Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 28 - NA1-LUCR Prossimo file n. 410
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 0:00
1 Suave, mari magno turbantibus aequora ventis, [ ]
2 e terra magnum alterius spectare laborem; [ ]
3 non quia vexari quemquamst iucunda voluptas, [ ]
4 sed quibus ipse malis careas quia cernere suave est. [ ]
5 suave etiam belli certamina magna tueri [ ]
6 per campos instructa tua sine parte pericli. [ ]
7 sed nil dulcius est, bene quam munita tenere [ ]!
8 edita doctrina sapientum templa serena, [ ]?
9 despicere unde queas alios passimque videre [ ]
10 errare atque viam palantis quaerere vitae, [ ]
11 certare ingenio, contendere nobilitate, [ ]
12 noctes atque dies niti praestante labore [ ]
13 ad summas emergere opes rerumque potiri. [ ]
14 o miseras hominum mentis, o pectora caeca! [ ]?
15 qualibus in tenebris vitae quantisque periclis [ ]
16 degitur hoc aevi quodcumquest! nonne videre [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 0:+
17 nil aliud sibi naturam latrare, nisi utqui [2]
18 corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur [ ]
19 iucundo sensu cura semota metuque? [ ]
20 ergo corpoream ad naturam pauca videmus [ ]
21 esse opus omnino, quae demant cumque dolorem, [ ]
22 delicias quoque uti multas substernere possint. [ ]
23 gratius interdum neque natura ipsa requirit, [2]
24 si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes [ ]
25 lampadas igniferas manibus retinentia dextris, [ ]
26 lumina nocturnis epulis ut suppeditentur, [ ]
27 nec domus argento fulget auroque renidet [ ]
28 nec citharae reboant laqueata aurataque templa, [ ]
29 cum tamen inter se prostrati in gramine molli [ ]!
30 propter aquae rivum sub ramis arboris altae [ ]?
31 non magnis opibus iucunde corpora curant, [ ]
32 praesertim cum tempestas arridet et anni [ ]
33 tempora conspergunt viridantis floribus herbas. [ ]
34 nec calidae citius decedunt corpore febres, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 0:++
35 textilibus si in picturis ostroque rubenti [ ]
36 iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est. [ ]
37 quapropter quoniam nil nostro in corpore gazae [ ]
38 proficiunt neque nobilitas nec gloria regni, [ ]
39 quod superest, animo quoque nil prodesse putandum; [ ]
40 si non forte tuas legiones per loca campi [ ]
41 fervere cum videas belli simulacra cientis, [ ]
42 subsidiis magnis (?)epicuri constabilitas, [2]?
43 ornatas armis (?)ita stuas pariterque animatas, [1]?
43 fervere cum videas classem lateque vagari, [ ]
44 his tibi tum rebus timefactae religiones [ ]
45 effugiunt animo pavidae; mortisque timores [ ]
46 tum vacuum pectus linquunt curaque solutum. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 4:00
47 quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus, [1]
48 re veraque metus hominum curaeque sequaces [1]
49 nec metuunt sonitus armorum nec fera tela [ ]
50 audacterque inter reges rerumque potentis [ ]
51 versantur neque fulgorem reverentur ab auro [ ]
52 nec clarum vestis splendorem purpureai, [ ]
53 quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas? [ ]
54 omnis cum in tenebris praesertim vita laboret. [ ]
55 nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis [ ]
56 in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus [ ]
57 interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam [ ]
58 quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura. [ ]
59 hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest [ ]
60 non radii solis neque lucida tela diei [2]
61 discutiant, sed naturae species ratioque. [ ]
62 Nunc age, quo motu genitalia materiai [2]?
63 corpora res varias gignant genitasque resolvant [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 4:+
64 et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis [1]
65 reddita mobilitas magnum per inane meandi, [ ]
66 expediam: tu te dictis praebere memento. [ ]
67 nam certe non inter se stipata cohaeret [ ]!
68 materies, quoniam minui rem quamque videmus [ ]
69 et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo [ ]
70 ex oculis -que vetustatem subducere nostris, [ ]
71 cum tamen incolumis videatur summa manere [ ]
72 propterea quia, quae decedunt corpora cuique, [ ]
73 unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant, [ ]
74 illa senescere at haec contra florescere cogunt, [u]!
75 nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur [ ]
76 semper, et inter se mortales mutua vivunt. [ ]!
77 augescunt aliae gentes, aliae minuuntur, [ ]
78 inque brevi spatio mutantur saecla animantum [ ]?
79 et quasi cursores vitai lampada tradunt. [ ]?
80 Si cessare putas rerum primordia posse [ ]
81 cessandoque novos rerum progignere motus, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 4:++
82 avius a vera longe ratione vagaris. [ ]?
83 nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest [ ]!
84 aut gravitate sua ferri primordia rerum [1]?
85 aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe [ ]
86 obvia conflixere, fit ut diversa repente [ ]!
87 dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint [ ]
88 ponderibus solidis neque quicquam a tergo ibus obstet. [ ]
89 et quo iactari magis omnia materiai [ ]?
90 corpora pervideas, reminiscere totius imum [ ]
91 nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima [ ]
92 consistant, quoniam spatium sine fine modoquest [ ]
93 immensumque patere in cunctas undique partis [ ]!
94 pluribus ostendi et certa ratione probatumst. [ ]
95 quod quoniam constat, nimirum nulla quies est [ ]
96 reddita corporibus primis per inane profundum, [ ]
97 sed magis assiduo varioque exercita motu [ ]
98 partim intervallis magnis confulta resultant, [ ]
99 pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 8:00
100 et quaecumque magis condenso conciliatu [ ]
101 exiguis intervallis convecta resultant, [ ]
102 indupedita suis perplexis ipsa figuris, [ ]
103 haec validas saxi radices et fera ferri [ ]?
104 corpora constituunt et cetera de genere horum. [ ]
105 cetera, quae porro magnum per inane vagantur, [ ]
106 paucula dissiliunt longe longeque recursant [ ]
107 in magnis intervallis; haec aëra rarum [ ]
108 sufficiunt nobis et splendida lumina solis. [1]
109 multaque praeterea magnum per inane vagantur, [ ]
110 conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam [ ]
111 consociare etiam motus potuere recepta. [ ]
112 cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago [u]?
113 ante oculos semper nobis versatur et instat. [ ]
114 contemplator enim, cum solis lumina cumque [ ]
115 inserti fundunt radii per opaca domorum: [ ]
116 multa minuta modis multis per inane videbis [ ]
117 corpora misceri radiorum lumine in ipso [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 8:+
118 et velut aeterno certamine proelia pugnas [ ]
119 edere turmatim certantia nec dare pausam, [ ]
120 conciliis et discidiis exercita crebris; [ ]
121 conicere ut possis ex hoc, primordia rerum [ ]
122 quale sit in magno iactari semper inani. [ ]?
123 dumtaxat rerum magnarum parva potest res [ ]
124 exemplare dare et vestigia notitiai. [ ]
125 hoc etiam magis haec animum te advertere par est [ ]
126 corpora quae in solis radiis turbare videntur, [ ]
127 quod tales turbae motus quoque materiai [ ]
128 significant clandestinos caecosque subesse. [ ]
129 multa videbis enim plagis ibi percita caecis [1]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 8:++
130 commutare viam retroque repulsa reverti [ ]
131 nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis. [ ]
132 scilicet hic a principiis est omnibus error. [u]!
133 prima moventur enim per se primordia rerum; [ ]?
134 inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu [ ]
135 et quasi proxima sunt ad viris principiorum, [ ]!
136 ictibus illorum caecis impulsa cientur, [ ]
137 ipsaque proporro paulo maiora lacessunt. [ ]
138 sic a principiis ascendit motus et exit [ ]
139 paulatim nostros ad sensus, ut moveantur [ ]
140 illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus [ ]
141 nec quibus id faciant plagis apparet aperte. [ ]
142 Nunc quae mobilitas sit reddita materiai [ ]
143 corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi. [ ]
144 primum aurora novo cum spargit lumine terras [ ]
145 et variae volucres nemora avia pervolitantes [ ]
146 aëra per tenerum liquidis loca vocibus opplent, [ ]
147 quam subito soleat sol ortus tempore tali [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 12:00
148 convestire sua perfundens omnia luce, [ ]
149 omnibus in promptu manifestumque esse videmus. [ ]
150 at vapor is quem sol mittit lumenque serenum [ ]
151 non per inane meat vacuum; quo tardius ire [ ]
152 cogitur, aërias quasi dum diverberat undas. [ ]
153 nec singillatim corpuscula quaeque vaporis [ ]
154 sed complexa meant inter se conque globata; [ ]
155 quapropter simul inter se retrahuntur et extra [ ]!
156 officiuntur, uti cogantur tardius ire. [ ]?
157 at quae nunc solida primordia simplicitate, [ ]?
158 cum per inane meant vacuum nec res remoratur [ ]
159 ulla foris atque ipsa suis e partibus una [ ]?
160 unum in quem coepere locum conixa feruntur, [ ]
161 debent nimirum praecellere mobilitate [ ]
162 et multo citius ferri quam lumina solis [ ]
163 multiplexque loci spatium transcurrere eodem [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 12:+
164 tempore quo solis pervulgant fulgura caelum. [2]
165 nec persectari primordia singula quaeque, [ ]?
166 ut videant qua quid -que geratur cum ratione. [ ]
167 At quidam contra haec, ignari materiai, [ ]
168 naturam non posse deum sine numine credunt [ ]
169 tanto opere humanis rationibus admoderate [2]
170 tempora mutare annorum frugesque creare, [u]!
171 et iam cetera, mortalis quae suadet adire [ ]!
172 ipsaque deducit dux vitae dia voluptas [2]
173 et res per Veneris blanditur saecla propagent, [ ]
174 ne genus occidat humanum. quorum omnia causa [u]!
175 constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus [ ]
176 magno opere a vera lapsi ratione videntur. [2]?
177 nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint, [ ]
178 hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim [ ]
179 confirmare aliis -que ex rebus reddere multis, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 12:++
180 nequaquam nobis divinitus esse creatam [1]
181 naturam mundi: tanta stat praedita culpa. [ ]
182 quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta. [ ]
183 nunc id quod superest de motibus expediemus. [1]
184 Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus [ ]
185 confirmare tibi, nullam rem posse sua vi [ ]
186 corpoream sursum ferri sursumque meare; [ ]
187 ne tibi dent in eo flammarum corpora fraudem. [ ]
188 sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt [ ]
189 et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt, [ ]
190 pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur. [ ]
191 nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum [ ]
192 et celeri flamma degustant tigna trabesque, [ ]?
193 sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est. [ ]
194 quod genus e nostro cum missus corpore sanguis [ ]
195 emicat exsultans alte spargitque cruorem. [ ]
196 nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque [ ]?
197 respuat umor aquae? nam quo magis ursimus alte [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 16:00
198 derecta et magna vi multi pressimus aegre, [ ]
199 tam cupide sursum revomit magis atque remittit, [ ]
200 plus ut parte foras emergant exsiliantque. [ ]?
201 nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor, [ ]
202 quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur. [ ]!
203 sic igitur debent flammae quoque posse per auras [ ]
204 aëris expressae sursum succedere, quamquam [ ]
205 pondera, quantum in sest, deorsum deducere pugnent. [ ]
206 nocturnasque faces caeli sublime volantis [ ]
207 nonne vides longos flammarum ducere tractus [ ]
208 in quascumque dedit partis natura meatum? [ ]
209 non cadere in terram stellas et sidera cernis? [ ]
210 sol etiam caeli de vertice dissipat omnis [ ]?
211 ardorem in partis et lumine conserit arva; [ ]
212 in terras igitur quoque solis vergitur ardor. [ ]
213 tranversosque volare per imbris fulmina cernis; [ ]!
214 nunc hic nunc illinc abrupti nubibus ignes [ ]
215 concursant; cadit in terras vis flammea vulgo. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 16:+
216 Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus, [2]
217 corpora cum deorsum rectum per inane feruntur [ ]
218 ponderibus propriis, incerto tempore ferme [ ]
219 incertisque locis spatio depellere paulum, [ ]
220 tantum quod momen mutatum dicere possis. [ ]
221 quod nisi declinare solerent, omnia deorsum, [u]!
222 imbris uti guttae, caderent per inane profundum, [ ]
223 nec foret offensus natus nec plaga creata [ ]
224 principiis: ita nil umquam natura creasset. [ ]
225 Quod si forte aliquis credit graviora potesse [ ]
226 corpora, quo citius rectum per inane feruntur, [ ]
227 incidere ex supero levioribus atque ita plagas [ ]
228 gignere quae possint genitalis reddere motus, [ ]
229 avius a vera longe ratione recedit. [ ]?
230 nam per aquas quaecumque cadunt atque aëra rarum, [ ]
231 haec pro ponderibus casus celerare necessest [ ]
232 propterea quia corpus aquae naturaque tenuis [ ]
233 aëris haud possunt aeque rem quamque morari, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 16:++
234 sed citius cedunt gravioribus exsuperata. [ ]
235 at contra nulli de nulla parte neque ullo [ ]
236 tempore inane potest vacuum subsistere rei, [ ]
237 quin, sua quod natura petit, concedere pergat; [2]
238 omnia quapropter debent per inane quietum [ ]
239 aeque ponderibus non aequis concita ferri. [ ]
240 haud igitur poterunt levioribus incidere umquam [ ]
241 ex supero graviora neque ictus gignere per se [ ]!
242 qui varient motus per quos natura gerat res. [ ]
243 quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest [ ]
244 corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus [ ]
245 obliquos videamur et id res vera refutet. [ ]
246 namque hoc in promptu manifestumque esse videmus, [ ]
247 pondera, quantum in sest, non posse obliqua meare, [ ]
248 ex supero cum praecipitant, quod cernere possis. [ ]
249 sed nil omnino recta regione viai [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 20:00
250 declinare quis est qui (?)possit cernere sese? [1]
251 Denique si semper motus conectitur omnis [ ]
252 et vetere exoritur semper novus ordine certo [ ]
253 nec declinando faciunt primordia motus [ ]?
254 principium quoddam quod fati foedera rumpat, [ ]?
255 ex infinito ne causam causa sequatur, [ ]
256 libera per terras unde haec animantibus exstat, [ ]
257 unde est haec, inquam, fatis avulsa voluntas [ ]
258 per quam progredimur quo ducit quemque voluptas, [ ]
259 declinamus item motus nec tempore certo [1]
260 nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens? [ ]
261 nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas [ ]
262 principium dat et hinc motus per membra rigantur. [ ]
263 nonne vides etiam patefactis tempore puncto [ ]
264 carceribus non posse tamen prorumpere equorum [ ]
265 vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa? [ ]
266 omnis enim totum per corpus materiai [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 20:+
267 copia conciri debet, concita per artus [ ]
268 omnis ut studium mentis conixa sequatur; [ ]
269 ut videas initum motus a corde creari [ ]?
270 ex animi -que voluntate id procedere primum, [ ]
271 inde dari porro per totum corpus et artus. [ ]
272 nec similest ut cum impulsi procedimus ictu [ ]?
273 viribus alterius magnis magnoque coactu. [ ]
274 nam tum materiem totius corporis omnem [ ]
275 perspicuumst nobis invitis ire rapique, [ ]?
276 donec eam refrenavit per membra voluntas. [ ]?
277 iamne vides igitur, quamquam vis extera multos [ ]
278 pellat et invitos cogat procedere saepe [ ]
279 praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro [ ]
280 quiddam quod contra pugnare obstareque possit? [ ]
281 cuius ad arbitrium quoque copia materiai [ ]
282 cogitur interdum flecti per membra per artus [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 20:++
283 et proiecta refrenatur retroque residit. [2]!
284 quare in seminibus quoque idem fateare necessest, [ ]
285 esse aliam praeter plagas et pondera causam [ ]
286 motibus, unde haec est nobis innata potestas, [ ]
287 de nilo quoniam fieri nil posse videmus. [ ]
288 pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant [ ]?
289 externa quasi vi. sed ne mens ipsa necessum [ ]
290 intestinum habeat cunctis in rebus agendis [ ]
291 et devicta quasi cogatur ferre patique, [ ]?
292 id facit exiguum clinamen principiorum [ ]
293 nec regione loci certa nec tempore certo. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 410
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur 2,294-660 [Rerum natura]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
2. bog.
36 iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est. [ ]
2. bog.
250 declinare quis est qui (?)possit cernere sese? [1]
2. bog.
201 nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor, [ ]
2. bog.
87 dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint [ ]
125 hoc etiam magis haec animum te advertere par est [ ]
177 nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint, [ ]
241 ex supero graviora neque ictus gignere per se [ ]! bis
2. bog.
40 si non forte tuas legiones per loca campi [ ]
49 nec metuunt sonitus armorum nec fera tela [ ]
85 aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe [ ]
103 haec validas saxi radices et fera ferri [ ]?
119 edere turmatim certantia nec dare pausam, [ ]
265 vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa? [ ]
2. bog.
139 paulatim nostros ad sensus, ut moveantur [ ]
2. bog.
11 certare ingenio, contendere nobilitate, [ ]
26 lumina nocturnis epulis ut suppeditentur, [ ]
42 subsidiis magnis (?)epicuri constabilitas, [2]?
43 ornatas armis (?)ita stuas pariterque animatas, *[1]?
44 his tibi tum rebus timefactae religiones [ ]
52 nec clarum vestis splendorem purpureai, [ ]
62 Nunc age, quo motu genitalia materiai [2]?
78 inque brevi spatio mutantur saecla animantum *[ ]?
89 et quo iactari magis omnia materiai [ ]?
100 et quaecumque magis condenso conciliatu [ ]
124 exemplare dare et vestigia notitiai. [ ]
127 quod tales turbae motus quoque materiai [ ]
134 inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu [ ]
135 et quasi proxima sunt ad viris principiorum, [ ]! bis
142 Nunc quae mobilitas sit reddita materiai [ ]
145 et variae volucres nemora avia pervolitantes [ ]
157 at quae nunc solida primordia simplicitate, [ ]?
161 debent nimirum praecellere mobilitate [ ]
167 At quidam contra haec, ignari materiai, [ ]
169 tanto opere humanis rationibus admoderate [2]
183 nunc id quod superest de motibus expediemus. [1]
200 plus ut parte foras emergant exsiliantque. [ ]?
234 sed citius cedunt gravioribus exsuperata. [ ]
266 omnis enim totum per corpus materiai [ ]
281 cuius ad arbitrium quoque copia materiai [ ]
292 id facit exiguum clinamen principiorum [ ]
Analyse 3
2. bog.
7 sed nil dulcius est, bene quam munita tenere [ ]!
29 cum tamen inter se prostrati in gramine molli [ ]!
74 illa senescere-at haec contra florescere cogunt, *[u]!
76 semper, et inter se mortales mutua vivunt. [ ]!
135 et quasi proxima sunt ad viris principiorum, [ ]!
2. bog.
67 nam certe non inter se stipata cohaeret [ ]!
132 scilicet hic a principiis est omnibus error. [u]!
155 quapropter simul inter se retrahuntur et extra [ ]!
2. bog.
57 interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam [ ]
95 quod quoniam constat, nimirum nulla quies est [ ]
123 dumtaxat rerum magnarum parva potest res [ ]
185 confirmare tibi, nullam rem posse sua vi [ ]
242 qui varient motus per quos natura gerat res. [ ]
260 nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens? [ ]
2. bog.
61 discutiant, sed naturae species ratioque. [ ]
77 augescunt aliae gentes, aliae minuuntur, [ ]
184 Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus [ ]
Analyse 4
2. bog.
83 nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest [ ]!
202 quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur. [ ]!
241 ex supero graviora neque ictus gignere per se [ ]!
2. bog.
170 tempora mutare annorum frugesque creare, [u]!
171 et iam cetera, mortalis quae suadet adire [ ]!
174 ne genus occidat humanum. quorum omnia causa [u]!
283 et proiecta refrenatur retroque residit. [2]!
2. bog.
86 obvia conflixere, fit ut diversa repente [ ]!
93 immensumque patere in cunctas undique partis [ ]!
213 tranversosque volare per imbris fulmina cernis; [ ]!
221 quod nisi declinare solerent, omnia deorsum, [u]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede