Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 41 - ME2-OVID Prossimo file n. 199
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli) 0:00
511 cognita res meritam vati per Achaidas urbes [1]
512 attulerat famam, nomenque erat auguris ingens. [ ]
513 spernit Echionides tamen hunc ex omnibus unus [ ]
514 contemptor superum Pentheus praesagaque ridet [ ]
515 verba senis tenebras -que et cladem lucis ademptae [ ]
516 obicit. ille movens albentia tempora canis [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli) 0:+
517 'quam felix esses, si tu quoque luminis huius [1]
518 orbus' ait 'fieres, ne Bacchica sacra videres. [ ]
519 namque dies aderit, quam non procul auguror esse, [ ]
520 qua novus huc veniat, proles Semeleia, Liber; [ ]
521 quem nisi templorum fueris dignatus honore, [ ]
522 mille lacer spargere locis et sanguine silvas [ ]
523 foedabis matremque tuam matrisque sorores. [ ]
524 eveniet; neque enim dignabere numen honore, [ ]
525 meque sub his tenebris nimium vidisse quereris.' [ ]
526 talia dicentem proturbat Echione natus. [ ]
527 dicta fides sequitur responsaque vatis aguntur. [ ]
528 Liber adest festisque fremunt ululatibus agri; [ ]
529 turba ruit, mixtaeque viris matresque nurusque [ ]
530 vulgusque proceres -que ignota ad sacra feruntur. [ ]
531 'quis furor, anguigenae, proles Mavortia, vestras [ ]
532 attonuit mentes?' Pentheus ait 'aerane tantum [ ]
533 aere repulsa valent et adunco tibia cornu [ ]
534 et magicae fraudes, ut quos non bellicus ensis, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli) 0:++
535 non tuba terruerit, non strictis agmina telis, [ ]
536 femineae voces et mota insania vino [ ]
537 obscenique greges et inania tympana vincant? [1]
538 vosne, senes, mirer, qui longa per aequora vecti [ ]
539 hac Tyron, hac profugos posuistis sede Penates, [ ]
540 nunc sinitis sine Marte capi? vosne, acrior aetas, [ ]
541 o iuvenes, propiorque meae, quos arma tenere, [ ]
542 non thyrsos, galeaque tegi, non fronde decebat? [ ]
543 este, precor, memores, qua sitis stirpe creati, [ ]
544 illiusque animos, qui multos perdidit unus, [ ]
545 sumite serpentis. pro fontibus ille lacuque [ ]
546 interiit; at vos pro fama vincite vestra. [ ]?
547 ille dedit leto fortes, vos pellite molles [ ]
548 et patrium retinete decus. si fata vetabant [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli) 4:00
549 stare diu Thebas, utinam tormenta virique [1]
550 moenia diruerent, ferrumque ignisque sonarent; [ ]
551 essemus miseri sine crimine sorsque querenda, [ ]
552 non celanda foret lacrimaeque pudore carerent. [ ]
553 at nunc a puero Thebae capientur inermi, [ ]
554 quem neque bella iuvant nec tela nec usus equorum, [ ]
555 sed madidus murra crinis mollesque coronae [ ]?
556 purpuraque et pictis intextum vestibus aurum; [ ]
557 quem quidem ego actutum (modo vos absistite) cogam [ ]
558 adsumptumque patrem commentaque sacra fateri. [ ]
559 an satis Acrisio est animi contemnere vanum [ ]
560 numen et Argolicas venienti claudere portas, [ ]
561 Penthea terrebit cum totis advena Thebis? [ ]?
562 ite citi' (famulis hoc imperat) 'ite ducemque [ ]?
563 attrahite huc vinctum! iussis mora segnis abesto.' [ ]
564 hunc avus, hunc Athamas, hunc cetera turba suorum [ ]
565 corripiunt dictis frustraque inhibere laborant. [ ]
566 acrior admonitu est inritaturque retenta [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli) 4:+
567 et crescit rabies, remoraminaque ipsa nocebant. [ ]
568 sic ego torrentem, qua nil obstabat eunti, [ ]
569 lenius et modico strepitu decurrere vidi; [1]?
570 at quacumque trabes obstructaque saxa tenebant, [ ]
571 spumeus et fervens et ab obice saevior ibat. [ ]
572 ecce cruentati redeunt et Bacchus ubi esset [ ]?
573 quaerenti domino Bacchum vidisse negarunt; [ ]
574 'hunc' dixere 'tamen comitem famulumque sacrorum [ ]
575 cepimus' et tradunt, manibus post terga ligatis, [ ]
576 sacra dei quondam Tyrrhena gente secutum. [ ]?
577 aspicit hunc Pentheus oculis quos ira tremendos [ ]
578 fecerat et, quamquam poenae vix tempora differt, [ ]
579 'o periture tua -que aliis documenta dature [ ]
580 morte' ait, 'ede tuum nomen nomenque parentum [ ]
581 et patriam, morisque novi cur sacra frequentes.' [ ]
582 ille metu vacuus: 'nomen mihi' dixit 'Acoetes, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli) 4:++
583 patria Maeonia est, humili de plebe parentes. [1]
584 non mihi quae duri colerent pater arva iuvenci [1]
585 lanigerosve greges, non ulla armenta reliquit; [ ]
586 pauper et ipse fuit linoque solebat et hamis [1]
587 decipere et calamo salientes ducere pisces. [ ]
588 ars illi sua census erat; cum traderet artem, [ ]
589 'accipe quas habeo, studii successor et heres' [ ]
590 dixit 'opes' moriensque mihi nihil ille reliquit [ ]
591 praeter aquas; unum hoc possum appellare paternum. [2]
592 mox ego, ne scopulis haererem semper in isdem, [ ]
593 addidici regimen dextra moderante carinae [ ]
594 flectere et Oleniae sidus pluviale Capellae [ ]
595 Taygetenque Hyadas -que oculis Arctonque notavi [ ]
596 ventorumque domos et portus puppibus aptos. [ ]
597 forte petens Delon Chiae telluris ad oras [ ]
598 applicor et dextris adducor litora remis [ ]
599 doque leves saltus udaeque immittor harenae. [ ]?
600 nox ibi consumpta est. Aurora rubescere primo [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli) 8:00
601 coeperat: exsurgo laticesque inferre recentes [ ]
602 admoneo monstroque viam, quae ducat ad undas. [ ]
603 ipse quid aura mihi tumulo promittat ab alto [1]?
604 prospicio comitesque voco repetoque carinam. [ ]
605 'adsumus en' inquit sociorum primus Opheltes, [ ]
606 utque putat, praedam deserto nactus in agro [ ]
607 virginea puerum ducit per litora forma. [ ]
608 ille mero somnoque gravis titubare videtur [ ]
609 vixque sequi. specto cultum faciemque gradumque; [ ]
610 nil ibi quod credi posset mortale videbam. [ ]
611 et sensi et dixi sociis: 'quod numen in isto [ ]
612 corpore sit dubito, sed corpore numen in isto est. [ ]
613 quisquis es, o faveas nostrisque laboribus adsis. [ ]
614 his quoque des veniam.' 'pro nobis mitte precari' [ ]
615 Dictys ait, quo non alius conscendere summas [ ]
616 ocior antemnas prensoque rudente relabi; [ ]
617 hoc Libys, hoc flavus, prorae tutela, Melanthus, [ ]
618 hoc probat Alcimedon et qui requiemque modumque [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli) 8:+
619 voce dabat remis, animorum hortator Epopeus, [ ]?
620 hoc omnes alii: praedae tam caeca cupido est. [ ]
621 'non tamen hanc sacro violari pondere pinum [ ]?
622 perpetiar,' dixi; 'pars hic mihi maxima iuris' [ ]
623 inque aditu obsisto. furit audacissimus omni [ ]
624 de numero Lycabas, qui Tusca pulsus ab urbe [ ]
625 exilium dira poenam pro caede luebat. [ ]
626 is mihi, dum resto, iuvenali guttura pugno [2]?
627 raptat et excussum misisset in aequora, si non [ ]
628 haesissem quamvis amens in fune retentus. [ ]
629 impia turba probat factum; tum denique Bacchus [ ]
630 (Bacchus enim fuerat), veluti clamore solutus [1]
631 sit sopor atque mero redeant in pectora sensus, [ ]
632 'quid facitis? quis clamor?' ait. 'qua, dicite, nautae, [ ]
633 huc ope perveni? quo me deferre paratis?' [1]?
634 'pone metum' Proreus 'et quos contingere portus [ ]
635 ede velis' dixit; 'terra sistere petita.' [ ]
636 'Naxon' ait Liber 'cursus advertite vestros; [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli) 8:++
637 illa mihi domus est, vobis erit hospita tellus,' [1]
638 per mare fallaces perque omnia numina iurant [ ]
639 sic fore meque iubent pictae dare vela carinae. [ ]
640 dextera Naxos erat; dextra mihi lintea danti [ ]
641 'quid facis, o demens? quis te furor' inquit Opheltes [2]
642 'persequitur?' retinens 'laevam pete!' maxima nutu [ ]
643 pars mihi significat, pars quid velit aure susurrat. [ ]
644 obstipui: 'capiat'que 'aliquis moderamina' dixi [ ]
645 meque ministerio scelerisque artisque removi. [ ]
646 increpor a cunctis totumque immurmurat agmen; [ ]
647 e quibus Aethalion 'te scilicet omnis in uno [1]
648 nostra salus posita est' ait et subit ipse meumque [ ]
649 explet opus Naxoque petit diversa relicta. [ ]
650 tum deus inludens, tamquam modo denique fraudem [ ]
651 senserit, e puppi pontum prospectat adunca [ ]
652 et flenti similis 'non haec mihi litora, nautae, [ ]
653 promisistis' ait, 'non haec mihi terra rogata est, [ ]
654 quo merui poenam facto? quae gloria vestra est, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli) 12:00
655 si puerum iuvenes, si multi fallitis unum?' [ ]
656 iamdudum flebam, lacrimas manus impia nostras [ ]
657 ridet et impellit properantibus aequora remis. [ ]
658 per tibi nunc ipsum (nec enim praesentior illo [ ]
659 est deus) adiuro, tam me tibi vera referre [ ]?
660 quam veri maiora fide. stetit aequore puppis [5]?
661 haud aliter quam si siccum navale teneret. [ ]
662 illi admirantes remorum in verbere perstant [ ]
663 velaque deducunt geminaque ope currere temptant. [2]
664 impediunt hederae remos nexuque recurvo [ ]
665 serpunt et gravidis distinguunt vela corymbis. [ ]
666 ipse racemiferis frontem circumdatus uvis [ ]
667 pampineis agitat velatam frondibus hastam; [ ]
668 quem circa tigres simulacraque inania lyncum [ ]
669 pictarumque iacent fera corpora pantherarum. [ ]
670 exsiluere viri, sive hoc insania fecit [ ]?
671 sive timor, primusque Medon nigrescere toto [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli) 12:+
672 corpore et expresso spinae curvamine flecti [1]
673 incipit; huic Lycabas 'in quae miracula' dixit [ ]
674 'verteris?' et lati rictus et panda loquenti [ ]
675 naris erat squamamque cutis durata trahebat. [ ]
676 at Libys, obstantes dum vult obvertere remos, [ ]
677 in spatium resilire manus breve vidit et illas [ ]
678 iam non posse manus, iam pennas posse vocari. [ ]
679 alter ad intortos cupiens dare bracchia funes [ ]
680 bracchia non habuit truncoque repandus in undas [ ]
681 corpore desiluit; falcata novissima cauda est, [ ]
682 qualia dividuae sinuantur cornua lunae. [ ]
683 undique dant saltus multaque aspergine rorant [ ]
684 emerguntque iterum redeuntque sub aequora rursus [ ]
685 inque chori ludunt speciem lascivaque iactant [2]
686 corpora et acceptum patulis mare naribus efflant. [ ]
687 de modo viginti (tot enim ratis illa ferebat) [ ]
688 restabam solus; pavidum gelidumque trementi [ ]
689 corpore vixque meum firmat deus 'excute' dicens [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli) 12:++
690 'corde metum Dian -que tene.' delatus in illam [1]
691 accessi sacris Baccheaque sacra frequento.' [ ]
692 'praebuimus longis' Pentheus 'ambagibus aures' [ ]
693 inquit, 'ut ira mora vires absumere posset. [ ]?
694 praecipitem, famuli, rapite hunc cruciataque diris [ ]
695 corpora tormentis Stygiae demittite nocti,' [ ]
696 protinus abstractus solidis Tyrrhenus Acoetes [ ]
697 clauditur in tectis; et dum crudelia iussae [ ]
698 instrumenta necis ferrumque ignesque parantur, [ ]
699 sponte sua patuisse fores lapsasque lacertis [ ]
700 sponte sua fama est nullo solvente catenas. [ ]
701 perstat Echionides nec iam iubet ire, sed ipse [ ]
702 vadit ubi electus facienda ad sacra Cithaeron [ ]
703 cantibus et clara bacchantum voce sonabat. [ ]
704 ut fremit acer equus, cum bellicus aere canoro [ ]
705 signa dedit tubicen, pugnaeque adsumit amorem, [ ]
706 Penthea sic ictus longis ululatibus aether [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli) 12:+++
707 movit et audito clamore recanduit ira. [2]?
708 monte fere medio est, cingentibus ultima silvis, [ ]
709 purus ab arboribus spectabilis undique campus. [ ]
710 hic oculis illum cernentem sacra profanis [ ]
711 prima videt, prima est insano concita cursu, [ ]?
712 prima suum misso violavit Penthea thyrso [ ]
713 mater et 'o geminae' clamavit 'adeste sorores! [2]
714 ille aper, in nostris errat qui maximus agris, [ ]
715 error ille mihi feriendus aper.' ruit omnis in unum [ ]
716 turba furens; cunctae coeunt fremituque sequuntur [ ]
717 iam trepidum, iam verba minus violenta loquentem, [ ]
718 iam se damnantem, iam se peccasse fatentem. [ ]
719 saucius ille tamen 'fer opem, matertera!' dixit [ ]
720 'Autonoes moveant animos Actaeonis umbrae.' [ ]
721 illa quis Actaeon nescit dextramque precantis [ ]
722 abstulit; Inoo lacerata est altera raptu. [u]?
723 non habet infelix quae matri bracchia tendat, [ ]?
724 trunca sed ostendens dereptis vulnera membris [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli) 16:00
725 'aspice, mater!' ait; visis ululavit Agave [1]
726 collaque iactavit movitque per aera crinem [ ]
727 avulsumque caput digitis complexa cruentis [ ]
728 clamat 'io comites, opus hoc victoria nostra est!' [ ]
729 non citius frondes autumni frigore tactas [ ]
730 iamque male haerentes alta rapit arbore ventus, [ ]
731 quam sunt membra viri manibus derepta nefandis. [ ]
732 talibus exemplis monitae nova sacra frequentant [ ]
733 turaque dant sanctas -que colunt Ismenides aras. [ ]
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 199
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 4,1-273 [Metamorphoses]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
3. bog.
546 interiit; at vos pro fama vincite vestra. [ ]?
637 illa mihi domus est, vobis erit hospita tellus,’ [1]
3. bog.
627 raptat et excussum misisset in aequora, si non [ ]
3. bog.
669 pictarumque iacent fera corpora pantherarum. [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede