Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 44 - ME5-OVID Prossimo file n. 223
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli) 0:00
1 Carmine dum tali silvas animosque ferarum [ ]?
2 Threicius vates et saxa sequentia ducit, [2]
3 ecce nurus Ciconum tectae lymphata ferinis [ ]
4 pectora velleribus tumuli de vertice cernunt [1]
5 Orphea percussis sociantem carmina nervis. [ ]
6 e quibus una leves iactato crine per auras [ ]?
7 'en' ait, 'en, hic est nostri contemptor!' et hastam [ ]
8 vatis Apollinei vocalia misit in ora, [ ]?
9 quae foliis praesuta notam sine vulnere fecit; [ ]
10 alterius telum lapis est, qui missus in ipso [ ]
11 aere concentu victus vocisque lyraeque est [ ]
12 ac veluti supplex pro tam furialibus ausis [ ]
13 ante pedes iacuit. sed enim temeraria crescunt [ ]
14 bella modusque abiit insanaque regnat Erinys. [ ]
15 cunctaque tela forent cantu mollita, sed ingens [ ]
16 clamor et infracto Berecyntia tibia cornu [ ]
17 tympanaque et plausus et Bacchei ululatus [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli) 0:+
18 obstrepuere sono citharae; tum denique saxa [ ]
19 non exauditi rubuerunt sanguine vatis. [ ]?
20 ac primum attonitas etiamnum voce canentis [ ]
21 innumeras volucres anguesque agmenque ferarum [ ]
22 Maenadas Orphei titulum rapuere theatri; [ ]?
23 inde cruentatis vertuntur in Orphea dextris [ ]
24 et coeunt, ut aves, si quando luce vagantem [ ]
25 noctis avem cernunt, structoque utrimque theatro [ ]
26 ceu matutina cervus periturus harena [ ]?
27 praeda canum est; vatemque petunt et fronde virentes [ ]
28 coniciunt thyrsos non haec in munera factos. [ ]
29 hae glaebas, illae dereptos arbore ramos, [ ]
30 pars torquent silices; neu desint tela furori, [ ]
31 forte boves presso subigebant vomere terram, [ ]
32 nec procul hinc multo fructum sudore parantes [ ]
33 dura lacertosi fodiebant arva coloni, [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli) 0:++
34 agmine qui viso fugiunt operisque relinquunt [2]?
35 arma sui, vacuosque iacent dispersa per agros [ ]
36 sarculaque rastri -que graves longique ligones. [ ]
37 quae postquam rapuere ferae cornuque minaci [ ]
38 divulsere boves, ad vatis fata recurrunt [ ]
39 tendentemque manus atque illo tempore primum [ ]
40 inrita dicentem nec quidquam voce moventem [ ]
41 sacrilegae perimunt, perque os (pro Iuppiter!) illud [ ]
42 auditum saxis intellectumque ferarum [ ]
43 sensibus in ventos anima exhalata recessit. [ ]
44 te maestae volucres, Orpheu, te turba ferarum, [ ]
45 te rigidi silices, te carmina saepe secutae [ ]
46 fleverunt silvae, positis te frondibus arbor [ ]
47 tonsa comas luxit; lacrimis quoque flumina dicunt [ ]
48 increvisse suis, obstrusaque carbasa pullo [ ]
49 Naides et Dryades passosque habuisse capillos. [ ]
50 membra iacent diversa locis; caput, Hebre, lyramque [ ]
51 excipis et (mirum!) medio dum labitur amne, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli) 4:00
52 flebile nescioquid queritur lyra, flebile lingua [ ]
53 murmurat exanimis, respondent flebile ripae. [ ]
54 iamque mare invectae flumen populare relinquunt [ ]
55 et Methymnaeae potiuntur litore Lesbi. [ ]
56 hic ferus expositum peregrinis anguis harenis [2]
57 os petit et sparsos stillanti rore capillos. [ ]
58 tandem Phoebus adest morsusque inferre parantem [ ]
59 arcet et in lapidum rictus serpentis apertos [ ]
60 congelat et patulos, ut erant, indurat hiatus. [ ]
61 umbra subit terras et quae loca viderat ante [ ]
62 cuncta recognoscit quaerensque per arva piorum [ ]
63 invenit Eurydicen cupidisque amplectitur ulnis. [ ]
64 hic modo coniunctis spatiantur passibus ambo, [ ]
65 nunc praecedentem sequitur, nunc praevius anteit [ ]
66 Eurydicenque suam iam tuto respicit Orpheus. [ ]?
67 non impune tamen scelus hoc sinit esse Lyaeus [ ]
68 amissoque dolens sacrorum vate suorum [ ]
69 protinus in silvis matres Edonidas omnes, [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli) 4:+
70 quae videre nefas, torta radice ligavit. [1]?
71 quippe pedum digitos, in quantum est quaeque secuta, [ ]
72 traxit et in solidam detrusit acumina terram; [2]
73 utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps, [ ]
74 crus ubi commisit volucris sensitque teneri, [ ]
75 plangitur et trepidans astringit vincula motu, [ ]
76 sic, ut quaeque solo defixa cohaeserat harum, [ ]?
77 exsternata fugam frustra temptabat; at illam [ ]
78 lenta tenet radix exsultantemque coercet. [ ]
79 dumque ubi sint digiti, dum pes ubi quaerit et ungues, [ ]
80 aspicit in teretes lignum succedere suras [ ]
81 et conata femur maerenti plangere dextra [1]
82 robora percussit; pectus quoque robora fiunt, [ ]
83 robora sunt umeri, porrectaque bracchia veros [ ]
84 esse putes ramos - et non fallare putando. [ ]
85 nec satis hoc Baccho est; ipsos quoque deserit agros [ ]
86 cumque choro meliore sui vineta Timoli [ ]?
87 Pactolonque petit, quamvis non aureus illo [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli) 4:++
88 tempore nec caris erat invidiosus harenis. [ ]?
89 hunc adsueta cohors Satyri Bacchaeque frequentant, [ ]
90 at Silenus abest; titubantem annisque meroque [1]
91 ruricolae cepere Phryges vinctumque coronis [2]
92 ad regem duxere Midan, cui Thracius Orpheus [ ]
93 orgia tradideret cum Cecropio Eumolpo. [ ]
94 qui simul agnovit socium comitemque sacrorum, [ ]
95 hospitis adventu festum genialiter egit [ ]
96 per bis quinque dies et iunctas ordine noctes. [ ]
97 et iam stellarum sublime coegerat agmen [ ]
98 Lucifer undecimus, Lydos cum laetus in agros [ ]
99 rex venit et iuveni Silenum reddit alumno [ ]?
100 huic deus optandi gratum sed inutile, fecit [ ]
101 muneris arbitrium gaudens altore recepto. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli) 8:00
102 ille male usurus donis ait: 'effice quidquid [2]
103 corpore contigero fulvum vertatur in aurum.' [ ]
104 adnuit optatis nocituraque munera solvit [ ]
105 Liber et indoluit quod non meliora petisset. [ ]
106 laetus abit gaudetque malo Berecyntius heros [ ]
107 pollicitique fidem tangendo singula temptat. [ ]
108 vixque sibi credens, non alta fronde virentem [2]
109 ilice detraxit virgam: virga aurea facta est; [ ]
110 tollit humo saxum: saxum quoque palluit auro; [ ]
111 contigit et glaebam: contactu glaeba potenti [ ]
112 massa fit; arentes Cereris decerpsit aristas: [ ]
113 aurea messis erat; demptum tenet arbore pomum: [ ]
114 Hesperidas donasse putes; si postibus altis [ ]
115 admovit digitos, postes radiare videntur; [ ]
116 ille etiam liquidis palmas ubi laverat undis, [ ]
117 unda fluens palmis Danaen eludere posset. [ ]
118 vix spes ipse suas animo capit aurea fingens [ ]
119 omnia. gaudenti mensas posuere ministri [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli) 8:+
120 exstructas dapibus nec tostae frugis egentes. [ ]
121 tum vero, sive ille sua Cerealia dextra [ ]
122 munera contigerat, Cerealia dona rigebant; [ ]
123 sive dapes avido convellere dente parabat, [ ]
124 lammina fulva dapes admoto dente premebat; [2]?
125 miscuerat puris auctorem muneris undis: [ ]
126 fusile per rictus aurum fluitare videres. [ ]
127 attonitus novitate mali divesque miserque [ ]?
128 effugere optat opes et quae modo voverat odit. [ ]
129 copia nulla famem relevat, sitis arida guttur [ ]
130 urit, et inviso meritus torquetur ab auro. [ ]?
131 ad caelumque manus et splendida bracchia tollens [ ]
132 'da veniam, Lenaee pater! peccavimus' inquit, [ ]
133 'sed miserere, precor, speciosoque eripe damno.' [ ]
134 mite deum numen; Bacchus peccasse fatentem [ ]
135 restituit pactique fide data munera solvit. [ ]
136 'neve male optato maneas circumlitus auro [ ]?
137 vade' ait 'ad magnis vicinum Sardibus amnem [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli) 8:++
138 perque iugum ripae labentibus obvius undis [ ]
139 carpe viam, donec venias ad fluminis ortus [ ]
140 spumigeroque tuum fonti, qua plurimus exit, [ ]?
141 subde caput corpusque simul, simul elue crimen.' [ ]
142 rex iussae succedit aquae; vis aurea tinxit [ ]
143 flumen et humano de corpore cessit in amnem. [2]?
144 nunc quoque iam veteris percepto semine venae [ ]
145 arva rigent auro madidis pallentia glaebis. [ ]
146 ille perosus opes silvas et rura colebat [ ]
147 Panaque montanis habitantem semper in antris; [ ]?
148 pingue sed ingenium mansit nocituraque, ut ante, [ ]
149 rursus erant domino stultae praecordia mentis. [ ]
150 nam freta prospiciens late riget arduus alto [1]
151 Tmolus in ascensu clivoque extensus utroque [ ]?
152 Sardibus hinc, illinc parvis finitur Hypaepis. [ ]
153 Pan ibi dum teneris iactat sua carmina nymphis [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli) 12:00
154 et leve cerata modulatur harundine carmen, [2]?
155 ausus Apollineos prae se contemnere cantus [ ]
156 iudice sub Tmolo certamen venit ad impar. [ ]
157 monte suo senior iudex consedit et aures [ ]
158 liberat arboribus; quercu coma caerula tantum [ ]
159 cingitur, et pendent circum cava tempora glandes. [ ]
160 isque deum pecoris spectans 'in iudice' dixit [ ]
161 'nulla mora est.' calamis agrestibus insonat ille [ ]
162 barbaricoque Midan (aderat nam forte canenti) [ ]
163 carmine delenit. post hunc sacer ora retorsit [2]
164 Tmolus ad os Phoebi; vultum sua silva secuta est. [ ]
165 ille caput flavum lauro Parnaside vinctus [ ]
166 verrit humum Tyrio saturata murice palla, [2]?
167 distinctamque fidem gemmis et dentibus Indis [ ]
168 sustinet a laeva, tenuit manus altera plectrum; [ ]
169 artificis status ipse fuit. tum stamina docto [ ]
170 pollice sollicitat, quorum dulcedine captus [ ]
171 Pana iubet Tmolus citharae submittere cannas. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli) 12:+
172 iudicium sanctique placet sententia montis [ ]
173 omnibus; arguitur tamen atque iniusta vocatur [ ]
174 unius sermone Midae. nec Delius aures [ ]
175 humanam stolidas patitur retinere figuram, [ ]
176 sed trahit in spatium villisque albentibus implet [ ]
177 instabilesque imas facit et dat posse moveri. [ ]
178 cetera sunt hominis; partem damnatur in unam [ ]
179 induiturque aures lente gradientis aselli. [ ]
180 ille quidem celare cupit turpique pudore [2]
181 tempora purpureis temptat velare tiaris; [ ]
182 sed solitus longos ferro resecare capillos [ ]
183 viderat hoc famulus, qui cum nec prodere visum [ ]
184 dedecus auderet cupiens efferre sub auras, [ ]
185 nec posset reticere tamen, secedit humumque [ ]
186 effodit et domini quales aspexerit aures [ ]?
187 voce refert parva terraeque immurmurat haustae; [ ]
188 indiciumque suae vocis tellure regesta [ ]
189 obruit et scrobibus tacitus discedit opertis. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli) 12:++
190 creber harundinibus tremulis ibi surgere lucus [ ]
191 coepit et, ut primum pleno maturuit anno, [ ]?
192 prodidit agricolam; leni nam motus ab Austro [ ]
193 obruta verba refert dominique coarguit aures. [ ]
194 ultus abit Tmolo liquidumque per aera vectus [1]
195 angustum citra pontum Nepheleidos Helles [ ]
196 Laomedonteis Letoius adstitit arvis. [1]
197 dextera Sigei, Rhoetei laeva profundi [2]?
198 ara Panomphaeo vetus est sacrata Tonanti; [ ]
199 inde novae primum moliri moenia Troiae [ ]?
200 Laomedonta videt susceptaque magna labore [ ]
201 crescere difficili nec opes exposcere parvas, [ ]
202 cumque tridentigero tumidi genitore profundi [ ]
203 mortalem induitur formam Phrygiaeque tyranno [ ]
204 aedificat muros pactus pro moenibus aurum. [ ]
205 stabat opus; pretium rex infitiatur et addit, [ ]
206 perfidiae cumulum, falsis periuria verbis. [ ]
207 'non impune feres' rector maris inquit et omnes [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli) 16:00
208 inclinavit aquas ad avarae litora Troiae [1]
209 inque freti formam terras convertit opesque [ ]
210 abstulit agricolis et fluctibus obruit agros. [ ]
211 poena neque haec satis est; regis quoque filia monstro [ ]
212 poscitur aequoreo, quam dura ad saxa revinctam [ ]
213 vindicat Alcides promissaque munera dictos [ ]
214 poscit equos, tantique operis mercede negata [ ]
215 bis periura capit superatae moenia Troiae. [ ]
216 nec, pars militiae, Telamon sine honore recessit [ ]
217 Hesioneque data potitur. nam coniuge Peleus [ ]
218 clarus erat diva nec avi magis ille superbit [1]
219 nomine quam soceri, siquidem Iovis esse nepoti [ ]
220 contigit haud uni, coniunx dea contigit uni. [ ]?
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 223
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 11,221-409 [Metamorphoses]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
11. bog.
211 poena neque haec satis est; regis quoque filia monstro [ ]
Analyse 3
11. bog.
17H tympanaque et plausus et Bacchei ululatus [ ]
93H orgia tradideret cum Cecropio Eumolpo. [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede