Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 44 - ME5-OVID + archivio n. 45 - ME6-OVID Prossimo file n. 225
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli) 0:00
410 interea fratrisque sui fratremque secutis [ ]
411 anxia prodigiis turbatus pectora Ceyx, [ ]
412 consulat ut sacras, hominum oblectamina, sortes, [ ]
413 ad Clarium parat ire deum; nam templa profanus [ ]
414 invia cum Phlegyis faciebat Delphica Phorbas. [ ]
415 consilii tamen ante sui, fidissima, certam [ ]?
416 te facit, Alcyone; cui protinus intima frigus [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli) 0:+
417 ossa receperunt buxoque simillimus ora [2]
418 pallor obit lacrimisque genae maduere profusis. [ ]
419 ter conata loqui ter fletibus ora rigavit [1]
420 singultuque pias interrumpente querelas [ ]
421 'quae mea culpa tuam,' dixit 'carissime, mentem [ ]
422 vertit? ubi est quae cura mei prior esse solebat? [ ]
423 iam potes Alcyone securus abesse relicta? [2]?
424 iam via longa placet? iam sum tibi carior absens? [ ]
425 at, puto, per terras iter est, tantumque dolebo, [ ]
426 non etiam metuam, curaeque timore carebunt. [ ]
427 aequora me terrent et ponti tristis imago; [ ]
428 et laceras nuper tabulas in litore vidi [ ]
429 et saepe in tumulis sine corpore nomina legi. [ ]
430 neve tuum fallax animum fiducia tangat, [ ]
431 quod socer Hippotades tibi sit, qui carcere fortes [ ]
432 contineat ventos et, cum velit, aequora placet: [ ]
433 cum semel emissi tenuerunt aequora venti, [ ]
434 nil illis vetitum est, incommendataque tellus [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli) 0:++
435 omnis et omne fretum est; caeli quoque nubila vexant [ ]
436 excutiuntque feris rutilos concursibus ignes. [ ]
437 qua magis hos novi (nam novi et saepe paterna [ ]
438 parva domo vidi), magis hos reor esse timendos. [2]?
439 quod tua si flecti precibus sententia nullis, [ ]
440 care, potest, coniunx, nimiumque es certus eundi, [ ]
441 me quoque tolle simul. certe iactabimur una, [ ]
442 nec nisi quae patiar metuam; pariterque feremus, [ ]
443 quidquid erit, pariter super aequora lata feremur.' [ ]
444 talibus Aeolidis dictis lacrimisque movetur [ ]
445 sidereus coniunx; neque enim minor ignis in ipso est. [ ]
446 sed neque propositos pelagi dimittere cursus [1]
447 nec vult Alcyonen in partem adhibere pericli, [ ]
448 multaque respondit timidum solantia pectus. [ ]
449 non tamen idcirco causam probat; addidit illis [ ]
450 hoc quoque lenimen, qua solo flexit amantem: [2]?
451 'longa quidem est nobis omnis mora; sed tibi iuro [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli) 4:00
452 per patrios ignes, si me modo fata remittant, [1]
453 ante reversurum, quam luna bis impleat orbem.' [ ]
454 his ubi promissis spes est admota recursus, [ ]
455 protinus eductam navalibus aequore tingi [1]
456 aptarique suis pinum iubet armamentis. [ ]
457 qua rursus visa, veluti praesaga futuri, [1]
458 horruit Alcyone lacrimasque emisit obortas [ ]
459 amplexusque dedit tristique miserrima tandem [ ]
460 ore 'vale' dixit conlapsaque corpore toto est. [ ]
461 at iuvenes, quaerente moras Ceyce, reducunt [ ]
462 ordinibus geminis ad fortia pectora remos [ ]
463 aequalique ictu scindunt freta. sustulit illa [ ]?
464 umentes oculos stantemque in puppe recurva [ ]
465 concussaque manu dantem sibi signa maritum [ ]
466 prima videt redditque notas; ubi terra recessit [ ]
467 longius atque oculi nequeunt cognoscere vultus, [ ]
468 dum licet insequitur fugientem lumine pinum; [ ]
469 haec quoque ut haud poterat spatio summota videri, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli) 4:+
470 vela tamen spectat summo fluitantia malo; [ ]
471 ut nec vela videt, vacuum petit anxia lectum [ ]
472 seque toro ponit: renovat lectusque torusque [2]
473 Alcyones lacrimas et quae pars admonet absit. [ ]
474 portibus exierant, et moverat aura rudentes; [ ]
475 obvertit lateri pendentes navita remos [ ]
476 cornuaque in summa locat arbore totaque malo [ ]
477 carbasa deducit venientesque accipit auras. [2]
478 aut minus aut certe medium non amplius aequor [ ]
479 puppe secabatur, longeque erat utraque tellus, [2]
480 cum mare sub noctem tumidis albescere coepit [ ]
481 fluctibus et praeceps spirare valentius Eurus. [2]
482 'ardua iamdudum demittite cornua' rector [ ]
483 clamat 'et antemnis totum subnectite velum.' [ ]
484 hic iubet: impediunt adversae iussa procellae, [ ]
485 nec sinit audiri vocem fragor aequoris ullam. [1]?
486 sponte tamen properant alii subducere remos, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli) 4:++
487 pars munire latus, pars ventis vela negare; [1]
488 egerit hic fluctus aequorque refundit in aequor, [ ]
489 hic rapit antemnas; quae dum sine lege geruntur, [ ]
490 aspera crescit hiems omnique e parte feroces [ ]?
491 bella gerunt venti fretaque indignantia miscent. [ ]
492 ipse pavet nec se, qui sit status, ipse fatetur [ ]?
493 scire ratis rector nec quid iubeatve vetetve; [ ]
494 tanta mali moles tantoque potentior arte est. [2]
495 quippe sonant clamore viri, stridore rudentes, [2]?
496 undarum incursu gravis unda, tonitribus aether. [ ]
497 fluctibus erigitur caelumque aequare videtur [ ]
498 pontus et inductas aspergine tangere nubes; [ ]
499 et modo, cum fulvas ex imo vertit harenas, [ ]?
500 concolor est illis, Stygia modo nigrior unda, [ ]
501 sternitur interdum spumisque sonantibus albet. [ ]
502 ipsa quoque his agitur vicibus Trachinia puppis [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli) 8:00
503 et nunc sublimis veluti de vertice montis [1]
504 despicere in valles imumque Acheronta videtur, [ ]?
505 nunc, ubi demissam curvum circumstetit aequor, [ ]
506 suspicere inferno summum de gurgite caelum. [ ]
507 saepe dat ingentem fluctu latus icta fragorem [ ]
508 nec levius pulsata sonat quam ferreus olim [ ]
509 cum laceras aries ballistave concutit arces; [ ]
510 utque solent sumptis incursu viribus ire [ ]
511 pectore in arma feri protentaque tela leones, [ ]?
512 sic, ubi se ventis admiserat unda coortis, [ ]
513 ibat in alta ratis multoque erat altior illis. [ ]
514 iamque labant cunei, spoliataque tegmine cerae [ ]
515 rima patet praebetque viam letalibus undis. [ ]
516 ecce cadunt largi resolutis nubibus imbres [ ]
517 inque fretum credas totum descendere caelum [ ]
518 inque plagas caeli tumefactum ascendere pontum. [ ]
519 vela madent nimbis, et cum caelestibus undis [ ]
520 aequoreae miscentur aquae. caret ignibus aether [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli) 8:+
521 caecaque nox premitur tenebris hiemisque suisque [ ]
522 discutiunt tamen has praebentque micantia lumen [ ]
523 fulmina; fulmineis ardescunt ignibus ignes. [ ]
524 dat quoque iam saltus intra cava texta carinae [ ]
525 fluctus; et ut miles, numero praestantior omni [ ]
526 cum saepe adsiluit defensae moenibus urbis, [ ]
527 spe potitur tandem laudisque accensus amore [ ]
528 inter mille viros murum tamen occupat unus, [ ]
529 sic, ubi pulsarunt noviens latera ardua fluctus, [ ]
530 vastius insurgens decimae ruit impetus undae, [ ]
531 nec prius absistit fessam oppugnare carinam [ ]
532 quam velut in captae descendat moenia navis. [ ]
533 pars igitur temptabat adhuc invadere pinum, [ ]
534 pars maris intus erat; trepidant haud setius omnes, [ ]
535 quam solet urbs aliis murum fodientibus extra [ ]
536 atque aliis murum trepidare tenentibus intus. [ ]
537 deficit ars animi -que cadunt totidemque videntur, [ ]
538 quot veniunt fluctus, ruere atque inrumpere mortes. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli) 8:++
539 non tenet hic lacrimas, stupet hic, vocat ille beatos, [ ]
540 funera quos maneant, hic votis numen adorat [ ]
541 bracchiaque ad caelum, quod non videt, inrita tollens [ ]
542 poscit opem; subeunt illi fraterque parensque, [ ]?
543 huic cum pignoribus domus et quod cuique relictum est. [ ]
544 Alcyone Ceyca movet, Ceycis in ore [2]?
545 nulla nisi Alcyone est et, cum desideret unam, [ ]
546 gaudet abesse tamen. patriae quoque vellet ad oras [ ]
547 respicere inque domum supremos vertere vultus, [ ]
548 verum ubi sit nescit: tanta vertigine pontus [ ]
549 fervet, et inducta piceis e nubibus umbra [ ]?
550 omne latet caelum, duplicataque noctis imago est. [ ]
551 frangitur incursu nimbosi turbinis arbor, [ ]?
552 frangitur et regimen, spoliisque animosa superstes [ ]
553 unda velut victrix sinuataque despicit undas; [ ]
554 nec levius, quam si quis Atho Pindumve revulsos [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli) 12:00
555 sede sua totos in apertum everterit aequor, [1]
556 praecipitata cadit pariterque et pondere et ictu [ ]
557 mergit in ima ratem; cum qua pars magna virorum [ ]
558 gurgite pressa gravi neque in aera reddita fato [ ]
559 functa suo est. alii partes et membra carinae [ ]
560 trunca tenent; tenet ipse manu, qua sceptra solebat, [ ]?
561 fragmina navigii Ceyx socerumque patremque [1]?
562 invocat (heu!) frustra. sed plurima nantis in ore est [ ]
563 Alcyone coniunx: illam meminitque refertque, [ ]
564 illius ante oculos ut agant sua corpora fluctus [ ]
565 optat et exanimis manibus tumuletur amicis; [ ]
566 dum natat, absentem, quotiens sinit hiscere fluctus, [ ]
567 nominat Alcyonen ipsisque immurmurat undis. [ ]
568 ecce super medios fluctus niger arcus aquarum [ ]
569 frangitur et rupta mersum caput obruit unda. [ ]
570 Lucifer obscurus nec quem cognoscere posses [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli) 12:+
571 illa luce fuit, quoniamque excedere caelo [ ]
572 non licuit, densis texit sua nubibus ora. [ ]
573 Aeolus interea tantorum ignara malorum [ ]
574 dinumerat noctes et iam, quas induat ille, [ ]
575 festinat vestes, iam quas, ubi venerit ille, [ ]
576 ipsa gerat, reditusque sibi promittit inanes. [1]
577 omnibus illa quidem superis pia tura ferebat, [ ]
578 ante tamen cunctos Iunonis templa colebat [ ]
579 proque viro, qui nullus erat, veniebat ad aras, [ ]?
580 utque foret sospes coniunx suus utque rediret [ ]
581 optabat, nullamque sibi praeferret; at illi [ ]
582 hoc de tot votis poterat contingere solum. [ ]
583 at dea non ultra pro functo morte rogari [ ]?
584 sustinet, utque manus funestas arceat aris, [ ]
585 'Iri, meae' dixit 'fidissima nuntia vocis, [ ]
586 vise soporiferam Somni velociter aulam [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli) 12:++
587 exstinctique iube Ceycis imagine mittat [u]?
588 somnia ad Alcyonen veros narrantia casus.' [ ]
589 dixerat; induitur velamina mille colorum [1]
590 Iris et arcuato caelum curvamine signans [ ]
591 tecta petit iussi sub nube latentia regis. [ ]
592 est prope Cimmerios longo spelunca recessu, [ ]?
593 mons cavus, ignavi domus et penetralia Somni, [ ]?
594 quo numquam radiis oriens mediusve cadensve [ ]
595 Phoebus adire potest; nebulae caligine mixtae [ ]
596 exhalantur humo dubiaeque crepuscula lucis. [ ]
597 non vigil ales ibi cristati cantibus oris [2]?
598 evocat Auroram, nec voce silentia rumpunt [ ]
599 sollicitive canes canibusve sagacior anser; [ ]
600 non fera, non pecudes, non moti flamine rami [ ]?
601 humanaeve sonum reddunt convicia linguae; [ ]
602 muta quies habitat. saxo tamen exit ab imo [ ]
603 rivus aquae Lethes, per quem cum murmure labens [ ]
604 invitat somnos crepitantibus unda lapillis. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli) 16:00
605 ante fores antri fecunda papavera florent [ ]?
606 innumeraeque herbae, quarum de lacte soporem [ ]
607 Nox legit et spargit per opacas umida terras. [2]
608 ianua ne verso stridorum cardine reddat, [ ]?
609 nulla domo tota est, custos in limine nullus. [2]
610 at medio torus est, ebeno sublimis in antro, [ ]
611 plumeus, atricolor, pullo velamine tectus, [ ]?
612 quo cubat ipse deus membris languore solutis. [ ]
613 hunc circa passim varias imitantia formas [ ]
614 somnia vana iacent totidem quot messis aristas, [ ]
615 silva gerit frondes, eiectas litus harenas. [ ]?
616 quo simul intravit manibusque obstantia virgo [ ]
617 somnia dimovit, vestis fulgore reluxit [ ]
618 sacra domus, tardaque deus gravitate iacentes [ ]
619 vix oculos tollens iterumque iterumque relabens [ ]
620 summaque percutiens nutanti pectora mento [ ]
621 excussit tandem sibi se cubitoque levatus, [ ]
622 quid veniat (cognovit enim) scitatur; at illa: [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli) 16:+
623 'Somne, quies rerum, placidissime, Somne, deorum, [ ]
624 pax animi, quem cura fugit, qui corpora duris [ ]
625 fessa ministeriis mulces reparasque labori, [ ]
626 somnia quae veras aequent imitamine formas [ ]?
627 Herculea Trachine iube sub imagine regis [3]?
628 Alcyonen adeant simulacraque naufraga fingant. [ ]
629 imperat hoc Iuno.' postquam mandata peregit, [ ]
630 Iris abit; neque enim ulterius tolerare soporis [ ]
631 vim poterat, labi -que ut somnum sensit in artus, [ ]
632 effugit et remeat per quos modo venerat arcus. [ ]
633 at pater e populo natorum mille suorum [ ]?
634 excitat artificem simulatoremque figurae [2]
635 Morphea. non illo quisquam sollertius alter [ ]
636 exprimit incessus vultumque sonumque loquendi; [ ]
637 adicit et vestes et consuetissima cuique [ ]
638 verba. sed hic solos homines imitatur, at alter [1]?
639 fit fera, fit volucris, fit longo corpore serpens; [ ]
640 hunc Icelon superi, mortale Phobetora vulgus [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli) 16:++
641 nominat. est etiam diversae tertius artis [ ]
642 Phantasos; ille in humum saxumque undamque trabemque, [ ]
643 quaeque vacant anima, fallaciter omnia transit. [ ]
644 regibus hi ducibus -que suos ostendere vultus [ ]
645 nocte solent, populos alii plebemque pererrant. [ ]?
646 praeterit hos senior cunctisque e fratribus unum [ ]
647 Morphea, qui peragat Thaumantidos edita, Somnus [ ]
648 eligit et rursus molli languore solutus [ ]
649 deposuitque caput stratoque recondidit alto. [1]
650 ille volat nullos strepitus facientibus alis [ ]
651 per tenebras intraque morae breve tempus in urbem [ ]
652 pervenit Haemoniam, positisque e corpore pennis [ ]
653 in faciem Ceycis abit sumptaque figura [u]
654 luridus, exanimi similis, sine vestibus ullis [ ]
655 coniugis ante torum miserae stetit; uda videtur [ ]
656 barba viri madidisque gravis fluere unda capillis. [ ]
= archivio n. 45 - ME6-OVID
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli) 20:00
657 tum lecto incumbens, fletu super ora profuso, [1]
658 haec ait: 'agnoscis Ceyca, miserrima coniunx? [u]
659 an mea mutata est facies nece? respice: nosces [ ]
660 inveniesque tuo pro coniuge coniugis umbram. [ ]?
661 nil opis, Alcyone, nobis tua vota tulerunt: [ ]?
662 occidimus. falso tibi me promittere noli. [2]?
663 nubilus Aegaeo deprendit in aequore navem [ ]?
664 Auster et ingenti iactatam flamine solvit, [ ]
665 oraque nostra tuum frustra clamantia nomen [ ]?
666 implerunt fluctus. non haec tibi nuntiat auctor [ ]
667 ambiguus, non ista vagis rumoribus audis; [ ]
668 ipse ego fata tibi praesens mea naufragus edo. [ ]
669 surge, age, da lacrimas lugubriaque indue nec me [ ]
670 indeploratum sub inania Tartara mitte.' [ ]?
671 adicit his vocem Morpheus, quam coniugis illa [ ]
672 crederet esse sui; fletus quoque fundere veros [ ]?
673 visus erat, gestumque manus Ceycis habebat. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli) 20:+
674 ingemit Alcyone; lacrimas movet atque lacertos [ ]
675 per somnum corpusque petens amplectitur auras [ ]
676 exclamatque 'mane! quo te rapis? ibimus una.' [1]
677 voce sua specieque viri turbata soporem [ ]
678 excutit et primo si sit circumspicit illic [1]
679 qui modo visus erat; nam moti voce ministri [ ]?
680 intulerant lumen. postquam non invenit usquam, [ ]
681 percutit ora manu laniatque a pectore vestes [ ]
682 pectoraque ipsa ferit; nec crines solvere curat: [ ]
683 scindit et altrici quae luctus causa roganti [ ]
684 'nulla est Alcyone, nulla est' ait; 'occidit una [ ]
685 cum Ceyce suo. solantia tollite verba; [1]?
686 naufragus interiit. vidi agnovique manusque [ ]
687 a discedentem cupiens retinere tetendi. [ ]
688 umbra fuit, sed et umbra tamen manifesta virique [ ]
689 vera mei. non ille quidem, se quaeris, habebat [ ]?
690 adsuetos vultus nec quo prius ore nitebat; [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli) 20:++
691 pallentem nudumque et adhuc umente capillo [1]
692 infelix vidi. stetit hoc miserabilis ipso, [ ]?
693 ecce, loco' (et quaerit, vestigia si qua supersint). [ ]
694 'hoc erat, hoc, animo quod divinante timebam, [ ]?
695 et ne me fugiens ventos sequerere rogabam. [ ]
696 at certe vellem, quoniam periturus abibas, [ ]
697 me quoque duxisses tecum! fuit utile tecum [ ]
698 ire mihi; neque enim de vitae tempore quidquam [ ]
699 non simul egissem, nec mors discreta fuisset. [ ]
700 nunc absens perii, iactor quoque fluctibus absens, [ ]
701 et sine me me pontus habet. crudelior ipso [2]
702 sit mihi mens pelago, si vitam ducere nitar [ ]?
703 longius et tanto pugnem superesse dolori; [ ]
704 sed neque pugnabo nec te, miserande, relinquam, [ ]?
705 et tibi nunc saltem veniam comes, inque sepulcro [ ]
706 si non urna, tamen iunget nos littera; si non [ ]
707 ossibus ossa meis, at nomen nomine tangam.' [ ]
708 plura dolor prohibet verboque intervenit omni [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli) 24:00
709 plangor et attonito gemitus a corde trahuntur. [1]?
710 mane erat. egreditur tectis ad litus et illum [ ]
711 maesta locum repetit, de quo spectarat euntem; [ ]
712 dumque moratur ibi dumque 'hic retinacula solvit, [ ]
713 hoc mihi discedens dedit oscula litore' dicit [ ]
714 dumque notata locis reminiscitur acta fretumque [ ]
715 prospicit, in liquida spatio distante tuetur [ ]
716 nescioquid quasi corpus aqua, primoque quid illud [ ]?
717 esset erat dubium; postquam paulum adpulit unda, [ ]
718 et, quamvis aberat, corpus tamen esse liquebat, [ ]
719 qui foret ignorans, quia naufragus, omine mota est [ ]
720 et, tamquam ignoto lacrimam daret 'heu! miser' inquit, [ ]?
721 'quisquis es, et si qua est coniunx tibi.' fluctibus actum [ ]
722 fit propius corpus; quod quo magis illa tuetur, [ ]
723 hoc minus et minus est mentis sua, iamque propinquae [ ]
724 admotum terrae, iam quod cognoscere posset, [ ]
725 cernit: erat coniunx. 'ille est!' exclamat et una [ ]
726 ora, comas, vestem lacerat tendensque trementes [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli) 24:+
727 ad Ceyca manus 'sic, o carissime coniunx, [u]?
728 sic ad me, miseranda, redis?' ait. adiacet undis [ ]
729 facta manu moles, quae primas aequoris iras [2]?
730 frangit et incursus quae praedelassat aquarum. [ ]
731 insilit huc, mirum -que fuit potuisse; volabat [ ]
732 percutiensque levem modo natis aera pennis [2]
733 stringebat summas ales miserabilis undas; [ ]
734 dumque volat, maesto similem plenumque querelae [ ]
735 ora dedere sonum tenui crepitantia rostro. [ ]
736 ut vero tetigit mutum et sine sanguine corpus, [1]
737 dilectos artus amplexa recentibus alis [ ]
738 frigida nequiquam duro dedit oscula rostro. [2]
739 senserit hoc Ceyx an vultum motibus undae [ ]
740 tollere sit visus, populus dubitabat; at ille [ ]
741 senserat, et, tandem superis miserantibus, ambo [ ]
742 alite mutantur. fatis obnoxius isdem [ ]
743 tum quoque mansit amor, nec coniugale solutum est [ ]
744 foedus in alitibus: coeunt fiuntque parentes, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli) 24:++
745 perque dies placidos hiberno tempore septem [ ]?
746 incubat Alcyone pendentibus aequore nidis. [ ]
747 tum iacet unda maris; ventos custodit et arcet [ ]
748 Aeolus egressu praestatque nepotibus aequor. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 225
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 11,749-795 [Metamorphoses]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
11. bog.
492 ipse pavet nec se, qui sit status, ipse fatetur [ ]?
522 discutiunt tamen has praebentque micantia lumen [ ]
610 at medio torus est, ebeno sublimis in antro, [ ]
11. bog.
425 at, puto, per terras iter est, tantumque dolebo, [ ]
11. bog.
706 si non urna, tamen iunget nos littera; si non [ ]
11. bog.
451 ‘longa quidem est nobis omnis mora; sed tibi iuro [ ]?
720 et, tamquam ignoto lacrimam daret ‘heu! miser’ inquit, [ ]?
751 proximus, aut idem, si fors tulit, ‘hic quoque’ dixit, [ ]
11. bog.
456 aptarique suis pinum iubet armamentis. [ ]
Analyse 3
11. bog.
756 Ilus et Assaracus raptusque Iovi Ganymedes [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede