ ]
297         ingemuit;   neque enim non haec   optasse, neque ille          [ ]
298            non iurasse potest.   ergo maestissimus altum               [ ]
299             aethera conscendit   vultuque sequentia traxit             [ ]
300            nubila, quis nimbos   immixtaque fulgura ventis             [ ]
301            addidit et tonitrus   et inevitabile fulmen.                [2]?
302        qua tamen usque potest,   vires sibi demere temptat             [ ]
303            nec, quo centimanum   deiecerat igne Typhoea,               [1]
304               nunc armatur eo;   nimium feritatis in illo est.         [ ]
305             est aliud   levius fulmen,   cui dextra Cyclopum           [ ]
306            saevitiae   flammaeque minus,   minus addidit irae;         [ ]
307            tela secunda vocant   superi. capit illa domumque           [ ]
308              intrat Agenoream;   corpus mortale tumultus               [ ]
309            non tulit aetherios   donisque iugalibus arsit.             [ ]
310              imperfectus adhuc   infans genetricis ab alvo             [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli)
311              eripitur   patrioque tener   (si credere dignum est)      [ ]
312                insuitur femori   maternaque tempora complet.           [ ]?
313          furtim illum   primis Ino   matertera cunis                   [ ]
314             educat; inde datum   nymphae Nyseides antris               [ ]
315                 occuluere suis   lactisque alimenta dedere.            [ ]
316           dumque ea per terras   fatali lege geruntur                  [ ]?
317             tutaque bis geniti   sunt incunabula Bacchi,               [ ]
318           forte Iovem memorant   diffusum nectare curas                [ ]
319              seposuisse graves   vacuaque agitasse remissos            [ ]
320               cum Iunone iocos   et 'maior vestra profecto est         [1]
321            quam quae contingit   maribus' dixisse 'voluptas.'          [ ]
322          illa negat.   placuit quae sit   sententia docti              [ ]
323             quaerere Tiresiae;   Venus huic erat utraque nota.         [ ]
324               nam duo magnorum   viridi coeuntia silva                 [ ]
325              corpora serpentum   baculi violaverat ictu                [ ]
326              deque viro factus   (mirabile!) femina septem             [1]
327               egerat autumnos;   octavo rursus eosdem                  [ ]?
328          vidit et 'est vestrae   si tanta potentia plagae'             [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli)
329             dixit 'ut auctoris   sortem in contraria mutet,            [ ]
330       nunc quoque vos feriam.'   percussis anguibus isdem              [ ]
331             forma prior rediit   genetivaque venit imago.              [ ]
332             arbiter hic igitur   sumptus de lite iocosa                [ ]
333            dicta Iovis firmat;   gravius Saturnia iusto                [ ]
334                nec pro materia   fertur doluisse suique                [ ]?
335                iudicis aeterna   damnavit lumina nocte.                [ ]
336            at pater omnipotens   (neque enim licet inrita cuiquam      [ ]
337              facta dei   fecisse deo)   pro lumine adempto             [ ]?
338             scire futura dedit   poenamque levavit honore.             [ ]
339                ille per Aonias   fama celeberrimus urbes               [1]
340             inreprehensa dabat   populo responsa petenti;              [ ]
341             prima fide   vocisque ratae   temptamina sumpsit           [2]
342               caerula Liriope,   quam quondam flumine curvo            [ ]
343            implicuit   clausaeque suis   Cephisos in undis             [ ]
344           vim tulit. enixa est   utero pulcherrima pleno               [ ]
345               infantem nymphe,   iam tum qui posset amari,             [ ]
346            Narcissumque vocat.   de quo consultus, an esset            [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli)                      8:00
347                tempora maturae   visurus longa senectae,               [2]
348                fatidicus vates   'si se non noverit' inquit.           [ ]
349              vana diu visa est   vox auguris; exitus illam             [ ]
350           resque probat   letique genus   novitasque furoris.          [1]
351         namque ter ad   quinos unum   Cephisius annum                  [ ]?
352            addiderat   poteratque puer   iuvenisque videri.            [ ]
353           multi illum iuvenes,   multae cupiere puellae;               [ ]
354            sed (fuit in tenera   tam dura superbia forma)              [ ]
355           nulli illum iuvenes,   nullae tetigere puellae.              [ ]
356          aspicit hunc trepidos   agitantem in retia cervos             [ ]
357                vocalis nymphe,   quae nec reticere loquenti            [ ]
358           nec prior ipsa loqui   didicit, resonabilis Echo.            [ ]
359             corpus adhuc Echo,   non vox erat, et tamen usum           [2]
360              garrula non alium   quam nunc habet oris habebat,         [ ]
361              reddere de multis   ut verba novissima posset.            [ ]
362               fecerat hoc Iuno   quia cum deprendere posset            [ ]?
363             sub Iove saepe suo   nymphas in monte iacentes,            [ ]
364              illa deam   longo prudens   sermone tenebat               [ ]?

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli)
365          dum fugerent nymphae.   postquam hoc Saturnia sensit,         [ ]
366          'huius' ait 'linguae,   qua sum delusa, potestas              [ ]
367             parva tibi dabitur   vocisque brevissimus usus.'           [ ]
368            reque minas firmat;   tantum haec in fine loquendi          [ ]
369                ingeminat voces   auditaque verba reportat.             [1]
370             ergo ubi Narcissum   per devia rura vagantem               [ ]
371             vidit et incaluit,   sequitur vestigia furtim              [ ]
372         quoque magis sequitur,   flamma propiore calescit,             [ ]
373          non aliter   quam cum summis   circumlita taedis              [ ]
374                admotas rapiunt   vivacia sulphura flammas.             [ ]
375            o quotiens   voluit blandis   accedere dictis               [ ]
376             et molles   adhibere preces!   natura repugnat             [ ]
377            nec sinit incipiat;   sed, quod sinit, illa parata est      [ ]
378              exspectare sonos,   ad quos sua verba remittat.           [ ]
379             forte puer comitum   seductus ab agmine fido               [ ]
380        dixerat 'ecquis adest?'   et 'adest' responderat Echo.          [ ]
381        hic stupet, utque aciem   partes dimittit in omnes,             [ ]
382            voce 'veni'   magna clamat;   vocat illa vocantem.          [ ]?

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli)                     12:00
383             respicit et rursus   nullo veniente 'quid' inquit          [ ]
384         'me fugis?' et totidem   quot dixit verba recepit.             [ ]
385            perstat et alternae   deceptus imagine vocis                [ ]
386             'huc coeamus' ait,   nullique libentius umquam             [ ]
387                responsura sono   'coeamus' rettulit Echo               [ ]
388           et verbis   favet ipsa suis   egressaque silva               [ ]?
389               ibat ut iniceret   sperato bracchia collo.               [ ]?
390           ille fugit   fugiensque 'manus   complexibus aufer;          [ ]
391            ante' ait 'emoriar,   quam sit tibi copia nostri.'          [ ]
392            rettulit illa nihil   nisi 'sit tibi copia nostri.'         [ ]
393            spreta latet silvis   pudibundaque frondibus ora            [ ]
394              protegit et solis   ex illo vivit in antris.              [ ]
395          sed tamen haeret amor   crescitque dolore repulsae;           [ ]
396            attenuant   vigiles corpus   miserabile curae               [ ]
397               adducitque cutem   macies et in aera sucus               [ ]
398           corporis omnis abit.   vox tantum atque ossa supersunt:      [ ]
399         vox manet; ossa ferunt   lapidis traxisse figuram.             [ ]
400              inde latet silvis   nulloque in monte videtur,            [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli)
401               omnibus auditur;   sonus est qui vivit in illa.          [ ]
402          sic hanc, sic   alias undis   aut montibus ortas              [ ]
403           luserat hic nymphas,   sic coetus ante viriles.              [ ]
404             inde manus aliquis   despectus ad aethera tollens          [ ]
405          'sic amet ipse licet,   sic non potiatur amato'               [ ]
406              dixerat: adsensit   precibus Rhamnusia iustis.            [ ]
407             fons erat inlimis,   nitidis argenteus undis,              [ ]
408            quem neque pastores   neque pastae monte capellae           [ ]
409            contigerant   aliudve pecus,   quem nulla volucris          [ ]
410              nec fera turbarat   nec lapsus ab arbore ramus;           [ ]
411              gramen erat circa   quod proximus umor alebat,            [ ]
412            silvaque sole locum   passura tepescere nullo.              [ ]
413             hic puer et studio   venandi lassus et aestu               [ ]?
414             procubuit   faciemque loci   fontemque secutus;            [ ]
415            dumque sitim   sedare cupit,   sitis altera crevit,         [2]
416            dumque bibit, visae   correptus imagine formae              [ ]
417        spem sine corpore amat,   corpus putat esse quod unda est.      [ ]
418             adstupet ipse sibi   vultuque immotus eodem                [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli)
419             haeret, ut e Pario   formatum marmore signum.              [ ]
420         spectat humi   positus geminum,   sua lumina, sidus            [ ]
421              et dignos Baccho,   dignos et Apolline crines             [ ]
422               impubesque genas   et eburnea colla decusque             [ ]
423             oris et in   niveo mixtum   candore ruborem,               [ ]
424             cunctaque miratur,   quibus est mirabilis ipse.            [2]
425             se cupit imprudens   et qui probat ipse probatur,          [ ]
426          dumque petit petitur,   pariterque accendit et ardet.         [ ]
427                 inrita fallaci   quotiens dedit oscula fonti!          [ ]?
428           in mediis   quotiens visum   captantia collum                [ ]
429          bracchia mersit aquis   nec se deprendit in illis!            [ ]?
430            quid videat nescit,   sed quod videt uritur illo            [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli)                     16:00
431              atque oculos idem   qui decipit incitat error.            [2]
432          credule, quid frustra   simulacra fugacia captas?             [ ]
433        quod petis est nusquam;   quod amas, avertere, perdes.          [1]
434               ista repercussae   quam cernis imaginis umbra est.       [ ]
435            nil habet ista sui;   tecum venitque manetque,              [ ]?
436                tecum discedet,   si tu discedere possis.               [ ]
437             non illum Cereris,   non illum cura quietis                [ ]
438        abstrahere inde potest,   sed opaca fusus in herba              [2]
439              spectat inexpleto   mendacem lumine formam                [ ]
440       perque oculos   perit ipse suos;   paulumque levatus,            [ ]
441               ad circumstantes   tendens sua bracchia silvas           [ ]
442            'ecquis, io silvae,   crudelius' inquit 'amavit?            [ ]
443          scitis enim et multis   latebra opportuna fuistis.            [ ]
444            ecquem, cum vestrae   tot agantur saecula vitae,            [ ]
445              qui sic tabuerit,   longo meministis in aevo?             [ ]
446            et placet et video,   sed quod videoque placetque           [ ]
447            non tamen invenio.'   (tantus tenet error amantem!)         [ ]
448          'quoque magis doleam,   nec nos mare separat ingens           [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli)
449             nec via nec montes   nec clausis moenia portis;            [ ]
450               exigua   prohibemur aqua.   cupit ipse teneri;           [ ]
451          nam quotiens liquidis   porreximus oscula lymphis,            [ ]
452              hic totiens ad me   resupino nititur ore.                 [2]?
453             posse putes tangi;   minimum est quod amantibus obstat.    [ ]
454          quisquis es, huc exi!   quid me, puer unice, fallis           [ ]
455            quove petitus abis?   certe nec forma nec aetas             [ ]
456          est mea, quam fugias;   et amarunt me quoque nymphae.         [ ]
457           spem mihi nescioquam   vultu promittis amico,                [ ]?
458             cumque ego porrexi   tibi bracchia, porrigis ultro;        [ ]
459             cum risi, adrides;   lacrimas quoque saepe notavi          [ ]
460            me lacrimante tuas;   nutu quoque signa remittis            [1]
461               et, quantum motu   formosi suspicor oris,                [ ]
462             verba refers aures   non pervenientia nostras.             [ ]
463           iste ego sum! sensi,   nec me mea fallit imago.              [ ]
464                uror amore mei,   flammas moveoque feroque.             [ ]
465        quid faciam?   roger anne rogem?   quid deinde rogabo?          [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli)
466          quod cupio mecum est;   inopem me copia fecit.                [ ]
467             o  utinam a nostro   secedere corpore possem!              [1]?
468         votum in amante novum:   vellem quod amamus abesset.           [ ]
469           iamque dolor   vires adimit   nec tempora vitae              [1]
470            longa meae superant   primoque extinguor in aevo.           [ ]
471       nec mihi mors gravis est   posituro morte dolores;               [2]
472              hic qui diligitur   vellem diuturnior esset.              [1]
473             nunc duo concordes   anima moriemur in una.'               [ ]
474           dixit et ad   faciem rediit   male sanus eandem              [ ]
475            et lacrimis   turbavit aquas,   obscuraque moto             [ ]
476        reddita forma lacu est.   quam cum vidisset abire,              [ ]
477         'quo refugis?   remane nec me,   crudelis, amantem             [ ]?
478             desere,' clamavit;   'liceat quod tangere non est          [2]
479             aspicere et misero   praebere alimenta furori.'            [ ]
480          dumque dolet,   summa vestem   deduxit ab ora                 [ ]
481              nudaque marmoreis   percussit pectora palmis.             [ ]
482              pectora traxerunt   roseum percussa ruborem,              [ ]
483           non aliter   quam poma solent,   quae candida parte,         [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli)                     20:00
484         parte rubent,   aut ut variis   solet uva racemis              [ ]
485               ducere purpureum   nondum matura colorem.                [ ]
486             quae simul aspexit   liquefacta rursus in unda,            [ ]
487             non tulit ulterius   sed, ut intabescere flavae            [ ]
488                igne levi cerae   matutinaeque pruinae                  [2]?
489           sole tepente solent,   sic attenuatus amore                  [ ]
490              liquitur et tecto   paulatim carpitur igni.               [ ]
491       et neque iam   color est mixto   candore rubori                  [ ]
492             nec vigor et vires   et quae modo visa placebant           [1]
493            nec corpus remanet,   quondam quod amaverat Echo.           [ ]
494           quae tamen ut vidit,   quamvis irata memorque                [ ]?
495           indoluit,   quotiensque puer   miserabilis 'eheu!'           [ ]
496          dixerat, haec resonis   iterabat vocibus 'eheu!'              [ ]
497            cumque suos manibus   percusserat ille lacertos,            [ ]
498           haec quoque reddebat   sonitum plangoris eundem.             [ ]
499             ultima vox solitam   fuit haec spectantis in undam:        [ ]
500           'heu frustra   dilecte puer!'   totidemque remisit           [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli)
501           verba locus,   dictoque 'vale.'   'vale'  inquit et Echo.    [ ]
502            ille caput   viridi fessum   submisit in herba;             [ ]
503            lumina mors clausit   domini mirantia formam.               [1]
504    tum quoque se, postquam est   inferna sede receptus,                [ ]
505             in Stygia   spectabat aqua.   planxere sorores             [ ]
506               Naides et sectos   fratri posuere capillos,              [1]
507            planxerunt Dryades;   plangentibus adsonat Echo.            [ ]
508         iamque rogum   quassasque faces   feretrumque parabant:        [ ]
509           nusquam corpus erat;   croceum pro corpore florem            [ ]
510             inveniunt   foliis medium   cingentibus albis.             [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 198
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 3,511-733 [Metamorphoses]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: