File n. 203 – 26:09 minuti – Ovidius

Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !

PgDn n. 201 Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 5,337-678 [Metamorphoses]
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 42 - ME3-OVID                                Prossimo file n. 204
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)                      0:00
337        musa refert:   'dedimus summam   certaminis uni.                [ ]
338             surgit et immissos   hedera collecta capillos              [ ]
339              Calliope querulas   praetemptat pollice chordas           [ ]
340           atque haec percussis   subiungit carmina nervis:             [ ]
341            'prima Ceres   unco glaebam   dimovit aratro,               [ ]
342             prima dedit fruges   alimentaque mitia terris,             [ ]?
343             prima dedit leges;   Cereris sunt omnia munus.             [ ]
344         illa canenda mihi est;   utinam modo dicere possim             [ ]
345             carmina digna dea!   certe dea carmine digna est.          [ ]
346                vasta Giganteis   ingesta est insula membris            [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)                      0:+
347            Trinacris et magnis   subiectum molibus urget               [ ]
348                aetherias ausum   sperare Thyphoea sedes.               [2]
349            nititur ille quidem   pugnatque resurgere saepe,            [ ]
350             dextra sed Ausonio   manus est subiecta Peloro,            [ ]
351          laeva, Pachyne, tibi,   Lilybaeo crura premuntur;             [ ]
352          degravat Aetna caput,   sub qua resupinus harenas             [ ]
353              eiectat   flammamque ferox   vomit ore Typhoeus.          [ ]
354                 saepe remoliri   luctatur pondera terrae               [2]
355            oppidaque et magnos   devolvere corpore montes;             [ ]
356            inde tremit tellus,   et rex pavet ipse silentum            [ ]
357               ne pateat   latoque solum   retegatur hiatu              [1]
358               immissusque dies   trepidantes terreat umbras.           [ ]
359            hanc metuens cladem   tenebrosa sede tyrannus               [2]
360                  exierat curru  -que atrorum vectus equorum            [ ]?
361              ambibat   Siculae cautus   fundamina terrae.              [ ]
362            postquam exploratum   satis est loca nulla labare           [ ]
363              depositoque metu,   videt hunc Erycina vagantem           [ ]
364             monte suo residens   natumque amplexa volucrem             [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)                      0:++
365           'arma manusque meae,   mea, nate, potentia' dixit,           [ ]
366        'illa, quibus   superas omnes,   cape tela, Cupido,             [ ]
367             inque dei   pectus celeres   molire sagittas,              [ ]
368           cui triplicis cessit   fortuna novissima regni.              [ ]
369             tu superos   ipsumque Iovem,   tu numina ponti             [ ]
370            victa domas   ipsumque regit   qui numina ponti.            [ ]
371          Tartara quid cessant?   cur non matrisque tuumque             [ ]
372              imperium profers?   agitur pars tertia mundi.             [ ]
373              et tamen in caelo   (quae iam patientia nostra est!)      [ ]
374             spernimur ac mecum   vires minuuntur Amoris.               [ ]
375            Pallada nonne vides   iaculatricemque Dianam                [2]
376              abscessisse mihi?   Cereris quoque filia virgo,           [ ]
377             si patiemur, erit;   nam spes adfectat easdem.             [ ]
378               at tu pro socio,   si qua est ea gratia, regno           [ ]?
379             iunge deam patruo'   dixit Venus; ille pharetram           [ ]
380             solvit et arbitrio   matris de mille sagittis              [ ]?
381                 unam seposuit,   sed qua nec acutior ulla              [ ]
382          nec minus incerta est   nec quae magis audiat arcum,          [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)                      4:00
383               oppositoque genu   curvavit flexile cornum               [ ]
384               inque cor hamata   percussit harundine Ditem.            [2]?
385           haud procul Hennaeis   lacus est a moenibus altae,           [ ]
386          nomine Pergus, aquae;   non illo plura Caystros               [ ]
387               carmina cycnorum   labentibus audit in undis.            [ ]
388            silva coronat aquas   cingens latus omne suisque            [ ]
389              frondibus ut velo   Phoebeos summovet ictus.              [ ]
390             frigora dant rami,   varios humus umida flores;            [ ]?
391             perpetuum ver est.   quo dum Proserpina luco               [ ]
392            ludit et aut violas   aut candida lilia carpit,             [ ]
393                dumque puellari   studio calathosque sinumque           [ ]?
394             implet et aequales   certat superare legendo,              [ ]
395           paene simul visa est   dilectaque raptaque Diti;             [ ]
396       usque adeo est   properatus amor.   dea territa maesto           [ ]
397          et matrem et comites,   sed matrem saepius, ore               [ ]
398          clamat, et ut   summa vestem   laniarat ab ora,               [ ]
399              collecti   flores tunicis   cecidere remissis.            [ ]
400           tantaque simplicitas   puerilibus adfuit annis,              [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)                      4:+
401          haec quoque virgineum   movit iactura dolorem.                [ ]
402             raptor agit currus   et nomine quemque vocando             [ ]
403              exhortatur equos,   quorum per colla iubasque             [ ]
404                excutit obscura   tinctas ferrugine habenas;            [ ]
405             perque lacus altos   et olentia sulphure fertur            [ ]
406               stagna Palicorum   rupta ferventia terra                 [2]
407             et qua Bacchiadae,   bimari gens orta Corintho,            [ ]
408               inter inaequales   posuerunt moenia portus.              [ ]
409              est medium Cyanes   et Pisaeae  Arethusae                 [ ]
410             quod coit angustis   inclusum cornibus aequor;             [ ]
411            hic fuit, a   cuius stagnum   quoque nomine dictum est,     [ ]
412                inter Sicelidas   Cyane celeberrima Nymphas.            [ ]
413             gurgite quae medio   summa tenus exstitit alvo             [ ]
414                agnovitque deam   'nec longius ibitis!' inquit          [ ]
415             'non potes invitae   Cereris gener esse; roganda,          [ ]
416             non rapienda fuit.   quod si componere magnis              [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)                      4:++
417            parva mihi fas est,   et me dilexit Anapis;                 [2]?
418                 exorata tamen,   nec, ut haec, exterrita nupsi.'       [1]
419             dixit et in partes   diversas bracchia tendens             [ ]
420           obstitit. haud ultra   tenuit Saturnius iram                 [ ]
421         terribiles  -que hortatus equos   in gurgitis ima              [ ]
422             contortum   valido sceptrum   regale lacerto               [ ]
423            condidit; icta viam   tellus in Tartara fecit               [ ]
424             et pronos   currus medio   cratere recepit.                [ ]
425             at Cyane,   raptamque deam   contemptaque fontis           [ ]
426              iura sui maerens,   inconsolabile vulnus                  [ ]
427             mente gerit tacita   lacrimisque absumitur omnis           [ ]
428            et, quarum   fuerat magnum   modo numen, in illas           [ ]
429              extenuatur aquas.   molliri membra videres,               [ ]?
430              ossa pati flexus,   ungues posuisse rigorem;              [ ]
431               primaque de tota   tenuissima quaeque liquescunt,        [2]?
432                caerulei crines   digitique et crura pedesque           [ ]
433       (nam brevis in   gelidas membris   exilibus undas                [ ]
434      transitus est); post haec   umeri tergusque latusque              [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)                      8:00
435           pectoraque in tenues   abeunt evanida rivos;                 [ ]
436               denique pro vivo   vitiatas sanguine venas               [2]?
437         lympha subit,   restatque nihil   quod prendere possis.        [ ]
438                interea pavidae   nequiquam filia matri                 [ ]
439            omnibus est terris,   omni quaesita profundo.               [ ]
440                 illam non udis   veniens Aurora capillis               [ ]
441               cessantem vidit,   non Hesperus; illa duabus             [ ]
442            flammiferas   pinus manibus   succendit ab Aetna            [ ]
443               perque pruinosas   tulit inrequieta tenebras;            [ ]
444           rursus ubi alma dies   hebetarat sidera, natam               [ ]
445                solis ab occasu   solis quaerebat ad ortus.             [ ]?
446             fessa labore sitim   conceperat oraque nulli               [ ]
447             conluerant fontes,   cum tectam stramine vidit             [ ]
448           forte casam   parvasque fores   pulsavit; at inde            [ ]
449            prodit anus   divamque videt   lymphamque roganti           [ ]
450             dulce dedit, tosta   quod texerat ante polenta.            [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)                      8:+
451          dum bibit illa datum,   duri puer oris et audax               [ ]
452            constitit ante deam   risitque avidamque vocavit.           [ ]
453        offensa est neque adhuc   epota parte loquentem                 [ ]?
454             cum liquido mixtae   perfudit diva polentae.               [ ]
455            combibit os maculas   et, quae modo bracchia gessit,        [ ]
456         crura gerit; cauda est   mutatis addita membris,               [ ]?
457           inque brevem formam,   ne sit vis magna nocendi,             [ ]
458           contrahitur,   parvaque minor   mensura lacerta est.         [ ]
459               mirantem flentem  -que et tangere monstra parantem       [ ]
460          fugit anum   latebramque petit   aptumque pudori              [ ]
461            nomen habet, variis   stellatus corpora guttis.             [ ]
462            quas dea per terras   et quas erraverit undas               [ ]
463         dicere longa mora est;   quaerenti defuit orbis.               [ ]
464              Sicaniam repetit,   dumque omnia lustrat eundo,           [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)                      8:++
465            venit et ad Cyanen.   ea ni mutata fuisset,                 [ ]
466               omnia narrasset;   sed et os et lingua volenti           [ ]
467            dicere non aderant,   nec qua loqueretur habebat.           [ ]
468          signa tamen   manifesta dedit   notamque parenti              [ ]
469                illo forte loco   delapsam in gurgite sacro             [ ]?
470            Persephones   zonam summis   ostendit in undis.             [ ]
471            quam simul agnovit,   tamquam tum denique raptam            [ ]
472             scisset, inornatos   laniavit diva capillos                [ ]
473               et repetita suis   percussit pectora palmis.             [ ]
474          nescit adhuc ubi sit;   terras tamen increpat omnes           [ ]
475              ingratasque vocat   nec frugum munere dignas,             [ ]
476         Trinacriam ante alias,   in qua vestigia damni                 [ ]
477           repperit. ergo illic   saeva vertentia glaebas               [ ]
478             fregit aratra manu   parilique irata colonos               [1]?
479             ruricolasque boves   leto dedit arvaque iussit             [1]
480              fallere depositum   vitiataque semina fecit.              [ ]
481            fertilitas   terrae latum   vulgata per orbem               [ ]
482          laesa iacet;   primis segetes   moriuntur in herbis,          [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)                     12:00
483            et modo sol nimius,   nimius modo corripit imber,           [ ]
484                sideraque venti  -que nocent, avidaeque volucres        [ ]
485           semina iacta legunt;   lolium tribulique fatigant            [ ]
486               triteceas messes   et inexpugnabile gramen.              [ ]
487                tum caput Eleis   Alpheias extulit undis                [2]?
488              rorantesque comas   a fronte removit ad aures             [ ]?
489             atque ait: 'o toto   quaesitae virginis orbe               [ ]
490            et frugum genetrix,   immensos siste labores,               [ ]
491                neve tibi fidae   violenta irascere terrae;             [2]
492             terra nihil meruit   patuitque invita rapinae.             [ ]
493           nec sum pro   patria supplex;   huc hospita veni,            [ ]
494           Pisa mihi patria est   et ab Elide ducimus ortus.            [ ]
495             Sicaniam   peregrina colo,   sed gratior omni              [ ]
496      haec mihi terra solo est;   hos nunc Arethusa Penates,            [ ]
497               hanc habeo sedem   - quam tu, mitissima, serva!          [ ]?
498              mota loco cur sim   tantique per aequoris undas           [ ]
499              advehar Ortygiam,   veniet narratibus hora                [ ]
500               tempestiva meis,   cum tu curaque levata                 [ ]?

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)                     12:+
501              et vultus   melioris eris.   mihi pervia tellus           [ ]
502          praebet iter   subterque imas   ablata cavernas               [ ]
503              hic caput attollo   desuetaque sidera cerno.              [ ]
504                ergo dum Stygio   sub terris gurgite labor,             [ ]
505          visa tua est   oculis illic   Proserpina nostris;             [ ]
506          illa quidem   tristis neque adhuc   interrita vultu,          [ ]
507              sed regina tamen,   sed opaci maxima mundi,               [3]
508              sed tamen inferni   pollens matrona tyranni.'             [ ]
509               mater ad auditas   stupuit ceu saxea voces               [ ]
510               attonitaeque diu   similis fuit; utque dolore            [ ]
511         pulsa gravi gravis est   amentia, curribus auras               [ ]
512             exit in aetherias.   ibi toto nubila vultu                 [2]?
513              ante Iovem passis   stetit invidiosa capillis             [ ]
514           'pro'que 'meo   veni supplex   tibi, Iuppiter' inquit,       [ ]?
515          'sanguine proque tuo;   si nulla est gratia matris,           [ ]?
516            nata patrem moveat,   neu sit tibi cura, precamur,          [ ]
517                 vilior illius,   quod nostro est edita partu.          [ ]
518                en quaesita diu   tandem mihi nata reperta est,         [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)                     12:++
519              si reperire vocas   amittere certius, aut si              [ ]?
520         scire ubi sit   reperire vocas.   quod rapta, feremus,         [ ]
521            dummodo reddat eam;   neque enim praedone marito            [ ]
522           filia digna tua est,   si iam mea filia non est.'            [ ]
523              Iuppiter excepit:   'commune est pignus onusque           [ ]
524               nata mihi tecum.   sed si modo nomina rebus              [2]
525            addere vera placet,   non hoc iniuria factum,               [ ]
526   verum amor est;   neque erit nobis   gener ille pudori,              [ ]
527          tu modo, diva, velis.   ut desint cetera, quantum est         [ ]
528            esse Iovis fratrem!   quid quod non cetera desunt           [ ]
529           nec cedit   nisi sorte mihi?   sed tanta cupido              [ ]
530          si tibi discidii est,   repetet Proserpina caelum,            [ ]
531              lege tamen certa,   si nullos contigit illic              [ ]?
532             ore cibos; nam sic   Parcarum foedere cautum est.'         [ ]
533             dixerat; at Cereri   certum est educere natam.             [ ]
534           non ita fata sinunt,   quoniam ieiunia virgo                 [ ]
535            solverat et, cultis   dum simplex errat in hortis,          [ ]
536                 puniceum curva   decerpserat arbore pomum              [ ]?

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)                     16:00
537             sumptaque pallenti   septem de cortice grana               [ ]
538             presserat ore suo.   solusque ex omnibus illud             [ ]?
539              Ascalaphus vidit,   quem quondam dicitur Orphne,          [ ]
540                inter Avernales   haud ignotissima nymphas,             [ ]
541               ex Acheronte suo   silvis peperisse sub atris;           [ ]
542               vidit et indicio   reditum crudelis ademit.              [ ]
543                ingemuit   regina Erebi   testemque profanam            [1]
544           fecit avem   sparsumque caput   Phlegethontide lympha        [ ]
545           in rostrum et plumas   et grandia lumina vertit.             [ ]
546              ille sibi ablatus   fulvis amicitur in alis               [ ]
547            inque caput crescit   longosque reflectitur ungues          [ ]
548             vixque movet natas   per inertia bracchia pennas;          [ ]
549         foedaque fit volucris,   venturi nuntia luctus,                [ ]?
550                  ignavus bubo,   dirum mortalibus omen.                [ ]
551              hic tamen indicio   poenam linguaque videri               [ ]
552            commeruisse potest;   vobis, Acheloides, unde               [1]
553          pluma pedesque avium,   cum virginis ora geratis?             [ ]
554         an quia, cum   legeret vernos   Proserpina flores,             [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)                     16:+
555             in comitum numero,   doctae Sirenes, eratis?               [ ]
556           quam postquam   toto frustra   quaesistis in orbe,           [ ]
557           protinus, ut vestram   sentirent aequora curam,              [ ]
558            posse super fluctus   alarum insistere remis                [ ]?
559             optastis   facilesque deos   habuistis et artus            [ ]
560             vidistis   vestros subitis   flavescere pennis.            [ ]
561            ne tamen ille canor   mulcendas natus ad aures              [ ]
562              tantaque dos oris   linguae deperderet usum,              [2]
563                virginei vultus   et vox humana remansit.               [ ]
564            at medius   fratrisque sui   maestaeque sororis             [ ]
565              Iuppiter ex aequo   volventem dividit annum;              [ ]
566             nunc dea, regnorum   numen commune deorum,                 [ ]
567         cum matre est totidem,   totidem cum coniuge menses.           [ ]
568              vertitur extemplo   facies et mentis et oris;             [ ]
569        nam modo quae   poterat Diti   quoque maesta videri             [1]
570        laeta deae   frons est, ut sol,   qui tectus aquosis            [ ]
571             nubibus ante fuit,   victis e nubibus exit.                [ ]?
572             exigit alma Ceres,   nata secura recepta,                  [ ]?

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)                     16:++
573         quae tibi causa fugae,   cur sis, Arethusa, sacer fons.        [ ]
574              conticuere undae,   quarum dea sustulit alto              [ ]
575          fonte caput   viridesque manu   siccata capillos              [ ]
576                  fluminis Elei   veteres narravit amores.              [u]?
577            'pars ego nympharum   quae sunt in Achaide' dixit           [ ]
578               'una fui, nec me   studiosius altera saltus              [ ]
579               legit nec posuit   studiosius altera casses.             [ ]
580           sed quamvis   formae numquam   mihi fama petita est,         [ ]
581           quamvis fortis eram,   formosae nomen habebam.               [ ]
582            nec mea me   facies nimium   laudata iuvabat,               [ ]
583           quaque aliae   gaudere solent,   ego rustica dote            [ ]
584                corporis erubui   crimenque placere putavi.             [ ]?
585               lassa revertebar   (memini) Stymphalide silva;           [ ]
586          aestus erat,   magnumque labor   geminaverat aestum.          [ ]
587             invenio   sine vertice aquas,   sine murmure euntes,       [ ]
588           perspicuas ad humum,   per quas numerabilis alte             [ ]
589           calculus omnis erat,   quas tu vix ire putares.              [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)                     20:00
590            cana salicta dabant   nutritaque populus unda               [2]
591             sponte sua   natas ripis   declivibus umbras.              [ ]
592               accessi   primumque pedis   vestigia tinxi,              [ ]
593          poplite deinde tenus;   neque eo contenta recingor            [ ]
594               molliaque impono   salici velamina curvae                [1]?
595          nudaque mergor aquis.   quas dum ferioque trahoque            [ ]
596             mille modis labens   excussaque bracchia iacto,            [ ]
597             nescioquid   medio sensi   sub gurgite murmur              [ ]
598             territaque insisto   propiori margine fontis.              [ ]?
599        'quo properas,   Arethusa?' suis   Alpheos ab undis,            [ ]
600       'quo properas?'   iterum rauco   mihi dixerat ore.               [ ]
601              sicut eram, fugio   sine vestibus (altera vestes          [ ]
602             ripa meas habuit);   tanto magis instat et ardet,          [ ]
603              et quia nuda fui,   sum visa paratior illi.               [ ]
604              sic ego currebam,   sic me ferus ille premebat,           [ ]
605           ut fugere accipitrem   penna trepidante columbae,            [ ]
606             ut solet accipiter   trepidas urgere columbas.             [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)                     20:+
607           usque sub Orchomenon   Psophidaque Cyllenenque               [1]
608             Maenaliosque sinus   gelidumque Erymanthon et Elin         [ ]
609              currere sustinui,   nec me velocior ille;                 [ ]?
610               sed tolerare diu   cursus ego viribus impar              [ ]
611           non poteram,   longi patiens   erat ille laboris.            [ ]
612           per tamen et campos,   per opertos arbore montes,            [ ]
613           saxa quoque et rupes   et qua via nulla cucurri.             [ ]
614              sol erat a tergo;   vidi praecedere longam                [1]
615             ante pedes umbram,   nisi si timor illa videbat.           [ ]
616            sed certe   sonitusque pedum   terrebat et ingens           [ ]
617                crinales vittas   adflabat anhelitus oris.              [ ]
618            fessa labore fugae:   'fer opem, deprendimur' inquam,       [ ]
619              'armigerae,   Diana, tuae,   cui saepe dedisti            [2]
620               ferre tuos arcus   inclusaque tela pharetra.'            [ ]
621         mota dea est   spissisque ferens   e nubibus unam              [ ]
622              me super iniecit;   lustrat caligine tectam               [ ]
623               amnis et ignarus   circum cava nubila quaerit            [ ]
624           bisque locum, quo me   dea texerat, inscius ambit            [ ]?

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)                     20:++
625          et bis: 'io    Arethusa,  io    Arethusa!' vocavit.           [ ]
626         quid mihi tunc   animi miserae   fuit? anne quod agnae est,    [ ]
627           si qua lupos   audit circum   stabula alta frementes,        [ ]
628          aut lepori,   qui vepre latens   hostilia cernit              [ ]?
629             ora canum   nullosque audet   dare corpore motus?          [ ]
630             non tamen abscedit   (neque enim vestigia cernit           [ ]
631           longius ulla pedum);   servat nubemque locumque.             [ ]
632               occupat obsessos   sudor mihi frigidus artus             [ ]
633            caeruleaeque cadunt   toto de corpore guttae;               [ ]?
634             quaque pedem movi,   manat locus eque capillis             [ ]?
635           ros cadit, et citius   quam nunc tibi facta renarro          [ ]
636              in latices mutor.   sed enim cognoscit amatas             [ ]
637           amnis aquas   positoque viri,   quod sumpserat, ore          [ ]
638          vertitur in proprias,   ut se mihi misceat, undas.            [ ]
639              Delia rupit humum   caecisque ego mersa cavernis          [ ]
640              advehor Ortygiam,   quae me cognomine divae               [ ]
641             grata meae superas   eduxit prima sub auras.'              [ ]?
642            hac Arethusa tenus.   geminos dea fertilis angues           [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)                     24:00
643               curribus admovit   frenisque coercuit ora                [ ]
644                et medium caeli   terraeque per aera vecta est,         [ ]
645             atque levem currum   Tritonida misit in urbem              [1]
646            Triptolemo   partimque rudi   data semina iussit            [ ]
647          spargere humo, partim   post tempora longa recultae.          [ ]
648              iam super Europen   sublimis et Asida terram              [ ]
649           vectus erat iuvenis;   Scythicas advertitur oras.            [ ]
650           rex ibi Lyncus erat;   regis subit ille Penates.             [ ]
651            qua veniat   causamque viae   nomenque rogatus              [ ]
652      et patriam,   'patria est clarae   mihi' dixit 'Athenae,          [ ]
653             Triptolemus nomen.   veni nec puppe per undas              [ ]
654           nec pede per terras;   patuit mihi pervius aether.           [ ]
655             dona fero Cereris,   latos quae sparsa per agros           [ ]
656              frugiferas messes   alimentaque mitia reddant.'           [ ]
657              barbarus invidit,   tantique ut muneris auctor            [ ]
658             ipse sit, hospitio   recipit somnoque gravatum             [ ]
659              adgreditur ferro;   conantem figere pectus                [ ]?
660              lynca Ceres fecit   rursusque per aera iussit             [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)                     24:+
661            Mopsopium   iuvenem sacros   agitare iugales.'              [ ]
662                finierat doctos   e nobis maxima cantus;                [ ]?
663             at Nymphae   vicisse deas   Helicona colentes              [ ]
664                concordi   dixere sono.   convicia victae               [ ]
665      cum iacerent,   'quoniam' dixit   'certamine vobis                [ ]
666            supplicium   meruisse parum est   maledictaque culpae       [ ]
667             additis et non est   patientia libera nobis,               [ ]
668               ibimus in poenas   et qua vocat ira sequemur.'           [ ]
669               rident Emathides   spernuntque minacia verba;            [ ]
670            conataeque loqui et   magno clamore protervas               [ ]?
671               intentare manus,   pennas exire per ungues               [ ]
672                 aspexere suos,   operiri bracchia plumis,              [2]?
673             alteraque alterius   rigido concrescere rostro             [ ]
674           ora videt   volucresque novas   accedere silvas;             [ ]
675          dumque volunt plangi,   per bracchia mota levatae             [ ]
676                aere pendebant,   nemorum convicia, picae.              [ ]
677        nunc quoque in alitibus   facundia prisca remansit              [ ]
678            raucaque garrulitas   studiumque immane loquendi.'          [ ]
_____________________________________________________________________________..

risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile

Prossimo file n. 204
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 6,1-312 [Metamorphoses]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!

Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
5. bog.
391             perpetuum ver est.   quo dum Proserpina luco               [ ]
417            parva mihi fas est,   et me dilexit Anapis;                 [2]?
434      transitus est); post haec   umeri tergusque latusque              [ ]
474          nescit adhuc ubi sit;   terras tamen increpat omnes           [ ]
498              mota loco cur sim   tantique per aequoris undas           [ ]
511         pulsa gravi gravis est   amentia, curribus auras               [ ]
532             ore cibos; nam sic   Parcarum foedere cautum est.’         [ ]
578               ‘una fui, nec me   studiosius altera saltus              [ ]
624           bisque locum, quo me   dea texerat, inscius ambit            [ ]?
667             additis et non est   patientia libera nobis,               [ ]
5. bog.
519              si reperire vocas   amittere certius, aut si              [ ]?
5. bog.
607           usque sub Orchomenon   Psophidaque Cyllenenque               [1]
Analyse 3
5. bog.
573         quae tibi causa fugae,   cur sis, Arethusa, sacer fons.        [ ]
5. bog.
409H             est medium Cyanes   et Pisaeae  Arethusae                 [ ]
Analyse 4
5. bog.
225             ‘et possum tribuisse et magnum est munus inerti            [ ]!

Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: