Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 45 - ME6-OVID Prossimo file n. 229
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 12. bog (Rizzoli) 0:00
393 nec te pugnantem tua, Cyllare, forma redemit, [ ]
394 si modo naturae formam concedimus illi. [2]
395 barba erat incipiens, barbae color aureus, aurea [ ]
396 ex umeris medios coma dependebat in armos. [ ]
397 gratus in ore vigor; cervix umerique manusque [ ]
398 pectoraque artificum laudatis proxima signis, [ ]
399 et quacumque vir est. nec equi mendosa sub illo [ ]
400 deteriorque viro facies; da colla caputque, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 12. bog (Rizzoli) 0:+
401 Castore dignus erit; sic tergum sessile, sic sunt [ ]
402 pectora celsa toris. totus pice nigrior atra, [ ]
403 candida cauda tamen; color est quoque cruribus albus. [ ]
404 multae illum petiere sua de gente, sed una [ ]?
405 abstulit Hylonome, qua nulla decentior inter [ ]?
406 semiferos altis habitavit femina silvis. [ ]
407 haec et blanditiis et amando et amare fatendo [ ]
408 Cyllaron una tenet; cultu quoque, quantus in illis [ ]
409 esse potest membris, ut sit coma pectine levis, [ ]
410 ut modo rore maris, modo se violave rosave [ ]
411 implicet, interdum candentia lilia gestet, [ ]
412 bisque die lapsis Pagasaeae vertice silvae [ ]
413 fontibus ora lavet, bis flumine corpora tingat, [ ]
414 nec nisi quae deceant electarumque ferarum [ ]
415 aut umero aut lateri praetendat vellera laevo. [ ]
416 par amor est illis; errant in montibus una, [ ]
417 antra simul subeunt; et tum Lapitheia tecta [ ]
418 intrarant pariter, pariter fera bella gerebant. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 12. bog (Rizzoli) 0:++
419 auctor in incerto est, iaculum de parte sinistra [ ]
420 venit et inferius quam collo pectora subsunt, [ ]
421 Cyllare, te fixit; parvo cor vulnere laesum [ ]
422 corpore cum toto post tela educta refrixit. [ ]?
423 protinus Hylonome morientes excipit artus [ ]
424 impositaque manu vulnus fovet oraque ad ora [ ]
425 admovet atque animae fugienti obsistere temptat; [ ]
426 ut videt extinctum, dictis, quae clamor ad aures [ ]
427 arcuit ire meas, telo, quod inhaeserat illi, [1]
428 incubuit moriensque suum complexa maritum est. [ ]
429 ante oculos stat et ille meos, qui sena leonum [ ]
430 vinxerat inter se conexis vellera nodis, [u]!
431 Phaeocomes, hominemque simul protectus equumque; [ ]
432 caudice qui misso, quem vix iuga bina moverent, [ ]
433 Tectaphon Oleniden a summo vertice fregit. [ ]?
434 ast ego, dum parat hic armis nudare iacentem [ ]
435 (scit tuus hoc genitor), gladium spoliantis in ima [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 12. bog (Rizzoli) 4:00
436 ilia demisi. Cthonius quoque Teleboasque [ ]?
437 ense iacent nostro; ramum prior ille bifurcum [ ]?
438 gesserat, hic iaculum. iaculo mihi vulnera fecit; [ ]
439 signa vides, apparet adhuc vetus inde cicatrix. [ ]
440 tunc ego debueram capienda ad Pergama mitti, [ ]
441 tum poteram magni, si non superare, morari [ ]?
442 Hectoris arma meis. illo sed tempore nullus [ ]
443 aut puer Hector erat, nunc me mea deficit aetas. [ ]
444 quid tibi victorem gemini Periphanta Pyraethi, [ ]
445 Ampyca quid referam, qui quadripedantis Echecli [ ]
446 fixit in adverso cornum sine cuspide vultu? [ ]
447 vecte Pelethronium Macareus in pectus adacto [ ]
448 stravit Erigdupum; memini et venabula condi [ ]
449 inguine Nesseis manibus coniecta Cymeli. [ ]
450 nec tu credideris tantum cecinisse futura [1]
451 Ampyciden Mopsum; Mopso iaculante biformis [ ]
452 occubuit frustraque loqui temptavit Hodites [ ]
453 ad mentum lingua mentoque ad guttura fixo. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 12. bog (Rizzoli) 4:+
454 quinque neci Caeneus dederat, Styphelumque Bromumque [ ]
455 Antimachumque Elymum -que securiferumque Pyracmon; [ ]
456 vulnera non memini, numerum nomenque notavi. [ ]
457 provolat Emathii spoliis armatus Halaesi, [ ]
458 quem dederat leto, membris et corpore Latreus [ ]
459 maximus; huic aetas inter iuvenemque senemque, [ ]
460 vis iuvenalis erat, variabant tempora cani. [ ]
461 qui clipeo gladio -que Macedoniaque sarisa [ ]
462 conspicuus faciem -que obversus in agmen utrumque [ ]
463 armaque concussit certumque equitavit in orbem [ ]
464 verbaque tot fudit vacuas animosus in auras: [ ]
465 'et te, Caeni, feram? nam tu mihi femina semper, [ ]
466 tu mihi Caenis eris. nec te natalis origo [ ]?
467 commonuit, mentemque subit, quo praemia facto [ ]
468 quaque viri falsam speciem mercede pararis? [ ]
469 quid sis nate vide, vel quid sis passa, columque, [ ]
470 i, cape cum calathis et stamina pollice torque; [ ]
471 bella relinque viris!' iactanti talia Caeneus [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 12. bog (Rizzoli) 4:++
472 extentum cursu missa latus eruit hasta, [ ]
473 qua vir equo commissus erat. furit ille dolore [ ]
474 nudaque Phyllei iuvenis ferit ora sarisa; [ ]?
475 non secus haec resilit, quam tecti a culmine grando, [ ]
476 aut si quis parvo feriat cava tympana saxo. [ ]
477 comminus adgreditur laterique recondere duro [ ]
478 luctatur gladium; gladio loca pervia non sunt. [ ]
479 'haud tamen effugies! medio iugulaberis ense, [ ]
480 quandoquidem mucro est hebes' inquit et in latus ensem [ ]
481 obliquat longa -que amplectitur ilia dextra; [ ]
482 plaga facit gemitus ut corpore marmoris icti, [ ]
483 fractaque dissiluit percusso lammina callo. [ ]
484 ut satis inlaesos miranti praebuit artus, [ ]
485 'nunc age' ait Caeneus 'nostro tua corpora ferro [ ]
486 temptemus' capuloque tenus demisit in armos [ ]
487 ensem fatiferum caecamque in viscera movit [ ]
488 versavitque manum vulnusque in vulnere fecit. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 12. bog (Rizzoli) 8:00
489 ecce ruunt vasto rapidi clamore bimembres [1]?
490 telaque in hunc omnes unum mittuntque feruntque. [1]
491 tela retusa cadunt, manet imperfossus ab omni [ ]
492 inque cruentatus Caeneus Elatheius ictu. [ ]
493 fecerat attonitos nova res. 'heu dedecus ingens!' [ ]
494 Monychus exclamat 'populus superamur ab uno [ ]
495 vixque viro; quamquam ille vir est, nos segnibus actis [ ]
496 quod fuit ille, sumus. quid membra immania prosunt, [ ]
497 quid geminae vires et quod fortissima rerum [ ]
498 in nobis duplex natura animalia iunxit? [1]
499 nec nos matre dea nec nos Ixione natos [ ]
500 esse reor, qui tantus erat, Iunonis ut altae [ ]
501 spem caperet; nos semimari superamur ab hoste. [ ]
502 saxa trabesque super totosque involvite montes [ ]
503 vivacemque animam missis elidite silvis! [ ]?
504 silva premat fauces, et erit pro vulnere pondus.' [ ]
505 dixit et insani deiectam viribus Austri [ ]
506 forte trabem nactus validum coniecit in hostem [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 12. bog (Rizzoli) 8:+
507 exemplumque fuit; parvoque in tempore nudus [ ]
508 arboris Othrys erat, nec habebat Pelion umbras. [ ]
509 obrutus immani cumulo sub pondere Caeneus [ ]?
510 aestuat arboreo congestaque robora duris [ ]
511 fert umeris; sed enim postquam super ora caputque [ ]
512 crevit onus neque habet quas ducat spiritus auras, [ ]
513 deficit interdum, modo se super aera frustra [ ]
514 tollere conatur iactasque evolvere silvas, [2]
515 interdumque movet, veluti, quam cernimus, ecce, [ ]
516 ardua si terrae quatiatur motibus Ide. [ ]
517 exitus in dubio est. alii sub inania corpus [ ]
518 Tartara detrusum silvarum mole ferebant; [2]
519 abnuit Ampycides medioque ex aggere fulvis [ ]
520 vidit avem pennis liquidas exire sub auras, [ ]
521 quae mihi tum primum, tunc est conspecta supremum. [ ]
522 hanc ubi lustrantem leni sua castra volatu [ ]
523 Mopsus et ingenti circum clangore sonantem [ ]
524 aspexit pariterque animo est oculisque secutus, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 12. bog (Rizzoli) 8:++
525 'o salve' dixit, 'Lapitheae gloria gentis, [ ]
526 maxime vir quondam, sed avis nunc unica, Caeneu!' [ ]
527 credita res auctore suo est. dolor addidit iram, [ ]!
528 oppressumque aegre tulimus tot ab hostibus unum; [ ]
529 nec prius abstitimus ferro exercere dolorem, [ ]
530 quam data pars leto, partem fuga noxque removit.' [ ]?
531 haec inter Lapithas et semihomines Centauros [ ]
532 proelia Tlepolemus Pylio referente dolorem [ ]
533 praeteriti Alcidae tacito non pertulit ore [ ]
534 atque ait: 'Herculeae mirum est oblivia laudis [ ]
535 acta tibi, senior. certe mihi saepe referre [ ]
536 nubigenas domitos a se pater esse solebat.' [1]
537 tristis ad haec Pylius: 'quid me meminisse malorum [ ]
538 cogis et obductos annis rescindere luctus [ ]
539 inque tuum genitorem odium offensasque fateri? [ ]!
540 ille quidem maiora fide (di!) gessit et orbem [2]?
541 implevit meritis, quod mallem posse negare; [ ]
542 sed neque Deiphobum nec Pulydamanta nec ipsum [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 12. bog (Rizzoli) 12:00
543 Hectora laudamus - quis enim laudaverit hostem? [ ]
544 ille tuus genitor Messenia moenia quondam [ ]
545 stravit et immeritas urbes Elinque Pylonque [ ]?
546 diruit inque meos ferrum flammamque Penates [ ]
547 impulit. utque alias taceam, quos ille peremit, [ ]
548 bis sex Nelidae fuimus, conspecta iuventus; [ ]
549 bis sex Herculeis ceciderunt me minus uno [ ]
550 viribus. atque alias vinci potuisse ferendum est; [ ]
551 mira Periclymeni mors est, cui posse figuras [ ]
552 sumere quas vellet rursusque reponere sumptas [ ]
553 Neptunus dederat, Nelei sanguinis auctor. [ ]?
554 hic ubi nequiquam est formas variatus in omnes, [2]
555 vertitur in faciem volucris, quae fulmina curvis [ ]
556 ferre solet pedibus, divum gratissima regi; [ ]
557 viribus usus avis pennis rostroque redunco [ ]
558 hamatisque viri laniaverat unguibus ora. [ ]
559 tendit in hunc nimium certos Tirynthius arcus [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 12. bog (Rizzoli) 12:+
560 atque inter nubes sublimia membra ferentem [ ]
561 pendentemque ferit, lateri qua iungitur ala; [1]
562 nec grave vulnus erat, sed rupti vulnere nervi [ ]
563 deficiunt motumque negant viresque volandi. [ ]
564 decidit in terram non concipientibus auras [ ]
565 infirmis pennis, et quae levis haeserat alae [ ]
566 corporis adfixi pressa est gravitate sagitta [ ]
567 perque latus summum iugulo est exacta sinistro. [ ]
568 nunc videor debere tui praeconia rebus [ ]
569 Herculis, o Rhodiae rector pulcherrime classis? [ ]
570 nec tamen ulterius quam fortia facta silendo [ ]
571 ulciscor fratres; solida est mihi gratia tecum.' [ ]
572 haec postquam dulci Neleius edidit ore, [1]
573 a sermone senis repetito munere Bacchi [2]
574 surrexere toris; nox est data cetera somno. [ ]
575 at deus aequoreas qui cuspide temperat undas [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 12. bog (Rizzoli) 12:++
576 in volucrem corpus nati Phaethontida versum [ ]
577 mente dolet patria saevumque perosus Achillem [ ]
578 exercet memores plus quam civiliter iras. [ ]
579 iamque fere tracto duo per quinquennia bello [ ]
580 talibus intonsum compellat Sminthea dictis: [ ]
581 'o mihi de fratris longe gratissime natis, [2]?
582 inrita qui mecum posuisti moenia Troiae, [2]
583 ecquid, ubi has iamiam casuras aspicis arces, [ ]?
584 ingemis? aut ecquid tot defendentia muros [ ]
585 milia caesa doles? ecquid, ne persequar omnes, [ ]
586 Hectoris umbra subit circum sua Pergama tracti? [ ]
587 cum tamen ille ferox belloque cruentior ipso [ ]
588 vivit adhuc, operis nostri populator, Achilles. [ ]
589 det mihi se; faxo triplici quid cuspide possim [ ]
590 sentiat. at quoniam concurrere comminus hosti [ ]
591 non datur, occulta necopinum perde sagitta.' [ ]
592 adnuit atque animo pariter patruique suoque [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 12. bog (Rizzoli) 16:00
593 Delius indulgens nebula velatus in agmen [1]
594 pervenit Iliacum mediaque in caede virorum [ ]
595 rara per ignotos spargentem cernit Achivos [ ]
596 tela Parin fassusque deum, 'quid spicula perdis [ ]
597 sanguine plebis?' ait. 'si qua est tibi cura tuorum, [ ]
598 vertere in Aeaciden caesosque ulciscere fratres.' [ ]
599 dixit et ostendens sternentem Troica ferro [ ]
600 corpora Peliden, arcus obvertit in illum [2]
601 certaque letifera derexit spicula dextra. [ ]?
602 quod Priamus gaudere senex post Hectora posset, [ ]
603 hoc fuit. ille igitur tantorum victor, Achille, [ ]
604 victus es a timido Graiae raptore maritae! [ ]
605 at si femineo fuerat tibi Marte cadendum, [ ]?
606 Thermodontiaca malles cecidisse bipenni. [ ]
607 iam timor ille Phrygum, decus et tutela Pelasgi [ ]
608 nominis, Aeacides, caput insuperabile bello, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 12. bog (Rizzoli) 16:+
609 arserat; armarat deus idem idemque cremarat. [ ]
610 iam cinis est, et de tam magno restat Achille [ ]
611 nescioquid, parvam quod non bene compleat urnam. [ ]
612 at vivit totum quae gloria compleat orbem; [ ]
613 haec illi mensura viro respondet et hac est [ ]
614 par sibi Pelides nec inania Tartara sentit. [2]
615 ipse etiam, ut cuius fuerit cognoscere posses, [ ]
616 bella movet clipeus, deque armis arma feruntur. [ ]
617 non ea Tydides, non audet Oileos Aiax, [ ]
618 non minor Atrides, non bello maior et aevo [ ]
619 poscere, non alii; solis Telamone creato [ ]?
620 Laerteque fuit tantae fiducia laudis. [ ]
621 a se Tantalides onus invidiamque removit [ ]
622 Argolicosque duces mediis considere castris [ ]
623 iussit at arbitrium litis traiecit in omnes. [ ]
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 229
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 13,1-122 [Metamorphoses]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
12. bog.
610 iam cinis est, et de tam magno restat Achille [ ]
12. bog.
399 et quacumque vir est. nec equi mendosa sub illo [ ]
12. bog.
401 Castore dignus erit; sic tergum sessile, sic sunt [ ]
478 luctatur gladium; gladio loca pervia non sunt. [ ]
613 haec illi mensura viro respondet et hac est [ ]
12. bog.
480 quandoquidem mucro est hebes’ inquit et in latus ensem [ ]
549 bis sex Herculeis ceciderunt me minus uno [ ]
12. bog.
436 ilia demisi. Cthonius quoque Teleboasque [ ]?
Analyse 3
12. bog.
430 vinxerat inter se conexis vellera nodis, [u]!
12. bog.
527 credita res auctore suo est. dolor addidit iram, [ ]!
12. bog.
531 haec inter Lapithas et semihomines Centauros [ ]
Analyse 4
12. bog.
539 inque tuum genitorem odium offensasque fateri? [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede