Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 45 - ME6-OVID Prossimo file n. 228
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 12. bog (Rizzoli) 0:00
168 hoc ipse Aeacides, hoc mirabantur Achivi, [ ]?
169 cum sic Nestor ait: 'vestro fuit unicus aevo [ ]
170 contemptor ferri nulloque forabilis ictu [ ]
171 Cycnus. at ipse olim patientem vulnera mille [ ]
172 corpore non laeso Perrhaebum Caenea vidi, [ ]
173 Caenea Perrhaebum, qui factis inclitus Othryn [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 12. bog (Rizzoli) 0:+
174 incoluit; quoque id mirum magis esset in illo, [ ]
175 femina natus erat.' monstri novitate moventur, [ ]
176 quisquis adest, narretque rogant; quos inter Achilles: [ ]
177 'dic age, nam cunctis eadem est audire voluntas, [ ]
178 o facunde senex, aevi prudentia nostri, [ ]?
179 quis fuerit Caeneus, cur in contraria versus, [ ]
180 qua tibi militia, cuius certamine pugnae [ ]
181 cognitus, a quo sit victus, si victus ab ullo est.' [2]
182 tum senior: 'quamvis obstet mihi tarda vetustas [ ]
183 multaque me fugiant primis spectata sub annis, [ ]
184 plura tamen memini; nec quae magis haereat ulla [ ]
185 pectore res nostro est inter bellique domique [ ]
186 acta tot, ac si quem potuit spatiosa senectus [ ]
187 spectatorem operum multorum reddere, vixi [1]
188 annos bis centum; nunc tertia vivitur aetas. [ ]
189 clara decore fuit proles Elateia Caenis, [1]
190 Thessalidum virgo pulcherrima, perque propinquas [ ]
191 perque tuas urbes (tibi enim popularis, Achille) [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 12. bog (Rizzoli) 0:++
192 multorum frustra votis optata procorum. [ ]
193 temptasset Peleus thalamos quoque forsitan illos, [ ]
194 sed iam ut contigerant illi conubia matris, [ ]?
195 aut fuerant promissa, tuae. nec Caenis in ullos [ ]
196 denupsit thalamos secretaque litora carpens [2]
197 aequorei vim passa dei est (ita fama ferebat); [ ]
198 utque novae Veneris Neptunus gaudia cepit, [ ]
199 'sint tua vota licet' dixit 'secura repulsae: [ ]
200 elige quid voveas!' (eadem hoc quoque fama ferebat). [ ]
201 'magnum' Caenis ait 'facit haec iniuria votum, [ ]
202 tale pati iam posse nihil. da femina ne sim: [ ]
203 omnia praestiteris.' graviore novissima dixit [ ]
204 verba sono poteratque viri vox illa videri, [ ]
205 sicut erat; nam iam voto deus aequoris alti [ ]
206 adnuerat dederatque super, ne saucius ullis [ ]
207 vulneribus fieri ferrove occumbere posset. [ ]
208 munere laetus abit studiisque virilibus aevum [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 12. bog (Rizzoli) 4:00
209 exigit Atracides Peneiaque arva pererrat. [1]
210 duxerat Hippodamen audaci Ixione natus [ ]
211 nubigenasque feros positis ex ordine mensis [ ]
212 arboribus tecto discumbere iusserat antro. [ ]
213 Haemonii proceres aderant, aderamus et ipsi, [ ]
214 festaque confusa resonabat regia turba. [ ]?
215 ecce canunt Hymenaeon, et ignibus atria fumant, [ ]!
216 cinctaque adest virgo matrum nuruumque caterva, [ ]?
217 praesignis facie. felicem diximus illa [ ]?
218 coniuge Pirithoum; quod paene fefellimus omen. [ ]
219 nam tibi, saevorum saevissime Centaurorum, [ ]
220 Euryte, quam vino pectus tam virgine visa [ ]
221 ardet, et ebrietas geminata libidine regnat. [ ]
222 protinus eversae turbant convivia mensae, [ ]
223 raptaturque comis per vim nova nupta prehensis. [ ]
224 Eurytus Hippodamen, alii quam quisque probabant [ ]
225 aut poterant rapiunt, captaeque erat urbis imago. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 12. bog (Rizzoli) 4:+
226 femineo clamore sonat domus; ocius omnes [2]?
227 surgimus, et primus 'quae te vecordia' Theseus, [ ]?
228 'Euryte, pulsat' ait, 'qui me vivente lacessas [ ]?
229 Pirithoum violesque duos ignarus in uno?' [ ]
230 neve ea magnanimus frustra memoraverit heros, [ ]
231 submovet instantes raptamque furentibus aufert. [ ]
232 ille nihil contra (neque enim defendere verbis [ ]
233 talia facta potest), sed vindicis ora protervis [ ]
234 insequitur manibus generosaque pectora pulsat. [ ]
235 forte fuit iuxta signis exstantibus asper [ ]
236 antiquus crater, quem vastum vastior ipse [ ]
237 sustulit Aegides adversaque misit in ora; [ ]?
238 sanguinis ille globos pariter cerebrumque merumque [ ]
239 vulnere et ore vomens madida resupinus harena [ ]
240 calcitrat. ardescunt germani caede bimembres [ ]?
241 certatimque omnes uno ore 'arma, arma' loquuntur. [ ]
242 vina dabant animos, et prima pocula pugna [ ]?
243 missa volant fragilesque cadi curvique lebetes, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 12. bog (Rizzoli) 4:++
244 res epulis quondam, tum bello et caedibus aptae. [ ]
245 primus Ophionides Amycus penetralia donis [ ]
246 haud timuit spoliare suis et primus ab aede [ ]
247 lampadibus densum rapuit funale coruscis, [ ]
248 elatumque alte, veluti qui candida tauri [1]
249 rumpere sacrifica molitur colla securi, [ ]?
250 illisit fronti Lapithae Celadontis et ossa [ ]
251 non cognoscendo confusa reliquit in ore. [ ]
252 exsiluere oculi, disiectisque ossibus oris [ ]
253 acta retro naris medioque est fixa palato. [2]
254 hunc pede convulso mensae Pellaeus acernae [ ]
255 stravit humi Pelates deiecto in pectora mento [ ]
256 cumque atro mixtos sputantem sanguine dentes [ ]
257 vulnere Tartareas geminato mittit ad umbras. [2]
258 proximus ut steterat spectans altaria vultu [ ]
259 fumida terribili 'cur non' ait 'utimur istis?' [ ]
260 cumque suis Gryneus immanem sustulit aram [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 12. bog (Rizzoli) 8:00
261 ignibus et medium Lapitharum iecit in agmen [ ]
262 depressitque duos, Brotean et Orion; Orio [ ]
263 mater erat Mycale, quam deduxisse canendo [ ]
264 saepe reluctanti constabat cornua lunae. [ ]
265 'non impune feres, teli modo copia detur' [1]
266 dixerat Exadius telique habet instar, in alta [1]
267 quae fuerant pinu votivi cornua cervi. [ ]?
268 figitur hinc duplici Gryneus in lumina ramo [ ]?
269 eruiturque oculos, quorum pars cornibus haeret, [ ]
270 pars fluit in barbam concretaque sanguine pendet. [ ]
271 ecce rapit mediis flagrantem Rhoetus ab aris [ ]
272 pruniceum torrem dextraque a parte Charaxi [ ]?
273 tempora perfringit fulvo protecta capillo. [ ]?
274 correpti rapida, veluti seges arida, flamma [ ]
275 arserunt crines, et vulnere sanguis inustus [1]
276 terribilem stridore sonum dedit, ut dare ferrum [2]
277 igne rubens plerumque solet, quod forcipe curva [ ]
278 cum faber eduxit lacubus demittit; at illud [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 12. bog (Rizzoli) 8:+
279 stridet et in tepida submersum sibilat unda. [ ]
280 saucius hirsutis avidum de crinibus ignem [ ]?
281 excutit inque umeros limen tellure revulsum [ ]
282 tollit, onus plaustri, quod ne permittat in hostem, [ ]
283 ipsa facit gravitas; socium quoque saxea moles [ ]
284 oppressit spatio stantem propiore Cometen. [ ]
285 gaudia nec retinet Rhoetus: 'sic, comprecor' inquit, [ ]
286 'cetera sit fortis castrorum turba tuorum!' [ ]
287 semicremoque novat repetitum stipite vulnus [ ]
288 terque quaterque gravi iuncturas verticis ictu [ ]
289 rupit, et in liquido sederunt ossa cerebro. [ ]?
290 victor ad Euagrum Corythumque Dryantaque transit. [ ]
291 e quibus ut prima tectus lanugine malas [ ]
292 procubuit Corythus, 'puero quae gloria fuso [ ]
293 parta tibi est?' Euagrus ait; nec dicere Rhoetus [ ]
294 plura sinit rutilasque ferox in aperta loquentis [ ]
295 condidit ora viri perque os in pectora flammas. [ ]
296 te quoque, saeve Drya, circum caput igne rotato [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 12. bog (Rizzoli) 8:++
297 insequitur, sed non in te quoque constitit idem [ ]
298 exitus; adsiduae successu caedis ovantem, [ ]
299 qua iuncta est umero cervix, sude figis obusta. [ ]
300 ingemuit duroque sudem vix asse revellit [1]
301 Rhoetus et ipse suo madefactus sanguine fugit. [ ]
302 fugit et Orneus Lycabasque et saucius armo [ ]
303 dexteriore Medon et cum Pisenore Thaumas, [ ]
304 quique pedum nuper certamine vicerat omnes [ ]
305 Mermeros (accepto tum vulnere tardius ibat), [ ]
306 et Phorus et Melaneus et Abas praedator aprorum, [ ]
307 quique suis frustra bellum dissuaserat augur [ ]
308 Astylos; ille etiam metuenti vulnera Nesso [ ]
309 'ne fuge! ad Herculeos' inquit 'servaberis arcus.' [ ]
310 at non Eurynomus Lycidasque et Areos et Imbreus [ ]
311 effugere necem; quos omnes dextra Dryantis [1]
312 perculit adversos. adversum tu quoque, quamvis [ ]
313 terga fugae dederas, vulnus, Crenaee, tulisti; [ ]
314 nam grave respiciens inter duo lumina ferrum, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 12. bog (Rizzoli) 12:00
315 qua naris fronti committitur accipis imae. [ ]
316 in tanto fremitu cunctis sine fine iacebat [ ]
317 sopitus venis et inexperrectus Aphidas [1]
318 languentique manu carchesia mixta tenebat, [ ]
319 fusus in Ossaeae villosis pellibus ursae. [ ]
320 quem procul ut vidit frustra nulla arma moventem, [ ]
321 inserit amento digitos 'miscenda' que dixit [ ]
322 'cum Styge vina bibes' Phorbas; nec plura moratus [ ]
323 in iuvenem torsit iaculum, ferrataque collo [ ]
324 fraxinus, ut casu iacuit resupinus, adacta est. [ ]?
325 mors caruit sensu, plenoque e gutture fluxit [ ]?
326 inque toros inque ipsa niger carchesia sanguis. [ ]
327 vidi ego Petraeum conantem tollere terra [ ]
328 glandiferam quercum; quam dum complexibus ambit [ ]
329 et quatit huc illuc labefactaque robora iactat, [ ]
330 lancea Pirithoi costis immissa Petraei [ ]
331 pectora cum duro luctantia robore fixit. [ ]?
332 Pirithoi cecidisse Lycum virtute ferebant, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 12. bog (Rizzoli) 12:+
333 Pirithoi virtute Chromin. sed uterque minorem [ ]
334 victori titulum quam Dictys Helopsque dederunt: [1]
335 fixus Helops iaculo, quod pervia tempora fecit [ ]
336 et missum a dextra laevam penetravit ad aurem; [ ]
337 Dictys ab ancipiti delapsus acumine montis, [ ]?
338 dum fugit instantem trepidans Ixione natum, [ ]
339 decidit in praeceps et pondere corporis ornum [ ]
340 ingentem fregit suaque induit ilia fractae. [ ]
341 ultor adest Aphareus saxumque e monte revulsum [ ]
342 mittere conatur; mittentem stipite querno [2]
343 occupat Aegides cubitique ingentia frangit [ ]
344 ossa. nec ulterius dare corpus inutile leto [ ]
345 aut vacat aut curat, tergoque Bienoris alti [ ]
346 insilit, haud solito quemquam portare nisi ipsum, [ ]
347 opposuitque genu costis prensamque sinistra [ ]
348 caesariem retinens vultum minitantiaque ora [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 12. bog (Rizzoli) 12:++
349 robore nodoso praeduraque tempora fregit. [2]?
350 robore Nedymnum iaculatoremque Lycotan [2]
351 sternit et immissa protectum pectora barba [ ]?
352 Hippason et summis exstantem Riphea silvis [ ]
353 Thereaque, Haemoniis qui prensos montibus ursos [ ]
354 ferre domum vivos indignantesque solebat. [ ]
355 haud tulit utentem pugnae successibus ultra [ ]
356 Thesea Demoleon, solidoque revellere dumo [ ]
357 annosam pinum magno molimine temptat; [ ]
358 quod quia non potuit, praefractam misit in hostem. [ ]
359 sed procul a telo Theseus veniente recessit [2]?
360 Pallados admonitu (credi sic ipse volebat). [ ]?
361 non tamen arbor iners cecidit; nam Crantoris alti [ ]
362 abscidit iugulo pectusque umerumque sinistrum. [ ]
363 (armiger ille tui fuerat genitoris, Achille, [ ]
364 quem Dolopum rector, bello superatus, Amyntor [ ]
365 Aeacidae dederat pacis pignusque fidemque). [ ]
366 hunc procul ut foedo disiectum vulnere Peleus [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 12. bog (Rizzoli) 16:00
367 vidit, 'at inferias, iuvenum gratissime Crantor, [ ]
368 accipe' ait valido -que in Demoleonta lacerto [ ]
369 fraxineam misit contentis viribus hastam, [ ]
370 quae laterum cratem perrupit et ossibus haerens [ ]
371 intremuit; trahit ille manu sine cuspide lignum [ ]
372 (id quod vix sequitur), cuspis pulmone retenta est. [ ]
373 ipse dolor vires animo dabat; aeger in hostem [1]?
374 erigitur pedibusque virum proculcat equinis. [ ]
375 excipit ille ictus galea clipeoque sonantes [ ]
376 defensatque umeros praetentaque sustinet arma [ ]
377 perque armos uno duo pectora perforat ictu. [ ]?
378 ante tamen leto dederat Phlegraeon et Hylen [1]
379 eminus, Iphinoum collato Marte Claninque; [ ]?
380 additur his Dorylas, qui tempora tecta gerebat [ ]
381 pelle lupi saevique vicem praestantia teli [ ]
382 cornua vara boum multo rubefacta cruore. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 12. bog (Rizzoli) 16:+
383 huic ego (nam vires animus dabat) 'aspice' dixi [1]
384 'quantum concedant nostro tua cornua ferro' [ ]
385 et iaculum torsi; quod cum vitare nequiret, [ ]
386 opposuit dextram passurae vulnera fronti. [ ]
387 adfixa est cum fronte manus; fit clamor, at illum [ ]
388 haerentem Peleus et acerbo vulnere victum [ ]
389 (stabat enim propior) mediam ferit ense sub alvum. [ ]
390 prosiluit terraque ferox sua viscera traxit [ ]
391 tractaque calcavit calcataque rupit et illis [ ]
392 crura quoque impediit et inani concidit alvo. [2]?
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 228
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 12,393-623 [Metamorphoses]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
12. bog.
181 cognitus, a quo sit victus, si victus ab ullo est.’ [2]
12. bog.
202 tale pati iam posse nihil. da femina ne sim: [ ]
12. bog.
276 terribilem stridore sonum dedit, ut dare ferrum [2]
12. bog.
219 nam tibi, saevorum saevissime Centaurorum, [ ]
Analyse 4
12. bog.
215 ecce canunt Hymenaeon, et ignibus atria fumant, [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede