File n. 200 – 22:09 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 201
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 200 Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 4,274-562 [Metamorphoses]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli)
274             poscitur Alcithoe,   postquam siluere sorores;             [ ]
275             quae radio stantis   percurrens stamina telae              [ ]
276             'vulgatos   taceo' dixit   'pastoris amores                [ ]
277               Daphnidis Idaei,   quem nymphe paelicis ira              [ ]
278              contulit in saxum   (tantus dolor urit amantes);          [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli)
279          nec loquor ut quondam   naturae iure novato                   [ ]
280              ambiguus   fuerit modo vir,   modo femina Sithon.         [ ]
281        te quoque, nunc adamas,   quondam fidissime parvo,              [ ]
282           Celmi, Iovi,   largoque satos   Curetas ab imbri             [ ]
283          et Crocon in   parvos versum   cum Smilace flores             [ ]
284              praeterea   dulcique animos   novitate tenebo.            [ ]
285              unde sit infamis,   quare male fortibus undis             [1]
286               Salmacis enervet   tactosque remolliat artus,            [ ]
287          discite. causa latet,   vis est notissima fontis.             [ ]
288              Mercurio   puerum diva   Cythereide natum                 [1]
289                  Naides Idaeis   enutrivere sub antris,                [ ]?
290             cuius erat facies,   in qua materque paterque              [ ]?
291              cognosci possent;   nomen quoque traxit ab illis.         [ ]
292           is tria cum   primum fecit   quinquennia, montes             [ ]
293               deseruit patrios   Idaque altrice relicta                [ ]
294                 ignotis   errare locis,   ignota videre                [2]
295              flumina gaudebat,   studio minuente laborem.              [ ]
296            ille etiam   Lycias urbes   Lyciaeque propinquos            [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli)
297        Caras adit;   videt hic stagnum   lucentis ad imum              [ ]
298           usque solum lymphae.   non illic canna palustris             [ ]
299             nec steriles ulvae   nec acuta cuspide iunci;              [2]
300         perspicuus liquor est.   stagni tamen ultima vivo              [ ]
301             caespite cinguntur   semperque virentibus herbis.          [ ]
302          nympha colit, sed nec   venatibus apta nec arcus              [1]
303           flectere quae soleat   nec quae contendere cursu,            [ ]
304                solaque Naiadum   celeri non nota Dianae.               [ ]
305              saepe suas   illi fama est   dixisse sorores:             [ ]?
306          'Salmaci, vel iaculum   vel pictas sume pharetras,            [ ]
307               et tua cum duris   venatibus otia misce.'                [1]
308              nec iaculum sumit   nec pictas illa pharetras,            [ ]
309              nec sua cum duris   venatibus otia miscet.                [1]
310             sed modo fonte suo   formosos perluit artus,               [ ]
311                saepe Cytoriaco   deducit pectine crines                [ ]?
312              et quid se deceat   spectatas consulit undas;             [ ]
313                nunc perlucenti   circumdata corpus amictu              [ ]
314            mollibus aut foliis   aut mollibus incubat herbis;          [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli)
315            saepe legit flores.   et tum quoque forte legebat,          [1]
316               cum puerum vidit   visumque optavit habere.              [ ]
317          nec tamen ante adiit,   etsi properabat adire,                [ ]
318             quam se composuit,   quam circumspexit amictus             [ ]
319          et finxit   vultum et meruit   formosa videri.                [ ]
320            tum sic orsa loqui:   'puer o dignissime credi              [ ]
321            esse deus,   seu tu deus es,   potes esse Cupido,           [ ]
322              sive es mortalis,   qui te genuere, beati                 [ ]
323                et frater felix   et fortunata profecto                 [ ]
324         si qua tibi soror est,   et quae dedit ubera nutrix;           [ ]
325              sed longe cunctis   longeque beatior illis,               [ ]
326        si qua tibi sponsa est,   si quam dignabere taeda.              [ ]
327     haec tibi sive aliqua est,   mea sit furtiva voluptas,             [ ]
328        seu nulla est, ego sim,   thalamumque ineamus eundem.'          [ ]
329            Nais ab his tacuit.   pueri rubor ora notavit               [ ]
330       (nescit enim quid amor),   sed et erubuisse decebat.             [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli)
331               hic color aprica   pendentibus arbore pomis              [ ]?
332         aut ebori   tincto est aut sub   candore rubenti,              [ ]
333           cum frustra resonant   aera auxiliaria, lunae.               [ ]
334               poscenti nymphae   sine fine sororia saltem              [ ]
335            oscula iamque manus   ad eburnea colla ferenti              [ ]
336             'desinis, an fugio   tecumque' ait 'ista relinquo?'        [ ]?
337              Salmacis extimuit   'loca'que 'haec tibi libera trado,    [ ]
338          hospes' ait   simulatque gradu   discedere verso,             [ ]
339         tum quoque respiciens,   fruticumque recondita silva           [ ]
340              delituit   flexumque genu   submisit. at ille,            [ ]
341              ut puer et vacuis   ut inobservatus in herbis,            [ ]
342           huc it et hinc illuc   et in adludentibus undis              [ ]
343             summa pedum   taloque tenus   vestigia tingit;             [1]
344             nec mora, temperie   blandarum captus aquarum              [ ]
345               mollia de tenero   velamina corpore ponit.               [1]?
346              tum vero placuit,   nudaeque cupidine formae              [ ]
347              Salmacis exarsit;   flagrant quoque lumina nymphae,       [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli)
348          non aliter   quam cum puro   nitidissimus orbe                [1]
349               opposita speculi   referitur imagine Phoebus.            [ ]
350          vixque moram patitur,   vix iam sua gaudia differt,           [ ]
351            iam cupit amplecti,   iam se male continet amens.           [ ]
352               ille cavis velox   applauso corpore palmis               [ ]
353             desilit in latices   alternaque bracchia ducens            [ ]
354          in liquidis   translucet aquis,   ut eburnea si quis          [ ]
355              signa tegat clara   vel candida lilia vitra.              [1]
356         'vicimus et meus est!'   exclamat Nais et omni                 [ ]
357           veste procul   iacta mediis   immittitur undis               [ ]
358             pugnantemque tenet   luctantiaque oscula carpit            [ ]
359             subiectatque manus   invitaque pectora tangit              [ ]
360            et nunc hac iuveni,   nunc circumfunditur illac;            [ ]
361               denique nitentem   contra elabique volentem              [ ]?
362          implicat, ut serpens,   quam regia sustinet ales              [ ]
363              sublimemque rapit   pendens caput illa pedesque           [ ]
364               alligat et cauda   spatiantes implicat alas,             [ ]
365          utve solent   hederae longos   intexere truncos,              [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli)
366           utque sub aequoribus   deprensum polypus hostem              [ ]
367               continet ex omni   dimissis parte flagellis.             [ ]?
368            perstat Atlantiades   sperataque gaudia nymphae             [2]
369           denegat; illa premit   commissaque corpore toto              [ ]
370              sicut inhaerebat,   'pugnes licet, improbe,' dixit,       [ ]
371           'non tamen effugies.   ita di iubeatis, et istum             [ ]
372              nulla dies   a me nec me   diducat ab isto.'              [ ]?
373              vota suos   habuere deos;   nam mixta duorum              [ ]
374              corpora iunguntur   faciesque inducitur illis             [ ]
375            una. velut, si quis   conducat cortice ramos,               [ ]
376                crescendo iungi   pariterque adolescere cernit,         [ ]
377              sic, ubi complexu   coierunt membra tenaci,               [ ]
378         nec duo sunt   sed forma duplex,   nec femina dici             [ ]
379            nec puer ut possit,   neutrumque et utrumque videntur.      [ ]
380          ergo ubi se liquidas,   quo vir descenderat, undas            [ ]
381              semimarem   fecisse videt   mollitaque in illis           [ ]
382         membra, manus tendens,   sed iam non voce virili               [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli)
383            Hermaphroditus ait:   'nato date munera vestro,             [1]
384          et pater et genetrix,   amborum nomen habenti;                [ ]
385         quisquis in hos fontes   vir venerit, exeat inde               [ ]
386              semivir et tactis   subito mollescat in undis.'           [ ]
387           motus uterque parens   nati rata verba biformis              [1]
388               fecit et incesto   fontem medicamine tinxit.'            [ ]
389             finis erat dictis,   et adhuc Minyeia proles               [ ]
390           urget opus   spernitque deum   festumque profanat,           [ ]
391             tympana cum subito   non apparentia raucis                 [ ]?
392              obstrepuere sonis   et adunco tibia cornu                 [ ]
393        tinnulaque aera sonant;   redolent murraeque crocique,          [ ]
394             resque fide maior,   coepere virescere telae               [2]
395         inque hederae   faciem pendens   frondescere vestis;           [ ]
396             pars abit in vites   et, quae modo fila fuerunt,           [1]
397              palmite mutantur;   de stamine pampinus exit              [1]
398               purpura fulgorem   pictis accommodat uvis.               [ ]
399             iamque dies   exactus erat   tempusque subibat             [ ]
400           quod tu nec tenebras   nec possis dicere lucem               [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli)
401             sed cum luce tamen   dubiae confinia noctis;               [ ]
402            tecta repente quati   pingues ardere videntur               [ ]
403            lampades et rutilis   conlucere ignibus aedes               [ ]?
404              falsaque saevarum   simulacra ululare ferarum.            [ ]
405                fumida iamdudum   latitant per tecta sorores            [ ]
406              diversaeque locis   ignes ac lumina vitant;               [ ]
407        dumque petunt tenebras,   parvos membrana per artus             [ ]
408               porrigitur tenui  -que includit bracchia penna.          [ ]
409            nec qua perdiderint   veterem ratione figuram               [ ]
410         scire sinunt tenebrae.   non illas pluma levavit,              [ ]
411               sustinuere tamen   se perlucentibus alis.                [ ]
412               conataeque loqui   minimam et pro corpore vocem          [ ]
413            emittunt   peraguntque leves   stridore querelas;           [ ]
414           tectaque, non silvas   celebrant lucemque perosae            [ ]
415            nocte volant   seroque tenent   a vespere nomen.            [1]
416               tum vero   totis Bacchi   memorabile Thebis              [ ]?

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli)
417           nomen erat,   magnasque novi   matertera vires               [1]
418             narrat ubique dei,   de totque sororibus expers            [ ]?
419               una doloris erat   nisi quem fecere sorores.             [ ]
420             aspicit hanc natis   thalamoque Athamantis habentem        [ ]
421                sublimes animos   et alumno numine Iuno                 [1]?
422            nec tulit et secum:   'potuit de paelice natus              [ ]
423               vertere Maeonios   pelagoque immergere nautas            [ ]
424              et laceranda suae   nati dare viscera matri               [1]
425           et triplices   operire novis   Minyeidas alis;               [ ]
426               nil poterit Iuno   nisi inultos flere dolores?           [ ]?
427          idque mihi satis est?   haec una potentia nostra?             [ ]
428           ipse docet quid agam   (fas est ab  hoste doceri)            [ ]
429           quidque furor valeat   Penthea caede satisque                [ ]?
430             ac super ostendit;   cur non stimuletur eatque             [ ]
431               per cognata suis   exempla furoribus Ino?'               [ ]
432              est via declivis,   funesta nubila taxo;                  [ ]
433              ducit ad infernas   per muta silentia sedes.              [ ]
434            Styx nebulas   exhalat iners,   umbraeque recentes          [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli)
435               descendunt illac   simulacraque functa sepulcris;        [ ]
436         pallor hiemsque tenent   late loca senta, novique,             [1]
437         qua sit iter,   manes, Stygiam   quod ducat ad urbem           [ ]
438            ignorant,   ubi sit nigri   fera regia Ditis.               [ ]
439             mille capax aditus   et apertas undique portas             [ ]
440       urbs habet, utque fretum   de tota flumine terra,                [ ]?
441               sic omnes animas   locus accipit ille nec ulli           [ ]
442             exiguus populo est   turbamve accedere sentit.             [ ]
443               errant exsangues   sine corpore et ossibus umbrae,       [ ]
444       parsque forum celebrant,   pars imi tecta tyranni,               [ ]?
445            pars aliquas artes,   antiquae imitamina vitae              [ ]
446              exercent,   aliam partem   sua poena coercet.             [ ]
447             sustinet ire illuc   caelesti sede relicta                 [ ]
448           (tantum odiis   iraeque dabat)   Saturnia Iuno.              [ ]
449             quo simul intravit   sacroque a corpore pressum            [ ]?
450                ingemuit limen,   tria Cerberus extulit ora             [ ]
451               et tres latratus   semel edidit. illa sorores            [ ]
452           Nocte vocat genitas,   grave et implacabile numen;           [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli)
453            carceris ante fores   clausas adamante sedebant             [ ]
454               deque suis atros   pectebant crinibus angues.            [ ]
455            quam simul agnorunt   inter caliginis umbras,               [ ]
456                surrexere deae.   sedes Scelerata vocatur:              [ ]
457              viscera praebebat   Tityos lanianda novemque              [ ]
458            iugeribus   distractus erat;   tibi, Tantale, nullae        [ ]
459            deprenduntur aquae,   quaeque imminet, effugit arbor;       [ ]
460            aut petis aut urges   rediturum, Sisyphe, saxum;            [ ]
461                 volvitur Ixion   et se sequiturque fugitque;           [ ]?
462                 molirique suis   letum patruelibus ausae               [ ]
463             adsiduae repetunt,   quas perdant, Belides undas.          [ ]
464              quos omnes   acie postquam   Saturnia torva               [ ]
465            vidit et ante omnes   Ixiona, rursus ab illo                [ ]
466             Sisyphon aspiciens   'cur hic e fratribus' inquit          [ ]?
467           'perpetuas   patitur poenas,   Athamanta superbum            [ ]
468             regia dives habet,   qui me cum coniuge semper             [ ]
469           sprevit?' et exponit   causas odiique viaeque.               [ ]
470      quidque velit;   quod vellet erat   ne regia Cadmi                [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli)
471        staret, et in   facinus traherent   Athamanta furores.          [ ]
472             imperium,   promissa, preces   confundit in unum           [ ]
473            sollicitatque deas.   sic haec Iunone locuta,               [ ]
474             Tisiphone   canos, ut erat,   turbata capillos             [2]
475             movit et obstantes   reiecit ab ore colubras               [ ]
476          atque ita 'non longis   opus est ambagibus' inquit;           [ ]
477          'facta puta   quaecumque iubes.   inamabile regnum            [ ]
478             desere teque refer   caeli melioris ad auras.'             [ ]
479              laeta redit Iuno,   quam caelum intrare parantem          [ ]
480               roratis   lustravit aquis   Thaumantias Iris.            [ ]
481            nec mora, Tisiphone   madefactam sanguine sumit             [ ]
482                importuna facem   fluidoque cruore rubentem             [ ]
483                induitur pallam   tortoque incingitur angue             [ ]
484             egrediturque domo;   Luctus comitatur euntem               [ ]
485             et Pavor et Terror   trepidoque Insania vultu.             [ ]
486           limine constiterant;   postes tremuisse feruntur             [ ]
487                Aeolii   pallorque fores   infecit acernas              [ ]
488            solque locum fugit.   monstris exterrita coniunx            [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli)
489          territus est Athamas,   tectoque exire parabant;              [ ]
490               obstitit infelix   aditumque obsedit Erinys,             [ ]
491               nexaque vipereis   distendens bracchia nodis             [ ]
492            caesariem excussit;   motae sonuere colubrae,               [ ]
493         parsque iacent umeris,   pars circum pectora lapsae            [ ]
494             sibila dant saniem  -que vomunt linguisque coruscant.      [ ]
495               inde duos mediis   abrumpit crinibus angues              [ ]
496              pestiferaque manu   raptos immisit; at illi               [ ]
497                 Inoosque sinus   Adamantheosque pererrant              [ ]
498            inspirantque graves   animas. nec vulnera membris           [ ]
499         ulla ferunt; mens est,   quae diros sentiat ictus.             [ ]
500              attulerat   secum liquidi   quoque monstra veneni,        [ ]
501                  oris Cerberei   spumas et virus Echidnae              [ ]?
502               erroresque vagos   caecaeque oblivia mentis              [ ]
503          et scelus et lacrimas   rabiemque et caedis amorem,           [ ]
504              omnia rita simul,   quae sanguine mixta recenti           [ ]
505              coxerat aere cavo   viridi versata cicuta;                [ ]
506            dumque pavent illi,   vergit furiale venenum                [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli)
507              pectus in amborum   praecordiaque intima movit.           [ ]
508               tum face iactata   per eundem saepius orbem              [ ]?
509              consequitur motis   velociter ignibus ignes.              [1]
510            sic victrix   iussique potens   ad inania magni             [ ]
511              regna redit Ditis   sumptumque recingitur anguem.         [ ]
512              protinus Aeolides   media furibundus in aula              [ ]
513          clamat: 'io, comites,   his retia tendite silvis!             [ ]
514          hic modo cum   gemina visa est   mihi prole leaena,'          [1]
515           utque ferae sequitur   vestigia coniugis amens               [ ]
516              deque sinu matris   ridentem et parva Learchum            [2]
517             bracchia tendentem   rapit et bis terque per auras         [ ]
518              more rotat fundae   rigidoque infantia saxo               [ ]
519            discutit ora ferox.   tum denique concita mater,            [ ]
520            seu dolor hoc fecit   seu sparsum causa venenum,            [ ]
521              exululat   passisque fugit   male sana capillis           [ ]
522          teque ferens   parvum nudis,   Melicerta, lacertis            [ ]
523         'euhoe Bacche!' sonat;   Bacchi sub nomine Iuno                [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli)
524           risit et 'hos   usus praestet   tibi' dixit 'alumnus.'       [2]
525             imminet aequoribus   scopulus; pars ima cavatur            [ ]
526            fluctibus et tectas   defendit ab imbribus undas,           [ ]
527            summa riget frontem  -que in apertum porrigit aequor.       [ ]
528            occupat hunc (vires   insania fecerat) Ino                  [ ]?
529           seque super   pontum nullo   tardata timore                  [ ]
530           mittit onusque suum;   percussa recanduit unda.              [ ]
531             at Venus immeritae   neptis miserata labores               [ ]
532            sic patruo   blandita suo est:   'o numen aquarum,          [ ]
533              proxima cui caelo   cessit, Neptune, potestas,            [ ]
534            magna quidem posco,   sed tu miserere meorum,               [ ]
535               iactari quos cernis in Ionio  immenso,                   [u]!
536              et dis adde tuis.   aliqua et mihi gratia ponto est,      [ ]
537            si tamen in   medio quondam   concreta profundo             [ ]
538             spuma fui   Graiumque manet   mihi nomen ab illa.'         [ ]
539                  adnuit oranti   Neptunus et abstulit illis            [ ]
540              quod mortale fuit   maiestatemque verendam                [ ]
541               imposuit   nomenque simul   faciemque novavit            [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli)
542              Leucotheeque deum   cum matre Palaemona dixit.            [ ]
543              Sidoniae comites,   quantum valuere secutae,              [ ]
544              signa pedum primo   videre novissima saxo;                [2]?
545            nec dubium   de morte ratae   Cadmeida palmis               [ ]
546               deplanxere domum   scissae cum veste capillos,           [ ]
547             utque parum iustae   nimiumque in paelice saevae           [ ]
548                invidiam   fecere deae.   convicia Iuno                 [ ]
549           non tulit et 'faciam   vos ipsas maxima' dixit               [ ]
550           'saevitiae   monimenta meae.'   res dicta secuta est.        [ ]
551             nam quae praecipue   fuerat pia 'persequar' inquit         [ ]
552             'in freta reginam'   saltumque datura moveri               [2]
553             haud usquam potuit   scopuloque adfixa cohaesit;           [ ]
554             altera, dum solito   temptat plangore ferire               [ ]
555            pectora, temptantes   sensit riguisse lacertos;             [ ]
556             illa, manus ut forte tetenderat in maris undas,            [ ]!
557              saxea facta manus   in easdem porrigit undas;             [ ]
558             huius, ut arreptum   laniabat vertice crinem,              [ ]
559               duratos   subito digitos   in crine videres;             [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli)
560           quo quaeque in gestu   deprensa est, haesit in illo.         [ ]
561          pars volucres factae,   quae nunc quoque gurgite in illo      [ ]
562            aequora destringunt   summis Ismenides alis.                [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 201
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 4,563-802 [Metamorphoses]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: