File n. 206 – 22:34 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 207
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 206 Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 6,438-712 [Metamorphoses]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)                      0:00
438                                          iam tempora Titan             [ ]
439           quinque per autumnos   repetiti duxerat anni,                [2]
440              cum blandita viro   Procne 'si gratia' dixit              [ ]?
441          'ulla mea est, vel me   visendae mitte sorori,                [ ]?
442          vel soror huc veniat.   redituram tempore parvo               [ ]
443              promittes socero;   magni mihi muneris instar             [ ]
444               germanam   vidisse dabis.'   iubet ille carinas          [ ]
445                in freta deduci   veloque et remige portus              [2]
446               Cecropios intrat   Piraeaque litora tangit.              [ ]
447               ut primum soceri   data copia, dextera dextrae           [ ]
448             iungitur et fausto   committitur omine sermo.              [ ]
449              coeperat adventus   causam, mandata referre               [ ]
450            coniugis et celeres   missae spondere recursus:             [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
451             ecce venit   magno dives   Philomela paratu,               [ ]?
452                divitior forma;   quales audire solemus                 [ ]?
453              Naidas et Dryadas   mediis incedere silvis,               [ ]
454            si modo des   illis cultus   similesque paratus.            [ ]
455              non secus exarsit   conspecta virgine Tereus              [ ]
456           quam si quis   canis ignem   supponat aristis                [ ]
457          aut frondem   positasque cremet   faenilibus herbas.          [ ]
458           digna quidem facies,   sed et hunc innata libido             [ ]
459           exstimulat,   pronumque genus   regionibus illis             [ ]
460      in Venerem est;   flagrat vitio   gentisque suoque.               [ ]
461               impetus est illi   comitum corrumpere curam              [ ]
462             nutricisque fidem,   nec non ingentibus ipsam              [ ]
463              sollicitare datis   totumque impendere regnum,            [ ]
464          aut rapere et   saevo raptam   defendere bello;               [ ]
465          et nihil est quod non   effreno captus amore                  [2]
466             ausit, nec capiunt   inclusas pectora flammas.             [ ]
467         iamque moras male fert   cupidoque revertitur ore              [ ]
468             ad mandata Procnes   et agit sua vota sub illa.            [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
469               facundum   faciebat amor,   quotiensque rogabat          [ ]
470                ulterius iusto,   Procnen ita velle ferebat;            [ ]
471           addidit et lacrimas,   tamquam mandasset et illas.           [ ]
472            pro superi, quantum   mortalia pectora caecae               [ ]
473          noctis habent!   ipso sceleris   molimine Tereus              [ ]
474             creditur esse pius   laudemque a crimine sumit.            [ ]
475       quid quod idem   Philomela cupit   patriosque lacertis           [ ]
476          blanda tenens umeros,   ut eat visura sororem,                [ ]
477           perque suam   contraque suam   petit ipsa salutem.           [ ]
478             spectat eam Tereus   praecontrectatque videndo,            [ ]
479             osculaque et collo   circumdata bracchia cernens           [ ]
480             omnia pro stimulis   facibusque ciboque furoris            [ ]
481           accipit; et quotiens   amplectitur illa parentem,            [ ]
482            esse parens vellet.   (neque enim minus impius esset!)      [ ]
483               vincitur ambarum   genitor prece; gaudet agitque         [ ]
484              illa patri grates   et successisse duabus                 [2]
485              id putat infelix,   quod erit lugubre duabus.             [ ]
486              iam labor exiguus   Phoebo restabat equique               [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)                      4:00
487            pulsabant   pedibus spatium   declivis Olympi.              [ ]
488               regales   epulae mensis   et Bacchus in auro             [1]
489          ponitur; hinc placido   dantur sua tempora somno.             [ ]
490               at rex Odrysius,   quamvis secessit, in illa             [ ]
491           aestuat et, repetens   faciem motusque manusque,             [ ]
492             qualia vult fingit   quae nondum vidit et ignes            [ ]
493             ipse suos   nutrit cura   removente soporem.               [1]
494          lux erat, et   generi dextram   complexus euntis              [ ]
495              Pandion   comitem lacrimis   commendat obortis:           [ ]
496         'hanc ego, care gener,   quoniam pia causa coegit              [ ]
497               et voluere ambae   (voluisti tu quoque, Tereu),          [ ]
498           do tibi perque fidem   cognataque pectora supplex,           [ ]
499               per superos oro,   patrio ut tuearis amore               [2]
500             et mihi sollicitae   lenimen dulce senectae                [ ]
501        quam primum (omnis erit   nobis mora longa) remittas.           [ ]
502          tu quoque quam primum   (satis est procul esse sororem),      [ ]
503          si pietas   ulla est, ad me,   Philomela, redito.'            [ ]
504             mandabat   pariterque suae   dabat oscula natae,           [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
505            et lacrimae   mites inter   mandata cadebant.               [ ]
506            utque fide   pignus dextras   utriusque poposcit            [ ]
507              inter seque datas   iunxit natamque nepotem-              [ ]
508         -que absentes   pro se memori   rogat ore salutent,            [1]?
509             supremumque 'vale'   pleno singultibus ore                 [1]
510             vix dixit   timuitque suae   praesagia mentis.             [ ]
511          ut semel imposita est   pictae Philomela carinae              [ ]
512              admotumque fretum   remis tellusque repulsa est,          [ ]
513           'vicimus!' exclamat.   'mecum mea vota feruntur'             [ ]
514              exultatque et vix   animo sua gaudia differt              [ ]
515            barbarus et nusquam   lumen detorquet ab illa,              [ ]
516          non aliter   quam cum pedibus   praedator obuncis             [ ]
517                deposuit   nido leporem   Iovis ales in alto;           [1]
518          nulla fuga est capto,   spectat sua praemia raptor.           [ ]
519           iamque iter effectum   iamque in sua litora fessis           [ ]
520             puppibus exierant,   cum rex Pandione natam                [ ]
521        in stabula alta trahit,   silvis obscura vetustis,              [ ]
522            atque ibi pallentem   trepidantem et cuncta timentem        [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)                      8:00
523            et iam cum lacrimis   ubi sit germana rogantem              [ ]
524              includit   fassusque nefas   et virginem et unam          [ ]
525            vi superat, frustra   clamato saepe parente,                [ ]?
526              saepe sorore sua,   magnis super omnia divis.             [ ]
527         illa tremit   velut agna pavens   quae saucia cani             [ ]
528               ore excussa lupi   nondum sibi tuta videtur,             [ ]
529              utque columba suo   madefactis sanguine plumis            [ ]
530          horret adhuc   avidosque timet   quibus haeserat ungues.      [ ]
531           mox ubi mens rediit,   passos laniata capillos,              [ ]
532               lugenti similis,   caesis plangore lacertis,             [ ]
533               intendens palmas   'o diris barbare factis,              [ ]
534               o crudelis,' ait   'nec te mandata parentis              [ ]
535            cum lacrimis   movere piis   nec cura sororis               [ ]
536             nec mea virginitas   nec coniugalia iura?                  [ ]
537                omnia turbasti;   paelex ego facta sororis              [ ]
538            tu geminus coniunx,   hostis mihi debita poena.             [ ]
539    quin animam hanc,   ne quod facinus   tibi, perfide, restet,        [ ]
540           eripis? atque utinam   fecisses ante nefandos                [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
541             concubitus; vacuas   habuissem criminis umbras.            [ ]
542         si tamen haec   superi cernunt,   si numina divum              [ ]
543           sunt aliquid, si non   perierunt omnia mecum,                [ ]
544              quandocumque mihi   poenas dabis. ipsa pudore             [ ]
545             proiecto   tua facta loquar.   si copia detur,             [ ]
546             in populos veniam;   si silvis clausa tenebor,             [ ]
547                 implebo silvas   et conscia saxa movebo.               [ ]?
548             audiet haec aether   et si deus ullus in illo est.'        [ ]
549               talibus ira feri   postquam commota tyranni              [ ]
550       nec minor hac metus est,   causa stimulatus utraque,             [ ]
551             quo fuit accinctus   vagina liberat ensem                  [ ]?
552               arreptamque coma   flexis post terga lacertis            [ ]
553             vincla pati cogit.   iugulum Philomela parabat             [2]
554          spemque suae   mortis viso   conceperat ense;                 [ ]
555            ille indignantem et   nomen patris usque vocantem           [ ]
556             luctantemque loqui   comprensam forcipe linguam            [ ]
557            abstulit ense fero.   radix micat ultima linguae,           [ ]?
558            ipsa iacet   terraeque tremens   immurmurat atrae,          [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
559             utque salire solet   mutilatae cauda colubrae,             [ ]
560            palpitat et moriens   dominae vestigia quaerit.             [ ]
561        hoc quoque post facinus   (vix ausim credere) fertur            [ ]
562              saepe sua lacerum   repetisse libidine corpus.            [ ]
563            sustinet ad Procnen   post talia facta reverti,             [ ]
564              coniuge quae viso   germanam quaerit; at ille             [ ]
565             dat gemitus fictos   commentaque funera narrat,            [ ]
566             et lacrimae   fecere fidem.   velamina Procne              [2]
567              deripit ex umeris   auro fulgentia lato                   [ ]
568              induiturque atras   vestes et inane sepulcrum             [ ]
569              constituit falsis  -que piacula manibus infert            [ ]
570               et luget non sic   lugendae fata sororis.                [ ]
571           signa deus   bis sex acto   lustraverat anno;                [ ]
572          quid faciat   Philomela? fugam   custodia claudit,            [ ]
573          structa rigent solido   stabulorum moenia saxo,               [ ]
574                 os mutum facti   caret indice. grande doloris          [ ]
575        ingenium est,   miserisque venit   sollertia rebus.             [ ]
576              stamina barbarica   suspendit callida tela                [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)                     12:00
577             purpureasque notas   filis intexuit albis,                 [ ]
578             indicium sceleris,   perfectaque tradidit uni,             [ ]
579           utque ferat dominae,   gestu rogat. illa rogata              [ ]
580           pertulit ad Procnen;   nescit quid tradat in illis.          [ ]
581               evolvit   vestes saevi   matrona tyranni                 [ ]
582               germanaeque suae   carmen miserabile legit               [ ]
583             et (mirum   potuisse) silet.   dolor ora repressit,        [ ]
584             verbaque quaerenti   satis indignantia linguae             [ ]
585           defuerunt;   nec flere vacat,   sed fasque nefasque          [ ]
586                 confusura ruit   poenaeque in imagine tota est.        [ ]
587          tempus erat   quo sacra solent   trieterica Bacchi            [ ]
588            Sithoniae   celebrare nurus.   nox conscia sacris,          [ ]
589            nocte sonat Rhodope   tinnitibus aeris acuti,               [ ]
590          nocte sua est   egressa domo   regina deique                  [ ]?
591             ritibus instruitur   furialiaque accipit arma.             [ ]
592            vite caput tegitur,   lateri cervina sinistro               [ ]
593             vellera dependent,   umero levis incubat hasta.            [ ]
594             concita per silvas   turba comitante suarum                [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
595              terribilis Procne   furiisque agitata doloris,            [ ]
596          Bacche, tuas simulat.   venit ad stabula avia tandem          [ ]
597              exululatque euhoe  -que sonat portasque refringit         [ ]
598              germanamque rapit   raptaeque insignia Bacchi             [ ]
599               induit et vultus   hederarum frondibus abdit             [ ]
600           attonitamque trahens   intra sua moenia ducit.               [ ]
601            ut sensit   tetigisse domum   Philomela nefandam,           [ ]
602                horruit infelix   totoque expalluit ore.                [ ]
603             nacta locum Procne   sacrorum pignora demit                [ ]
604                 oraque develat   miserae pudibunda sororis             [2]
605             amplexumque petit;   sed non attollere contra              [ ]
606          sustinet haec oculos,   paelex sibi visa sororis,             [ ]
607            deiectoque in humum   vultu iurare volenti                  [ ]?
608                testarique deos   per vim sibi dedecus illud            [ ]
609              inlatum,   pro voce manus   fuit. ardet et iram           [2]
610            non capit ipsa suam   Procne fletumque sororis              [ ]?

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
611            corripiens 'non est   lacrimis hoc' inquit 'agendum,        [ ]
612            sed ferro,   sed si quid habes,   quod vincere ferrum       [ ]
613          possit. in omne nefas   ego me, germana, paravi:              [ ]
614           aut ego, cum facibus   regalia tecta cremabo,                [ ]
615               artificem mediis   immittam Terea flammis,               [ ]
616       aut linguam atque oculos   et quae tibi membra pudorem           [ ]
617            abstulerunt   ferro rapiam, aut   per vulnera mille         [ ]
618        sontem animam expellam.   magnum quodcumque paravi;             [ ]
619       quid sit, adhuc dubito.'   peragit dum talia Procne,             [ ]
620              ad matrem   veniebat Itys;   quid possit, ab illo         [ ]
621          admonita est   oculisque tuens   immitibus 'a! quam           [ ]
622            es similis   patri' dixit;   nec plura locuta               [ ]
623           triste parat facinus   tacitaque exaestuat ira.              [ ]
624              ut tamen accessit   natus matrique salutem                [ ]
625              attulit et parvis   adduxit colla lacertis                [ ]
626            mixtaque blanditiis   puerilibus oscula iunxit,             [ ]
627       mota quidem est genetrix   infractaque constitit ira             [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)                     16:00
628                invitique oculi   lacrimis maduere coactis.             [1]?
629           sed simul ex   nimia mentem   pietate labare                 [ ]
630      sensit, ab hoc iterum est   ad vultus versa sororis               [ ]
631         inque vicem   spectans ambo   'cur admovet' inquit             [ ]?
632             'alter blanditias,   rapta silet altera lingua?            [ ]
633         quam vocat hic matrem,   cur non vocat illa sororem?           [ ]
634            cui sis nupta vide,   Pandione nata, marito:                [ ]
635        degeneras;   scelus est pietas   in coniuge Terei.'             [ ]
636         nec mora, traxit Ityn,   veluti Gangetica cervae               [ ]
637                lactentem fetum   per silvas tigris opacas;             [ ]
638            utque domus   altae partem   tenuere remotam,               [ ]
639             tendentemque manus   et iam sua fata videntem              [ ]
640              et 'mater, mater'   clamantem et colla petentem           [ ]
641             ense ferit Procne,   lateri qua pectus adhaeret.           [1]?
642             nec vultum vertit.   satis illi ad fata vel unum           [ ]
643         vulnus erat;   iugulum ferro   Philomela resolvit,             [ ]
644         vivaque adhuc   animaeque aliquid   retinentia membra          [ ]
645           dilaniant.   pars inde cavis   exsultat aenis,               [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
646         pars veribus stridunt;   manant penetralia tabo.               [ ]
647            his adhibet coniunx   ignarum Terea mensis                  [ ]
648              et patrii   moris sacrum   mentita, quod uni              [ ]
649            fas sit adire viro,   comites famulosque removit.           [ ]
650            ipse sedens   solio Tereus   sublimis avito                 [ ]
651            viscitur inque suam   sua viscera congerit alvum;           [ ]
652        tantaque nox animi est,   'Ityn huc accersite' dixit.           [ ]
653             dissimulare nequit   crudelia gaudia Procne;               [ ]
654            iamque suae cupiens   exsistere nuntia cladis               [ ]
655        'intus habes   quem poscis' ait.   circumspicit ille            [ ]
656         atque ubi sit quaerit;   quaerenti iterumque vocanti,          [ ]
657             sicut erat sparsis   furiali caede capillis,               [ ]
658              prosiluit   Ityosque caput   Philomela cruentum           [ ]
659            misit in ora patris   nec tempore maluit ullo               [ ]
660         posse loqui et meritis   testari gaudia dictis.                [ ]?
661               Thracius ingenti   mensas clamore repellit               [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
662               vipereasque ciet   Stygia de valle sorores;              [ ]
663            et modo, si posset,   reserato pectore diras                [2]
664             egerere inde dapes   semesaque viscera gestit,             [2]
665          flet modo seque vocat   bustum miserabile nati,               [ ]
666           nunc sequitur   nudo genitas   Pandione ferro.               [1]
667             corpora Cecropidum   pennis pendere putares;               [ ]
668              pendebant pennis!   quarum petit altera silvas,           [ ]
669            altera tecta subit;   neque adhuc de pectore caedis         [ ]
670               excessere notae,   signataque sanguine pluma est.        [ ]
671                ille dolore suo   poenaeque cupidine velox              [ ]
672          vertitur in volucrem,   cui stant in vertice cristae,         [ ]
673             prominet immodicum   praelonga cuspide rostrum.            [ ]
674           nomen epops volucri,   facies armata videtur.                [ ]
675            hic dolor ante diem   longaeque extrema senectae            [ ]
676              tempora Tartareas   Pandiona misit ad umbras.             [ ]
677           sceptra loci   rerumque capit   moderamen Erectheus,         [2]
678                iustitia dubium   validisne potentior armis.            [ ]
679           quattuor ille quidem   iuvenes totidemque crearat            [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)                     20:00
680               femineae sortis,   sed erat par forma duarum.            [ ]
681              e quibus Aeolides   Cephalus te coniuge felix,            [ ]
682         Procri, fuit;   Boreae Tereus   Thracesque nocebant,           [ ]
683                 dilectaque diu   caruit deus Orithyia,                 [u]
684        dum rogat et   precibus mavult   quam viribus uti.              [ ]
685             ast ubi blanditiis   agitur nihil, horridus ira,           [ ]
686           quae solita est illi   nimiumque domestica vento,            [ ]
687            'et merito!' dixit.   'quid enim mea tela reliqui,          [ ]
688             saevitiam et vires   iramque animosque minaces,            [ ]?
689              admovique preces,   quarum me dedecet usus?               [1]
690             apta mihi vis est;   vi tristia nubila pello,              [2]
691              vi freta concutio   nodosaque robora verto                [2]?
692                induroque nives   et terras grandine pulso.             [1]
693         idem ego cum   fratres caelum   sum nactus aperto              [ ]
694      (nam mihi campus is est),   tanto molimine luctor,                [ ]?
695              ut medius nostris   concursibus insonet aether            [ ]
696             exsiliantque cavis   elisi nubibus ignes;                  [ ]?
697             idem ego cum subii   convexa foramina terrae               [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
698              supposuique ferox   imis mea terga cavernis,              [ ]
699                sollicito manes   totumque tremoribus orbem.            [2]
700               hac ope debueram   thalamos petiisse, socerque           [ ]
701               non orandus erat   mihi sed faciendus Erectheus.'        [ ]
702            haec Boreas aut his   non inferiora locutus                 [ ]
703               excussit pennas,   quarum iactatibus omnis               [ ]
704             adflata est tellus   latumque perhorruit aequor;           [ ]
705           pulvereamque trahens   per summa cacumina pallam             [ ]
706         verrit humum   pavidamque metu   caligine tectus               [1]
707                Orithyian amans   fulvis amplectitur alis.              [u]
708            dum volat, arserunt   agitati fortius ignes,                [2]
709                nec prius aerii   cursus suppressit habenas,            [ ]
710          quam Ciconum   tenuit populos   et moenia raptor.             [ ]
711                illic et gelidi   coniunx Actaea tyranni                [ ]
712         et genetrix facta est,   partus enixa gemellos,                [ ]?
713             cetera qui matris,   pennas genitoris haberent.            [2]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 6. bog (Rizzoli)
714            non tamen has   una memorant   cum corpore natas,           [2]
715           barbaque dum rutilis   aberat subnixa capillis,              [ ]
716              implumes   Calaisque puer   Zetesque fuerunt;             [ ]
717           mox pariter   pennae ritu   coepere volucrum                 [ ]
718        cingere utrumque latus,   pariter flavescere malae.             [ ]
719             ergo ubi concessit   tempus puerile iuventae,              [ ]
720             vellera cum Minyis   nitido radiantia villo                [ ]
721           per mare non   notum prima   petiere carina.                 [ ]
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 207
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 7,1-158 [Metamorphoses]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: