Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 42 - ME3-OVID Prossimo file n. 206
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli) 0:00
313 tum vero cuncti manifestam numinis iram [ ]?
314 femina virque timent cultuque impensius omnes [ ]
315 magna gemelliparae venerantur numina divae. [ ]
316 utque fit, a facto propiore priora renarrant; [ ]
317 e quibus unus ait: "Lyciae quoque fertilis agris [ ]
318 non impune deam veteres sprevere coloni. [ ]
319 res obscura quidem est ignobilitate virorum, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli) 0:+
320 mira tamen; vidi praesens stagnumque locumque [ ]
321 prodigio notum. nam me iam grandior aevo [ ]
322 impatiensque viae genitor deducere lectos [ ]
323 iusserat inde boves gentisque illius eunti [ ]
324 ipse ducem dederat; cum quo dum pascua lustro, [ ]
325 ecce lacu medio sacrorum nigra favilla [ ]
326 ara vetus stabat tremulis circumdata cannis. [ ]
327 restitit et pavido 'faveas mihi' murmure dixit [ ]
328 dux meus, et simili 'faveas' ego murmure dixi. [ ]
329 Naiadum Faunine foret tamen ara rogabam [ ]
330 indigenaene deae, cum talia rettulit hospes: [ ]
331 'non hac, o iuvenis, montanum numen in ara est. [1]
332 illa suam vocat hanc, cui quondam regia coniunx [ ]
333 orbem interdixit, quam vix erratica Delos [ ]
334 orantem accepit, tum cum levis insula nabat; [ ]
335 illic incumbens cum Pallados arbore palmae [ ]
336 edidit invita geminos Latona noverca. [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli) 0:++
337 hunc quoque Iunonem fugisse puerpera fertur [2]
338 inque suo portasse sinu, duo numina, natos. [ ]
339 iamque Chimaeriferae, cum sol gravis ureret arva, [ ]
340 finibus in Lyciae longo dea fessa labore [ ]
341 sidereo siccata sitim collegit ab aestu, [ ]
342 uberaque ebiberant avidi lactentia nati. [ ]
343 forte lacum mediocris aquae prospexit in imis [ ]
344 vallibus; agrestes illic fruticosa legebant [ ]
345 vimina cum iuncis gratamque paludibus ulvam. [ ]
346 accessit positoque genu Titania terram [1]?
347 pressit, ut hauriret gelidos potura liquores. [ ]
348 rustica turba vetat; dea sic adfata vetantes: [ ]
349 'quid prohibetis aquis? usus communis aquarum est. [ ]?
350 nec solem proprium natura nec aera fecit [2]
351 nec tenues undas; ad publica munera veni. [ ]
352 quae tamen ut detis supplex peto. non ego nostros [ ]
353 abluere hic artus lassataque membra parabam, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli) 4:00
354 sed relevare sitim; caret os umore loquentis [2]
355 et fauces arent vixque est via vocis in illis, [ ]
356 haustus aquae mihi nectar erit, vitamque fatebor [ ]
357 accepisse simul; vitam dederitis in unda. [ ]
358 hi quoque vos moveant, qui nostro bracchia tendunt [ ]
359 parva sinu' (et casu tendebant bracchia nati). [ ]
360 quem non blanda deae potuissent verba movere? [ ]
361 hi tamen orantem perstant prohibere minasque, [ ]
362 ni procul abscedat, conviciaque insuper addunt. [ ]
363 nec satis est; ipsos etiam pedibusque manuque [ ]
364 turbavere lacus imoque e gurgite mollem [1]?
365 huc illuc limum saltu movere maligno. [ ]
366 distulit ira sitim; neque enim iam filia Coei [ ]
367 supplicat indignis nec dicere sustinet ultra [ ]
368 verba minora dea tollensque ad sidera palmas: [ ]
369 'aeternum stagno' dixit 'vivatis in isto.' [ ]
370 eveniunt optata deae; iuvat esse sub undis [ ]
371 et modo tota cava submergere membra palude, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli) 4:+
372 nunc proferre caput, summo modo gurgite nare, [ ]
373 saepe super ripam stagni consistere, saepe [ ]
374 in gelidos resilire lacus; sed nunc quoque turpes [ ]
375 litibus exercent linguas pulsoque pudore, [ ]
376 quamvis sint sub aqua, sub aqua maledicere temptant. [ ]
377 vox quoque iam rauca est inflataque colla tumescunt [ ]
378 ipsaque dilatant patulos convicia rictus. [2]
379 terga caput tangunt, colla intercepta videntur, [ ]
380 spina viret, venter, pars maxima corporis, albet, [ ]
381 limosoque novae saliunt in gurgite ranae."' [1]
382 sic ubi nescioquis Lycia de gente virorum [ ]
383 rettulit exitium, Satyri reminiscitur alter, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli) 4:++
384 quem Tritoniaca Letous harundine victum [u]?
385 adfecit poena. 'quid me mihi detrahis?' inquit; [ ]
386 'a! piget, a! non est' clamabat 'tibia tanti.' [2]
387 clamanti cutis est summos derepta per artus, [ ]
388 nec quidquam nisi vulnus erat; cruor undique manat [ ]
389 detectique patent nervi trepidaeque sine ulla [ ]
390 pelle micant venae; salienti viscera possis [ ]
391 et perlucentes numerare in pectore fibras. [ ]
392 illum ruricolae, silvarum numina, Fauni [ ]
393 et Satyri fratres et tum quoque carus Olympus [2]
394 et nymphae flerunt et quisquis montibus illis [ ]
395 lanigerosque greges armentaque bucera pavit. [ ]
396 fertilis immaduit madefactaque terra caducas [ ]
397 concepit lacrimas ac venis perbibit imis; [ ]
398 quas ubi fecit aquam, vacuas emisit in auras. [ ]
399 inde petens rapidum ripis declivibus aequor [ ]
400 Marsya nomen habet, Phrygiae liquidissimus amnis. [ ]
401 talibus extemplo redit ad praesentia dictis [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli) 8:00
402 vulgus et extinctum cum stirpe Amphiona luget. [ ]
403 mater in invidia est; tamen hanc quoque dicitur unus [ ]
404 flesse Pelops umeroque, suas a pectore postquam [ ]?
405 deduxit vestes, ebur ostendisse sinistro. [ ]
406 concolor hic umerus nascendi tempore dextro [ ]
407 corporeusque fuit; manibus mox caesa paternis [ ]
408 membra ferunt iunxisse deos, aliisque repertis, [ ]
409 cui locus est iuguli medius summique lacerti [ ]
410 defuit; impositum est non comparentis in usum [ ]
411 partis ebur, factoque Pelops fuit integer illo. [ ]
412 finitimi proceres coeunt, urbesque propinquae [ ]
413 oravere suos ire ad solacia reges, [ ]?
414 Argosque et Sparte Pelopeiadesque Mycenae [ ]
415 et nondum torvae Calydon invisa Dianae [ ]
416 Orchomenosque ferax et nobilis aere Corinthus [ ]
417 Messeneque ferox Patraeque humilesque Cleonae [1]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli) 8:+
418 et Nelea Pylos neque adhuc Pittheia Troezen, [1]
419 quaeque urbes aliae bimari clauduntur ab Isthmo [ ]
420 exteriusque sitae bimari spectantur ab Isthmo. [ ]
421 credere quis posset? solae cessastis Athenae. [ ]
422 obstitit officio bellum, subvectaque ponto [ ]
423 barbara Mopsopios terrebant agmina muros. [ ]
424 Threicius Tereus haec auxiliaribus armis [ ]
425 fuderat et clarum vincendo nomen habebat; [ ]
426 quem sibi Pandion opibusque virisque potentem [ ]?
427 et genus a magno ducentem forte Gradivo [ ]?
428 conubio Procnes iunxit. non pronuba Iuno [ ]
429 non Hymenaeus adest, non illi Gratia lecto; [ ]
430 Eumenides tenuere faces de funere raptas, [ ]
431 Eumenides stravere torum, tectoque profanus [2]
432 incubuit bubum thalamique in culmine sedit. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli) 8:++
433 hac ave coniuncti Procne Tereusque, parentes [ ]
434 hac ave sunt facti. gratata est scilicet illis [ ]?
435 Thracia, disque ipsi grates egere diemque, [ ]?
436 quaque data est claro Pandione nata tyranno [ ]?
437 quaque erat ortus Itys, festam iussere vocari; [ ]
438 usque adeo latet utilitas! [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 206
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 6,438-712 [Metamorphoses]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
6. bog.
386 ‘a! piget, a! non est’ clamabat ‘tibia tanti.’ [2]
6. bog.
352 quae tamen ut detis supplex peto. non ego nostros [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede