Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 42 - ME3-OVID Prossimo file n. 205
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli) 0:00
1 Praebuerat dictis Tritonia talibus aures [ ]
2 carminaque Aonidum iustamque probaverat iram. [ ]
3 tum secum: 'laudare parum est; laudemur et ipsae, [ ]
4 numina nec sperni sine poena nostra sinamus.' [ ]
5 Maeoniaeque animum fatis intendit Arachnes [ ]
6 quam sibi lanificae non cedere laudibus artis [ ]
7 audierat. non illa loco nec origine gentis [ ]
8 clara, sed arte fuit. pater huic Colophonius Idmon [ ]
9 Phocaico bibulas tingebat murice lanas; [ ]
10 occiderat mater, sed et haec de plebe suoque [ ]
11 aequa viro fuerat. Lydas tamen illa per urbes [ ]
12 quaesierat studio nomen memorabile, quamvis [ ]
13 orta domo parva parvis habitabat Hypaepis. [ ]
14 huius ut aspicerent opus admirabile, saepe [ ]
15 deseruere sui nymphae dumeta Timoli [ ]
16 deseruere suas nymphae Pactolides undas. [ ]
17 nec factas solum vestes, spectare iuvabat [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli) 0:+
18 tum quoque cum fierent; tantus decor adfuit arti! [ ]
19 sive rudem primos lanam glomerabat in orbes, [ ]
20 seu digitis subigebat opus repetitaque longo [ ]
21 vellera mollibat nebulas aequantia tractu, [ ]
22 sive levi teretem versabat pollice fusum, [ ]
23 seu pingebat acu, scires a Pallade doctam. [ ]?
24 quod tamen ipsa negat tantaque offensa magistra [ ]
25 'certet' ait 'mecum; nihil est quod victa recusem.' [ ]
26 Pallas anum simulat falsosque in tempora canos [ ]
27 addit et infirmos baculo quos sustinet artus. [ ]
28 tum sic orsa loqui: 'non omnia grandior aetas [ ]?
29 quae fugiamus habet; seris venit usus ab annis. [ ]
30 consilium ne sperne meum: tibi fama petatur [ ]
31 inter mortales faciendae maxima lanae. [ ]
32 cede deae veniam -que tuis, temeraria, dictis [ ]
33 supplice voce roga; veniam dabit illa roganti.' [ ]
34 aspicit hanc torvis inceptaque fila relinquit [ ]
35 vixque manum retinens confessaque vultibus iram [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli) 4:00
36 talibus obscuram resecuta est Pallada dictis: [ ]
37 'mentis inops longaque venis confecta senecta, [ ]
38 et nimium vixisse diu nocet. audiat istas, [ ]
39 si qua tibi nurus est, si qua est tibi filia, voces. [ ]
40 consilii satis est in me mihi, neve monendo [ ]
41 profecisse putes, eadem est sententia nobis. [ ]
42 cur non ipsa venit? cur haec certamina vitat?' [ ]
43 tum dea 'venit!' ait formamque removit anilem [ ]
44 Palladaque exhibuit. venerantur numina nymphae [ ]
45 Mydonidesque nurus, sola est non territa virgo; [ ]
46 sed tamen erubuit, subitusque invita notavit [ ]
47 ora rubor rursus -que evanuit, ut solet aer [1]
48 purpureus fieri, cum primum Aurora movetur, [ ]
49 et breve post tempus candescere solis ab ortu. [ ]
50 perstat in incepto stolidaque cupidine palmae [ ]
51 in sua fata ruit; neque enim Iove nata recusat [ ]
52 nec monet ulterius nec iam certamina differt. [ ]
53 haud mora, constituunt diversis partibus ambae [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli) 4:+
54 et gracili geminas intendunt stamina telas; [ ]
55 tela iugo vincta est, stamen secernit harundo, [ ]
56 inseritur medium radiis subtemen acutis, [ ]
57 quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum [ ]
58 percusso paviunt insecti pectine dentes. [ ]
59 utraque festinant cinctaeque ad pectora vestes [ ]
60 bracchia docta movent, studio fallente laborem. [ ]
61 illic et Tyrium quae purpura sensit aenum [ ]
62 texitur et tenues parvi discriminis umbrae, [ ]
63 qualis ab imbre solet percussis solibus arcus [ ]
64 inficere ingenti longum curvamine caelum, [ ]
65 in quo diversi niteant cum mille colores, [ ]?
66 transitus ipse tamen spectantia lumina fallit, [ ]
67 usque adeo quod tangit idem est; tamen ultima distant. [ ]
68 illic et lentum filis immittitur aurum [ ]
69 et vetus in tela deducitur argumentum. [1]?
70 Cecropia Pallas scopulum Mavortis in arce [ ]
71 pingit et antiquam de terrae nomine litem. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli) 4:++
72 bis sex caelestes medio Iove sedibus altis [ ]
73 augusta gravitate sedent. sua quemque deorum [ ]
74 inscribit facies: Iovis est regalis imago; [ ]
75 stare deum pelagi longoque ferire tridente [ ]
76 aspera saxa facit medioque e vulnere saxi [ ]
77 exsiluisse fretum, quo pignore vindicet urbem; [ ]
78 at sibi dat clipeum, dat acutae cuspidis hastam, [ ]
79 dat galeam capiti, defenditur aegide pectus, [ ]?
80 percussamque sua simulat de cuspide terram [ ]
81 edere cum bacis fetum canentis olivae [ ]
82 mirarique deos; operis Victoria finis. [ ]?
83 ut tamen exemplis intellegat aemula laudis [ ]
84 quod pretium speret pro tam furialibus ausis, [ ]
85 quattuor in partes certamina quattuor addit, [ ]
86 clara colore suo, brevibus distincta sigillis. [ ]
87 Threiciam Rhodopen habet angulus unus et Haemum, [ ]
88 nunc gelidos montes, mortalia corpora quondam, [ ]
89 nomina summorum sibi qui tribuere deorum. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli) 8:00
90 altera Pygmaeae fatum miserabile matris [ ]
91 pars habet; hanc Iuno victam certamine iussit [ ]
92 esse gruem populisque suis indicere bellum. [ ]
93 pinxit et Antigonen ausam contendere quondam [ ]
94 cum magni consorte Iovis, quam regia Iuno [ ]
95 in volucrem vertit; nec profuit Ilion illi [ ]
96 Laomedonve pater, sumptis quin candida pennis [ ]
97 ipsa sibi plaudat crepitante ciconia rostro. [ ]
98 qui superest solus, Cinyran habet angulus orbum, [ ]
99 isque gradus templi, natarum membra suarum, [ ]?
100 amplectens saxoque iacens lacrimare videtur. [ ]
101 circuit extremas oleis pacalibus oras [ ]?
102 (is modus est) operisque sua facit arbore finem. [ ]
103 Maeonis elusam designat imagine tauri [2]
104 Europen; verum taurum, freta vera putares. [ ]
105 ipsa videbatur terras spectare relictas [2]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli) 8:+
106 et comites clamare suas tactumque vereri [ ]
107 adsilientis aquae timidasque reducere plantas. [ ]
108 fecit et Asterien aquila luctante teneri, [ ]
109 fecit olorinis Ledam recubare sub alis; [2]
110 addidit ut satyri celatus imagine pulchram [2]?
111 Iuppiter implerit gemino Nycteida fetu, [ ]
112 Amphitryon fuerit cum te, Tirynthia, cepit, [ ]?
113 aureus ut Danaen, Asopida luserit ignis, [1]?
114 Mnemosynen pastor, varius Deoida serpens. [ ]
115 te quoque mutatum torvo, Neptune, iuvenco [2]
116 virgine in Aeolia posuit; tu visus Enipeus [ ]
117 gignis Aloidas, aries Bisaltida fallis, [ ]?
118 et te flava comas frugum mitissima mater [1]
119 sensit equum, sensit volucrem crinita colubris [ ]
120 mater equi volucris, sensit delphina Melantho. [ ]
121 omnibus his faciem -que suam faciemque locorum [ ]
122 reddidit. est illic agrestis imagine Phoebus, [ ]
123 utque modo accipitris pennas, modo terga leonis [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli) 8:++
124 gesserit, ut pastor Macareida luserit Issen, [ ]
125 Liber ut Erigonen falsa deceperit uva, [ ]?
126 ut Saturnus equo geminum Chirona crearit. [ ]
127 ultima pars telae, tenui circumdata limbo, [ ]
128 nexilibus flores hederis habet intertextos. [1]?
129 non illud Pallas, non illud carpere Livor [ ]
130 possit opus. doluit successu flava virago [ ]
131 et rupit pictas, caelestia crimina, vestes; [ ]
132 utque Cytoriaco radium de monte tenebat, [ ]
133 ter quater Idmoniae frontem percussit Arachnes. [ ]
134 non tulit infelix laqueoque animosa ligavit [ ]
135 guttura; pendentem Pallas miserata levavit [ ]
136 atque ita 'vive quidem, pende tamen, improba' dixit, [ ]
137 'lexque eadem poenae, ne sis secura futuri, [ ]
138 dicta tuo generi serisque nepotibus esto.' [1]?
139 post ea discedens sucis Hecateidos herbae [1]
140 sparsit, et extemplo tristi medicamine tactae [ ]
141 defluxere comae, cum quis et naris et aures, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli) 12:00
142 fitque caput minimum, toto quoque corpore parva est; [1]
143 in latere exiles digiti pro cruribus haerent, [1]
144 cetera venter habet, de quo tamen illa remittit [1]
145 stamen et antiquas exercet aranea telas. [ ]?
146 Lydia tota fremit Phrygiaeque per oppida facti [ ]
147 rumor it et magnum sermonibus occupat orbem. [ ]
148 ante suos Niobe thalamos cognoverat illam, [ ]
149 tum cum Maeoniam virgo Sipylumque colebat; [ ]
150 nec tamen admonita est poena popularis Arachnes [ ]
151 cedere caelitibus verbisque minoribus uti. [ ]
152 multa dabant animos, sed enim nec coniugis artes [ ]
153 nec genus amborum magnique potentia regni [ ]
154 sic placuere illi (quamvis ea cuncta placerent) [ ]
155 ut sua progenies; et felicissima matrum [ ]?
156 dicta foret Niobe, si non sibi visa fuisset. [ ]
157 nam sata Tiresia venturi praescia Manto [ ]?
158 per medias fuerat divino concita motu [ ]?
159 vaticinata vias: 'Ismenides, ite frequentes [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli) 12:+
160 et date Latonae Latonigenisque duobus [2]
161 cum prece tura pia lauroque innectite crinem; [ ]
162 ore meo Latona iubet.' paretur, et omnes [2]?
163 Thebaides iussis sua tempora frondibus ornant [ ]
164 turaque dant sanctis et verba precantia flammis. [ ]
165 ecce venit comitum Niobe celeberrima turba, [ ]
166 vestibus intexto Phrygiis spectabilis auro [ ]
167 et, quantum ira sinit, formosa; movensque decoro [ ]
168 cum capite immissos umerum per utrumque capillos [ ]
169 constitit, utque oculos circumtulit alta superbos, [ ]
170 'quis furor auditos' inquit 'praeponere visis [ ]
171 caelestes? aut cur colitur Latona per aras, [ ]
172 numen adhuc sine ture meum est? mihi Tantalus auctor, [ ]
173 cui licuit soli superorum tangere mensas; [ ]?
174 Pleiadum soror est genetrix mea; maximus Atlas [ ]
175 est avus, aetherium qui fert cervicibus axem; [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli) 12:++
176 Iuppiter alter avus; socero quoque glorior illo. [ ]
177 me gentes metuunt Phrygiae, me regia Cadmi [ ]
178 sub domina est, fidibusque mei commissa mariti [ ]
179 moenia cum populis a meque viroque reguntur. [1]?
180 in quamcumque domus adverti lumina partem, [ ]
181 immensae spectantur opes; accedit eodem [ ]
182 digna dea facies; huc natas adice septem [ ]?
183 et totidem iuvenes et mox generosque nurusque. [ ]
184 quaerite nunc, habeat quam nostra superbia laudem [ ]
185 nescioquo -que audete satam Titanida Coeo [ ]
186 Latonam praeferre mihi, cui maxima quondam [ ]
187 exiguam sedem pariturae terra negavit. [ ]
188 nec caelo nec humo nec aquis dea vestra recepta est; [ ]
189 exsul erat mundi, donec miserata vagantem [ ]?
190 'hospita tu terris erras, ego' dixit 'in undis' [ ]
191 instabilemque locum Delos dedit. illa duorum [ ]
192 facta parens; uteri pars haec est septima nostri. [ ]
193 sum felix; quis enim neget hoc? felixque manebo; [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli) 16:00
194 hoc quoque quis dubitet? tutam me copia fecit. [ ]
195 maior sum quam cui possit Fortuna nocere, [ ]
196 multaque ut eripiat, multo mihi plura relinquet. [ ]
197 excessere metum mea iam bona. fingite demi [ ]
198 huic aliquid populo natorum posse meorum: [ ]?
199 non tamen ad numerum redigar spoliata duorum, [ ]
200 Latonae turbam, qua quantum distat ab orba? [ ]
201 infectis propere ite sacris laurumque capillis [ ]
202 ponite.' deponunt et sacra infecta relinquunt, [2]
203 quodque licet, tacito venerantur murmure numen. [ ]
204 indignata dea est summoque in vertice Cynthi [ ]
205 talibus est dictis gemina cum prole locuta: [ ]
206 'en ego vestra parens, vobis animosa creatis, [1]
207 et nisi Iunoni nulli cessura dearum, [2]
208 an dea sim dubitar perque omnia saecula cultis [ ]
209 arceor, o nati, nisi vos succurritis, aris. [ ]?
210 nec dolor hic solus; diro convicia facto [ ]
211 Tantalis adiecit vosque est postponere natis [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli) 16:+
212 ausa suis et me, quod in ipsam decidat, orbam [ ]
213 dixit et exhibuit linguam scelerata paternam.' [ ]
214 adiectura preces erat his Latona relatis: [ ]
215 'desine' Phoebus ait; 'poenae mora longa querella est.' [ ]
216 dixit idem Phoebe, celerique per aera lapsu [ ]
217 contigerant tecti Cadmeida nubibus arcem. [ ]
218 planus erat lateque patens prope moenia campus, [1]
219 absiduis pulsatus equis, ubi turba rotarum [ ]
220 duraque mollierat subiectas ungula glaebas. [ ]
221 pars ibi de septem genitis Amphione fortes [ ]
222 conscendunt in equos Tyrioque rubentia suco [ ]
223 terga premunt auroque graves moderantur habenas. [ ]
224 e quibus Ismenus, qui matri sarcina quondam [ ]?
225 prima suae fuerat, dum certum flectit in orbem [ ]
226 quadripedis cursus spumantiaque ora coercet, [ ]
227 'ei mihi!' conclamat medioque in pectore fixa [ ]
228 tela gerit, frenisque manu moriente remissis [ ]
229 in latus a dextro paulatim defluit armo. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli) 16:++
230 proximus audito sonitu per inane pharetrae [ ]?
231 frena dabat Sipylus, veluti cum praescius imbres [ ]
232 nube fugit visa pendentiaque undique rector [ ]?
233 carbasa deducit, ne qua levis effluat aura; [2]
234 frena tamen dantem non evitabile telum [ ]?
235 consequitur, summaeque tremens cervice sagitta [ ]
236 haesit et exstabat nudum de gutture ferrum. [ ]
237 ille ut erat pronus per crura admissa iubasque [ ]
238 volvitur et calido tellurem sanguine foedat. [ ]
239 Phaedimus infelix et aviti nominis heres [2]
240 Tantalus, ut solito finem imposuere labori, [ ]?
241 transierant ad opus nitidae iuvenale palaestrae; [ ]
242 et iam contulerant arto luctantia nexu [ ]
243 pectora pectoribus, cum tento concita nervo, [ ]
244 sicut erant iuncti, traiecit utrumque sagitta. [2]?
245 ingemuere simul, simul incurvata dolore [ ]
246 membra solo posuere, simul suprema iacentes [ ]
247 lumina versarunt, animam simul exhalarunt. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli) 20:00
248 aspicit Alphenor laniataque pectora plangens [ ]
249 evolat ut gelidos complexibus adlevet artus, [ ]
250 inque pio cadit officio; nam Delius illi [ ]
251 intima fatifero rupit praecordia ferro. [1]?
252 quod simul eductum est, pars est pulmonis in hamis [ ]
253 eruta cumque anima cruor est effusus in auras. [ ]
254 at non intonsum simplex Damasicthona vulnus [ ]
255 adficit. ictus erat qua crus esse incipit et qua [ ]
256 mollia nervosus facit internodia poples, [ ]
257 dumque manu temptat trahere exitiabile telum [ ]
258 altera per iugulum pennis tenus acta sagitta est; [ ]
259 expulit hanc sanguis seque eiaculatus in altum [1]
260 emicat et longe terebrata prosilit aura. [2]?
261 ultimus Ilioneus non profectura precando [ ]
262 bracchia sustulerat 'di'que 'o communiter omnes' [ ]
263 dixerat, ignarus non omnes esse rogandos, [ ]
264 'parcite!' motus erat, cum iam revocabile telum [ ]
265 non fuit, Arquitenens; minimo tamen occidit ille [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli) 20:+
266 vulnere, non alte percusso corde sagitta. [ ]
267 fama mali populique dolor lacrimaeque suorum [ ]
268 tam subitae matrem certam fecere ruinae, [ ]
269 mirantem potuisse irascentemque quod ausi [ ]!
270 hoc essent superi, quod tantum iuris haberent; [ ]
271 nam pater Amphion ferro per pectus adacto [ ]
272 finierat moriens pariter cum luce dolorem. [ ]
273 heu, quantum haec Niobe Niobe distabat ab illa, [ ]
274 quae modo Letois populum summoverat aris [u]
275 et mediam tulerat gressus resupina per urbem, [ ]
276 invidiosa suis, at nunc miseranda vel hosti! [ ]
277 corporibus gelidis incumbit et ordine nullo [ ]
278 oscula dispensat natos suprema per omnes; [ ]
279 a quibus ad caelum liventia bracchia tollens [ ]
280 'pascere, crudelis, nostro, Latona, dolore, [2]?
281 pascere' ait 'satiaque meo tua pectora luctu! [ ]
282 corque ferum satia!' dixit 'per funera septem [ ]
283 efferor; exsulta victrixque inimica triumpha. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli) 20:++
284 cur autem victrix? miserae mihi plura supersunt [ ]
285 quam tibi felici; post tot quoque funera vinco.' [2]?
286 dixerat, et sonuit contento nervus ab arcu, [ ]
287 qui praeter Nioben unam conterruit omnes; [ ]
288 illa malo est audax. stabant cum vestibus atris [ ]
289 ante toros fratrum demisso crine sorores. [ ]
290 e quibus una trahens haerentia viscere tela [ ]
291 imposito fratri moribunda relanguit ore; [2]?
292 altera solari miseram conata parentem [2]?
293 conticuit subito duplicataque vulnere caeco est. [ ]
294 oraque compressit, nisi postquam spiritus ibat. [ ]
295 haec frustra fugiens conlabitur, illa sorori [ ]
296 immoritur; latet haec, illam trepidare videres. [ ]
297 sexque datis leto diversaque vulnera passis [1]?
298 ultima restabat; quam toto corpore mater, [ ]?
299 tota veste tegens 'unam minimamque relinque; [ ]
300 de multis minimam posco' clamavit 'et unam.' [ ]?
301 dumque rogat, pro qua rogat occidit. orba resedit [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli) 24:00
302 exanimes inter natos natasque virumque [ ]
303 deriguitque malis. nullos movet aura capillos, [ ]
304 in vultu color est sine sanguine, lumina maestis [ ]
305 stant immota genis; nihil est in imagine vivum. [ ]
306 ipsa quoque interius cum duro lingua palato [ ]?
307 congelat, et venae desistunt posse moveri; [ ]
308 nec flecti cervix nec bracchia reddere motus [ ]
309 nec pes ire potest; intra quoque viscera saxum est. [1]
310 flet tamen et validi circumdata turbine venti [ ]
311 in patriam rapta est; ibi fixa cacumine montis [ ]
312 liquitur, et lacrimas etiam nunc marmora manant. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 205
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 6,313-438 [Metamorphoses]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
6. bog.
39 si qua tibi nurus est, si qua est tibi filia, voces. [ ]
195 maior sum quam cui possit Fortuna nocere, [ ]
212 ausa suis et me, quod in ipsam decidat, orbam [ ]
301 dumque rogat, pro qua rogat occidit. orba resedit [ ]?
304 in vultu color est sine sanguine, lumina maestis [ ]
6. bog.
255 adficit. ictus erat qua crus esse incipit et qua [ ]
6. bog.
47 ora rubor rursus -que evanuit, ut solet aer [1]
6. bog.
69 et vetus in tela deducitur argumentum. [1]?
128 nexilibus flores hederis habet intertextos. [1]?
247 lumina versarunt, animam simul exhalarunt. [ ]
Analyse 4
6. bog.
269 mirantem potuisse irascentemque quod ausi [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede