Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 28 - NA1-LUCR Prossimo file n. 408
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 0:00
635 Quapropter qui materiem rerum esse putarunt [ ]
636 ignem atque ex igni summam consistere solo, [ ]
637 magno opere a vera lapsi ratione videntur. [2]?
638 Heraclitus init quorum dux proelia primus, [ ]
639 clarus ob obscuram linguam magis inter inanis [ ]
640 quamde gravis inter Graios qui vera requirunt. [ ]
641 omnia enim stolidi magis admirantur amantque, [ ]
642 inversis quae sub verbis latitantia cernunt, [ ]
643 veraque constituunt quae belle tangere possunt [ ]
644 auris et lepido quae sunt fucata sonore. [ ]
645 Nam cur tam variae res possent esse requiro, [ ]
646 ex uno si sunt igni puroque creatae. [ ]
647 nil prodesset enim calidum denserier ignem [ ]
648 nec rarefieri, si partes ignis eandem [ ]?
649 naturam quam totus habet super ignis haberent. [ ]
650 acrior ardor enim conductis partibus esset, [ ]
651 languidior porro disiectis disque sipatis. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 0:+
652 amplius hoc fieri nil est quod posse rearis [ ]
653 talibus in causis, nedum variantia rerum [ ]
654 tanta queat densis rarisque ex ignibus esse. [ ]
655 id quoque, si faciant admixtum rebus inane, [ ]
656 denseri poterunt ignes rarique relinqui. [1]
657 sed quia multa sibi cernunt contraria (?)muse [ ]
658 et fugitant in rebus inane relinquere purum, [ ]!
659 ardua dum metuunt, amittunt vera viai, [ ]
660 nec rursum cernunt exempto rebus inani [ ]
661 omnia denseri fierique ex omnibus unum [ ]?
662 corpus, nil ab se quod possit mittere raptim; [ ]
663 aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem, [ ]?
664 ut videas non e stipatis partibus esse. [ ]
665 quod si forte alia credunt ratione potesse [ ]?
666 ignis in coetu stingui mutareque corpus, [ ]
667 scilicet ex nulla facere id si parte reparcent, [ ]
668 occidet ad nilum nimirum funditus ardor [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 0:++
669 omnis et e nilo fient quaecumque creantur. [2]?
670 nam quodcumque suis mutatum finibus exit, [ ]
671 continuo hoc mors est illius quod fuit ante. [ ]
672 proinde aliquid superare necesse est incolume ollis, [ ]!
673 ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes [ ]
674 de niloque renata vigescat copia rerum. [u]!
675 nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam [ ]
676 sunt quae conservant naturam semper eandem, [ ]
677 quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant [ ]?
678 naturam res et convertunt corpora sese, [ ]
679 scire licet non esse haec ignea corpora rerum. [ ]!
680 nil referret enim quaedam decedere, abire, [ ]
681 atque alia attribui, mutarique ordine quaedam, [ ]?
682 si tamen ardoris naturam cuncta tenerent; [ ]
683 ignis enim foret omnimodis quodcumque crearent. [ ]
684 verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora quorum [ ]
685 concursus motus ordo positura figurae [ ]?
686 efficiunt ignis, mutatoque ordine mutant [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 4:00
687 naturam neque sunt igni simulata neque ulli [ ]
688 praeterea rei quae corpora mittere possit [u]
689 sensibus et nostros adiectu tangere tactus. [ ]
690 Dicere porro ignem res omnis esse neque ullam [ ]
691 rem veram in numero rerum constare nisi ignem, [1]
692 quod facit hic idem, perdelirum esse videtur. [2]?
693 nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat [ ]
694 et labefactat eos, unde omnia credita pendent, [ ]
695 unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem. [ ]!
696 credit enim sensus ignem cognoscere vere, [ ]
697 cetera non credit, quae nilo clara minus sunt. [ ]?
698 quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur. [ ]?
699 quo referemus enim? quid nobis certius ipsis [ ]
700 sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus? [ ]
701 praeterea quare quisquam magis omnia tollat [ ]?
702 et velit ardoris naturam linquere solam, [ ]
703 quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat? [ ]
704 aequa videtur enim dementia dicere utrumque. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 4:+
705 Quapropter qui materiem rerum esse putarunt [ ]
706 ignem atque ex igni summam consistere posse, [ ]
707 et qui principium gignundis aëra rebus [ ]
708 constituere, aut umorem quicumque putarunt [ ]!
709 fingere res ipsum per se, terramve creare [ ]
710 omnia et in rerum naturas vertier omnis, [ ]
711 magno opere a vero longe derrasse videntur. [2]
712 adde etiam qui conduplicant primordia rerum [ ]
713 aëra iungentes igni terramque liquori, [ ]
714 et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur [ ]!
715 ex igni terra atque anima procrescere et imbri. [1]
716 quorum Acragantinus cum primis Empedocles est, [ ]?
717 insula quem triquetris terrarum gessit in oris, [ ]
718 quam fluitans circum magnis anfractibus aequor [ ]
719 Ionium glaucis aspergit virus ab undis, [ ]
720 angustoque fretu rapidum mare dividit undis [ ]
721 Italiae terrarum oras a finibus eius. [ ]?
722 hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur [ ]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 4:++
723 murmura flammarum rursum se colligere iras, [ ]
724 faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis [ ]
725 ad caelumque ferat flammai fulgura rursum. [ ]?
726 quae cum magna modis multis miranda videtur [ ]
727 gentibus humanis regio visendaque fertur, [2]
728 rebus opima bonis, multa munita virum vi, [ ]?
729 nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se [ ]
730 nec sanctum magis et mirum carumque videtur. [ ]
731 carmina quin etiam divini pectoris eius [ ]?
732 vociferantur et exponunt praeclara reperta, [ ]!
733 ut vix humana videatur stirpe creatus. [ ]?
734 Hic tamen et supra quos diximus inferiores [ ]
735 partibus egregie multis multoque minores, [ ]
736 quamquam multa bene ac divinitus invenientes [1]
737 ex adyto tamquam cordis responsa dedere [ ]
738 sanctius et multo certa ratione magis quam [ ]
739 Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur, [ ]
740 principiis tamen in rerum fecere ruinas [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 8:00
741 et graviter magni magno cecidere ibi casu; [ ]
742 primum quod motus exempto rebus inani [ ]
743 constituunt et res mollis rarasque relinquunt, [ ]
744 aëra solem ignem terras animalia fruges, [ ]
745 nec tamen admiscent in eorum corpus inane; [ ]
746 deinde quod omnino finem non esse secandis [ ]?
747 corporibus faciunt neque pausam stare fragori [ ]
748 nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam; [ ]
749 cum videamus id extremum cuiusque cacumen [ ]!
750 esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur, [ ]
751 conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis [ ]
752 extremum quod habent, minimum consistere in illis. [ ]
753 huc accedit item, quoniam primordia rerum [ ]
754 mollia constituunt, quae nos nativa videmus [ ]
755 esse et mortali cum corpore funditus, utqui [ ]?
756 debeat ad nilum iam rerum summa reverti [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 8:+
757 de niloque renata vigescere copia rerum; [u]!
758 quorum utrumque quid a vero iam distet habebis. [2]
759 deinde inimica modis multis sunt atque veneno [ ]
760 ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt [u]!
761 aut ita diffugient ut tempestate coacta [ ]
762 fulmina diffugere at -que imbris ventosque videmus. [ ]
763 Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur [ ]!
764 atque in eas rursus res omnia dissoluuntur, [ ]
765 qui magis illa queunt rerum primordia dici [ ]
766 quam contra res illorum retroque putari? [ ]
767 alternis gignuntur enim mutantque colorem [ ]
768 et totam inter se naturam tempore ab omni. [ ]!
770 sin ita forte putas ignis terraeque coire [ ]
771 corpus et aërias auras roremque liquoris, [ ]
772 nil in concilio naturam ut mutet eorum, [ ]?
773 nulla tibi ex illis poterit res esse creata, [ ]
774 non animans, non exanimo cum corpore, ut arbor. [ ]
775 quippe suam quidque in coetu variantis acervi [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 8:++
776 naturam ostendet mixtusque videbitur aër [ ]
777 cum terra simul atque ardor cum rore manere. [ ]
778 at primordia gignundis in rebus oportet [ ]!
779 naturam clandestinam caecamque adhibere, [ ]
780 emineat nequid quod contra pugnet et obstet [ ]
781 quominus esse queat proprie quodcumque creatur. [ ]
782 Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus auras [ ]
783 et primum faciunt ignem se vertere in auras [ ]
784 aëris, hinc imbrem gigni terramque creari [ ]
785 ex imbri retro -que a terra cuncta reverti, [ ]
786 umorem primum, post aëra, deinde calorem, [ ]
787 nec cessare haec inter se mutare, meare [ ]!
788 a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi. [ ]
789 quod facere haud ullo debent primordia pacto. [ ]?
790 immutabile enim quiddam superare necessest, [1]
791 ne res ad nilum redigantur funditus omnes. [ ]
792 nam quodcumque suis mutatum finibus exit, [ ]
793 continuo hoc mors est illius quod fuit ante. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 12:00
794 quapropter quoniam quae paulo diximus ante [ ]
795 in commutatum veniunt, constare necessest [ ]
796 ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam, [ ]
797 ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes. [ ]
798 quin potius tali natura praedita quaedam [ ]?
799 corpora constituas, ignem si forte crearint, [ ]
800 posse eadem demptis paucis paucisque tributis, [ ]
801 ordine mutato et motu, facere aëris auras, [2]
802 sic alias aliis rebus mutarier omnis? [ ]
803 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras [ ]
804 aëris e terra res omnis crescere alique; [ ]?
805 et nisi tempestas indulget tempore fausto [ ]
806 imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent, [ ]
807 solque sua pro parte fovet tribuitque calorem, [ ]?
808 crescere non possint fruges arbusta animantes.' [ ]
809 scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor [ ]
810 adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis [ ]
811 omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 12:+
812 adiutamur enim dubio procul atque alimur nos [1]
813 certis ab rebus, certis aliae atque aliae res. [ ]
814 nimirum quia multa modis communia multis [ ]
815 multarum rerum in rebus primordia mixta [ ]
816 sunt, ideo variis variae res rebus aluntur. [ ]
817 atque eadem magni refert primordia saepe [ ]?
818 cum quibus et quali positura contineantur [2]?
819 et quos inter se dent motus accipiantque; [ ]!
820 namque eadem caelum mare terras flumina solem [ ]
821 constituunt, eadem fruges arbusta animantis, [ ]
822 verum aliis alioque modo commixta moventur. [ ]
823 quin etiam passim nostris in versibus ipsis [ ]
824 multa elementa vides multis communia verbis, [ ]
825 cum tamen inter se versus ac verba necessest [ ]!
826 confiteare et re et sonitu distare sonanti. [ ]
827 tantum elementa queunt permutato ordine solo. [ ]?
828 at rerum quae sunt primordia, plura adhibere [ ]
829 possunt unde queant variae res quaeque creari. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 12:++
830 Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian [2]
831 quam Grai memorant nec nostra dicere lingua [u]
832 concedit nobis patrii sermonis egestas, [ ]
833 sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis. [ ]!
834 principio, rerum quam dicit homoeomerian, [2]
835 ossa videlicet e pauxillis atque minutis [ ]!
836 ossibus hic et de pauxillis atque minutis [ ]
837 visceribus viscus gigni sanguenque creari [ ]
838 sanguinis inter se multis coeuntibus guttis [ ]!
839 ex aurique putat micis consistere posse [ ]
840 aurum et de terris terram concrescere parvis, [ ]
841 ignibus ex ignis, umorem umoribus esse, [ ]?
842 cetera consimili fingit ratione putatque. [ ]
843 nec tamen esse ulla idem ex parte in rebus inane [ ]!
844 concedit neque corporibus finem esse secandis. [ ]
845 quare in utraque mihi pariter ratione videtur [ ]
846 errare atque illi, supra quos diximus ante. [ ]
847 adde quod imbecilla nimis primordia fingit; [ ]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 16:00
848 si primordia sunt, simili quae praedita constant [ ]!
849 natura atque ipsae res sunt aequeque laborant [ ]
850 et pereunt neque ab exitio res ulla refrenat. [ ]?
851 nam quid in oppressu valido durabit eorum, [1]?
852 ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis? [ ]
853 ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa? [ ]!
854 nil, ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis [ ]
855 tam mortalis erit quam quae manifesta videmus [ ]
856 ex oculis nostris aliqua vi victa perire. [1]?
857 at neque reccidere ad nilum res posse neque autem [ ]
858 crescere de nilo testor res ante probatas. [2]
859 praeterea quoniam cibus auget corpus alitque, [ ]
860 scire licet nobis venas et sanguen et ossa [ ]
861 sive cibos omnis commixto corpore dicent [ ]
862 esse et habere in se nervorum corpora parva [ ]
863 ossaque et omnino venas partisque cruoris, [1]
864 fiet uti cibus omnis, et aridus et liquor ipse, [ ]!
865 ex alienigenis rebus constare putetur, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 16:+
866 ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto. [ ]
867 praeterea quaecum -que e terra corpora crescunt [ ]
868 si sunt in terris, terram constare necessest [ ]
869 ex alienigenis, quae terris exoriuntur. [ ]
870 transfer item, totidem verbis utare licebit. [ ]?
871 in lignis si flamma latet fumusque cinisque, [ ]
872 ex alienigenis consistant ligna necessest. [ ]
873 praeterea tellus quae corpora cumque alit, auget [ ]
874 ex alienigenis, quae lignis exoriuntur. [ ]
875 Linquitur hic quaedam latitandi copia tenuis, [ ]
876 id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis [ ]
877 res putet immixtas rebus latitare, sed illud [ ]
878 apparere unum cuius sint plurima mixta [ ]
879 et magis in promptu primaque in fronte locata. [1]
880 quod tamen a vera longe ratione repulsumst. [2]?
881 conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci [ ]
882 robore cum saxi franguntur, mittere signum [ ]
883 sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 16:++
884 cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem. [ ]
885 consimili ratione herbas quoque saepe decebat [ ]
886 et latices dulcis guttas similique sapore [ ]
887 mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis, [ ]
888 scilicet, et glebis terrarum saepe friatis [ ]
889 herbarum genera et fruges frondisque videri [ ]
890 dispertita inter terram latitare minute, [ ]
891 postremo in lignis cinerem fumumque videri, [ ]
892 cum praefracta forent, ignisque latere minutos. [ ]
893 quorum nil fieri quoniam manifesta docet res, [ ]
894 scire licet non esse in rebus res ita mixtas, [ ]!
895 verum semina multimodis immixta latere [ ]!
896 multarum rerum in rebus communia debent. [ ]
897 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis [ ]
898 arboribus vicina cacumina summa terantur [u]!
899 inter se, validis facere id cogentibus austris, [ ]
900 donec flammai fulserunt flore coorto.' [ ]
901 scilicet et non est lignis tamen insitus ignis, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 20:00
902 verum semina sunt ardoris multa, terendo [ ]!
903 quae cum confluxere, creant incendia silvis. [ ]!
904 quod si facta foret silvis abscondita flamma, [ ]
905 non possent ullum tempus celarier ignes, [ ]
906 conficerent vulgo silvas, arbusta cremarent. [ ]
907 iamne vides igitur, paulo quod diximus ante, [ ]
908 permagni referre eadem primordia saepe [ ]
909 cum quibus et quali positura contineantur [2]?
910 et quos inter se dent motus accipiantque, [ ]!
911 atque eadem paulo inter se mutata creare [ ]!
912 ignis et lignum? quo pacto verba quoque ipsa [ ]
913 inter se paulo mutatis sunt elementis, [ ]
914 cum ligna atque ignis distincta voce notemus. [ ]
915 denique iam quaecum -que in rebus cernis apertis [ ]
916 si fieri non posse putas, quin materiai [ ]
917 corpora consimili natura praedita fingas, [ ]?
918 hac ratione tibi pereunt primordia rerum: [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 20:+
919 fiet uti risu tremulo concussa cachinnent [2]
920 et lacrimis salsis umectent ora genasque. [ ]?
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 408
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur 1,921-1117 [Rerum natura]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
1. bog.
662 corpus, nil ab se quod possit mittere raptim; [ ]
664 ut videas non e stipatis partibus esse. [ ]
671 continuo hoc mors est illius quod fuit ante. [ ] bis
678 naturam res et convertunt corpora sese, [ ]
793 continuo hoc mors est illius quod fuit ante. [ ]
836 ossibus hic et de pauxillis atque minutis [ ]
901 scilicet et non est lignis tamen insitus ignis, [ ]
1. bog.
758 quorum utrumque quid a vero iam distet habebis. [2]
1. bog.
729 nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se [ ]
751 conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis [ ]
1. bog.
671 continuo hoc mors est illius quod fuit ante. [ ]
724 faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis [ ]
864 fiet uti cibus omnis, et aridus et liquor ipse, [ ]! bis
894 scire licet non esse in rebus res ita mixtas, [ ]! bis
1. bog.
913 inter se paulo mutatis sunt elementis, [ ]
1. bog.
734 Hic tamen et supra quos diximus inferiores [ ]
736 quamquam multa bene ac divinitus invenientes [1]
764 atque in eas rursus res omnia dissoluuntur, [ ]
808 crescere non possint fruges arbusta animantes.’ *[ ]
811 omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur. [ ]
818 cum quibus et quali positura contineantur [2]?
819 et quos inter se dent motus accipiantque; [ ]! bis
821 constituunt, eadem fruges arbusta animantis, *[ ]
830 Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian [2]
834 principio, rerum quam dicit homoeomerian, [2]
869 ex alienigenis, quae terris exoriuntur. [ ]
874 ex alienigenis, quae lignis exoriuntur. [ ]
909 cum quibus et quali positura contineantur [2]?
910 et quos inter se dent motus accipiantque, [ ]! bis
916 si fieri non posse putas, quin materiai [ ]
Analyse 3
1. bog.
695 unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem. [ ]!
714 et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur [ ]!
760 ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt [u]!
763 Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur [ ]!
768 et totam inter se naturam tempore ab omni. [ ]!
819 et quos inter se dent motus accipiantque; [ ]!
825 cum tamen inter se versus ac verba necessest [ ]!
833 sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis. [ ]!
835 ossa videlicet e pauxillis atque minutis [ ]!
838 sanguinis inter se multis coeuntibus guttis [ ]!
848 si primordia sunt, simili quae praedita constant [ ]!
902 verum semina sunt ardoris multa, terendo [ ]!
910 et quos inter se dent motus accipiantque, [ ]!
1. bog.
911 atque eadem paulo inter se mutata creare [ ]!
1. bog.
697 cetera non credit, quae nilo clara minus sunt. [ ]?
716 quorum Acragantinus cum primis Empedocles est, [ ]?
728 rebus opima bonis, multa munita virum vi, [ ]?
738 sanctius et multo certa ratione magis quam [ ]
812 adiutamur enim dubio procul atque alimur nos [1]
813 certis ab rebus, certis aliae atque aliae res. [ ]
893 quorum nil fieri quoniam manifesta docet res, [ ]
Analyse 4
1. bog.
658 et fugitant in rebus inane relinquere purum, [ ]!
672 proinde aliquid superare necesse est incolume ollis, [ ]!
679 scire licet non esse haec ignea corpora rerum. [ ]!
864 fiet uti cibus omnis, et aridus et liquor ipse, [ ]!
894 scire licet non esse in rebus res ita mixtas, [ ]!
898 arboribus vicina cacumina summa terantur [u]!
1. bog.
708 constituere, aut umorem quicumque putarunt [ ]!
732 vociferantur et exponunt praeclara reperta, [ ]!
749 cum videamus id extremum cuiusque cacumen [ ]!
778 at primordia gignundis in rebus oportet [ ]!
847 adde quod imbecilla nimis primordia fingit; [ ]!
895 verum semina multimodis immixta latere [ ]!
903 quae cum confluxere, creant incendia silvis. [ ]!
1. bog.
674 de niloque renata vigescat copia rerum. [u]!
722 hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur [ ]!
757 de niloque renata vigescere copia rerum; [u]!
787 nec cessare haec inter se mutare, meare [ ]!
843 nec tamen esse ulla idem ex parte in rebus inane [ ]!
853 ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa? [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede