Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 28 - NA1-LUCR Prossimo file n. 409
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 0:00
921 Nunc age quod superest cognosce et clarius audi. [ ]
922 nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri [ ]
923 percussit thyrso laudis spes magna meum cor [ ]
924 et simul incussit suavem mi in pectus amorem [ ]
925 musarum, quo nunc instinctus mente vigenti [ ]
926 avia Pieridum peragro loca nullius ante [ ]
927 trita solo. iuvat integros accedere fontis [ ]
928 atque haurire, iuvat -que novos decerpere flores [ ]
929 insignemque meo capiti petere inde coronam [ ]
930 unde prius nulli velarint tempora musae; [ ]?
931 primum quod magnis doceo de rebus et artis [ ]
932 religionum animum nodis exsolvere pergo, [ ]
933 deinde quod obscura de re tam lucida pango [ ]?
934 carmina, musaeo contingens cuncta lepore. [ ]
935 id quoque enim non ab nulla ratione videtur; [ ]
936 sed veluti pueris absinthia taetra medentes [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 0:+
937 cum dare conantur, prius oras pocula circum [ ]
938 contingunt mellis dulci flavoque liquore, [ ]
939 ut puerorum aetas improvida ludificetur [ ]
940 labrorum tenus, interea perpotet amarum [ ]
941 absinthi laticem deceptaque non capiatur, [ ]
942 sed potius tali pacto recreata valescat, [ ]?
943 sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur [ ]
944 tristior esse quibus non est tractata, retroque [ ]
945 vulgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti [ ]
946 carmine Pierio rationem exponere nostram [ ]
947 et quasi musaeo dulci contingere melle, [ ]
948 si tibi forte animum tali ratione tenere [ ]
949 versibus in nostris possem, dum perspicis omnem [ ]
950 naturam rerum qua constet compta figura. [ ]
951 Sed quoniam docui solidissima materiai [ ]
952 corpora perpetuo volitare invicta per aevum, [ ]
953 nunc age, summai quaedam sit finis eorum [ ]
954 necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst [ ]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 0:++
955 seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur, [ ]
956 pervideamus utrum finitum funditus omne [ ]
957 constet an immensum pateat vasteque profundum. [ ]
958 Omne quod est igitur nulla regione viarum [ ]
959 finitumst; namque extremum debebat habere. [ ]
960 extremum porro nullius posse videtur [ ]
961 esse, nisi ultra sit quod finiat; ut videatur [ ]!
962 quo non longius haec sensus natura sequatur. [ ]!
963 nunc extra summam quoniam nil esse fatendum, [ ]
964 non habet extremum, caret ergo fine modoque. [ ]
965 nec refert quibus adsistas regionibus eius; [ ]
966 usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis [ ]
967 tantundem partis infinitum omne relinquit. [ ]
968 praeterea si iam finitum constituatur [ ]
969 omne quod est spatium, siquis procurrat ad oras [ ]
970 ultimus extremas iaciatque volatile telum, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 4:00
971 id validis utrum contortum viribus ire [ ]
972 quo fuerit missum mavis longeque volare, [ ]
973 an prohibere aliquid censes obstareque posse? [ ]
974 alterutrum fatearis enim sumasque necessest. [ ]
975 quorum utrum -que tibi effugium praecludit et omne [ ]
976 cogit ut exempta concedas fine patere. [ ]
977 nam sive est aliquid quod probeat efficiatque [ ]
978 quominus quo missum est veniat finique locet se, [ ]
979 sive foras fertur, non est a fine profectum. [ ]
980 hoc pacto sequar atque, oras ubicumque locaris [1]
981 extremas, quaeram quid telo denique fiat. [ ]
982 fiet uti nusquam possit consistere finis [ ]
983 effigiumque fugae prolatet copia semper. [ ]
984 postremo ante oculos res rem finire videtur; [ ]
985 aër dissaepit collis atque aëra montes, [ ]
986 terra mare et contra mare terras terminat omnis; [ ]
987 omne quidem vero nil est quod finiat extra. [ ]?
988 Praeterea spatium summai totius omne [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 4:+
989 undique si inclusum certis consisteret oris [ ]
990 finitumque foret, iam copia materiai [ ]
991 undique ponderibus solidis confluxet ad imum [ ]
992 nec res ulla geri sub caeli tegmine posset [ ]
993 nec foret omnino caelum neque lumina solis, [ ]?
994 quippe ubi materies omnis cumulata iaceret [ ]
995 ex infinito iam tempore subsidendo. [ ]?
996 at nunc nimirum requies data principiorum [ ]
997 corporibus nullast, quia nil est funditus imum [ ]
998 quo quasi confluere et sedis ubi ponere possint. [1]
999 semper in assiduo motu res quaeque geruntur [ ]?
1000 partibus e cunctis infernaque suppeditantur [ ]
1001 ex infinito cita corpora materiai. [ ]?
1002 est igitur natura loci spatiumque profundi, [2]
1003 quod neque clara suo percurrere fulmina cursu [ ]
1004 perpetuo possint aevi labentia tractu [ ]?
1005 nec prorsum facere ut restet minus ire meando; [ ]
1006 usque adeo passim patet ingens copia rebus [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 4:++
1007 finibus exemptis in cunctas undique partis. [ ]
1008 Ipsa modum porro sibi rerum summa parare [ ]
1009 ne possit, natura tenet, quae corpus inani [2]
1010 et quod inane autem est finiri corpore cogit, [ ]?
1011 ut sic alternis infinita omnia reddat, [ ]
1012 aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum, [ ]
1013 simplice natura pateat tamen immoderatum. [2]?
1014 nec mare nec tellus neque caeli lucida templa [ ]
1015 nec mortale genus nec divum corpora sancta [ ]
1016 exiguum possent horai sistere tempus. [ ]?
1017 nam dispulsa suo de coetu materiai [ ]?
1018 copia ferretur magnum per inane soluta, [ ]
1019 sive adeo potius numquam concreta creasset [ ]
1020 ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset. [ ]
1021 nam certe neque consilio primordia rerum [ ]?
1022 ordine se suo quae -que sagaci mente locarunt [2]
1023 nec quos quaeque (darent motus pepigere profecto) [ ]
1024 sed quia multa modis multis mutata per omne [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 8:00
1025 ex infinito vexantur percita plagis, [ ]
1026 omne genus motus et coetus experiundo [ ]
1027 tandem deveniunt in talis disposituras, [ ]
1028 qualibus haec rerum consistit summa creata, [ ]
1029 et multos etiam magnos servata per annos [ ]
1030 ut semel in motus coniectast convenientis, [ ]
1031 efficit ut largis avidum mare fluminis undis [ ]
1032 integrent amnes et solis terra vapore [ ]
1033 fota novet fetus summissaque gens animantum [ ]
1034 floreat et vivant labentes aetheris ignes; [ ]
1035 quod nullo facerent pacto, nisi materiai [ ]
1036 ex infinito suboriri copia posset, [2]?
1037 unde amissa solent reparare in tempore quaeque. [ ]
1038 nam veluti privata cibo natura animantum [2]?
1039 diffluit amittens corpus, sic omnia debent [ ]
1040 dissolui simul ac defecit suppeditare [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 8:+
1041 materies aliqua ratione aversa viai. [2]?
1042 nec plagae possunt extrinsecus undique summam [ ]
1043 conservare omnem quaecumque est conciliata. [ ]
1044 cudere enim crebro possunt partemque morari, [ ]
1045 dum veniant aliae ac suppleri summa queatur. [ ]?
1046 interdum resilire tamen coguntur et una [ ]
1047 principiis rerum spatium tempusque fugai [ ]
1048 largiri, ut possint a coetu libera ferri. [ ]
1049 quare etiam atque etiam suboriri multa necessest, [2]
1050 et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae, [ ]
1051 infinita opus est vis undique materiai. [1]
1052 Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi, [ ]
1053 in medium summae quod dicunt omnia niti, [ ]
1054 atque ideo mundi naturam stare sine ullis [ ]?
1055 ictibus externis neque quoquam posse resolvi [ ]
1056 summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa [ ]
1057 (ipsum si quicquam posse in se sistere credis): [ ]
1058 et quae pondera sunt sub terris omnia sursum [ ]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 8:++
1059 nitier in terra -que retro requiescere posta, [ ]
1060 ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus. [ ]
1061 et simili ratione animalia suppa vagari [ ]!
1062 contendunt neque posse e terris in loca caeli [ ]!
1063 reccidere inferiora magis quam corpora nostra [ ]!
1064 sponte sua possint in caeli templa volare: [ ]
1065 illi cum videant solem, nos sidera noctis [ ]
1066 cernere, et alternis nobiscum tempora caeli [ ]
1067 dividere et noctes parilis agitare diebus. [ ]
1068 sed vanus stolidis haec (error falsa probavit,) [ ]
1069 amplexi quod habent perversa (rem ratione;) [ ]
1070 nam medium nil esse potest, (quando omnia constant) [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 12:00
1071 infinita. neque omnino, si iam (medium sit,) [u]!
1072 possit ibi quicquam consistere (eam magis ob rem,) [ ]
1073 quam quavis alia longe ratione (repelli:) [ ]?
1074 omnis enim locus ac spatium, quod inane (vocamus,) [ ]
1075 per medium, per non medium, concedere (debet) [ ]
1076 aeque ponderibus, motus quacumque feruntur. [ ]
1077 nec quisquam locus est, quo corpora cum venere, [ ]
1078 ponderis amissa vi possint stare in inani; [ ]?
1079 nec quod inane autem est ulli subsistere debet, [ ]
1080 quin, sua quod natura petit, concedere pergat. [2]
1081 haud igitur possunt tali ratione teneri [ ]
1082 res in concilium medii cuppedine victae. [ ]
1083 Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt [ ]
1084 in medium niti, sed terrarum atque liquoris, [ ]
1085 umorem ponti magnasque e montibus undas, [ ]
1086 et quasi terreno quae corpore contineantur, [ ]?
1087 at contra tenuis exponunt aëris auras [ ]
1088 et calidos simul a medio differrier ignis, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 12:+
1089 atque ideo totum circum tremere aethera signis [ ]
1090 et solis flammam per caeli caerula pasci, [ ]
1091 quod calor a medio fugiens se ibi colligit omnis, [ ]
1092 nec prorsum arboribus summos frondescere ramos [ ]
1093 posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum [ ]
1102 ne volucri ritu flammarum moenia mundi [2]
1103 diffugiant subito magnum per inane soluta [ ]
1104 et ne cetera consimili ratione sequantur [1]!
1105 neve ruant caeli tonitralia templa superne [ ]
1106 terraque se pedibus raptim subducat et omnis [ ]
1107 inter permixtas rerum caelique ruinas [ ]
1108 corpora solventis abeat per inane profundum, [ ]
1109 temporis ut puncto nil exstet reliquiarum [ ]?
1110 desertum praeter spatium et primordia caeca. [ ]
1111 nam quaecumque prius de parti corpora desse [ ]
1112 constitues, haec rebus erit pars ianua leti, [ ]
1113 hac se turba foras dabit omnis materiai. [ ]
1114 Haec sic pernosces parva perductus opella; [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 1. bog (Oxford C.T.) 12:++
1115 namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca [ ]?
1116 nox iter eripiet quin ultima naturai [u]
1117 pervideas: ita res accendent lumina rebus. [ ]
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 409
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur 2,1-293 [Rerum natura]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
1. bog.
925 musarum, quo nunc instinctus mente vigenti [ ]
968 praeterea si iam finitum constituatur [ ] bis
1040 dissolui simul ac defecit suppeditare [ ] bis
1117 pervideas: ita res accendent lumina rebus. [ ]
1. bog.
1056 summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa [ ]
1. bog.
1072 possit ibi quicquam consistere (eam magis ob rem,) [ ]
1. bog.
1062 contendunt neque posse e terris in loca caeli [ ]! bis
1115 namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca [ ]?
1. bog.
941 absinthi laticem deceptaque non capiatur, [ ]
961 esse, nisi ultra sit quod finiat; ut videatur [ ]! bis
1033 fota novet fetus summissaque gens animantum [ ]
1. bog.
939 ut puerorum aetas improvida ludificetur [ ]
945 vulgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti [ ]
951 Sed quoniam docui solidissima materiai [ ]
968 praeterea si iam finitum constituatur [ ]
977 nam sive est aliquid quod probeat efficiatque [ ]
990 finitumque foret, iam copia materiai [ ]
995 ex infinito iam tempore subsidendo. [ ]?
996 at nunc nimirum requies data principiorum [ ]
1000 partibus e cunctis infernaque suppeditantur [ ]
1001 ex infinito cita corpora materiai. [ ]?
1013 simplice natura pateat tamen immoderatum. [2]?
1017 nam dispulsa suo de coetu materiai [ ]?
1026 omne genus motus et coetus experiundo [ ]
1027 tandem deveniunt in talis disposituras, [ ]
1030 ut semel in motus coniectast convenientis, [ ]
1035 quod nullo facerent pacto, nisi materiai [ ]
1038 nam veluti privata cibo natura animantum *[2]?
1040 dissolui simul ac defecit suppeditare [ ]
1043 conservare omnem quaecumque est conciliata. [ ]
1051 infinita opus est vis undique materiai. [1]
1086 et quasi terreno quae corpore contineantur, [ ]?
1109 temporis ut puncto nil exstet reliquiarum [ ]?
1113 hac se turba foras dabit omnis materiai. [ ]
1116 nox iter eripiet quin ultima naturai [u]
Analyse 3
1. bog.
961 esse, nisi ultra sit quod finiat; ut videatur [ ]!
962 quo non longius haec sensus natura sequatur. [ ]!
1058 et quae pondera sunt sub terris omnia sursum [ ]!
1. bog.
923 percussit thyrso laudis spes magna meum cor [ ]
978 quominus quo missum est veniat finique locet se, [ ]
Analyse 4
1. bog.
1061 et simili ratione animalia suppa vagari [ ]!
1062 contendunt neque posse e terris in loca caeli [ ]!
1. bog.
954 necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst [ ]!
1063 reccidere inferiora magis quam corpora nostra [ ]!
1071 infinita. neque omnino, si iam (medium sit,) [u]!
1104 et ne cetera consimili ratione sequantur [1]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede