Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 43 - ME4-OVID Prossimo file n. 215
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 9. bog (Rizzoli) 0:00
1 Quae gemitus truncaeque deo Neptunius heros [ ]
2 causa rogat frontis, cui sic Calydonius amnis [ ]
3 coepit, inornatos redimitus harundine crines: [ ]
4 'triste petis munus. quis enim sua proelia victus [ ]
5 commemorare velit? referam tamen ordine, nec tam [ ]
6 turpe fuit vinci quam contendisse decorum est, [ ]
7 magnaque dat nobis tantus solacia victor. [ ]
8 nomine si qua suo fando pervenit ad aures [ ]
9 Deianira tuas, quondam pulcherrima virgo [ ]
10 multorumque fuit spes invidiosa procorum. [ ]
11 cum quibus ut soceri domus est intrata petiti, [ ]
12 'accipe me generum' dixi, 'Porthaeone nate.' [ ]
13 dixit et Alcides: alii cessere duobus. [ ]?
14 ille Iovem socerum dare se famamque laborum, [2]
15 et superata suae referebat iussa novercae. [ ]
16 contra ego 'turpe deum mortali cedere' dixi [ ]?
17 (nondum erat ille deus); 'dominum me cernis aquarum [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 9. bog (Rizzoli) 0:+
18 cursibus obliquis inter tua regna fluentum. [ ]?
19 nec genere externis hospes tibi missus ab oris [ ]
20 sed popularis ero et rerum pars una tuarum. [ ]
21 tantum ne noceat quod me nec regia Iuno [ ]
22 odit et omnis abest iussorum poena laborum. [ ]
23 nam, quo te iactas, Alcmena nate, creatum, [ ]
24 Iuppiter aut falsus pater est aut crimine verus. [ ]
25 matris adulterio patrem petis; elige, fictum [ ]
26 esse Iovem malis an te per dedecus ortum.' [ ]
27 talia dicentem iamdudum lumine torvo [ ]
28 spectat et accensae non fortiter imperat irae [ ]
29 verbaque tot reddit: 'melior mihi dextera lingua. [ ]
30 dummodo pugnando superem, tu vince loquendo' [ ]
31 congrediturque ferox. puduit modo magna locutum [ ]
32 cedere; reieci viridem de corpore vestem [2]?
33 bracchiaque opposui tenuique a pectore varas [ ]?
34 in statione manus et pugnae membra paravi. [ ]
35 ille cavis hausto spargit me pulvere palmis [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 9. bog (Rizzoli) 4:00
36 inque vicem fulvae tactu flavescit harenae; [ ]?
37 et modo cervicem, modo crura micantia captat, [ ]
38 aut captare putes, omnique a parte lacessit. [ ]?
39 me mea defendit gravitas frustraque petebar, [ ]
40 haud secus ac moles, quam magno murmure fluctus [ ]
41 oppugnant; manet illa suo -que est pondere tuta. [ ]
42 digredimur paulum rursusque ad bella coimus [ ]
43 inque gradu stetimus certi non cedere; eratque [ ]
44 cum pede pes iunctus, totoque ego pectore pronus [1]
45 et digitos digitis et frontem fronte premebam. [ ]
46 non aliter vidi fortes concurrere tauros, [ ]
47 cum pretium pugnae toto nitidissima saltu [1]
48 expetitur coniunx; spectant armenta paventque, [ ]
49 nescia quem maneat tanti victoria regni. [ ]
50 ter sine profectu voluit nitentia contra [ ]
51 reicere Alcides a se mea pectora; quarto [1]?
52 excutit amplexus adductaque bracchia solvit [ ]
53 impulsumque manu (certum est mihi vera fateri) [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 9. bog (Rizzoli) 4:+
54 protinus avertit tergoque onerosus inhaesit. [ ]
55 si qua fides (neque enim ficta mihi gloria voce [ ]
56 quaeritur), imposito pressus mihi monte videbar. [ ]
57 vix tamen inserui sudore fluentia multo [ ]?
58 bracchia, vix solui duros a corpore nexus; [ ]?
59 instat anhelanti prohibetque resumere vires [ ]
60 et cervice mea potitur. tum denique tellus [ ]
61 pressa genu nostro est, et harenas ore momordi. [2]
62 inferior virtute meas devertor ad artes [ ]
63 elaborque viro longum formatus in anguem. [ ]
64 qui postquam flexos sinuavi corpus in orbes [ ]
65 cumque fero movi linguam stridore bisulcam, [2]
66 risit et inludens nostras Tirynthius artes [ ]
67 'cunarum labor est angues superare mearum' [ ]
68 dixit, 'et ut vincas alios, Acheloe, dracones, [ ]
69 pars quota Lernaeae serpens eris unus echidnae? [ ]
70 vulneribus fecunda suis erat illa, nec ullum [ ]
71 de comitum numero caput est impune recisum, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 9. bog (Rizzoli) 4:++
72 quin gemino cervix herede valentior esset. [2]
73 hanc ego ramosam natis e caede colubris [2]?
74 crescentemque malo domui domitamque reduxi. [ ]
75 quid fore te credis, falsum qui versus in anguem [2]
76 arma aliena moves, quem forma precaria celat?' [ ]
77 dixerat et summo digitorum vincula collo [ ]
78 inicit; angebat ceu guttura forcipe pressus [ ]
79 pollicibusque meas pugnabam evellere fauces. [ ]?
80 sic quoque devicto restabat tertia tauri [ ]
81 forma trucis; tauro mutatus membra rebello. [ ]?
82 induit ille toris a laeva parte lacertos [ ]?
83 admissumque trahens sequitur depressaque dura [ ]
84 cornua figit humo meque alta sternit harena. [ ]?
85 nec satis hoc fuerat; rigidum fera dextera cornu, [ ]
86 dum tenet, infregit truncaque a fronte revellit. [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 9. bog (Rizzoli) 8:00
87 Naides hoc pomis et odoro flore repletum [2]?
88 sacrarunt, divesque meo Bona Copia cornu est.' [ ]
89 dixerat, et nymphe ritu succincta Dianae, [1]
90 una ministrarum, fusis utrimque capillis, [ ]
91 incessit totumque tulit praedivite cornu [ ]
92 autumnum et mensas, felicia poma, secundas. [ ]
93 lux subit et primo feriente cacumina sole [ ]?
94 discedunt iuvenes; neque enim dum flumina pacem [ ]
95 et placidos habeant lapsus totaeque residant [ ]
96 opperiuntur aquae. vultus Achelous agrestes [ ]
97 et lacerum cornu mediis caput abdidit undis. [ ]
98 huic tamen ablati doluit iactura decoris, [ ]?
99 cetera sospes habet; capitis quoque fronde saligna [ ]
100 aut superimposita celatur harundine damnum. [2]?
101 at te, Nesse ferox, eiusdem virginis ardor [ ]
102 perdiderat volucri traiectum terga sagitta. [ ]?
103 namque nova repetens patrios cum coniuge muros [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 9. bog (Rizzoli) 8:+
104 venerat Eueni rapidas Iove natus ad undas. [2]?
105 uberior solito nimbis hiemalibus auctus [ ]
106 verticibusque frequens erat atque impervius amnis. [ ]
107 intrepidum pro se, curam de coniuge agentem [ ]?
108 Nessus adit membrisque valens scitusque vadorum [ ]
109 'officio'que 'meo ripa sistetur in illa [ ]?
110 haec' ait, 'Alcide; tu viribus utere nando.' [1]?
111 pallentemque metu fluviumque ipsumque timentem [ ]
112 tradidit Aonius pavidam Calydonida Nesso; [ ]
113 mox, ut erat, pharetraque gravis spolioque leonis [ ]
114 nam clavam et curvos trans ripam miserat arcus [ ]
115 'quandoquidem coepi, superentur flumina' dixit; [ ]
116 nec dubitat nec qua sit clementissimus amnis [ ]
117 quaerit et obsequio deferri spernit aquarum. [ ]?
118 iamque tenens ripam, missos cum tolleret arcus, [ ]
119 coniugis agnovit vocem Nessoque paranti [ ]
120 fallere depositum 'quo te fiducia' clamat [ ]?
121 'vana pedum, violente, rapit? tibi, Nesse biformis, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 9. bog (Rizzoli) 8:++
122 dicimus; exaudi, nec res intercipe nostras. [ ]
123 si te nulla mei reverentia movit, at orbes [ ]
124 concubitus vetitos poterant inhibere paterni. [ ]
125 haud tamen effugies, quamvis ope fidis equina; [ ]
126 vulnere, non pedibus te consequar.' ultima dicta [ ]
127 re probat et missa fugientia terga sagitta [ ]
128 traicit; exstabat ferrum de pectore aduncum. [ ]
129 quod simul evulsum est, sanguis per utrumque foramen [ ]
130 emicuit, mixtus Lernaei tabe veneni. [ ]
131 excipit hunc Nessus 'neque enim moriemur inulti' [ ]
132 secum ait et calido velamina tincta cruore [1]?
133 dat munus raptae velut inritamen amoris. [ ]
134 longa fuit medii mora temporis, actaque magni [ ]
135 Herculis implerant terras odiumque novercae. [ ]
136 victor ab Oechalia Cenaeo sacra parabat [ ]?
137 vota Iovi, cum Fama loquax praecessit ad aures, [ ]
138 Deianira, tuas, quae veris addere falsa [ ]?
139 gaudet et e minimo sua per mendacia crescit, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 9. bog (Rizzoli) 12:00
140 Amphitryoniaden Ioles ardore teneri. [ ]
141 credit amans Venerisque novae perterrita fama [ ]
142 indulsit primo lacrimis flendoque dolorem [1]
143 diffudit miseranda suum; mox deinde 'quid autem [ ]
144 flemus?' ait 'paelex lacrimis laetabitur istis. [ ]
145 quae quoniam adveniet, properandum aliquidque novandum est, [ ]
146 dum licet et nondum thalamos tenet altera nostros. [ ]
147 conquerar an sileam? repetam Calydona morerne? [ ]
148 excedam tectis an, si nihil amplius, obstem? [ ]
149 quid si me, Meleagre, tuam memor esse sororem [ ]?
150 forte paro facinus, quantumque iniuria possit [ ]
151 femineusque dolor, iugulata paelice testor?' [2]
152 in cursus animus varios abit; omnibus illis [ ]
153 praetulit imbutam Nesseo sanguine vestem [ ]?
154 mittere, quae vires defecto reddat amori. [ ]
155 ignaroque Lichae quid tradat nescia luctus [1]
156 ipsa suos tradit blandisque miserrima verbis [ ]
157 dona det illa viro mandat. capit inscius heros [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 9. bog (Rizzoli) 12:+
158 induiturque umeris Lernaeae virus echidnae. [ ]
159 tura dabat primis et verba precantia flammis [2]
160 vinaque marmoreas patera fundebat in aras; [ ]
161 incaluit vis illa mali resolutaque flammis [ ]
162 Herculeos abiit late dilapsa per artus [ ]?
163 dum potuit, solita gemitum virtute repressit; [ ]
164 victa malis postquam est patientia, reppulit aras [ ]
165 implevitque suis nemorosam vocibus Oeten. [ ]
166 nec mora, letiferam conatur scindere vestem; [ ]
167 qua trahitur, trahit illa cutem, foedumque relatu, [ ]
168 aut haeret membris frustra temptata revelli [ ]
169 aut laceros artus et grandia detegit ossa. [ ]
170 ipse cruor, gelido ceu quondam lammina candens [ ]
171 tincta lacu, stridit coquiturque ardente veneno. [2]
172 nec modus est, sorbent avidae praecordia flammae [ ]
173 caeruleusque fluit toto de corpore sudor [ ]?
174 ambustique sonant nervi, caecaque medullis [ ]
175 tabe liquefactis tollens ad sidera palmas [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 9. bog (Rizzoli) 12:++
176 'cladibus,' exclamat 'Saturnia, pascere nostris, [ ]
177 pascere et hanc pestem specta, crudelis, ab alto [ ]?
178 corque ferum satia. vel si miserandus et hostis, [ ]
179 hoc est, si tibi sum, diris cruciatibus aegram [ ]
180 invisamque animam natamque laboribus aufer. [ ]
181 mors mihi munus erit; decet haec dare dona novercam. [ ]
182 ergo ego foedantem peregrino templa cruore [2]
183 Busirin domui saevoque alimenta parentis [ ]
184 Antaeo eripui nec me pastoris Hiberi [ ]
185 forma triplex nec forma triplex tua, Cerbere, movit. [ ]
186 vosne, manus, validi pressistis cornua tauri? [ ]
187 vestrum opus Elis habet, vestrum Stymphalides undae [ ]
188 Partheniumque nemus, vestra virtute relatus [ ]
189 Thermodontiaco caelatus balteus auro [ ]
190 pomaque ab insomni concustodita dracone. [ ]
191 nec mihi Centauri potuere resistere nec mi [ ]
192 Arcadiae vastator aper, nec profuit hydrae [ ]
193 crescere per damnum geminasque resumere vires. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 9. bog (Rizzoli) 16:00
194 quid, cum Thracis equos humano sanguine pingues [ ]?
195 plenaque corporibus laceris praesepia vidi [ ]
196 visaque deieci dominumque ipsosque peremi? [ ]
197 his elisa iacet moles Nemeaea lacertis, [1]
198 hac caelum cervice tuli. defessa iubendo est [ ]?
199 saeva Iovis coniunx; ego sum indefessus agendo. [ ]
200 sed nova pestis adest, cui nec virtute resisti [ ]
201 nec telis armisque potest; pulmonibus errat [ ]?
202 ignis edax imis perque omnes pascitur artus. [ ]
203 at valet Eurystheus! et sunt qui credere possint [ ]
204 esse deos?' dixit perque altam saucius Oeten [ ]
205 haud aliter graditur, quam si venabula taurus [ ]?
206 corpore fixa gerat factique refugerit auctor. [ ]
207 saepe illum gemitus edentem, saepe frementem, [ ]?
208 saepe retemptantem totas infringere vestes [ ]
209 sternentemque trabes irascentemque videres [ ]?
210 montibus aut patrio tendentem bracchia caelo. [ ]
211 ecce Lichan trepidum latitantem rupe cavata [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 9. bog (Rizzoli) 16:+
212 aspicit, utque dolor rabiem conlegerat omnem, [ ]
213 'tune, Licha' dixit, 'feralia dona dedisti? [ ]
214 tune meae necis auctor eris?' tremit ille pavetque [ ]
215 pallidus et timide verba excusantia dicit; [ ]
216 dicentem genibusque manus adhibere parantem [ ]
217 corripit Alcides et terque quaterque rotatum [ ]?
218 mittit in Euboicas tormento fortius undas. [ ]
219 ille per aerias pendens induruit auras, [ ]
220 utque ferunt imbres gelidis concrescere ventis, [ ]
221 inde nives fieri, nivibus quoque molle rotatis [ ]
222 adstringi et spissa glomerari grandine corpus, [1]
223 sic illum validis iactum per inane lacertis [ ]
224 exsanguemque metu nec quicquam umoris habentem [ ]
225 in rigidos versum silices prior edidit aetas. [ ]
226 nunc quoque in Euboico scopulus brevis eminet alto [ ]
227 gurgite et humanae servat vestigia formae, [2]
228 quem, quasi sensurum, nautae calcare verentur [ ]
229 appellantque Lichan. at tu, Iovis inclita proles, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 9. bog (Rizzoli) 16:++
230 arboribus caesis quas ardua gesserat Oete [ ]
231 inque pyram structis, arcum pharetramque capacem [ ]
232 regnaque visuras iterum Troiana sagittas [2]?
233 ferre iubes Poeante satum, quo flamma ministro est [ ]
234 subdita; dumque avidis comprenditur ignibus agger, [ ]
235 congeriem silvae Nemeaeo vellere summam [ ]
236 sternis et imposita clavae cervice recumbis, [ ]?
237 haud alio vultu, quam si conviva iaceres [ ]
238 inter plena meri redimitus pocula sertis. [ ]
239 iamque valens et in omne latus diffusa sonabat [ ]
240 securosque artes contemptoremque petebat [ ]
241 flamma suum; timuere dei pro vindice terrae. [ ]?
242 quos ita (sensit enim) laeto Saturnius ore [ ]?
243 Iuppiter adloquitur: 'nostra est timor iste voluptas, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 9. bog (Rizzoli) 20:00
244 o superi, totoque libens mihi pectore grator, [2]
245 quod memoris populi dicor rectorque paterque [1]
246 et mea progenies vestro quoque tuta favore est. [ ]
247 nam quamquam ipsius datur hoc immanibus actis, [ ]
248 obligor ipse tamen. sed enim ne pectora vano [ ]
249 fida metu paveant, Oetaeas spernite flammas. [ ]
250 omnia qui vicit vincet quos cernitis ignes, [ ]
251 nec nisi materna Vulcanum parte potentem [ ]
252 sentiet; aeternum est a me quod traxit et expers [ ]
253 atque immune necis nullaque domabile flamma, [ ]
254 idque ego defunctum terra caelestibus oris [ ]
255 accipiam cunctisque meum laetabile factum [ ]
256 dis fore confido. si quis tamen Hercule, si quis [1]?
257 forte deo doliturus erit, data praemia nolet, [ ]
258 sed meruisse dari sciet invitusque probabit.' [ ]
259 adsensere dei; coniunx quoque regia visa est [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 9. bog (Rizzoli) 20:+
260 cetera non duro, duro tamen ultima vultu [1]?
261 dicta tulisse Iovis seque indoluisse notatam. [ ]
262 interea quodcumque fuit populabile flammae [ ]
263 Mulciber abstulerat, nec cognoscenda remansit [ ]
264 Herculis effigies, nec quidquam ab imagine ductum [ ]
265 matris habet, tantumque Iovis vestigia servat. [ ]
266 utque novus serpens posita cum pelle senecta [ ]
267 luxuriare solet squamaque nitere recenti, [1]
268 sic, ubi mortales Tirynthius exuit artus, [ ]
269 parte sui meliore viget maiorque videri [ ]
270 coepit et augusta fieri gravitate verendus. [ ]
271 quem pater omnipotens inter cava nubila raptum [ ]
272 quadriiugo curru radiantibus intulit astris. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 215
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 9,273-446 [Metamorphoses]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
9. bog.
107 intrepidum pro se, curam de coniuge agentem [ ]?
116 nec dubitat nec qua sit clementissimus amnis [ ]
179 hoc est, si tibi sum, diris cruciatibus aegram [ ]
9. bog.
5 commemorare velit? referam tamen ordine, nec tam [ ]
191 nec mihi Centauri potuere resistere nec mi [ ]
256 dis fore confido. si quis tamen Hercule, si quis [1]?
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede