Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 45 - ME6-OVID Prossimo file n. 231
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 0:00
123 finierat Telamone satus, vulgique secutum [ ]
124 ultima murmur erat, donec Laertius heros [ ]
125 adstitit atque oculos paulum tellure moratos [ ]
126 sustulit ad proceres exspectatoque resolvit [ ]
127 ora sono, neque abest facundis gratia dictis. [ ]
128 'si mea cum vestris valuissent vota, Pelasgi, [ ]
129 non foret ambiguus tanti certaminis heres, [ ]
130 neque tuis armis, nos te poteremur, Achille. [ ]
131 quem quoniam non aequa mihi vobisque negarunt [ ]?
132 fata' (manuque simul veluti lacrimantia tersit [ ]
133 lumina), 'quis magno melius succedat Achilli, [ ]
134 quam per quem magnus Danais successit Achilles? [ ]
135 huic modo ne prosit, quod, ut est, hebes esse videtur, [2]
136 neve mihi noceat, quod vobis semper, Achivi, [ ]
137 profuit ingenium, meaque haec facundia, si qua est, [ ]
138 quae nunc pro domino, pro vobis saepe locuta est, [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 0:+
139 invidia careat, bona nec sua quisque recuset. [ ]
140 nam genus et proavos et quae non fecimus ipsi, [ ]
141 vix ea nostra voco; sed enim, quia rettulit Aiax [ ]
142 esse Iovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor [ ]
143 Iuppiter est, totidem -que gradus distamus ab illo. [ ]
144 nam mihi Laertes pater est, Arcesius illi, [ ]
145 Iuppiter huic - neque in his quisquam damnatus et exul. [ ]
146 est quoque per matrem Cyllenius addita nobis [ ]
147 altera nobilitas; deus est in utroque parente. [ ]
148 sed neque materno quod sum generosior ortu, [ ]
149 nec mihi quod pater est fraterni sanguinis insons, [ ]
150 proposita arma peto; meritis expendite causam, [ ]
151 dummodo, quod fratres Telamon Peleusque fuerunt, [ ]
152 Aiacis meritum non sit nec sanguinis ordo, [ ]
153 sed virtutis honor spoliis quaeratur in istis. [ ]
154 aut si proximitas primusque requiritur heres, [ ]
155 est genitor Peleus, est Pyrrhus filius illi; [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 0:++
156 quis locus Aiaci? Pthiam haec Scyrumve ferantur. [2]
157 nec minus est isto Teucer patruelis Achilli; [ ]
158 num petit ille tamen? num, si petat, auferat ille? [ ]
159 ergo operum quoniam nudum certamen habetur, [ ]
160 plura quidem feci quam quae comprendere dictis [ ]
161 in promptu mihi sit; rerum tamen ordine ducar. [ ]
162 praescia venturi genetrix Nereia leti [ ]?
163 dissimulat cultu natum, et deceperat omnes, [ ]?
164 in quibus Aiacem, sumptae fallacia vestis. [2]
165 arma ego femineis animum motura virilem [ ]
166 mercibus inserui, neque adhuc proiecerat heros [ ]
167 virgineos habitus, cum parmam hastamque tenenti [ ]
168 'nate dea' dixi, 'tibi se peritura reservant [ ]
169 Pergama. quid dubitas ingentem evertere Troiam?' [ ]
170 iniecique manum fortemque ad fortia misi. [1]
171 ergo opera illius mea sunt; ego Telephon hasta [ ]
172 pugnantem domui, victum orantemque refeci; [ ]
173 quod Thebae cecidere, meum est; me credite Lesbon, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 4:00
174 me Tenedon, Chrysen -que et Cillan, Apollinis urbes, [ ]
175 et Scyron cepisse; mea concussa putate [ ]
176 procubuisse solo Lyrnesia moenia dextra. [ ]
177 utque alios taceam, qui saevum perdere posset [ ]
178 Hectora, nempe dedi; per me iacet inclitus Hector! [ ]
179 illius haec armis, quibus est inventus Achilles, [ ]
180 arma peto; vivo dederam, post fata reposco. [2]
181 ut dolor unius Danaos pervenit ad omnes, [u]
182 Aulidaque Euboicam complerunt mille carinae, [ ]
183 exspectata diu, nulla aut contraria classi [ ]
184 flamina erant, duraeque iubent Agamemnona sortes [ ]
185 immeritam saevae natam mactare Dianae. [ ]
186 denegat hoc genitor divisque irascitur ipsis [ ]
187 atque in rege tamen pater est; ego mite parentis [ ]
188 ingenium verbis ad publica commoda verti. [ ]
189 nunc equidem fateor, fassoque ignoscat Atrides: [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 4:+
190 difficilem tenui sub iniquo iudice causam. [2]?
191 hunc tamen utilitas populi fraterque datique [1]
192 summa movet sceptri, laudem ut cum sanguine penset. [ ]
193 mittor et ad matrem, quae non hortanda, sed astu [ ]
194 decipienda fuit; qua si Telamonius isset, [1]
195 orba suis essent etiamnum lintea ventis. [ ]
196 mittor et Iliacas audax orator ad arces, [ ]
197 visaque et intrata est altae mihi curia Troiae, [ ]
198 plenaque adhuc erat illa viris. interritus egi [ ]
199 quam mihi mandarat communis Graecia causam, [ ]
200 accusoque Parin praedamque Helenamque reposco [1]
201 et moveo Priamum Priamoque Antenora iunctum; [ ]
202 at Paris et fratres et qui rapuere sub illo [ ]
203 vix tenuere manus (scis hoc, Menelae) nefandas, [ ]
204 primaque lux nostri tecum fuit illa pericli. [1]
205 longa referre mora est quae consilioque manuque [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 4:++
206 utiliter feci spatiosi tempore belli. [ ]?
207 post acies primas urbis se moenibus hostes [ ]
208 continuere diu, nec aperti copia Martis [ ]
209 ulla fuit; decimo demum pugnavimus anno. [1]
210 quid facis interea, qui nil nisi proelia nosti? [ ]?
211 quis tuus usus erat? nam si mea fata requiris, [ ]
212 hostibus insidior, fossa munimina cingo, [ ]?
213 consolor socios, ut longi taedia belli [ ]
214 mente ferant placida, doceo quo simus alendi [ ]?
215 armandique modo, mittor quo postulat usus. [ ]
216 ecce Iovis monitu deceptus imagine somni [ ]?
217 rex iubet incepti curam dimittere belli. [1]
218 ille potest auctore suam defendere vocem; [ ]
219 non sinat hoc Aiax delendaque Pergama poscat, [2]
220 quodque potest, pugnet. cur non remoratur ituros? [ ]
221 cur non arma capit, dat quod vaga turba sequatur? [ ]
222 non erat hoc nimium numquam nisi magna loquenti. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 8:00
223 quid quod et ipse fugit? vidi, puduitque videre, [ ]
224 cum tu terga dares inhonestaque vela parares. [ ]
225 nec mora, 'quid facitis? quae vos dementia' dixi [ ]
226 'concitat, o socii, captam dimittere Troiam? [ ]
227 quidve domum fertis decimo nisi dedecus anno?' [ ]
228 talibus atque aliis, in quae dolor ipse disertum [ ]
229 fecerat, aversos profuga de classe reduxi. [1]
230 convocat Atrides socios terrore paventes, [ ]
231 nec Telamoniades etiam nunc hiscere quidquam [ ]
232 audet; at ausus erat reges incessere dictis [ ]
233 Thersites etiam, per me haud impune, protervis. [ ]
234 erigor et trepidos cives exhortor in hostem [ ]
235 amissamque mea virtutem voce repono. [ ]
236 tempore ab hoc quodcum -que potest fecisse videri [ ]
237 fortiter iste, meum est, qui dantem terga retraxi. [ ]
238 denique de Danais quis te laudatve petitve? [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 8:+
239 at sua Tydides mecum communicat acta, [ ]
240 me probat et socio semper confidit Ulixe. [ ]
241 est aliquid de tot Graiorum milibus unum [ ]
242 a Diomede legi. nec me sors ire iubebat, [ ]
243 sic tamen et spreto noctisque hostisque periclo [ ]
244 ausum eadem quae nos Phrygia de gente Dolona [ ]
245 interimo, non ante tamen quam cuncta coegi [ ]?
246 prodere et edidici quid perfida Troia pararet. [ ]
247 omnia cognoram nec quod specularer habebam [ ]
248 et iam promissa poteram cum laude reverti; [ ]
249 haud contentus eo petii tentoria Rhesi [ ]
250 inque suis ipsum castris comitesque peremi [ ]
251 atque ita captivo victor votisque potitus [ ]
252 ingredior curru laetos imitante triumphos. [ ]
253 cuius equos pretium pro nocte poposcerat hostis, [ ]
254 arma negate mihi, fueritque benignior Aiax! [ ]
255 quid Lycii referam Sarpedonis agmina ferro [ ]
256 devastata meo? cum multo sanguine fudi [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 12:00
257 Coeranon Iphitiden et Alastoraque Chromiumque [ ]
258 Alcandrumque Halium -que Noemonaque Prytaninque [ ]
259 exitioque dedi cum Chersidamante Thoona [ ]
260 et Charopem fatis -que immitibus Ennomon actum, [ ]
261 quique minus celebres nostra sub moenibus urbis [ ]
262 procubuere manu. sunt et mihi vulnera, cives, [ ]
263 ipso pulchra loco; nec vanis credite verbis - [ ]
264 aspicite en!' vestemque manu diduxit et 'haec sunt [1]
265 pectora semper' ait 'vestris exercita rebus. [ ]
266 at nihil impendit per tot Telamonius annos [ ]
267 sanguinis in socios et habet sine vulnere corpus. [ ]
268 quid tamen hoc refert, si se pro classe Pelasga [ ]?
269 arma tulisse refert contra Troasque Iovemque? [ ]?
270 confiteorque, tulit; neque enim benefacta maligne [ ]
271 detrectare meum est. sed ne communia solus [ ]
272 occupet, atque aliquem vobis quoque reddat honorem; [ ]
273 reppulit Actorides sub imagine tutus Achillis [ ]
274 Troas ab arsuris cum defensore carinis. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 12:+
275 ausum etiam Hectoreis solum concurrere telis [ ]
276 se putat, oblitus regisque ducumque meique, [ ]
277 nonus in officio et praelatus munere sortis. [ ]
278 sed tamen eventus vestrae, fortissime, pugnae [ ]
279 quis fuit? Hector abit violatus vulnere nullo. [ ]
280 me miserum, quanto cogor meminisse dolore [ ]?
281 temporis illius, quo Graium murus Achilles [ ]
282 procubuit! nec me lacrimae luctusque timorque [ ]
283 tardarunt, quin corpus humo sublime referrem. [ ]
284 his umeris, his, inquam, umeris ego corpus Achillis [ ]?
285 et simul arma tuli; quae nunc quoque ferre laboro. [ ]
286 sunt mihi quae valeant in talia pondera vires, [ ]
287 est animus certe vestros sensurus honores. [ ]
288 scilicet idcirco pro nato caerula mater [ ]?
289 ambitiosa suo fuit, ut caelestia dona, [ ]
290 artis opus tantae, rudis et sine pectore miles [ ]
291 indueret? neque enim clipei caelamina novit, [ ]
292 Oceanum et terras cumque alto sidera caelo [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 12:++
293 Pleiadasque Hyadas -que immunemque aequoris Arcton. [ ]
294 diversosque orbes nitidumque Orionis ensem. [ ]
295 postulat ut capiat quae non intellegit arma. [ ]
296 quid quod me duri fugientem munera belli [ ]?
297 arguit incepto serum accessisse labori, [ ]?
298 nec se magnanimo maledicere sentit Achilli? [ ]
299 si simulasse vocas crimen, simulavimus ambo; [ ]
300 si mora pro culpa est, ego sum maturior illo. [ ]
301 me pia detinuit coniunx, pia mater Achillem, [ ]
302 primaque sunt illis data tempora, cetera vobis; [ ]
303 haud timeo, si iam nequeam defendere crimen [ ]
304 cum tanto commune viro. deprensus Ulixis [ ]?
305 ingenio tamen ille, at non Aiacis Ulixes. [u]!
306 neve in me stolidae convicia fundere linguae [ ]
307 admiremur eum, vobis quoque digna pudore [ ]
308 obicit. an falso Palamedem crimine turpe est [ ]
309 accusasse mihi, vobis damnasse decorum? [ ]?
310 sed neque Naupliades facinus defendere tantum [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 16:00
311 tamque patens valuit, nec vos audistis in illo [ ]
312 crimina: vidistis, pretioque obiecta patebant. [ ]
313 nec Poeantiaden quod habet Vulcania Lemnos [ ]
314 esse reus merui; factum defendite vestrum [ ]
315 (consensistis enim). nec me suasisse negabo [ ]
316 ut se subtraheret bellique viaeque labori [ ]
317 temptaretque feros requie lenire dolores. [ ]
318 paruit - et vivit! non haec sententia tantum [ ]
319 fida, sed et felix, cum sit satis esse fidelem. [ ]
320 quem quoniam vates delenda ad Pergama poscunt, [ ]
321 ne mandate mihi; melius Telamonius ibit [ ]
322 eloquioque virum morbis iraque furentem [ ]?
323 molliet aut aliqua perducet callidus arte. [ ]
324 ante retro Simois fluet et sine frondibus Ide [ ]
325 stabit et auxilium promittet Achaia Troiae, [ ]
326 quam cessante meo pro vestris pectore rebus [ ]?
327 Aiacis stolidi Danais sollertia prosit. [ ]
328 sis licet infestus sociis regique mihique, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 16:+
329 dure Philoctete, licet exsecrere meumque [ ]?
330 devoveas sine fine caput cupiasque dolenti [ ]
331 me tibi forte dari nostrumque haurire cruorem: [ ]
332 utque tui mihi, sic fiat tibi copia nostri: [ ]
333 te tamen adgrediar mecumque reducere nitar, [ ]
334 tamque tuis potiar (faveat Fortuna) sagittis, [ ]
335 quam sum Dardanio, quem cepi, vate potitus, [ ]?
336 quam responsa deum Troianaque fata retexi, [2]
337 quam rapui Phrygiae signum penetrale Minervae [ ]
338 hostibus e mediis. et se mihi comparat Aiax? [ ]
339 nempe capi Troiam prohibebant fata sine illo. [2]
340 fortis ubi est Aiax? ubi sunt ingentia magni [ ]
341 verba viri? cur hic metuis? cur audet Ulixes [2]
342 ire per excubias et se committere nocti [ ]
343 perque feros enses non tantum moenia Troum, [ ]
344 verum etiam summas arces intrare suaque [ ]
345 eripere aede deam raptamque auferre per hostes? [ ]
346 quae nisi fecissem, frustra Telamone creatus [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 16:++
347 gestasset laeva taurorum tergora septem. [ ]
348 illa nocte mihi Troiae victoria parta est; [ ]?
349 Pergama tum vici, cum vinci posse coegi. [ ]
350 desine Tydiden vultuque et murmure vobis [2]
351 ostentare meum: pars est sua laudis in illo. [ ]
352 nec tu, cum socia clipeum pro classe tenebas, [ ]
353 solus eras; tibi turba comes, mihi contigit unus. [ ]
354 qui nisi pugnacem sciret sapiente minorem [ ]
355 esse nec indomitae deberi praemia dextrae, [ ]?
356 ipse quoque haec peteret; peteret moderatior Aiax [ ]
357 Eurypylusque ferox claroque Andraemone natus, [ ]
358 nec minus Idomeneus patriaque creatus eadem [ ]
359 Meriones, peteret maioris frater Atridae. [ ]
360 quippe manu fortes nec sunt tibi Marte secundi; [ ]
361 consiliis cessere meis. tibi dextera bello [ ]
362 utilis; ingenium est quod eget moderamine nostro. [ ]
363 tu vires sine mente geris, mihi cura futuri; [ ]
364 tu pugnare potes, pugnandi tempora mecum [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 20:00
365 eligit Atrides; tu tantum corpore prodes, [ ]
366 nos animo, quantoque ratem qui temperat anteit [ ]
367 remigis officium, quanto dux milite maior, [ ]
368 tantum ego te supero. nec non in corpore nostro [ ]
369 pectora sunt potiora manu; vigor omnis in illis. [ ]!
370 at vos, o proceres, vigili date praemia vestro [1]
371 proque tot annorum cura, quibus anxius egi, [1]
372 hunc titulum meritis pensandum reddite nostris. [ ]
373 iam labor in fine est; obstantia fata removi [ ]
374 altaque posse capi faciendo Pergama cepi. [ ]
375 per spes nunc socias casuraque moenia Troum [2]
376 perque deos oro, quos hosti nuper ademi, [ ]?
377 per si quid superest, quod sit sapienter agendum, [ ]
378 si quid adhuc audax ex praecipitique petendum est, [ ]
379 si Troiae fatis aliquid restare putatis, [1]
380 este mei memores! aut si mihi non datis arma, [ ]
381 huic date!' et ostendit signum fatale Minervae. [ ]
382 mota manus procerum est, et quid facundia posset [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 20:+
383 re patuit, fortisque viri tulit arma disertus. [ ]
384 Hectora qui solus, qui ferrum ignesque Iovemque [2]
385 sustinuit totiens, unam non sustinet iram, [ ]
386 invictumque virum vicit dolor; arripit ensem, [ ]
387 et 'meus hic certe est; an et hunc sibi poscit Ulixes? [ ]
388 hoc' ait 'utendum est in me mihi, quique cruore [ ]
389 saepe Phrygum maduit, domini nunc caede madebit. [ ]
390 ne quisquam Aiacem possit superare nisi Aiax.' [ ]
391 dixit et in pectus tum demum vulnera passum, [ ]
392 qua patuit ferro, letalem condidit ensem. [ ]?
393 nec valuere manus infixum educere telum; [ ]
394 expulit ipse cruor, rubefactaque sanguine tellus [ ]
395 purpureum viridi genuit de caespite florem, [ ]
396 qui prius Oebalio fuerat de vulnere natus. [ ]
397 littera communis mediis pueroque viroque [ ]
398 inscripta est foliis, haec nominis, illa querelae. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 231
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 13,399-622 [Metamorphoses]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
13. bog.
149 nec mihi quod pater est fraterni sanguinis insons, [ ]
161 in promptu mihi sit; rerum tamen ordine ducar. [ ]
241 est aliquid de tot Graiorum milibus unum [ ]
13. bog.
264 aspicite en!’ vestemque manu diduxit et ‘haec sunt [1]
13. bog.
380 este mei memores! aut si mihi non datis arma, [ ]
Analyse 3
13. bog.
305 ingenio tamen ille,-at non Aiacis Ulixes. *[u]!
369 pectora sunt potiora manu; vigor omnis in illis. [ ]!
13. bog.
257 Coeranon Iphitiden et Alastoraque Chromiumque [ ]
258 Alcandrumque Halium -que Noemonaque Prytaninque [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede