Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 29 - NA2-LUCR Prossimo file n. 413
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 0:00
1023 Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem. [1]?
1024 nam tibi vementer nova res molitur ad auris [ ]
1025 accidere et nova se species ostendere rerum. [ ]
1026 sed neque tam facilis res ulla est quin ea primum [ ]
1027 difficilis magis ad credendum constet, itemque [ ]
1028 nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam [ ]
1029 quod non paulatim minuant mirarier omnes. [ ]
1030 principio caeli clarum purumque colorem, [ ]?
1031 quaeque in se cohibet, palantia sidera passim, [ ]
1032 lunamque et solis praeclara luce nitorem; [ ]
1033 omnia quae nunc si primum mortalibus essent, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 0:+
1034 ex improviso si sint obiecta repente, [ ]
1035 quid magis his rebus poterat mirabile dici [ ]
1036 aut minus ante quod auderent fore credere gentes? [ ]!
1037 nil, ut opinor: ita haec species miranda fuisset. [ ]
1038 quam tibi iam nemo, fessus satiate videndi, [ ]?
1039 suspicere in caeli dignatur lucida templa! [ ]
1040 desine quapropter novitate exterritus ipsa [ ]
1041 exspuere ex animo rationem, sed magis acri [ ]
1042 iudicio perpende et, si tibi vera videntur, [ ]
1043 dede manus, aut, si falsum est, accingere contra. [ ]
1044 quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit [ ]
1045 infinita foris haec extra moenia mundi, [1]
1046 quid sit ibi porro quo prospicere usque velit mens [ ]?
1047 atque animi iactus liber quo pervolet ipse. [ ]
1048 Principio nobis in cunctas undique partis [ ]
1049 et latere ex utroque supra subterque per omne [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 0:++
1050 nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se [ ]?
1051 vociferatur, et elucet natura profundi. [3]!
1052 nullo iam pacto veri simile esse putandumst, [1]
1053 undique cum versum spatium vacet infinitum [ ]
1054 seminaque innumero numero summaque profunda [ ]
1055 multimodis volitent aeterno percita motu, [ ]
1056 hunc unum terrarum orbem caelumque creatum, [ ]
1057 nil agere illa foris tot corpora materiai; [ ]
1058 cum praesertim hic sit natura factus, ut ipsa [ ]
1059 sponte sua forte offensando semina rerum [ ]!
1060 multimodis temere incassum frustraque coacta [ ]
1061 tandem coluerunt ea quae coniecta repente [ ]
1062 magnarum rerum fierent exordia semper, [ ]
1063 terrai maris et caeli generisque animantum. [ ]?
1064 quare etiam atque etiam talis fateare necesse est [ ]
1065 esse alios alibi congressus materiai [ ]
1066 qualis hic est, avido complexu quem tenet aether. [ ]
1067 Praeterea cum materies est multa parata, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 4:00
1068 cum locus est praesto nec res nec causa moratur [ ]
1069 ulla, geri debent nimirum et confieri res. [2]
1070 nunc et seminibus si tanta est copia quantam [ ]
1071 enumerare aetas animantum non queat omnis, [ ]
1072 visque eadem et natura manet quae semina rerum [2]
1073 conicere in loca quaeque queat simili ratione [ ]
1074 atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare [ ]!
1075 esse alios aliis terrarum in partibus orbis [ ]
1076 et varias hominum gentis et saecla ferarum. [ ]
1077 Huc accedit ut in summa res nulla sit una, [ ]
1078 unica quae gignatur et unica solaque crescat, [ ]!
1079 quin alicuius siet saecli permultaque eodem [ ]
1080 sint genere. in primis animalibus inice mentem; [ ]?
1081 invenies sic montivagum genus esse ferarum, [ ]
1082 sic hominum genitam prolem, sic denique mutas [ ]
1083 squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum. [ ]
1084 quapropter caelum simili ratione fatendumst [ ]
1085 terramque et solem lunam mare, cetera quae sunt, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 4:+
1086 non esse unica, sed numero magis innumerali; [ ]!
1087 quondoquidem vitae depactus terminus alte [ ]
1088 tam manet haec et tam nativo corpore constant, [2]
1089 quam genus omne quod hic generatimst rebus abundans. [ ]
1090 Quae bene cognita si teneas, natura videtur [ ]!
1091 libera continuo dominis privata superbis [ ]
1092 ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers. [ ]
1093 nam pro sancta deum tranquilla pectora pace [ ]
1094 quae placidum degunt aevum vitamque serenam, [ ]
1095 quis regere immensi summam, quis habere profundi [ ]
1096 indu manu validas potis est moderanter habenas, [ ]
1097 quis pariter caelos omnis convertere et omnis [ ]
1098 ignibus aetheriis terras suffire feraces, [ ]
1099 omnibus inve locis esse omni tempore praesto, [ ]
1100 nubibus ut tenebras faciat caelique serena [ ]
1101 concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedes [ ]
1102 saepe suas disturbet et in deserta recedens [ ]
1103 saeviat exercens telum quod saepe nocentis [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 4:++
1104 praeterit exanimat -que indignos inque merentis? [ ]
1105 Multaque post mundi tempus genitale diemque [ ]
1106 primigenum maris et terrae solisque coortum [ ]
1107 addita corpora sunt extrinsecus, addita circum [ ]!
1108 semina quae magnum iaculando contulit omne; [ ]
1109 unde mare et terrae possent augescere et unde [ ]
1110 appareret spatium caeli domus altaque tecta [ ]
1111 tolleret a terris procul et consurgeret aër. [ ]
1112 nam sua cuique locis ex omnibus omnia plagis [ ]
1113 corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt, [ ]!
1114 umor ad umorem, terreno corpore terra [2]?
1115 crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether, [ ]
1116 donec ad extremum crescendi perfica finem [ ]
1117 omnia perduxit rerum natura creatrix; [ ]
1118 ut fit ubi nilo iam plus est quod datur intra [2]
1119 vitalis venas quam quod fluit atque recedit. [ ]
1120 omnibus hic aetas debet consistere rebus, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 8:00
1121 hic natura suis refrenat viribus auctum. [ ]
1122 nam quaecumque vides hilaro grandescere adauctu [ ]
1123 paulatimque gradus aetatis scandere adultae, [ ]
1124 plura sibi assumunt quam de se corpora mittunt, [ ]?
1125 dum facile in venas cibus omnis inditur et dum [ ]
1126 non ita sunt late dispessa ut multa remittant [ ]
1127 et plus dispendi faciant quam vescitur aetas. [ ]
1128 nam certe fluere at -que recedere corpora rebus [ ]
1129 multa manus dandum est; sed plura accedere debent, [ ]
1130 donec alescendi summum tetigere cacumen. [ ]
1131 inde minutatim viris et robur adultum [2]
1132 frangit et in partem peiorem liquitur aetas. [ ]
1133 quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto, [ ]
1134 et quo latior est, in cunctas undique partis [ ]!
1135 plura modo dispergit et ab se corpora mittit, [ ]
1136 nec facile in venas cibus omnis diditur ei [ ]
1137 nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus, [ ]
1138 unde queat tantum suboriri ac suppeditare. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 8:+
1139 iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo [ ]
1140 sunt et cum externis succumbunt omnia plagis, [ ]
1141 quandoquidem grandi cibus aevo denique defit, [ ]
1142 nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam [ ]!
1143 corpora conficere et plagis infesta domare. [ ]
1144 sic igitur magni quoque circum moenia mundi [ ]
1145 expugnata dabunt labem putrisque ruinas. [ ]
1146 omnia debet enim cibus integrare novando [ ]
1147 et fulcire cibus, cibus omnia sustentare, [ ]
1148 nequiquam, quoniam nec venae perpetiuntur [ ]
1149 quod satis est neque quantum opus est natura ministrat. [ ]
1150 iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus [ ]
1151 vix animalia parva creat quae cuncta creavit [ ]!
1152 saecla deditque ferarum ingentia corpora partu. [ ]!
1153 haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne [ ]
1154 aurea de caelo demisit funis in arva [ ]?
1155 nec mare nec fluctus plangentes saxa crearunt, [ ]
1156 sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 2. bog (Oxford C.T.) 8:++
1157 praeterea nitidas fruges vinetaque laeta [ ]
1158 sponte sua primum mortalibus ipsa creavit, [ ]
1159 ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta; [ ]
1160 quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore, [ ]
1161 conterimusque boves et viris agricolarum, [ ]?
1162 conficimus ferrum vix arvis suppeditati: [ ]
1163 usque adeo parcunt fetus augentque laborem. [ ]
1164 iamque caput quassans grandis suspirat arator [ ]
1165 crebrius, incassum magnos cecidisse labores, [ ]
1166 et cum tempora temporibus praesentia confert [ ]!
1167 praeteritis, laudat fortunas saepe parentis. [ ]
1168 tristis item vetulae vitis sator atque vietae [ ]
1169 temporis incusat momen caelumque fatigat, [ ]
1170 et crepat, antiquum genus ut pietate repletum [ ]
1171 perfacile angustis tolerarit finibus aevum, [ ]
1172 cum minor esset agri multo modus ante viritim. [ ]
1173 nec tenet omnia paulatim tabescere et ire [ ]!
1174 ad (?)scopulum spatio aetatis defessa vetusto. [ ]
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 413
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur 3,1-322 [Rerum natura]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
2. bog.
1027 difficilis magis ad credendum constet, itemque [ ]
1033 omnia quae nunc si primum mortalibus essent, [ ]
1088 tam manet haec et tam nativo corpore constant, [2]
1092 ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers. [ ]
2. bog.
1077 Huc accedit ut in summa res nulla sit una, [ ]
2. bog.
1050 nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se [ ]?
1085 terramque et solem lunam mare, cetera quae sunt, [ ]
1125 dum facile in venas cibus omnis inditur et dum [ ]
1156 sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se. [ ] bis
2. bog.
1026 sed neque tam facilis res ulla est quin ea primum [ ]
1041 exspuere ex animo rationem, sed magis acri [ ]
1066 qualis hic est, avido complexu quem tenet aether. [ ]
1071 enumerare aetas animantum non queat omnis, [ ]
1118 ut fit ubi nilo iam plus est quod datur intra [2]
1156 sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se. [ ]
2. bog.
1053 undique cum versum spatium vacet infinitum [ ]
1057 nil agere illa foris tot corpora materiai; [ ]
1063 terrai maris et caeli generisque animantum. *[ ]?
1065 esse alios aibi congressus materiai [ ]
1074 atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare [ ]! bis
1086 non esse unica, sed numero magis innumerali; [ ]! bis
Analyse 3
2. bog.
1086 non esse unica, sed numero magis innumerali; [ ]!
1090 Quae bene cognita si teneas, natura videtur [ ]!
1107 addita corpora sunt extrinsecus, addita circum [ ]!
1134 et quo latior est, in cunctas undique partis [ ]!
1142 nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam [ ]!
2. bog.
1044 quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit [ ]
1046 quid sit ibi porro quo prospicere usque velit mens [ ]?
1069 ulla, geri debent nimirum et confieri res. [2]
2. bog.
1023 Nunc animum nobis adhibe veram-ad rationem. *[1]?
1073 conicere in loca quaeque queat simili ratione [ ]
Analyse 4
2. bog.
1059 sponte sua forte offensando semina rerum [ ]!
2. bog.
1036 aut minus ante quod auderent fore credere gentes? [ ]!
1051 vociferatur, et elucet natura profundi. [3]!
1151 vix animalia parva creat quae cuncta creavit [ ]!
1166 et cum tempora temporibus praesentia confert [ ]!
1173 nec tenet omnia paulatim tabescere et ire [ ]!
2. bog.
1074 atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare [ ]!
1078 unica quae gignatur et unica solaque crescat, [ ]!
1113 corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt, [ ]!
1152 saecla deditque ferarum ingentia corpora partu. [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede