Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 45 - ME6-OVID Prossimo file n. 230
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 0:00
1 Consedere duces et vulgi stante corona [1]
2 surgit ad hos clipei dominus septemplicis Aiax, [ ]
3 utque erat impatiens irae, Sigeia torvo [ ]
4 litora respexit classemque in litore vultu [ ]
5 intendensque manus 'agimus, pro Iuppiter' inquit, [ ]
6 'ante rates causam, et mecum confertur Ulixes! [ ]
7 at non Hectoreis dubitavit cedere flammis, [ ]
8 quas ego sustinui, quas hac a classe fugavi. [ ]?
9 tutius est igitur fictis contendere verbis [ ]
10 quam pugnare manu. sed nec mihi dicere promptum [ ]
11 nec facere est isti, quantumque ego Marte feroci [ ]
12 inque acie valeo, tantum valet iste loquendo. [ ]
13 nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi, [ ]
14 esse reor; vidistis enim. sua narret Ulixes, [ ]
15 quae sine teste gerit, quorum nox conscia sola est. [ ]
16 praemia magna peti fateor, sed demit honorem [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 0:+
17 aemulus; Aiaci non est tenuisse superbum, [2]?
18 sit licet hoc ingens, quidquid speravit Ulixes. [ ]
19 iste tulit pretium iam nunc temptaminis huius, [ ]
20 quod, cum victus erit, mecum certasse feretur. [ ]
21 atque ego, si virtus in me dubitabilis esset, [ ]
22 nobilitate potens essem, Telamone creatus, [ ]
23 moenia qui forti Troiana sub Hercule cepit [2]?
24 litoraque intravit Pagasaea Colcha carina. [ ]
25 Aeacos huic pater est, qui iura silentibus illic [2]
26 reddit, ubi Aeoliden saxum grave Sisyphon urget. [ ]
27 Aeacon agnoscit summus prolemque fatetur [ ]
28 Iuppiter esse suam; sic a Iove tertius Aiax. [1]
29 nec tamen haec series in causam prosit, Achivi, [ ]
30 si mihi cum magno non est communis Achille. [1]
31 frater erat; fraterna peto. quid sanguine cretus [ ]
32 Sisyphio furtis -que et fraude simillimus illi [ ]
33 inseris Aeacidis alienae nomina gentis? [ ]
34 an quod in arma prior nulloque sub indice veni, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 0:++
35 arma neganda mihi? potiorque videbitur ille, [ ]
36 ultima qui cepit detrectavitque furore [2]
37 militiam ficto, donec sollertior isto [ ]?
38 sed sibi inutilior timidi commenta retexit [ ]
39 Naupliades animi vitataque traxit ad arma? [2]?
40 optima num sumat, quia sumere noluit ulla? [ ]
41 nos inhonorati et donis patruelibus orbi, [2]
42 obtulimus quia nos ad prima pericula, simus? [ ]
43 atque utinam aut verus furor ille aut creditus esset, [ ]
44 nec comes hic Phrygias umquam venisset ad arces [ ]
45 hortator scelerum! non te, Poeantia proles, [ ]
46 expositum Lemnos nostro cum crimine haberet, [ ]
47 qui nunc, ut memorant, silvestribus abditus antris [ ]
48 saxa moves gemitu Laertiadaeque precaris [ ]?
49 quae meruit; quae, si di sunt, non vana precaris. [ ]?
50 et nunc ille eadem nobis iuratus in arma, [ ]
51 heu! pars una ducum, quo successore sagittae [ ]
52 Herculis utuntur, fractus morboque fameque [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 4:00
53 velaturque alitur -que avibus volucresque petendo [ ]
54 debita Troianis exercet spicula fatis. [2]
55 ille tamen vivit, quia non comitavit Ulixem; [ ]
56 vellet et infelix Palamedes esse relictus, [2]
57 viveret aut certe letum sine crimine haberet. [1]
58 quem male convicti nimium memor iste furoris [ ]
59 prodere rem Danaam finxit fictumque probavit [ ]
60 crimen et ostendit, quod iam praefoderat, aurum. [ ]
61 ergo aut exilio vires subduxit Achivis [ ]?
62 aut nece; sic pugnat, sic est metuendus Ulixes. [ ]
63 qui licet eloquio fidum quoque Nestora vincat, [ ]?
64 haud tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen [ ]
65 esse rear nullum; qui cum imploraret Ulixem [ ]
66 vulnere tardus equi fessusque senilibus annis, [ ]
67 proditus a socio est. non haec mihi crimina fingi [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 4:+
68 scit bene Tydides, qui nomine saepe vocatum [2]
69 corripuit trepido -que fugam exprobravit amico. [ ]
70 aspiciunt oculis superi mortalia iustis: [ ]
71 en eget auxilio, qui non tulit, utque reliquit, [ ]?
72 sic linquendus erat; legem sibi dixerat ipse. [ ]
73 conclamat socios; adsum videoque trementem [ ]
74 pallentemque metu et trepidantem morte futura. [ ]
75 opposui molem clipei texique iacentem [ ]
76 servavique animam (minimum est hic laudis) inertem. [1]
77 si perstas certare, locum redeamus in illum; [ ]
78 redde hostem vulnusque tuum solitumque timorem [ ]
79 post clipeumque late et mecum contende sub illo. [ ]
80 at postquam eripui, cui standi vulnera vires [ ]
81 non dederant, nullo tardatus vulnere fugit. [ ]
82 Hector adest secumque deos in proelia ducit, [ ]
83 quaque ruit, non tu tantum terreris, Ulixe, [ ]
84 sed fortes etiam; tantum trahit ille timoris. [ ]
85 hunc ego sanguineae successu caedis ovantem [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 4:++
86 eminus ingenti resupinum pondere fudi; [ ]
87 hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus [ ]
88 sustinui, sortemque meam vovistis, Achivi, [ ]
89 et vestrae valuere preces. si quaeritis huius [ ]
90 fortunam pugnae, non sum superatus ab illo. [ ]
91 ecce ferunt Troes ferrumque ignesque Iovemque [ ]
92 in Danaas classes; ubi nunc facundus Ulixes? [ ]
93 nempe ego mille meo protexi pectore puppes, [ ]?
94 spem vestri reditus; date pro tot navibus arma. [ ]
95 quod si vera licet mihi dicere, quaeritur istis [1]
96 quam mihi maior honos, coniunctaque gloria nostra est, [ ]
97 atque Aiax armis, non Aiaci arma petuntur. [ ]
98 conferat his Ithacus Rhesum imbellemque Dolona [ ]
99 Priamidenque Helenum rapta cum Pallade captum; [ ]
100 luce nihil gestum, nihil est Diomede remoto. [ ]
101 si semel ista datis meritis tam vilibus arma, [ ]
102 dividite, et pars sit maior Diomedis in illis. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 8:00
103 quo tamen haec Ithaco, qui clam, qui semper inermis [1]
104 rem gerit et furtis incautum decipit hostem? [ ]
105 ipse nitor galeae claro radiantis ab auro [ ]
106 insidias prodet manifestabitque latentem. [ ]
107 sed neque Dulichius sub Achillis casside vertex [ ]
108 pondera tanta feret, nec non onerosa gravisque [ ]
109 Pelias hasta potest imbellibus esse lacertis, [ ]
110 nec clipeus vasti caelatus imagine mundi [ ]
111 conveniet timidae nataeque ad furta sinistrae. [ ]
112 debilitaturum quid te petis, improbe, munus? [2]
113 quod tibi si populi donaverit error Achivi, [1]?
114 cur spolieris erit, non cur metuaris ab hoste; [ ]
115 et fuga, qua sola cunctos, timidissime, vincis, [2]?
116 tarda futura tibi est gestamina tanta trahenti. [ ]
117 adde quod iste tuus, tam raro proelia passus, [ ]?
118 integer est clipeus; nostro, qui tela ferendo [ ]?
119 mille patet plagis, novus est successor habendus. [ ]
120 denique quid verbis opus est? spectemur agendo. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 8:+
121 arma viri fortis medios mittantur in hostes; [ ]
122 inde iubete peti et referentem ornate relatis.' [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 230
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 13,123-398 [Metamorphoses]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
13. bog.
25 Aeacos huic pater est, qui iura silentibus illic [2]
42 obtulimus quia nos ad prima pericula, simus? [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede