Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Carmina spuria, extra numerum
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 54 - APP-ANON Prossimo file n. 243
Appendix Vergiliana: Mæcenas-elegier (Oxford C.T.) 0:00
1. digt. .
1 Defleram iuuenis tristi modo carmine fata; { }
2 sunt etiam merito ¨ carmina danda seni. { }
3 ut iuuenis deflendus enim tam candidus et tam { }
4 longius annoso ¨ uiuere dignus auo. { }
5 inreligata ratis, numquam defessa carina, { }
6 it redit in vastos ¨ semper onusta lacus; { }
7 illa rapit iuuenes prima florente iuuenta, { }?
8 non oblita tamen ¨ sed repetitque senes. { }
9 nec mihi, Maecenas, tecum fuit usus amici: { }
10 Lollius hoc ergo ¨ conciliauit opus. { }
11 foedus erat uobis nam propter Caesaris arma, { }
12 Caesaris et similem ¨ propter in arma fidem. { }
13 regis eras, Etrusce, genus: tu Caesaris almi { }
14 dextera, Romanae ¨ tu uigil Vrbis eras. {1}
15 omnia cum posses tanto tam carus amico, { }
Appendix Vergiliana: Mæcenas-elegier (Oxford C.T.) 0:+
1. digt.
16 te sensit nemo ¨ posse nocere tamen. { }
17 Pallade cum docta Phoebus donauerat artes: { }
18 tu decus et laudes ¨ huius et huius eras. { }
19 uincit uulgares, uincit beryllus harenas, { }
20 litore in extremo ¨ quas simul unda mouet. { }
21 quod discinctus eras, animo quoque, carpitur unum: { }
22 diluis hoc nimia ¨ simplicitate tua. { }
23 sic illi uixere quibus fuit aurea Virgo, { }
24 quae bene praecinctos ¨ postmodo pulsa fugit. { }
25 liuide, quid tandem tunicae nocuere solutae { }
26 aut tibi uentosi ¨ quid nocuere sinus? { }
27 nam minus Vrbis erat custos et Caesaris obses, { }
28 num tibi non tutas ¨ fecit in Vrbe uias? { }
29 nocte sub obscura quis te spoliauit amantem, { }?
30 quis tetigit ferro ¨ durior ipse latus? { }
31 maius erat potuisse tamen nec uelle triumphos, { }
32 maior res magnis ¨ abstinuisse fuit. { }
33 maluit umbrosam quercum nymphasque cadentes { }
Appendix Vergiliana: Mæcenas-elegier (Oxford C.T.) 0:++
1. digt.
34 paucaque pomosi ¨ iugera certa soli; {1}
35 Pieridas Phoebumque colens in mollibus hortis { }
36 sederat argutas ¨ garrulus inter aues. { }
37 marmora minaei uincent monumenta libelli: { }
38 uiuitur ingenio, ¨ cetera mortis erunt. { }
39 quid faceret? defunctus erat, comes integer idem, { }
40 miles et Augusti ¨ fortiter usque pius. { }
41 illum piscosi uiderunt saxa Pelori { }
42 ignibus hostilis ¨ reddere ligna ratis; { }
43 puluere in Emathio fortem uidere Philippi: { }
44 quam nunc ille tener ¨ tam grauis hostis erat. { }
45 cum freta Niliacae texerunt lata carinae, { }
46 fortis erat circa, ¨ fortis et ante ducem, { }
47 militis Eoi fugientia terga secutus, {u}?
48 territus ad Nili ¨ dum ruit ille caput. { }
49 pax erat: haec illos laxarunt otia cultus: { }
50 omnia uictores ¨ Marte sedente decent. { }
51 Actius ipse lyram plectro percussit eburno, { }
Appendix Vergiliana: Mæcenas-elegier (Oxford C.T.) 4:00
1. digt.
52 postquam uictrices ¨ conticuere tubae. { }
53 hic modo miles erat, ne posset femina Romam { }
54 dotalem stupri ¨ turpis habere sui, { }
55 hic tela in profugos (tantum curuauerat arcum) { }
56 misit ad extremos ¨ exorientis equos. { }
57 Bacche, coloratos postquam deuicimus Indos, {2}
58 potasti galea ¨ dulce iuuante merum, { }
59 et tibi securo tunicae fluxere solutae - {2}?
60 te puto purpureas ¨ tunc habuisse duas. { }
61 sum memor et certe memini sic ducere thyrsos { }
62 bracchia purpurea ¨ candidiora niue; { }
63 et tibi thyrsus erat gemmis ornatus et auro: { }
64 serpentes hederae ¨ uix habuere locum. { }
65 argentata tuos etiam talaria talos { }
66 uinxerunt certe ¨ nec puto, Bacche, negas. { }
67 mollius et solito mecum tum multa locutus, { }?
68 et tibi consulto ¨ uerba fuere noua. { }
69 impiger Alcide, multo defuncte labore, { }?
Appendix Vergiliana: Mæcenas-elegier (Oxford C.T.) 4:+
1. digt.
70 sic memorant curas ¨ te posuisse tuas, { }
71 sic te cum tenera multum lusisse puella { }
72 oblitum Nemeae ¨ iamque, Erymanthe, tui. { }
73 ultra numquid erat? torsisti pollice fusos, { }
74 lenisti morsu ¨ leuia fila parum; { }
75 percussit crebros te propter Lydia nodos, { }
76 te propter dura ¨ stamina rupta manu, { }
77 Lydia te tunicas iussit lasciua fluentes { }
78 inter lanificas ¨ ducere saepe suas. { }
79 claua torosa tua pariter cum pelle iacebat, { }
80 quam pede suspenso ¨ percutiebat Amor. { }
81 quis fore credebat, premeret cum iam impiger infans {2}
82 hydros ingentes ¨ uix capiente manu, { }
83 cumue renascentem meteret uelociter hydram, { }
84 frangeret immanes ¨ uel Diomedis equos, { }
85 uel tribus aduersis communem fratribus aluum { }
86 et sex aduersas ¨ solus in arma manus? { }
Appendix Vergiliana: Mæcenas-elegier (Oxford C.T.) 4:++
1. digt.
87 fudit Aloidas postquam dominator Olympi, {u}
88 dicitur in nitidum ¨ percubuisse diem { }
89 atque aquilam misisse suam quae quaereret ecquid { }
90 posset amaturo ¨ signa referre Ioui, {1}
91 ualle sub Idaea dum te, formose sacerdos, { }
92 inuenit et presso ¨ molliter ungue rapit. { }
93 sic est: uictor amet, uictor potiatur in umbra, { }
94 uictor odorata ¨ dormiat inque rosa; {1}
95 uictus aret uictusque metat, metus imperet illi, { }
96 membra nec in strata ¨ sternere discat humo. { }
97 tempora dispensant usus et tempora cultus, { }
98 haec homines, pecudes, ¨ haec moderantur aues. { }
99 lux est, taurus arat; nox est, requiescit arator, { }
100 liberat et merito ¨ feruida colla boui. { }
101 conglaciantur aquae, scopulis se condit hirundo; { }
102 uerberat egelidos ¨ garrula uere lacus. { }
103 Caesar amicus erat: poterat uixisse solute, { }
104 cum iam Caesar idem ¨ quod cupiebat erat. { }
Appendix Vergiliana: Mæcenas-elegier (Oxford C.T.) 8:00
1. digt.
105 indulsit merito: non est temerarius ille; {1}
106 uicimus: Augusto ¨ iudice dignus erat. { }
107 Argo saxa pauens postquam Scyllaea relegit { }
108 Cyaneosque metus ¨ iam religanda ratis, { }
109 uiscera dissecti mutauerat arietis agno {1}?
110 Aeetis sucis ¨ omniperita suis: { }
111 his te, Maecenas, iuuenescere posse decebat; { }
112 haec utinam nobis ¨ Colchidos herba foret! { }
113 redditur arboribus florens reuirentibus aetas; { }
114 ergo non homini ¨ quod fuit ante redit, {2}
115 uiuacesque magis ceruos decet esse pauentes { }
116 si quorum in torua ¨ cornua fronte rigent? { }
117 uiuere cornices multos dicuntur in annos; { }
118 cur nos angusta ¨ condicione sumus? { }
119 pascitur Aurorae Tithonus nectare coniunx, { }
120 atque ita iam tremulo ¨ nulla senecta nocet: { }
121 ut tibi uita foret semper medicamine sacro, { }
122 te uellem Aurorae ¨ complacuisse uirum. { }
Appendix Vergiliana: Mæcenas-elegier (Oxford C.T.) 8:+
1. digt.
123 illius aptus eras croceo recubare cubili, { }
124 et modo poeniceum ¨ rore lauante torum { }
125 illius aptus eras roseas adiungere bigas, { }
126 tu dare purpurea ¨ lora regenda manu, { }
127 tu mulcere iubam, cum iam torsisset habenas { }
128 procedente die, ¨ respicientis equi. { }
129 quaesiuere chori iuuenem sic Hesperon illum, {1}
130 quem nexum medio ¨ soluit in igne Venus, { }
131 quem nunc in fuscis placida sub nocte nitentem { }
132 Luciferum contra ¨ currere cernis equis: { }
133 hic tibi Corycium, casias hic donat olentis, { }
134 hic e palmiferis ¨ balsama missa iugis. { }
135 nunc pretium candoris habes, nunc redditur umbris: { }
136 te sumus obliti ¨ decubuisse senem. { }
137 et Pylium fleuere sui ter Nestora canum { }
138 dicebantque tamen ¨ non satis esse senem: { }
139 Nestoris annosi uicisses saecula, si me { }?
140 dispensata tibi ¨ stamina nente forent. { }
Appendix Vergiliana: Mæcenas-elegier (Oxford C.T.) 8:++
1. digt.
141 nunc ego quod possum: TELLVS LEVIS OSSA TENETO, { }
142 PENDVLA LIBRATO ¨ PONDVS ET IPSA TVVM. {1}
143 SEMPER SERTA TIBI DABIMVS, TIBI SEMPER ODORES, { }
144 NON VMQVAM SITIENS, ¨ FLORIDA SEMPER ERIS. { }
2. digt. .
145 Sic est Maecenas fato ueniente locutus, { }
146 frigidus et iamiam ¨ cum moriturus erat: { }
147 'mene' inquit 'iuuenis primaeui, Iuppiter, ante { }
148 angustum Drusi ¨ non cecidisse diem! { }
149 pectore maturo fuerat puer, integer aeuo, {2}?
150 et magnum magni ¨ Caesaris illud opus. { }
151 discidio uellemque prius -' non omnia dixit { }
152 inciditque pudor ¨ quae prope dixit amor, { }
153 sed manifestus erat. moriens quaerebat amatae { }
154 coniugis amplexus ¨ oscula uerba manus. { }
155 'sed tamen hoc satis est: uixi te, Caesar, amico {1}
156 et morior' dixit, ¨ 'dum moriarque, sat est. { }
157 mollibus ex oculis aliquis tibi procidet umor, { }
Appendix Vergiliana: Mæcenas-elegier (Oxford C.T.) 12:00
2. digt.
158 cum dicar subita ¨ uoce fuisse tibi. { }
159 hoc mihi contingat, iaceam tellure sub aequa: { }
160 nec tamen hoc ultra ¨ te doluisse uelim, { }
161 sed meminisse uelim: uiuam sermonibus illic; { }
162 semper ero, semper ¨ si meminisse uoles. { }
163 et decet et certe uiuam tibi semper amore, {1}
164 nec tibi qui moritur ¨ desinit esse tuus. { }
165 ipse ego quicquid ero cineres interque fauillas, { }
166 tum quoque non potero ¨ non memor esse tui. { }
167 exemplum uixi te propter molle beati, { }
168 unus Maecenas ¨ teque ego propter eram. { }
169 arbiter ipse fui, uolui quod contigit esse, { }
170 pectus eram uere ¨ pectoris ipse tui. { }
171 uiue diu, mi care, senex pete sidera sero: {2}?
172 est opus hoc terris, ¨ te quoque uelle decet. { }
173 et tibi succrescant iuuenes bis Caesare digni { }
174 et tradant porro ¨ Caesaris usque genus. { }
Appendix Vergiliana: Mæcenas-elegier (Oxford C.T.) 12:+
2. digt.
175 sit secura tibi quam primum Liuia coniunx, {1}
176 expleat amissi ¨ munera rupta gener. { }
177 cum deus intereris diuis insignis auitis, { }
178 te Venus in patrio ¨ collocet ipsa sinu.' { }
_____________________________________________________________________________..
versi / risultati { } della versificazione© extra >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 243
Appendix Vergiliana: Priapea 1 til 4 [Priapea]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
Mæcenas-elegier
155 ‘sed tamen hoc satis est: uixi te, Caesar, amico {1}
Mæcenas-elegier
3 ut iuuenis deflendus enim tam candidus et tam { }
139 Nestoris annosi uicisses saecula, si me { }?
Mæcenas-elegier
156 et morior’ dixit, ¨ ‘dum moriarque, sat est. { }
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede