Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 28 - NA1-LUCR + archivio n. 29 - NA2-LUCR Prossimo file n. 411
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 0:00
294 Nec stipata magis fuit umquam materiai [1]
295 copia nec porro maioribus intervallis. [1]?
296 nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde. [ ]
297 quapropter quo nunc in motu principiorum [ ]
298 corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere [ ]!
299 et posthac semper simili ratione ferentur, [ ]
300 et quae consuerint gigni gignentur eadem [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 0:+
301 condicione et erunt et crescent vique valebunt, [ ]
302 quantum cuique datum est per foedera naturai. [u]
303 nec rerum summam commutare ulla potest vis; [ ]
304 nam neque, quo possit genus ullum materiai [ ]
305 effugere ex omni, quicquam est extra, neque in omne [ ]
306 unde coorta queat nova vis irrumpere et omnem [ ]
307 naturam rerum mutare et vertere motus. [ ]
308 Illud in his rebus non est mirabile, quare, [ ]
309 omnia cum rerum primordia sint in motu, [ ]
310 summa tamen summa videatur stare quiete, [ ]
311 praeterquam siquid proprio dat corpore motus. [ ]
312 omnis enim longe nostris ab sensibus infra [ ]
313 primorum natura iacet; quapropter, ubi ipsa [2]
314 cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent; [ ]
315 praesertim cum, quae possimus cernere, celent [ ]
316 saepe tamen motus spatio diducta locorum. [ ]
317 nam saepe in colli tondentes pabula laeta [ ]
318 lanigerae reptant pecudes quo quamque vocantes [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 0:++
319 invitant herbae gemmantes rore recenti, [ ]
320 et satiati agni ludunt blandeque coruscant; [ ]?
321 omnia quae nobis longe confusa videntur [ ]
322 et velut in viridi candor consistere colli. [ ]
323 praeterea magnae legiones cum loca cursu [ ]
324 camporum complent belli simulacra cientes, [ ]
325 fulgor ibi ad caelum se tollit totaque circum [ ]
326 aere renidescit tellus subterque virum vi [ ]
327 excitur pedibus sonitus clamoreque montes [ ]
328 icti reiectant voces ad sidera mundi [ ]
329 et circumvolitant equites mediosque repente [ ]
330 transmittunt valido quatientes impete campos. [ ]
331 et tamen est quidam locus altis montibus unde [ ]
332 stare videntur et in campis consistere fulgor. [ ]
333 Nunc age iam deinceps cunctarum exordia rerum [ ]
334 qualia sint et quam longe distantia formis [ ]
335 percipe, multigenis quam sint variata figuris; [ ]
336 non quo multa parum simili sint praedita forma, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 4:00
337 sed quia non vulgo paria omnibus omnia constant. [ ]
338 nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta [ ]
339 ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla, [ ]
340 debent nimirum non omnibus omnia prorsum [ ]
341 esse pari filo similique adfecta figura. [2]
342 praeterea genus humanum mutaeque natantes [2]
343 squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque [ ]
344 et variae volucres, laetantia quae loca aquarum [ ]
345 concelebrant circum ripas fontisque lacusque, [ ]
346 et quae pervulgant nemora avia pervolitantes; [ ]
347 quorum unum quidvis generatim sumere perge, [ ]
348 invenies tamen inter se differre figuris. [ ]!
349 nec ratione alia proles cognoscere matrem [ ]?
350 nec mater posset prolem; quod posse videmus [ ]
351 nec minus atque homines inter se nota cluere. [ ]
352 nam saepe ante deum vitulus delubra decora [ ]
353 turicremas propter mactatus concidit aras [ ]
354 sanguinis exspirans calidum de pectore flumen. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 4:+
355 at mater viridis saltus orbata peragrans [ ]
356 (?)non quit humi pedibus vestigia pressa bisulcis, [ ]
357 omnia convisens oculis loca si queat usquam [ ]
358 conspicere amissum fetum, completque querelis [ ]
359 frondiferum nemus adsistens et crebra revisit [ ]
360 ad stabulum desiderio perfixa iuvenci, [ ]
361 nec tenerae salices atque herbae rore vigentes [ ]
362 fluminaque illa queunt summis labentia ripis [ ]
363 oblectare animum subitamque avertere curam, [ ]
364 nec vitulorum aliae species per pabula laeta [ ]
365 derivare queunt animum curaque levare: [ ]
366 usque adeo quiddam proprium notumque requirit. [ ]
367 praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi [ ]
368 cornigeras norunt matres agnique petulci [ ]
369 balantum pecudes: ita, quod natura reposcit, [ ]
370 ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis. [ ]?
371 postremo quodvis frumentum non tamen omne [ ]
372 quique suo genere inter se simile esse videbis, [ ]!
= archivio n. 29 - NA2-LUCR
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 4:++
373 quin intercurrat quaedam distantia formis. [ ]
374 concharumque genus parili ratione videmus [ ]
375 pingere telluris gremium, qua mollibus undis [ ]
376 litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam. [ ]
377 quare etiam atque etiam simili ratione necessest, [ ]
378 natura quoniam constant neque facta manu sunt [ ]
379 unius ad certam formam primordia rerum, [ ]
380 dissimili inter se quaedam volitare figura. [ ]!
381 Perfacile est animi ratione exsolvere nobis [ ]
382 quare fulmineus multo penetralior ignis [ ]
383 quam noster fuat e taedis terrestribus ortus. [ ]
384 dicere enim possis caelestem fulminis ignem [ ]
385 subtilem magis e parvis constare figuris [ ]
386 atque ideo transire foramina quae nequit ignis [ ]!
387 noster hic e lignis ortus taedaque creatus. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 4:+++
388 praeterea lumen per cornum transit, at imber [ ]
389 respuitur. quare? nisi luminis illa minora [ ]?
390 corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum. [ ]
391 et quamvis subito per colum vina videmus [ ]
392 perfluere; at contra tardum cunctatur olivum, [ ]
393 aut quia nimirum maioribus est elementis [1]
394 aut magis hamatis inter se perque plicatis, [2]
395 atque ideo fit uti non tam diducta repente [ ]
396 inter se possint primordia singula quaeque [ ]
397 singula per cuius -que foramina permanare. [ ]
398 Huc accedit uti mellis lactisque liquores [ ]
399 iucundo sensu linguae tractentur in ore; [ ]
400 at contra taetra absinthi natura ferique [ ]
401 centauri foedo pertorquent ora sapore; [ ]
402 ut facile agnoscas e levibus atque rotundis [1]?
403 esse ea quae sensus iucunde tangere possunt, [ ]
404 at contra quae amara atque aspera cumque videntur, [u]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 8:00
405 haec magis hamatis inter se nexa teneri [2]
406 propterea -que solere vias rescindere nostris [ ]
407 sensibus introitu -que suo perrumpere corpus. [ ]
408 Omnia postremo bona sensibus et mala tactu [ ]?
409 dissimili inter se pugnant perfecta figura; [ ]!
410 ne tu forte putes serrae stridentis acerbum [ ]
411 horrorem constare elementis levibus aeque [ ]!
412 ac musaea mele, per chordas organici quae [ ]
413 mobilibus digitis expergefacta figurant; [ ]
414 neu simili penetrare putes primordia forma [ ]
415 in naris hominum, cum taetra cadavera torrent, [1]
416 et cum scena croco Cilici perfusa recens est [ ]
417 araque Panchaeos exhalat propter odores; [ ]
418 neve bonos rerum simili constare colores [ ]
419 semine constituas, oculos qui pascere possunt, [ ]
420 et qui compungunt aciem lacrimareque cogunt [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 8:+
421 aut foeda specie diri turpesque videntur. [ ]
422 omnis enim, sensus quae mulcet cumque, figura [ ]
423 haud sine principiali aliquo levore creatast; [2]!
424 at contra quaecum -que molesta atque aspera constat, [ ]
425 non aliquo sine materiae squalore repertast. [ ]
426 sunt etiam quae iam nec levia iure putantur [ ]
427 esse neque omnino flexis mucronibus unca, [ ]
428 sed magis angellis paulum prostantibus utqui [ ]
429 titillare magis sensus quam laedere possint; [ ]
430 fecula iam quo de genere est inulaeque sapores. [ ]?
431 denique iam calidos ignis gelidamque pruinam [ ]
432 dissimili dentata modo compungere sensus [ ]
433 corporis, indicio nobis est tactus uterque. [ ]?
434 tactus enim, tactus, pro divum numina sancta, [ ]
435 corporis est sensus, vel cum res extera sese [ ]
436 insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast [ ]
437 aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res, [ ]
438 aut ex offensu cum turbant corpore in ipso [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 8:++
439 semina confundunt -que inter se concita sensum; [ ]
440 ut si forte manu quamvis iam corporis ipse [ ]
441 tute tibi partem ferias atque experiare. [ ]
442 quapropter longe formas distare necessest [ ]
443 principiis, varios quae possint edere sensus. [ ]
444 Denique quae nobis durata ac spissa videntur, [ ]
445 haec magis hamatis inter sese esse necessest [2]
446 et quasi ramosis alte compacta teneri. [2]
447 in quo iam genere in primis adamantina saxa [1]
448 prima acie constant ictus contemnere sueta [ ]
449 et validi silices ac duri robora ferri [ ]?
450 aeraque quae claustris restantia vociferantur. [ ]
451 illa quidem debent e levibus atque rotundis [1]
452 esse magis, fluvido quae corpore liquida constant; [ ]
453 namque papaveris haustus itemst facilis quasi aquarum; [ ]!
454 nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque [ ]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 12:00
455 et perculsus item proclive volubilis exstat. [2]
456 omnia postremo quae puncto tempore cernis [ ]
457 diffugere, ut fumum nebulas flammasque, necessest, [ ]
458 si minus omnia sunt e levibus atque rotundis, [1]!
459 at non esse tamen perplexis indupedita, [ ]
460 pungere uti possint corpus penetrareque saxa [ ]
461 nec tamen haerere inter se; quodcumque videmus [ ]!
462 (?)sensibus sedatum, facile ut cognoscere possis [2]
463 non e perplexis sed acutis esse elementis. [2]
464 sed quod amara vides eadem quae fluvida constant, [ ]
465 sudor uti maris est, minime mirabile habeto. [1]
466 nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis [1]!
467 est, et squalida multa creant admixta dolores [ ]!
468 corpora; nec tamen haec retineri hamata necessumst; [2]
469 scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent, [ ]!
470 provolvi simul ut possint et laedere sensus. [ ]
471 et quo mixta putes magis aspera levibus esse [ ]
472 principiis, unde est Neptuni corpus acerbum, [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 12:+
473 est ratio secernendi, sorsumque videndi [ ]?
474 umor dulcis, ubi per terras crebrius idem [ ]
475 percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat; [1]
476 linquit enim supera taetri primordia viri, [ ]?
477 aspera cum magis in terris haerescere possint. [ ]
478 Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae [ ]
479 ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum [ ]
480 finita variare figurarum ratione. [u]!
481 quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam [ ]?
482 esse infinito debebunt corporis auctu. [ ]
483 namque in eadem una cuiusvis iam brevitate [ ]
484 corporis inter se multum variare figurae [ ]!
485 non possunt: fac enim minimis e partibus esse [1]
486 corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge; [ ]
487 nempe ubi eas partis unius corporis omnis, [ ]?
488 summa atque ima locans, transmutans dextera laevis, [ ]
489 omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 12:++
490 formai speciem totius corporis eius, [1]
491 quod superest, si forte voles variare figuras, [ ]
492 addendum partis alias erit; inde sequetur, [ ]
493 assimili ratione alias ut postulet ordo, [ ]
494 si tu forte voles etiam variare figuras: [ ]
495 ergo formarum novitatem corporis augmen [ ]
496 subsequitur. quare non est ut credere possis [ ]?
497 esse infinitis distantia semina formis, [ ]
498 ne quaedam cogas immani maximitate [ ]
499 esse, supra quod iam docui non posse probari. [ ]
500 iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens [ ]
501 purpura Thessalico concharum tacta colore, [ ]
502 aurea pavonum ridenti imbuta lepore [ ]
503 saecla, novo rerum superata colore iacerent [2]
504 et contemptus odor smyrnae mellisque sapores, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 16:00
505 et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis [ ]
506 carmina consimili ratione oppressa silerent. [ ]
507 namque aliis aliud praestantius exoreretur. [ ]
508 cedere item retro possent in deteriores [ ]
509 omnia sic partis, ut diximus in meliores. [ ]
510 namque aliis aliud retro quoque taetrius esset [ ]
511 naribus auribus at -que oculis orisque sapori. [2]!
512 quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa [ ]
513 finis utrimque tenet summam, fateare necessest [ ]
514 materiem quoque finitis differre figuris. [2]
515 denique ab ignibus ad gelidas (?)hiemisque pruinas [ ]!
516 finitumst retroque pari ratione remensumst. [ ]
517 omnis enim calor ac frigus, mediique tepores [ ]
518 interutrasque iacent explentes ordine summam. [ ]
519 ergo finita distant ratione creata, [ ]?
520 ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur, [ ]
521 hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis. [ ]
522 Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 16:+
523 ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum, [ ]
524 inter se simili quae sunt perfecta figura, [ ]
525 infinita cluere. etenim distantia cum sit [u]!
526 formarum finita, necesse est quae similes sint [u]!
527 esse infinitas aut summam materiai [ ]
528 finitam constare, id quod non esse probavi [ ]
529 versibus (?)ostendam corpuscula materiai [ ]
530 ex infinito summam rerum usque tenere, [ ]
531 undique protelo plagarum continuato. [2]?
532 nam quod rara vides magis esse animalia quaedam [ ]
533 fecundamque minus naturam cernis in illis, [ ]
534 at regione loco -que alio terrisque remotis [ ]
535 multa licet genere esse in eo numerumque repleri; [ ]
536 sicut quadrupedum cum primis esse videmus [ ]?
537 in genere anguimanus elephantos, India quorum [ ]
538 milibus e multis vallo munitur eburno, [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 16:++
539 ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum [2]
540 vis est, quarum nos perpauca exempla videmus. [ ]!
541 sed tamen id quoque uti concedam, quamlibet esto [ ]
542 unica res quaedam nativo corpore sola, [ ]?
543 cui similis toto terrarum non sit in orbe; [ ]
544 infinita tamen nisi erit vis materiai [1]
545 unde ea progigni possit concepta, creari [ ]
546 non poterit, neque, quod superest, procrescere alique. [ ]
547 quippe etenim sumam hoc quoque uti finita per omne [1]
548 corpora iactari unius genitalia rei, [u]!
549 unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt [ ]
550 materiae tanto in pelago turbaque aliena? [ ]
551 non, ut opinor, habent rationem conciliandi [ ]
552 sed quasi naufragiis magnis multisque coortis [ ]
553 disiectare solet magnum mare transtra cavernas [ ]
554 antemnas proram malos tonsasque natantis, [ ]
555 per terrarum omnis oras fluitantia aplustra [ ]
556 ut videantur et indicium mortalibus edant, [ ]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 16:+++
557 infidi maris insidias virisque dolumque [ ]?
558 ut vitare velint, neve ullo tempore credant, [1]
559 subdola cum ridet placidi pellacia ponti, [ ]
560 sic tibi si finita semel primordia quaedam [3]
561 constitues, aevum debebunt sparsa per omnem [ ]
562 disiectare aestus diversi materiai, [ ]
563 numquam in concilium ut possint compulsa coire [ ]
564 nec remorari in concilio nec crescere adaucta; [ ]!
565 quorum utrumque palam fieri manifesta docet res, [ ]
566 et res progigni et genitas procrescere posse. [ ]
567 esse igitur genere in quovis primordia rerum [ ]
568 infinita palam est unde omnia suppeditantur. [1]
569 Nec superare queunt motus itaque exitiales [1]
570 perpetuo neque in aeternum sepelire salutem, [ ]
571 nec porro rerum genitales auctificique [2]
572 motus perpetuo possunt servare creata. [ ]
573 sic aequo geritur certamine principiorum [ ]
574 ex infinito contractum tempore bellum. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 20:00
575 nunc hic nunc illic superant vitalia rerum [ ]
576 et superantur item. miscetur funere vagor [ ]
577 quem pueri tollunt visentes luminis oras; [ ]
578 nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast [ ]
579 quae non audierit mixtos vagitibus aegris [ ]
580 ploratus mortis comites et funeris atri. [ ]
581 Illud in his obsignatum quoque rebus habere [ ]
582 convenit et memori mandatum mente tenere, [ ]
583 nil esse, in promptu quorum natura videtur, [ ]
584 quod genere ex uno consistat principiorum, [ ]
585 nec quicquam quod non permixto semine constet; [ ]
586 et quodcumque magis vis multas possidet in se [ ]
587 atque potestates, ita plurima principiorum [ ]?
588 in sese genera ac varias docet esse figuras. [1]
589 principio tellus habet in se corpora prima [ ]
590 unde mare immensum volventes frigora fontes [ ]
591 assidue renovent, habet ignes unde oriantur. [ ]
592 nam multis succensa locis ardent sola terrae, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 20:+
593 ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae. [ ]?
594 tum porro nitidas fruges arbustaque laeta [ ]
595 gentibus humanis habet unde extollere possit, [2]?
596 unde etiam fluvios frondis et pabula laeta [ ]
597 montivago generi possit praebere ferarum. [ ]
598 quare magna deum mater materque ferarum [ ]
599 et nostri genetrix haec dicta est corporis una. [ ]
600 Hanc veteres Graium docti cecinere poetae [ ]
601 sedibus in curru biiugos agitare leones, [ ]
602 aëris in spatio magnam pendere docentes [ ]
603 tellurem neque posse in terra sistere terram. [ ]!
604 adiunxere feras, quia quamvis effera proles [ ]
605 officiis debet molliri victa parentum. [ ]?
606 muralique caput summum cinxere corona, [1]
607 eximiis munita locis quia sustinet urbis; [2]
608 quo nunc insigni per magnas praedita terras [ ]
609 horrifice fertur divinae matris imago. [ ]
610 hanc variae gentes antiquo more sacrorum [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 20:++
611 Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas [ ]
612 dant comites, quia primum ex illis finibus edunt [ ]!
613 per terrarum orbem fruges coepisse creari. [ ]
614 gallos attribuunt, quia, numen qui violarint [ ]
615 matris et ingrati genitoribus inventi sint, [ ]?
616 significare volunt indignos esse putandos, [ ]
617 vivam progeniem qui in oras luminis edant. [ ]
618 tympana tenta tonant palmis et cymbala circum [ ]
619 concava, raucisono -que minantur cornua cantu, [ ]
620 et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis, [ ]
621 telaque praeportant violenti signa furoris, [ ]
622 ingratos animos atque impia pectora vulgi [1]?
623 conterrere metu quae possint numinis divae. [ ]
624 ergo cum primum magnas invecta per urbis [ ]
625 munificat tacita mortalis muta salute, [ ]
626 aere atque argento sternunt iter omne viarum [ ]
627 largifica stipe ditantes ninguntque rosarum [ ]
628 floribus umbrantes matrem comitumque catervas. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 24:00
629 hic armata manus, Curetas nomine Grai [ ]
630 quos memorant Phrygios, inter se forte quod armis [ ]
631 ludunt in numerum -que exsultant sanguine laeti [ ]
632 terrificas capitum quatientes numine cristas, [ ]
633 Dictaeos referunt Curetas qui Iovis illum [ ]
634 vagitum in Creta quondam occultasse feruntur, [ ]
635 cum pueri circum puerum pernice chorea [ ]
637 armati in numerum pulsarent aeribus aera, [ ]
638 ne Saturnus eum malis mandaret adeptus [ ]
639 aeternumque daret matri sub pectore vulnus. [ ]
640 propterea magnam armati matrem comitantur, [ ]?
641 aut quia significant divam praedicere ut armis [ ]
642 ac virtute velint patriam defendere terram [ ]
643 praesidioque parent decorique parentibus esse. [ ]
644 quae bene et eximie quamvis disposta ferantur, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 24:+
645 longe sunt tamen a vera ratione repulsa. [2]
646 omnis enim per se divum natura necessest [ ]?
647 immortali aevo summa cum pace fruatur [ ]
648 semota ab nostris rebus seiunctaque longe. [ ]
649 nam privata dolore omni, privata periclis, [u]!
650 ipsa suis pollens opibus, nil indiga nostri, [ ]
651 nec bene promeritis capitur neque tangitur ira. [ ]
652 terra quidem vero caret omni tempore sensu, [ ]?
653 et quia multarum potitur primordia rerum, [ ]
654 multa modis multis effert in lumina solis. [ ]
655 hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare [ ]
656 constituet fruges et Bacchi nomine abuti [ ]
657 mavult quam laticis proprium proferre vocamen, [ ]
658 concedamus ut hic terrarum dictitet orbem [1]
659 esse deum matrem, dum vera re tamen ipse [ ]?
660 religione animum turpi contingere parcat. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 411
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur 2,661-1022 [Rerum natura]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
2. bog.
297 quapropter quo nunc in motu principiorum [ ] bis
315 praesertim cum, quae possimus cernere, celent [ ]
334 qualia sint et quam longe distantia formis [ ]
338 nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta [ ]
390 corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum. [ ]
426 sunt etiam quae iam nec levia iure putantur [ ]
430 fecula iam quo de genere est inulaeque sapores. [ ]?
468 corpora; nec tamen haec retineri hamata necessumst; [2]
477 aspera cum magis in terris haerescere possint. [ ]
481 quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam [ ]?
512 quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa [ ]
585 nec quicquam quod non permixto semine constet; [ ]
645 longe sunt tamen a vera ratione repulsa. [2]
2. bog.
332 stare videntur et in campis consistere fulgor. [ ]
475 percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat; [1]
658 concedamus ut hic terrarum dictitet orbem [1]
2. bog.
478 Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae [ ]
522 Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae [ ]
525 infinita cluere. etenim distantia cum sit [u]! bis
586 et quodcumque magis vis multas possidet in se [ ]
2. bog.
309 omnia cum rerum primordia sint in motu, [ ]
323 praeterea magnae legiones cum loca cursu [ ]
357 omnia convisens oculis loca si queat usquam [ ]
371 postremo quodvis frumentum non tamen omne [ ]
386 atque ideo transire foramina quae nequit ignis [ ]! bis
408 Omnia postremo bona sensibus et mala tactu [ ]?
633 Dictaeos referunt Curetas qui Iovis illum [ ]
659 esse deum matrem, dum vera re tamen ipse [ ]?
2. bog.
393 aut quia nimirum maioribus est elementis [1]
483 namque in eadem una cuiusvis iam brevitate [ ]
509 omnia sic partis, ut diximus in meliores. [ ]
614 gallos attribuunt, quia, numen qui violarint [ ]
2. bog.
294 Nec stipata magis fuit umquam materiai [1]
295 copia nec porro maioribus intervallis. [1]?
297 quapropter quo nunc in motu principiorum [ ]
302 quantum cuique datum est per foedera naturai. [u]
304 nam neque, quo possit genus ullum materiai [ ]
346 et quae pervulgant nemora avia pervolitantes; [ ]
397 singula per cuius -que foramina permanare. [ ]
450 aeraque quae claustris restantia vociferantur. [ ]
459 at non esse tamen perplexis indupedita, [ ]
463 non e perplexis sed acutis esse elementis. *[2]
498 ne quaedam cogas immani maximitate [ ]
507 namque aliis aliud praestantius exoreretur. [ ]
508 cedere item retro possent in deteriores [ ]
527 esse infinitas aut summam materiai [ ]
529 versibus (?)ostendam corpuscula materiai [ ]
531 undique protelo plagarum continuato. [2]?
544 infinita tamen nisi erit vis materiai [1]
551 non, ut opinor, habent rationem conciliandi [ ]
562 disiectare aestus diversi materiai, [ ]
568 infinita palam est unde omnia suppeditantur. [1]
569 Nec superare queunt motus itaque exitiales [1]
571 nec porro rerum genitales auctificique [2]
573 sic aequo geritur certamine principiorum [ ]
584 quod genere ex uno consistat principiorum, [ ]
587 atque potestates, ita plurima principiorum [ ]?
591 assidue renovent, habet ignes unde oriantur. *[ ]
Analyse 3
2. bog.
380 dissimili inter se quaedam volitare figura. [ ]!
409 dissimili inter se pugnant perfecta figura; [ ]!
458 si minus omnia sunt e levibus atque rotundis, [1]!
466 nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis [1]!
484 corporis inter se multum variare figurae [ ]!
511 naribus auribus at -que oculis orisque sapori. [2]!
515 denique ab ignibus ad gelidas (?)hiemisque pruinas [ ]!
540 vis est, quarum nos perpauca exempla videmus. [ ]!
2. bog.
348 invenies tamen inter se differre figuris. [ ]!
372 quique suo genere inter se simile esse videbis, [ ]!
2. bog.
303 nec rerum summam commutare ulla potest vis; [ ]
326 aere renidescit tellus subterque virum vi [ ]
378 natura quoniam constant neque facta manu sunt [ ]
412 ac musaea mele, per chordas organici quae [ ]
416 et cum scena croco Cilici perfusa recens est [ ]
437 aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res, [ ]
526 formarum finita, necesse est quae similes sint [u]! bis
565 quorum utrumque palam fieri manifesta docet res, [ ]
615 matris et ingrati genitoribus inventi sint, [ ]?
2. bog.
305 effugere ex omni, quicquam est extra, neque in omne [ ]
453 namque papaveris haustus itemst facilis quasi aquarum; [ ] bis
480 finita variare figurarum ratione. [u]! bis
592 nam multis succensa locis ardent sola terrae, [ ]
640 propterea magnam armati matrem comitantur, [ ]?
Analyse 4
2. bog.
386 atque ideo transire foramina quae nequit ignis [ ]!
404 at contra quae amara atque aspera cumque videntur, [u]!
411 horrorem constare elementis levibus aeque [ ]!
480 finita variare figurarum ratione. [u]!
526 formarum finita, necesse est quae similes sint [u]!
603 tellurem neque posse in terra sistere terram. [ ]!
612 dant comites, quia primum ex illis finibus edunt [ ]!
2. bog.
423 haud sine principiali aliquo levore creatast; [2]!
453 namque papaveris haustus itemst facilis quasi aquarum; [ ]!
467 est, et squalida multa creant admixta dolores [ ]!
469 scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent, [ ]!
525 infinita cluere. etenim distantia cum sit [u]!
548 corpora iactari unius genitalia rei, [u]!
556 ut videantur et indicium mortalibus edant, [ ]!
564 nec remorari in concilio nec crescere adaucta; [ ]!
649 nam privata dolore omni, privata periclis, [u]!
2. bog.
298 corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere [ ]!
454 nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque [ ]!
461 nec tamen haerere inter se; quodcumque videmus [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede