File n. 201 – 18:49 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 202
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 201 Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 4,563-802 [Metamorphoses]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli)
563              nescit Agenorides   natam parvumque nepotem               [ ]
564            aequoris esse deos;   luctu serieque malorum                [ ]
565            victus et ostentis,   quae plurima viderat, exit            [ ]
566             conditor urbe sua,   tamquam fortuna locorum,              [ ]
567           non sua se premeret;   longisque erroribus actus             [ ]
568             contigit Illyricos   profuga cum coniuge fines.            [ ]
569           iamque malis   annisque graves,   dum prima retractant       [ ]
570          fata domus   releguntque suos   sermone labores,              [ ]
571            'num sacer ille mea   traiectus cuspide serpens'            [ ]?
572          Cadmus ait   'fuerat, tum cum   Sidone profectus              [ ]
573              vipereos   sparsi per humum,   nova semina, dentes?       [ ]
574              quem si cura deum   tam certa vindicat ira,               [ ]
575         ipse, precor, serpens,   in longam porrigar alvum.'            [ ]
576          dixit et, ut serpens,   in longam tenditur alvum              [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli)
577                durataeque cuti   squamas increscere sentit             [1]
578             nigraque caeruleis   variari corpora guttis;               [ ]
579             in pectusque cadit   pronus, commissaque in unum           [ ]
580                paulatim tereti   tenuantur acumine crura.              [ ]
581          bracchia iam restant;   quae restant bracchia tendit,         [ ]
582          et lacrimis per adhuc   humana fluentibus ora                 [ ]?
583            'accede, o coniunx,   accede, miserrima' dixit,             [ ]?
584     'dumque aliquid   superest de me,   me tange manumque              [ ]?
585         accipe, dum manus est,   dum non totum occupat anguis.'        [ ]
586         ille quidem   vult plura loqui,   sed lingua repente           [ ]
587            in partes   est fissa duas,   nec verba volenti             [ ]
588         sufficiunt,   quotiensque aliquos   parat edere questus,       [ ]
589             sibilat; hanc illi   vocem natura reliquit.                [1]
590              nuda manu feriens   exclamat pectora coniunx              [ ]
591      'Cadme, mane,   teque, infelix,   his exue monstris!              [ ]?
592    Cadme, quid hoc?   ubi pes, ubi sunt   umerique manusque            [ ]
593             et color et facies   et, dum loquor, omnia? cur non        [ ]
594          me quoque, caelestes,   in eandem vertitis anguem?'           [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli)
595             dixerat. ille suae   lambebat coniugis ora                 [ ]
596             inque sinus caros,   veluti cognosceret, ibat              [ ]
597              et dabat amplexus   adsuetaque colla petebat.             [ ]
598      quisquis adest   (aderant comites)   terretur; at illa            [ ]
599              lubrica permulcet   cristati colla draconis,              [ ]?
600             et subito duo sunt   iunctoque volumine serpunt,           [ ]
601              donec in appositi   nemoris subiere latebras.             [ ]
602      nunc quoque nec   fugiunt hominem   nec vulnere laedunt,          [ ]
603        quidque prius   fuerint placidi   meminere dracones.            [ ]
604              sed tamen ambobus   versae solacia formae                 [ ]
605           magna nepos dederat,   quem debellata colebat                [ ]
606            India, quem positis   celebrabat Achaia templis.            [ ]
607               solus Abantiades   ab origine cretus eadem               [ ]
608             Acrisius superest,   qui moenibus arceat urbis             [ ]
609             Argolicae   contraque deum   ferat arma genusque           [ ]
610          non putet esse Iovis;   neque enim Iovis esse putabat         [ ]
611            Persea, quem pluvio   Danae conceperat auro.                [ ]?
612             mox tamen Acrisium   (tanta est praesentia veri)           [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli)
613              tam violasse deum   quam non agnosse nepotem              [ ]
614            paenitet; impositus   iam caelo est alter, et alter         [ ]
615             viperei   referens spolium   memorabile monstri            [ ]
616                  aera carpebat   tenerum stridentibus alis.            [ ]
617         cumque super   Libycas victor   penderet harenas,              [ ]
618             Gorgonei   capitis guttae   cecidere cruentae,             [ ]
619            quas humus exceptas   varios animavit in angues;            [ ]
620         unde frequens illa est   infestaque terra colubris.            [ ]
621              inde per immensum   ventis discordibus actus              [ ]
622           nunc huc, nunc illuc   exemplo nubis aquosae                 [ ]
623              fertur et ex alto   seductas aequore longe                [ ]?
624               despectat terras   totumque supervolat orbem.            [ ]
625            ter gelidas Arctos,   ter Cancri bracchia vidit,            [ ]
626             saepe sub occasus,   saepe est ablatus in ortus.           [ ]
627             iamque cadente die   veritus se credere nocti              [ ]
628            constitit Hesperio,   regnis Atlantis, in orbe              [ ]
629               exiguamque petit   requiem, dum Lucifer ignes            [ ]
630                evocet Aurorae,   currus Aurora diurnos.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli)
631            hic hominum cunctis   ingenti corpore praestans             [ ]
632                   Iapetionides   Atlas fuit; ultima tellus             [ ]
633          rege sub hoc   et pontus erat,   qui Solis anhelis            [ ]
634           aequora subdit equis   et fessos excipit axes.               [ ]
635              mille greges illi   totidemque armenta per herbas         [ ]
636             errabant, et humum   vicinia nulla premebant.              [ ]
637             arboreae   frondes auro   radiante nitentes                [ ]
638                 ex auro ramos,   ex auro poma tegebant.                [ ]
639         'hospes' ait   Perseus illi,   'seu gloria tangit              [ ]
640              te generis magni,   generis mihi Iuppiter auctor;         [ ]
641                sive es mirator   rerum, mirabere nostras.              [ ]
642            hospitium   requiemque peto.'   memor ille vetustae         [ ]
643     sortis erat   (Themis hanc dederat   Parnasia sortem):             [ ]
644      'tempus, Atlas,   veniet, tua quo   spoliabitur auro              [ ]
645       arbor, et hunc   praedae titulum   Iove natus habebit.'          [ ]
646             id metuens solidis   pomaria clauserat Atlas               [ ]
647              moenibus et vasto   dederat servanda draconi              [ ]
648                arcebatque suis   externos finibus omnes.               [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli)
649      huic quoque 'vade procul,   ne longe gloria rerum,                [ ]
650            quam mentiris' ait,   'longe tibi Iuppiter absit.'          [ ]
651             vimque minis addit   manibusque expellere temptat          [ ]
652         cunctantem et placidis   miscentem fortia dictis.              [ ]
653               viribus inferior   (quis enim par esset Atlantis         [ ]
654          viribus?) 'at quoniam   parvi tibi gratia nostra est,         [ ]
655              accipe munus' ait   laevaque a parte Medusae              [ ]?
656              ipse retro versus   squalentia protulit ora.              [ ]
657       quantus erat,   mons factus Atlas;   nam barba comaeque          [ ]
658              in silvas abeunt,   iuga sunt umerique manusque,          [ ]
659          quod caput ante fuit,   summo est in monte cacumen,           [ ]
660              ossa lapis fiunt.   tum partes altus in omnes             [ ]
661             crevit in immensum   (sic, di, statuistis) et omne         [ ]
662              cum tot sideribus   caelum requievit in illo.             [ ]
663           clauserat Hippotades   Aetnaeo carcere ventos,               [ ]
664            admonitorque operum   caelo clarissimus alto                [ ]?
665            Lucifer ortus erat:   pennis ligat ille resumptis           [ ]
666         parte ab utraque pedes   teloque accingitur unco               [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli)
667              et liquidum motis   talaribus aera findit.                [1]
668             gentibus innumeris   circumque infraque relictis           [ ]
669              Aethiopum populos   Cepheaque conspicit arva.             [u]
670                illic immeritam   maternae pendere linguae              [ ]
671              Andromedan poenas   iniustus iusserat Ammon.              [ ]
672            quam simul ad duras   religatam bracchia cautes             [ ]
673               vidit Abantiades   (nisi quod levis aura capillos        [ ]
674              moverat et tepido   manabant lumina fletu,                [ ]?
675           marmoreum   ratus esset opus),   trahit inscius ignes        [ ]
676             et stupet et visae   correptus imagine formae              [ ]
677         paene suas quatere est   oblitus in aere pennas.               [ ]
678           ut stetit, 'o' dixit   'non istis digna catenis,             [ ]
679            sed quibus inter se   cupidi iunguntur amantes,             [ ]!
680               pande requirenti   nomen terraeque tuumque               [ ]?
681          et cur vincla geras.'   primo silet illa nec audet            [1]
682                appellare virum   virgo, manibusque modestos            [ ]
683               celasset vultus,   si non religata fuisset;              [ ]
684           lumina, quod potuit,   lacrimis implevit obortis.            [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli)
685              saepius instanti,   sua ne delicta fateri                 [ ]
686               nolle videretur,   nomen terraeque suumque               [2]
687             quantaque maternae   fuerit fiducia formae                 [ ]
688             indicat; et nondum   memoratis omnibus unda                [2]
689              insonuit, veniens  -que immenso belua ponto               [ ]
690               imminet et latum   sub pectore possidet aequor.          [ ]
691               conclamat virgo;   genitor lugubris et una               [ ]
692            mater adest,   ambo miseri,   sed iustius illa              [ ]
693            nec secum auxilium,   sed dignos tempore fletus             [ ]
694            plangoremque ferunt   vinctoque in corpore adhaerent.       [ ]
695            tum sic hospes ait:   'lacrimarum longa manere              [ ]
696          tempora vos poterunt;   ad opem brevis hora ferendam est.     [ ]
697          hanc ego si   peterem Perseus   Iove natus et illa,           [ ]
698          quam clausam implevit   fecundo Iuppiter auro,                [ ]
699            Gorgonis anguicomae   Perseus superator et alis             [ ]
700                aetherias ausus   iactatis ire per auras,               [ ]?
701           praeferrer   cunctis certe   gener. addere tantis            [ ]
702             dotibus et meritum   (faveant modo numina) tempto;         [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli)
703             ut mea sit   servata mea   virtute paciscor.'              [ ]
704                accipiunt legem   (quis enim dubitaret?) et orant       [ ]
705            promittuntque super   regnum dotale parentes.               [ ]
706              ecce, velut navis   praefixo concita rostro               [ ]
707           sulcat aquas iuvenum   sudantibus acta lacertis,             [ ]
708               sic fera dimotis   impulsu pectoris undis.               [2]
709       tantum aberat   scopulis quantum   Balearica torto               [ ]
710          funda potest   plumbo medii   transmittere caeli,             [ ]
711           cum subito   iuvenis pedibus   tellure repulsa               [ ]
712                arduus in nubes   abiit. ut in aequore summo            [ ]?
713           umbra viri visa est,   visam fera saevit in umbram;          [2]
714           utque Iovis praepes,   vacuo cum vidit in arvo               [ ]
715              praebentem Phoebo   liventia terga draconem,              [ ]
716               occupat aversum,   neu saeva retorqueat ora,             [ ]
717           squamigeris   avidos figit   cervicibus ungues,              [ ]
718            sic celeri   missus praeceps   per inane volatu             [ ]
719            terga ferae pressit   dextroque frementis in armo           [ ]
720             Inachides   ferrum curvo   tenus abdidit hamo.             [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli)
721            vulnere laesa gravi   modo se sublimis in auras             [ ]
722           attollit,   modo subdit aquis,   modo more ferocis           [ ]
723        versat apri,   quem turba canum   circumsona terret;            [ ]
724             ille avidos morsus   velocibus effugit alis,               [1]
725       quaque patet,   nunc terga cavis   super obsita conchis,         [ ]
726           nunc laterum costas,   nunc, qua tenuissima cauda            [ ]
727             desinit in piscem,   falcato verberat ense.                [ ]?
728                  belua puniceo   mixtos cum sanguine fluctus           [ ]
729             ore vomit;   maduere graves   aspergine pennae.            [ ]
730            nec bibulis   ultra Perseus   talaribus ausus               [ ]
731              credere conspexit   scopulum, qui vertice summo           [ ]
732        stantibus exstat aquis,   operitur ab aequore moto;             [ ]
733               nixus eo   rupisque tenens   iuga prima sinistra         [ ]
734              ter quater exegit   repetita per ilia ferrum.             [ ]
735              litora cum plausu   clamor superasque deorum              [1]
736               implevere domos;   gaudent generumque salutant           [1]
737              auxiliumque domus   servatoremque fatentur                [ ]?

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli)
738             Cassiope   Cepheusque pater;   resoluta catenis            [ ]
739                 incedit virgo,   pretiumque et causa laboris.          [ ]
740              ipse manus hausta   victrices abluit unda,                [ ]?
741            anguiferumque caput   dura ne laedat harena,                [ ]?
742            mollit humum foliis   natasque sub aequore virgas           [ ]
743             sternit et imponit   Phorcynidos ora Medusae.              [ ]
744            virga recens bibula  -que etiamnum viva medulla             [ ]
745             vim rapuit monstri   tactuque induruit huius               [ ]
746              percepitque novum   ramis et fronde rigorem.              [ ]
747            at pelagi   nymphae factum   mirabile temptant              [ ]
748             pluribus in virgis   et idem contingere gaudent            [ ]
749             seminaque ex illis   iterant iactata per undas.            [ ]
750           nunc quoque curaliis   eadem natura remansit,                [ ]
751               duritiam   tacto capiant   ut ab aere, quodque           [ ]
752          vimen in aequore erat   fiat super aequora saxum.             [ ]
753          dis tribus ille focos   totidem de caespite ponit,            [ ]
754               laevum Mercurio,   dextrum tibi, bellica virgo;          [ ]
755           ara Iovis media est.   mactatur vacca Minervae,              [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli)
756               alipedi vitulus,   taurus tibi, summe deorum.            [ ]
757            protinus Andromedan   et tanti praemia facti                [ ]
758                indotata rapit;   taedas Hymenaeus Amorque              [1]
759            praecutiunt, largis   satiantur odoribus ignes,             [ ]
760             sertaque dependent   tectis et ubique lyraeque             [ ]
761            tibiaque et cantus,   animi felicia laeti                   [1]?
762             argumenta, sonant.   reseratis aurea valvis                [2]
763             atria tota patent,   pulchroque instructa paratu           [ ]
764             Cepheni   proceres ineunt   convivia regis.                [1]?
765         postquam epulis functi   generosi munere Bacchi                [2]?
766              diffudere animos,   cultusque genusque locorum            [1]
767               quaerit Lyncides   moresque animumque virorum.           [ ]
768             quae simul edocuit   'nunc, o fortissime' dixit,           [ ]
769        'fare, precor' Cepheus,   'quanta virtute quibusque             [ ]
770             artibus abstuleris   crinita draconibus ora.'              [2]
771              narrat Agenorides   gelido sub Atlante iacentem           [ ]
772           esse locum   solidae tutum   munimine molis;                 [ ]
773              cuius in introitu   geminas habitasse sorores             [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli)
774               Phorcidas, unius   partitas luminis usum;                [u]
775                 id se sollerti   furtim, dum traditur, astu            [ ]
776              supposita   cepisse manu   perque abdita longe            [ ]?
777             deviaque et silvis   horrentia saxa fragosis               [ ]
778            Gorgoneas   tetigisse domos,   passimque per agros          [ ]
779            perque vias   vidisse hominum   simulacra ferarum-          [ ]
780     -que in silicem ex   ipsis visa   conversa Medusa;                 [ ]
781             se tamen horrendae   clipei, quem laeva gerebat,           [ ]
782               aere repercussae   formam aspexisse Medusae,             [ ]
783           dumque gravis somnus   colubrasque ipsamque tenebat,         [ ]
784                eripuisse caput   collo; pennisque fugacem              [ ]
785             Pegason et fratrem   matris de sanguine natos.             [ ]
786              adddidit et longi   non falsa pericula cursus,            [ ]
787        quae freta, quas terras   sub se vidisset ab alto               [ ]?
788               et quae iactatis   tetigisset sidera pennis.             [ ]
789                ante expectatum   tacuit tamen; excipit unus            [ ]
790           ex numero   procerum quaerens   cur sola sororum             [ ]
791              gesserit alternis   immixtos crinibus angues.             [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli)
792            hospes ait 'quoniam   scitaris digna relatu,                [ ]
793                accipe quaesiti   causam. clarissima forma              [ ]
794               multorumque fuit   spes invidiosa procorum               [ ]
795            illa, neque in tota   conspectior ulla capillis             [ ]?
796             pars fuit; inveni,   qui se vidisse referret.              [ ]?
797           hanc pelagi   rector templo   vitiasse Minervae              [ ]
798            dicitur; aversa est   et castos aegide vultus               [ ]
799              nata Iovis texit,   neve hoc impune fuisset,              [ ]
800             Gorgoneum   crinem turpes   mutavit in hydros.             [ ]
801      nunc quoque, ut attonitos   formidine terreat hostes,             [ ]
802            pectore in adverso,   quos fecit, sustinet angues.'         [ ]
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 202
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 5,1-336 [Metamorphoses]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: