Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 46 - ME7-OVID Prossimo file n. 239
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 15. bog (Rizzoli) 0:00
58 talia constabat certa primordia fama [ ]?
59 esse loci positaeque Italis in finibus urbis. [ ]
60 vir fuit hic ortu Samius, sed fugerat una [ ]
61 et Samon et dominos odioque tyrannidis exul [ ]
62 sponte erat. isque licet caeli regione remotos [ ]
63 mente deos adiit et quae natura negabat [ ]
64 visibus humanis, oculis ea pectoris hausit. [2]?
65 cumque animo et vigili perspexerat omnia cura, [ ]
66 in medium discenda dabat coetusque silentum [ ]
67 dictaque mirantum magni primordia mundi [ ]?
68 et rerum causas et quid natura docebat, [ ]
69 quid deus, unde nives, quae fulminis esset origo, [ ]
70 Iuppiter an venti discussa nube tonarent, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 15. bog (Rizzoli) 0:+
71 quid quateret terras, qua sidera lege mearent, [1]
72 et quodcumque latet. primusque animalia mensis [ ]
73 arguit imponi, primus quoque talibus ora [ ]?
74 docta quidem solvit, sed non et credita, verbis: [ ]
75 'parcite, mortales, dapibus temerare nefandis [ ]
76 corpora! sunt fruges, sunt deducentia ramos [ ]?
77 pondere poma suo tumidaeque in vitibus uvae; [ ]
78 sunt herbae dulces, sunt quae mitescere flamma [ ]
79 mollirique queant; nec vobis lacteus umor [ ]
80 eripitur nec mella thymi redolentia flore. [ ]
81 prodiga divitias alimentaque mitia tellus [ ]
82 suggerit atque epulas sine caede et sanguine praebet. [ ]
83 carne ferae sedant ieiunia, nec tamen omnes; [ ]
84 quippe equus et pecudes armentaque gramine vivunt. [ ]
85 at quibus ingenium est immansuetumque ferumque, [ ]
86 Armeniae tigres iracundique leones [ ]?
87 cumque lupis ursi, dapibus cum sanguine gaudent. [ ]
88 heu quantum scelus est in viscere viscera condi [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 15. bog (Rizzoli) 0:++
89 congestoque avidum pinguescere corpore corpus [ ]
90 alteriusque animans animantis vivere leto! [ ]
91 scilicet in tantis opibus, quas optima matrum [ ]
92 terra parit, nil te nisi tristia mandere saevo [ ]
93 vulnera dente iuvat ritusque referre Cyclopum, [ ]
94 nec, nisi perdideris alium, placare voracis [ ]
95 et male morati poteris ieiunia ventris? [2]?
96 at vetus illa aetas, cui fecimus aurea nomen [ ]
97 fetibus arboreis et quas humus educat herbis [ ]
98 fortunata fuit nec polluit ora cruore. [ ]
99 tunc et aves tutae movere per aera pennas, [2]
100 et lepus impavidus mediis erravit in arvis, [ ]
101 nec sua credulitas piscem suspenderat hamo; [ ]
102 cuncta sine insidiis nullamque timentia fraudem [ ]
103 plenaque pacis erant. postquam non utilis auctor [ ]
104 victibus invidit, quisquis fuit ille, deorum [ ]
105 corporeasque dapes avidam demersit in alvum, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 15. bog (Rizzoli) 4:00
106 fecit iter sceleri. primoque e caede ferarum [1]?
107 incaluisse potest maculatum sanguine ferrum, [ ]
108 idque satis fuerat, nostrumque petentia letum [ ]
109 corpora missa neci salva pietate fatemur; [ ]
110 sed quam danda neci, tam non epulanda fuerunt. [ ]
111 longius inde nefas abiit, et prima putatur [ ]
112 hostia sus meruisse mori, quia semine pando [ ]!
113 eruerit nostro spemque interceperit anni; [ ]
114 vite caper morsa Bacchi mactandus ad aras [ ]
115 ducitur ultoris. nocuit sua culpa duobus; [ ]
116 quid meruistis, oves, placidum pecus inque tuendos [ ]
117 natum homines, pleno quae fertis in ubere nectar, [2]
118 mollia quae nobis vestras velamina lanas [ ]
119 praebetis vitaque magis quam morte iuvatis? [1]
120 quid meruere boves, animal sine fraude dolisque, [ ]
121 innocuum, simplex, natum tolerare labores? [ ]
122 immemor est demum nec frugum munere dignus, [ ]
123 qui potuit curvi dempto modo pondere aratri [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 15. bog (Rizzoli) 4:+
124 ruricolam mactare suum, qui trita labore [ ]
125 illa, quibus totiens durum renovaverat arvum, [ ]
126 tot dederat messes, percussit colla securi. [ ]
127 nec satis est quod tale nefas committitur; ipsos [ ]
128 inscripsere deos sceleri numenque supernum [1]
129 caede laboriferi credunt gaudere iuvenci. [ ]?
130 victima labe carens et praestantissima forma [ ]
131 (nam placuisse nocet) vittis insignis et auro [ ]
132 sistitur ante aras auditque ignara precantem [ ]
133 imponique suae videt inter cornua fronti [ ]
134 quas coluit fruges percussaque sanguine cultros [ ]
135 inficit in liquida praevisos forsitan unda. [ ]
136 protinus ereptas viventi pectore fibras [ ]
137 inspiciunt mentesque deum scrutantur in illis. [ ]
138 unde (fames homini vetitorum tanta ciborum est) [ ]
139 audetis vesci, genus o mortale! quod, oro, [ ]
140 ne facite et monitis animos advertite nostris, [ ]
141 cumque boum dabitis caesorum membra palato, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 15. bog (Rizzoli) 4:++
142 mandere vos vestros scite et sentite colonos. [ ]
143 et quoniam deus ora movet, sequar ora moventem [ ]
144 rite deum Delphosque meos ipsumque recludam [ ]
145 aethera et augustae reserabo oracula mentis. [2]
146 magna nec ingeniis investigata priorum [ ]
147 quaeque diu latuere, canam; iuvat ire per alta [ ]
148 astra, iuvat terris et inerti sede relicta [ ]
149 nube vehi validique umeris insistere Atlantis, [ ]
150 palantesque homines passim et rationis egentes [ ]
151 despectare procul trepidosque obitumque timentes [ ]
152 sic exhortari seriemque evolvere fati: [ ]?
153 o genus attonitum gelidae formidine mortis, [ ]
154 quid Styga, quid tenebras et nomina vana timetis, [ ]
155 materiem vatum, falsique pericula mundi? [ ]
156 corpora, sive rogus flamma seu tabe vetustas [ ]
157 abstulerit, mala posse pati non ulla putetis; [ ]?
158 morte carent animae semperque priore relicta [ ]
159 sede novis domibus vivunt habitantque receptae. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 15. bog (Rizzoli) 8:00
160 ipse ego (nam memini) Troiani tempore belli [ ]?
161 Panthoides Euphorbus eram, cui pectore quondam [ ]
162 haesit in adverso gravis hasta minoris Atridae; [ ]
163 cognovi clipeum, laevae gestamina nostrae, [ ]
164 nuper Abanteis templo Iunonis in Argis. [ ]?
165 omnia mutantur, nihil interit. errat et illinc [ ]
166 huc venit, hinc illuc et quoslibet occupat artus [ ]
167 spiritus eque feris humana in corpora transit [ ]?
168 inque feras noster, nec tempore deperit ullo. [ ]
169 utque novis facilis signatur cera figuris, [ ]
170 nec manet ut fuerat nec formas servat easdem, [ ]
171 sed tamen ipsa eadem est, animam sic semper eandem [ ]
172 esse sed in varias doceo migrare figuras. [ ]
173 ergo, ne pietas sit victa cupidine ventris, [ ]
174 parcite, vaticinor, cognatas caede nefanda [ ]
175 exturbare animas, nec sanguine sanguis alatur. [ ]
176 et quoniam magno feror aequore plenaque ventis [ ]
177 vela dedi, nihil est toto quod perstet in orbe; [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 15. bog (Rizzoli) 8:+
178 cuncta fluunt, omnisque vagans formatur imago. [ ]
179 ipsa quoque adsiduo labuntur tempora motu, [ ]?
180 non secus ut flumen. neque enim consistere flumen [ ]
181 nec levis hora potest, sed ut unda impellitur unda [ ]
182 urgeturque prior veniente urgetque priorem, [ ]
183 tempora sic fugiunt pariter pariterque sequuntur [ ]
184 et nova sunt semper. nam quod fuit ante relictum est, [ ]
185 fitque quod haud fuerat, momentaque cuncta novantur. [ ]
186 cernis et emensas in lucem tendere noctes, [ ]
187 et iubar hoc nitidum nigrae succedere nocti; [ ]
188 nec color est idem caelo, cum lassa quiete [ ]
189 cuncta iacent media cumque albo Lucifer exit [ ]
190 clarus equo, rursusque alius, cum praevia lucis [ ]
191 tradendum Phoebo Pallantias inficit orbem. [ ]
192 ipse dei clipeus, terra cum tollitur ima, [ ]
193 mane rubet, terraque rubet cum conditur ima; [ ]
194 candidus in summo est, melior natura quod illic [ ]
195 aetheris est terrae -que procul contagia fugit. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 15. bog (Rizzoli) 8:++
196 nec par aut eadem nocturnae forma Dianae [ ]
197 esse potest umquam semperque hodierna sequente, [ ]
198 si crescit, minor est, maior, si contrahit orbem. [ ]
199 quid? non in species succedere quattuor annum [ ]
200 aspicis, aetatis peragentem imitamina nostrae? [ ]
201 nam tener et lactens puerique simillimus aevo [ ]
202 vere novo est; tunc herba recens et roboris expers [ ]
203 turget et insolida est et spe delectat agrestes. [ ]?
204 omnia tum florent, florumque coloribus almus [ ]
205 ludit ager, neque adhuc virtus in frondibus ulla est. [ ]
206 transit in aestatem post ver robustior annus [ ]
207 fitque valens iuvenis; neque enim robustior aetas [ ]
208 ulla nec uberior nec quae magis ardeat ulla est. [ ]
209 excipit autumnus, posito fervore iuventae [ ]
210 maturus mitisque inter iuvenemque senemque [ ]
211 temperie medius, sparsus quoque tempora canis. [ ]
212 inde senilis hiems tremulo venit horrida passu, [ ]
213 aut spoliata suos aut quos habet alba capillos. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 15. bog (Rizzoli) 12:00
214 nostra quoque ipsorum semper requieque sine ulla [ ]
215 corpora vertuntur, nec quod fuimusve sumusve [ ]
216 cras erimus. fuit illa dies, qua semina tantum [ ]
217 spesque hominum primae matris latitavimus alvo. [ ]
218 artifices natura manus admovit et angi [2]
219 corpora visceribus distentae condita matris [ ]
220 noluit eque domo vacuas emisit in auras. [ ]?
221 editus in lucem iacuit sine viribus infans; [ ]
222 mox quadripes rituque tulit sua membra ferarum, [1]
223 paulatimque tremens et nondum poplite firmo [ ]
224 constitit adiutis aliquo conamine nervis; [1]?
225 inde valens veloxque fuit spatiumque iuventae [ ]
226 transit et emeritis medii quoque temporis annis [ ]
227 labitur occiduae per iter declive senectae. [ ]
228 subruit haec aevi demoliturque prioris [ ]?
229 robora, fletque Milon senior, cum spectat inanes [ ]
230 illos, qui fuerant solidorum mole tororum [ ]
231 Herculeis similes, fluidos pendere lacertos. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 15. bog (Rizzoli) 12:+
232 flet quoque, ut in speculo rugas aspexit aniles, [1]
233 Tyndaris et secum cur sit bis rapta requirit. [ ]
234 tempus edax rerum, tuque, invidiosa vetustas, [ ]
235 omnia destruitis vitiataque dentibus aevi [ ]
236 paulatim lenta consumitis omnia morte. [ ]
237 haec quoque non perstant, quae nos elementa vocamus; [ ]
238 quasque vices peragant (animos adhibete) docebo. [ ]
239 quattuor aeternus genitalia corpora mundus [ ]
240 continet. ex illis duo sunt onerosa suoque [ ]
241 pondere in inferius, tellus atque unda, feruntur, [ ]
242 et totidem gravitate carent nulloque premente [ ]
243 alta petunt, aer atque aere purior ignis. [1]
244 quae quamquam spatio distant, tamen omnia fiunt [ ]
245 ex ipsis et in ipsa cadunt, resolutaque tellus [ ]
246 in liquidas rarescit aquas, tenuatus in auras [ ]
247 aerque umor abit, dempto quoque pondere rursus [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 15. bog (Rizzoli) 16:00
248 in superos aer tenuissimus emicat ignes. [u]
249 inde retro redeunt, idemque retexitur ordo; [ ]
250 ignis enim densum spissatus in aera transit, [ ]
251 hic in aquas, tellus glomerata cogitur unda. [2]
252 nec species sua cuique manet, rerumque novatrix [ ]
253 ex aliis alias reparat natura figuras; [ ]
254 nec perit in toto quidquam, mihi credite, mundo, [ ]?
255 sed variat faciemque novat, nascique vocatur [ ]
256 incipere esse aliud quam quod fuit ante, morique, [ ]
257 desinere illud idem. cum sint huc forsitan illa, [ ]
258 haec translata illuc, summa tamen omnia constant. [ ]
259 nil equidem durare diu sub imagine eadem [2]
260 crediderim. sic ad ferrum venistis ab auro, [ ]
261 saecula, sic totiens versa est fortuna locorum. [ ]
262 vidi ego, quod fuerat quondam solidissima tellus, [ ]
263 esse fretum, vidi factas ex aequore terras; [ ]
264 et procul a pelago conchae iacuere marinae, [ ]
265 et vetus inventa est in montibus ancora summis; [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 15. bog (Rizzoli) 16:+
266 quodque fuit campus, vallem decursus aquarum [ ]
267 fecit, et eluvie mons est deductus in aequor; [ ]
268 eque paludosa siccis humus aret harenis, [2]?
269 quaeque sitim tulerant, stagnata paludibus ument; [ ]
270 hic fontes natura novos emisit, at illic [2]?
271 clausit, et antiquis tam multa tremoribus orbis [ ]
272 flumina prosiliunt aut excaecata residunt. [ ]
273 sic ubi terreno Lycus est epotus hiatu, [ ]?
274 exsistit procul hinc alioque renascitur ore. [ ]
275 sic modo combibitur, tecto modo gurgite lapsus [ ]
276 redditur Argolicis ingens Erasinus in arvis, [ ]
277 et Mysum capitisque sui ripaeque prioris [ ]
278 paenituisse ferunt, alia nunc ire Caicum; [ ]
279 nec non Sicanias volvens Amenanus harenas [ ]
280 nunc fluit, interdum suppressis fontibus aret; [ ]
281 ante bibebatur, nunc quas contingere nolis [2]
282 fundit Anigros aquas, postquam (nisi vatius omnis [ ]
283 eripienda fides) illic lavere bimembres [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 15. bog (Rizzoli) 16:++
284 vulnera, clavigeri quae fecerat Herculis arcus. [ ]
285 quid? non et Scythicis Hypanis de montibus ortus, [ ]
286 qui fuerat dulcis, salibus vitiatur amaris? [ ]
287 fluctibus ambitae fuerant Antissa Pharosque [ ]
288 et Phoenissa Tyros, quarum nunc insula nulla est; [ ]
289 Leucada continuam veteres habuere coloni, [ ]
290 nunc freta circueunt; Zancle quoque iuncta fuisse [ ]
291 dicitur Italiae, donec confinia pontus [ ]
292 abstulit et media tellurem reppulit unda; [ ]
293 si quaeras Helicen et Burin, Achaidas urbes, [ ]
294 invenies sub aquis, et adhuc ostendere nautae [ ]
295 inclinata solent cum moenibus oppida mersis. [1]
296 est prope Pittheam tumulus Troezena, sine ullis [ ]
297 arduus arboribus, quondam planissima campi [ ]
298 area, nunc tumulus; nam (res horrenda relatu) [ ]
299 vis fera ventorum, caecis inclusa cavernis, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 15. bog (Rizzoli) 16:+++
300 exspirare aliqua cupiens luctataque frustra [1]?
301 liberiore frui caelo, cum carcere rima [ ]
302 nulla foret toto nec pervia flatibus esset, [ ]
303 extentam tumefecit humum, ceu spiritus oris [ ]
304 tendere vesicam solet aut derepta bicorni [2]
305 terga capro. tumor ille loci permansit et alti [ ]
306 collis habet speciem longoque induruit aevo. [ ]
307 plurima cum subeant audita et cognita nobis, [ ]
308 pauca super referam. quid? non et lympha figuras [ ]
309 datque capitque novas? medio tua, corniger Ammon, [ ]
310 unda die gelida est, ortuque obituque calescit; [ ]
311 admotis Athamanas aquis accendere lignum [2]?
312 narratur, minimos cum luna recessit in orbes; [ ]
313 flumen habet Cicones, quod potum saxea reddit [ ]
314 viscera, quod tactis inducit marmora rebus; [ ]
315 Crathis et huic Sybaris nostris conterminus oris [ ]
316 electro similes faciunt auroque capillos. [ ]
317 quodque magis mirum est, sunt qui non corpora tantum, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 15. bog (Rizzoli) 20:00
318 verum animos etiam valeant mutare liquores. [ ]
319 cui non audita est obscenae Salmacis undae [ ]
320 Aethiopesque lacus? quos si quis faucibus hausit, [ ]
321 aut furit aut patitur mirum gravitate soporem. [ ]
322 Clitorio quicumque sitim de fonte levavit, [ ]
323 vina fugit gaudetque meris abstemius undis, [ ]
324 seu vis est in aqua calido contraria vino, [ ]
325 sive, quod indigenae memorant, Amythaone natus, [ ]
326 Proetidas attonitas postquam per carmen et herbas [ ]
327 eripuit furiis, purgamina mentis in illas [ ]
328 misit aquas, odiumque meri permansit in undis. [ ]
329 huic fluit effectu dispar Lyncestius amnis, [ ]
330 quem quicumque parum moderato gutture traxit, [2]
331 haud aliter titubat, quam si mera vina bibisset. [ ]
332 est locus Arcadiae (Pheneon dixere priores) [ ]
333 ambiguis suspectus aquis, quas nocte timeto; [ ]
334 nocte nocent potae, sine noxa luce bibuntur. [ ]
335 sic alias aliasque lacus et flumina vires [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 15. bog (Rizzoli) 20:+
336 concipiunt. tempusque fuit quo navit in undis, [ ]
337 nunc sedet Ortygie. timuit concursibus Argo [ ]
338 undarum sparsas Symplegadas elisarum, [u]
339 quae nunc immotae perstant ventisque resistunt. [ ]
340 nec quae sulphureis ardet fornacibus Aetne [ ]
341 ignea semper erit; neque enim fuit ignea semper. [ ]
342 nam sive est animal tellus et vivit habetque [ ]
343 spiramenta locis flammam exhalantia multis, [ ]
344 spirandi mutare vias, quotiensque movetur, [ ]
345 has finire potest, illas aperire cavernas; [1]
346 sive leves imis venti cohibentur in antris [2]
347 saxaque cum saxis et habentem semina flammae [ ]
348 materiam iactant, ea concipit ictibus ignem, [ ]
349 antra relinquentur sedatis frigida ventis; [ ]
350 sive bitumineae rapiunt incendia vires [ ]
351 luteave exiguis ardescunt sulphura fumis, [ ]
352 nempe ubi terra cibos alimentaque pinguia flammae [ ]
353 non dabit absumptis per longum viribus aevum [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 15. bog (Rizzoli) 24:00
354 naturaeque suum nutrimen deerit edaci, [ ]
355 non feret illa famem desertaque deseret ignis. [ ]
356 esse viros fama est in Hyperborea Pallene, [ ]
357 qui soleant levibus velari corpora plumis [ ]?
358 cum Tritoniacam noviens subiere paludem. [ ]
359 haud equidem credo; sparsae quoque membra venenis [ ]?
360 exercere artes Scythides memorantur easdem. [ ]
361 sive fides rebus tamen est addenda probatis, [ ]
362 nonne vides, quaecumque mora fluidoque calore [ ]
363 corpora tabuerint, in parva animalia verti? [ ]
364 i quoque delectos mactatos obrue tauros [ ]?
365 (cognita res usu); de putri viscere passim [2]?
366 florilegae nascuntur apes, quae more parentum [ ]
367 rura colunt operique favent in spemque laborant. [ ]
368 pressus humo bellator equus crabronis origo est; [ ]
369 concava litoreo si demas bracchia cancro, [ ]?
370 cetera supponas terrae, de parte sepulta [ ]
371 scorpius exibit caudaque minabitur unca; [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 15. bog (Rizzoli) 24:+
372 quaeque solent vanis frondes intexere filis [ ]
373 agrestes tineae (res observata colonis) [ ]
374 ferali mutant cum papilione figuram. [ ]?
375 semina limus habet virides generantia ranas, [ ]
376 et generat truncas pedibus, mox apta natando [ ]
377 crura dat, utque eadem sint longis saltibus apta, [ ]
378 posterior superat partes mensura priores. [ ]
379 nec catulus, partu quem reddidit ursa recenti, [ ]
380 sed male viva caro est; lambendo mater in artus [ ]
381 fingit et in formam, qualem capit ipsa, reducit. [ ]
382 nonne vides, quos cera tegit sexangula, fetus [ ]
383 melliferarum apium sine membris corpora nasci [ ]
384 et serosque pedes serasque adsumere pennas? [ ]
385 Iunonis volucrem, quae cauda sidera portat, [ ]
386 armigerumque Iovis Cythereiadasque columbas [ ]
387 et genus omne avium mediis e partibus ovi, [ ]
388 ni sciret fieri, quis nasci posse putaret? [ ]
389 sunt qui, cum clauso putrefacta est spina sepulcro, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 15. bog (Rizzoli) 24:++
390 mutari credant humanas angue medullas. [ ]
391 haec tamen ex aliis generis primordia ducunt; [ ]
392 una est quae reparet seque ipsa reseminet ales, [ ]
393 Assyrii Phoenica vocant. non fruge neque herbis, [ ]
394 sed turis lacrimis et suco vivit amomi. [ ]?
395 haec ubi quinque suae complevit saecula vitae, [ ]
396 ilicis in ramis tremulaeve cacumine palmae [ ]
397 unguibus et puro nidum sibi construit ore; [1]?
398 quo simul ac casias et nardi lenis aristas [ ]
399 quassaque cum fulva substravit cinnama murra, [ ]
400 se super imponit finitque in odoribus aevum. [ ]
401 inde ferunt, totidem qui vivere debeat annos, [1]
402 corpore de patrio parvum phoenica renasci; [ ]
403 cum dedit huic aetas vires onerique ferendo est, [1]
404 ponderibus nidi ramos levat arboris altae [ ]?
405 fertque pius cunasque suas patriumque sepulcrum, [ ]
406 perque leves auras Hyperionis urbe potitus [ ]
407 ante fores sacras Hyperionis aede reponit. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 15. bog (Rizzoli) 28:00
408 si tamen est aliquid mirae novitatis in istis, [ ]
409 alternare vices et, quae modo femina tergo [ ]
410 passa marem est, nunc esse marem miremur hyaenam. [ ]
411 id quoque quod ventis animal nutritur et aura [ ]
412 protinus adsimulat tetigit quoscumque colores. [ ]
413 victa racemifero lyncas dedit India Baccho; [ ]
414 e quibus, ut memorant, quidquid vesica remisit [ ]
415 vertitur in lapides et congelat aere tacto. [ ]
416 sic et curalium, quo primum contigit auras [ ]
417 tempore, durescit; mollis fuit herba sub undis. [ ]
418 desinet ante dies et in alto Phoebus anhelos [ ]
419 aequore tinguet equos, quam consequar omnia verbis [ ]
420 in species translata novas. sic tempora verti [ ]
421 cernimus atque illas adsumere robora gentes, [ ]
422 concidere has; sic magna fuit censuque virisque [ ]
423 perque decem potuit tantum dare sanguinis annos, [ ]
424 nunc humilis veteres tantummodo Troia ruinas [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 15. bog (Rizzoli) 28:+
425 et pro divitiis tumulos ostendit avorum. [ ]
426 clara fuit Sparte, magnae viguere Mycenae, [ ]
427 nec non et Cecropis, nec non Amphionis arces; [ ]
428 vile solum Sparte est, altae cecidere Mycenae. [ ]
429 Oidipodioniae quid sunt, nisi nomina, Thebae? [ ]
430 quid Pandioniae restant, nisi nomen, Athenae? [ ]
431 nunc quoque Dardaniam fama est consurgere Romam, [ ]
432 Appenninigenae quae proxima Thybridis undis [ ]
433 mole sub ingenti rerum fundamina ponit. [ ]?
434 haec igitur formam crescendo mutat et olim [ ]
435 immensi caput orbis erit. sic dicere vates [ ]
436 faticinasque ferunt sortes, quantumque recordor, [ ]
437 dixerat Aeneae, cum res Troiana labaret, [ ]
438 Priamides Helenus flenti dubioque salutis: [ ]
439 'nate dea, si nota satis praesagia nostrae [2]?
440 mentis habes, non tota cadet te sospite Troia. [ ]
441 flamma tibi ferrumque dabunt iter; ibis et una [ ]
442 Pergama rapta feres, donec Troiaeque tibique [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 15. bog (Rizzoli) 28:++
443 externum patrio contingat amicius arvum. [ ]
444 urbem etiam cerno Phrygios debere nepotes, [ ]
445 quanta nec est nec erit nec visa prioribus annis. [ ]
446 hanc alii proceres per saecula longa potentem, [ ]
447 sed dominam rerum de sanguine natus Iuli [ ]
448 efficiet; quo cum tellus erit usa, fruentur [ ]
449 aetheriae sedes, caelumque erit exitus illi.' [ ]
450 haec Helenum cecinisse penatigero Aeneae [ ]!
451 mente memor refero cognataque moenia laetor [ ]
452 crescere et utiliter Phrygibus vicisse Pelasgos. [ ]
453 ne tamen oblitis ad metam tendere longe [ ]
454 exspatiemur equis, caelum et quodcumque sub illo est [ ]
455 immutat formas tellusque et quidquid in illa est. [ ]
456 nos quoque, pars mundi, quoniam non corpora solum, [ ]
457 verum etiam volucres animae sumus inque ferinas [ ]
458 possumus ire domos pecudumque in pectora condi, [ ]
459 corpora, quae possunt animas habuisse parentum [ ]
460 aut fratrum aut aliquo iunctorum foedere nobis [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 15. bog (Rizzoli) 32:00
461 aut hominum certe, tuta esse et honesta sinamus, [ ]?
462 neve Thyesteis cumulemus viscera mensis. [ ]
463 quam male consuescit, quam se parat ille cruori [ ]
464 impius humano, vituli qui guttura ferro [1]?
465 rumpit et immotas praebet mugitibus aures, [ ]
466 aut qui vagitus similes puerilibus haedum [ ]?
467 edentem iugulare potest aut alite vesci, [ ]
468 cui dedit ipse cibos! quantum est, quod desit in istis [ ]
469 ad plenum facinus? quo transitus inde paratur? [ ]
470 bos aret aut mortem senioribus imputet annis, [ ]
471 horriferum contra Borean ovis arma ministret, [ ]
472 ubera dent saturae manibus pressanda capellae. [ ]
473 retia cum pedicis laqueosque artesque dolosas [ ]
474 tollite, nec volucrem viscata fallite virga [ ]?
475 nec formidatis cervos inludite pennis [ ]
476 nec celate cibis uncos fallacibus hamos. [1]
477 perdite si qua nocent, verum haec quoque perdite tantum; [ ]
478 ora cruore vacent alimentaque mitia carpant.' [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 239
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 15,479-744 [Metamorphoses]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
15. bog.
88 heu quantum scelus est in viscere viscera condi [ ]
92 terra parit, nil te nisi tristia mandere saevo [ ]
15. bog.
83 carne ferae sedant ieiunia, nec tamen omnes; [ ]
15. bog.
338 undarum sparsas Symplegadas elisarum, [u]
Analyse 3
15. bog.
112 hostia sus meruisse mori, quia semine pando [ ]!
15. bog.
356 esse viros fama est in Hyperborea Pallene, [ ]
450H haec Helenum cecinisse penatigero Aeneae [ ]! bis
Analyse 4
15. bog.
450 haec Helenum cecinisse penatigero Aeneae [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede