Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 29 - NA2-LUCR + archivio n. 30 - NA3-LUCR Prossimo file n. 417
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 0:00
830 Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum, [ ]
831 quandoquidem natura animi mortalis habetur. [1]
832 et velut anteacto nil tempore sensimus aegri, [ ]
833 ad confligendum venientibus undique Poenis, [ ]
834 omnia cum belli trepido concussa tumultu [ ]
835 horrida contremuere sub altis aetheris oris, [ ]!
836 in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum [ ]!
837 omnibus humanis esset terraque marique, [2]
838 sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai [ ]
839 discidium fuerit quibus e sumus uniter apti, [ ]
840 scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum, [ ]
841 accidere omnino poterit sensumque movere, [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 0:+
842 non si terra mari miscebitur et mare caelo. [ ]
843 et si iam nostro sentit de corpore postquam [ ]
844 distractast animi natura animaeque potestas, [1]?
845 nil tamen est ad nos qui comptu coniugioque [ ]
846 corporis atque animae consistimus uniter apti. [ ]
847 nec, si materiem nostram collegerit aetas [ ]
848 post obitum rursum -que redegerit ut sita nunc est [ ]
849 atque iterum nobis fuerint data lumina vitae, [ ]
850 pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum, [ ]
851 interrupta semel cum sit repetentia nostri. [ ]
852 et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante [ ]
853 qui fuimus, nil iam de illis nos adficit angor. [ ]
854 nam cum respicias immensi temporis omne [ ]
855 praeteritum spatium, tum motus materiai [ ]
856 multimodis quam sint, facile hoc accrescere possis, [ ]
857 semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta [ ]!
858 haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse. [ ]
859 nec memori tamen id quimus reprehendere mente; [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 0:++
860 inter enim iectast vitai pausa vageque [ ]?
861 deerrarunt passim motus ab sensibus omnes. [ ]
862 debet enim, misere si forte aegreque futurumst, [ ]?
863 ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit [ ]
864 accidere. id quoniam mors eximit, esseque probet [ ]
865 illum cui possint incommoda conciliari, [ ]
866 scire licet nobis nil esse in morte timendum [ ]
867 nec miserum fieri qui non est posse neque hilum [ ]
868 differre an nullo fuerit iam tempore natus, [ ]
869 mortalem vitam mors cum immortalis ademit. [ ]
870 Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum, [ ]
871 post mortem fore ut aut putescat corpore posto [ ]
872 aut flammis interfiat malisve ferarum, [ ]
873 scire licet non sincerum sonere atque subesse [ ]
874 caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse [ ]
875 credere se quemquam sibi sensum in morte futurum. [ ]
876 non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 4:00
877 nec radicitus e vita se tollit et eicit, [u]!
878 sed facit esse sui quiddam super inscius ipse. [ ]
879 vivus enim sibi cum proponit quisque futurum, [ ]
880 corpus uti volucres lacerent in morte feraeque, [ ]
881 ipse sui miseret; neque enim se dividit illim [ ]
882 nec removet satis a proiecto corpore et illum [2]
883 se fingit sensu -que suo contaminat adstans. [ ]
884 hinc indignatur se mortalem esse creatum [ ]
885 nec videt in vera nullum fore morte alium se [ ]?
886 qui possit vivus sibi se lugere peremptum [2]
887 stansque iacentem se lacerari urive dolere. [u]!
888 nam si in morte malumst malis morsuque ferarum [ ]
889 tractari, non invenio qui non sit acerbum [ ]?
890 ignibus impositum calidis torrescere flammis [ ]
891 aut in melle situm suffocari atque rigere [ ]?
892 frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 4:+
893 urgerive superne obtritum pondere terrae. [1]!
894 'Iam iam non domus accipiet te laeta, neque uxor [ ]
895 optima nec dulces occurrent oscula nati [ ]
896 praeripere et tacita pectus dulcedine tangent. [ ]
897 non poteris factis florentibus esse, tuisque [ ]
898 praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit [ ]
899 una dies infesta tibi tot praemia vitae.' [ ]
900 illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum [ ]
901 iam desiderium rerum super insidet una.' [ ]
902 quod bene si videant animo dictisque sequantur, [ ]
903 dissoluant animi magno se angore metuque. [ ]
904 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi [ ]?
905 quod superest cunctis privatus doloribus aegris. [2]
906 at nos horrifico cinefactum te prope busto [ ]
907 insatiabiliter deflevimus, aeternumque [1]
908 nulla dies nobis maerorem e pectore demet.' [ ]?
909 illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari [ ]
910 tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 4:++
911 cur quisquam aeterno possit tabescere luctu. [ ]
912 Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque [ ]
913 pocula saepe homines et inumbrant ora coronis, [ ]
914 ex animo ut dicant 'brevis hic est fructus homullis; [ ]
915 iam fuerit neque post umquam revocare licebit.' [ ]
916 tamquam in morte mali cum primis hoc sit eorum, [ ]?
917 quod sitis exurat miseros atque arida torrat, [ ]
918 aut aliae cuius desiderium insideat rei. [1]
919 nec sibi enim quisquam tum se vitamque requirit, [ ]?
920 cum pariter mens et corpus sopita quiescunt. [ ]
921 nam licet aeternum per nos sic esse soporem, [ ]
922 nec desiderium nostri nos adficit ullum. [ ]?
923 et tamen haudquaquam nostros tunc illa per artus [ ]
924 longe ab sensiferis primordia motibus errant, [ ]
925 cum correptus homo ex somno se colligit ipse. [ ]?
926 multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst, [ ]
927 si minus esse potest quam quod nil esse videmus; [ ]
928 maior enim turba et disiectus materiai [ ]
= archivio n. 30 - NA3-LUCR
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 8:00
929 consequitur leto nec quisquam expergitus exstat, [ ]
930 frigida quem semel est vitai pausa secuta. [u]
931 Denique si vocem rerum natura repente [2]
932 mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa [ ]
933 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris [ ]
934 luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles? [ ]
935 nam si grata fuit tibi vita anteacta priorque [ ]
936 et non omnia pertusum congesta quasi in vas [ ]!
937 commoda perfluxere atque ingrata interiere, [ ]!
938 cur non ut plenus vitae conviva recedis [ ]
939 aequo animoque capis securam, stulte, quietem? [ ]
940 sin ea quae fructus cumque es periere profusa [ ]
941 vitaque in offensast, cur amplius addere quaeris, [ ]
942 rursum quod pereat male et ingratum occidat omne, [ ]
943 non potius vitae finem facis atque laboris? [ ]
944 nam tibi praeterea quod machiner inveniamque, [ ]
945 quod placeat, nil est: eadem sunt omnia semper. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 8:+
946 si tibi non annis corpus iam marcet et artus [ ]
947 confecti languent, eadem tamen omnia restant, [ ]
948 omnia si pergas vivendo vincere saecla, [ ]
949 atque etiam potius, si numquam sis moriturus,' [ ]
950 quid respondemus, nisi iustam intendere litem [ ]
951 naturam et veram verbis exponere causam? [ ]
952 grandior hic vero si iam seniorque queratur [ ]
953 atque obitum lamentetur miser amplius aequo, [ ]
954 non merito inclamet magis et voce increpet acri? [ ]
955 'aufer abhinc lacrimas, balatro, et compesce querelas. [ ]
956 omnia perfunctus vitai praemia marces. [ ]?
957 sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis, [ ]
958 imperfecta tibi elapsast ingrataque vita [ ]!
959 et nec opinanti mors ad caput adstitit ante [ ]
960 quam satur ac plenus possis discedere rerum. [ ]
961 nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte [ ]
962 aequo animoque agedum (?)magnis concede: necessest.' [ ]
963 iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 8:++
964 cedit enim rerum novitate extrusa vetustas [ ]
965 semper, et ex aliis aliud reparare necessest: [ ]
966 nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra. [ ]
967 materies opus est ut crescant postera saecla; [ ]
968 quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur; [u]!
969 nec minus ergo ante haec quam tu cecidere, cadentque. [ ]
970 sic alid ex alio numquam desistet oriri [ ]
971 vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu. [ ]
972 respice item quam nil ad nos anteacta vetustas [ ]
973 temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante. [ ]
974 hoc igitur speculum nobis natura futuri [ ]
975 temporis exponit post mortem denique nostram. [ ]
976 numquid ibi horribile apparet, num triste videtur [ ]!
977 quicquam, non omni somno securius exstat? [ ]
978 Atque ea nimirum quaecumque Acherunte profundo [ ]
979 prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis. [ ]
980 nec miser impendens magnum timet aëre saxum [ ]
981 Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens; [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 12:00
982 sed magis in vita divum metus urget inanis [1]?
983 mortalis casumque timent quem cuique ferat fors. [ ]
984 nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem [ ]
985 nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam [ ]
986 perpetuam aetatem possunt reperire profecto. [ ]
987 quamlibet immani proiectu corporis exstet, [ ]?
988 qui non sola novem dispessis iugera membris [ ]
989 obtineat, sed qui terrai totius orbem, [ ]?
990 non tamen aeternum poterit perferre dolorem [ ]
991 nec praebere cibum proprio de corpore semper. [ ]
992 sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem [1]?
993 quem volucres lacerant atque exest anxius angor [ ]
994 aut alia quavis scindunt cuppedine curae. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 12:+
995 Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est [2]
996 qui petere a populo fascis saevasque securis [ ]
997 imbibit et semper victus tristisque recedit. [ ]
998 nam petere imperium quod inanest nec datur umquam, [ ]
999 atque in eo semper durum sufferre laborem, [ ]
1000 hoc est adverso nixantem trudere monte [ ]
1001 saxum quod tamen e summo iam vertice rursum [ ]
1002 volvitur et plani raptim petit aequora campi. [ ]?
1003 deinde animi ingratam naturam pascere semper [ ]
1004 atque explere bonis rebus satiareque numquam, [ ]
1005 quod faciunt nobis annorum tempora, circum [ ]
1006 cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores, [ ]
1007 nec tamen explemur vitai fructibus umquam, [ ]?
1008 hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas [ ]?
1009 quod memorant laticem pertusum congerere in vas, [ ]
1010 quod tamen expleri nulla ratione potestur. [ ]?
1011 Cerberus et furiae iam vero et lucis egestas, [ ]
1012 Tartarus horriferos eructans faucibus aestus [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 12:++
1013 qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto. [ ]
1014 sed metus in vita poenarum pro male factis [ ]
1015 est insignibus insignis, scelerisque luella, [ ]!
1016 carcer et horribilis de saxo iactus deorsum, [ ]
1017 verbera carnifices robur pix lammina taedae; [ ]
1018 quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis [ ]
1019 praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis [ ]
1020 nec videt interea qui terminus esse malorum [ ]?
1021 possit nec quae sit poenarum denique finis [ ]
1022 atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant. [ ]
1023 hic Acherusia fit stultorum denique vita. [ ]!
1024 Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis [ ]!
1025 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit [ ]
1026 qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus. [ ]
1027 inde alii multi reges rerumque potentes [ ]?
1028 occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt. [ ]
1029 ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum [ ]
1030 stravit iterque dedit legionibus ire per altum [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 16:00
1031 ac pedibus salsa docuit super ire lacunas [ ]
1032 et contempsit equis insultans murmura ponti, [ ]
1033 lumine adempto animam moribundo corpore fudit. [ ]
1034 Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror, [ ]
1035 ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset. [ ]
1036 adde repertores doctrinarum atque leporum, [ ]?
1037 adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus [ ]
1038 sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest. [ ]!
1039 denique Democritum postquam matura vetustas [ ]
1040 admonuit memores motus languescere mentis, [ ]
1041 sponte sua leto caput obvius obtulit ipse. [ ]?
1042 ipse Epicurus obit decurso lumine vitae, [ ]
1043 qui genus humanum ingenio superavit et omnis [u]!
1044 restinxit, stellas exortus ut aërius sol. [ ]
1045 tu vero dubitabis et indignabere obire? [u]!
1046 mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti, [ ]
1047 qui somno partem maiorem conteris aevi [ ]
1048 et vigilans stertis nec somnia cernere cessas [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 16:+
1049 sollicitamque geris cassa formidine mentem [ ]
1050 nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum [ ]
1051 ebrius urgeris multis miser undique curis [ ]
1052 atque animi incerto fluitans errore vagaris.' [ ]
1053 Si possent homines, proinde ac sentire videntur [ ]
1054 pondus inesse animo quod se gravitate fatiget, [ ]
1055 e quibus id fiat causis quoque noscere et unde [ ]
1056 tanta mali tamquam moles in pectore constet, [ ]
1057 haud ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus [ ]
1058 quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper [ ]
1059 commutare locum quasi onus deponere possit. [1]
1060 exit saepe foras magnis ex aedibus ille, [ ]
1061 esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit, [ ]
1062 quippe foris nilo melius qui sentiat esse. [ ]
1063 currit agens mannos ad villam praecipitanter, [ ]
1064 auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans; [ ]
1065 oscitat extemplo, tetigit cum limina villae, [ ]
1066 aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 16:++
1067 aut etiam properans urbem petit atque revisit. [ ]
1068 hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit, [ ]
1069 effugere haud potis est, ingratis haeret et odit [2]
1070 propterea, morbi quia causam non tenet aeger; [ ]
1071 quam bene si videat, iam rebus quisque relictis [ ]
1072 naturam primum studeat cognoscere rerum, [ ]
1073 temporis aeterni quoniam, non unius horae, [ ]
1074 ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis [ ]
1075 aetas, post mortem quae restat cumque, manenda. [ ]
1076 Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis [ ]
1077 quae mala nos subigit vitai tanta cupido? [ ]?
1078 certa quidem finis vitae mortalibus adstat [ ]
1079 nec devitari letum pote quin obeamus. [ ]?
1080 praeterea versamur ibidem atque insumus usque [ ]!
1081 nec nova vivendo procuditur ulla voluptas. [1]?
1082 sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur [ ]!
1083 cetera; post aliud, cum contigit illud, avemus [ ]
1084 et sitis aequa tenet vitai semper hiantis. [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 3. bog (Oxford C.T.) 16:+++
1085 posteraque in dubiost fortunam quam vehat aetas, [ ]
1086 quidve ferat nobis casus quive exitus instet. [ ]
1087 nec prorsum vitam ducendo demimus hilum [ ]
1088 tempore de mortis nec delibare valemus, [ ]?
1089 quo minus esse diu possimus forte perempti. [ ]
1090 proinde licet quot vis vivendo condere saecla; [ ]
1091 mors aeterna tamen nilo minus illa manebit, [1]
1092 nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno [ ]
1093 lumine qui finem vitai fecit, et ille, [2]?
1094 mensibus atque annis qui multis occidit ante. [ ]
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 417
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur 4,1-268 [Rerum natura]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
3. bog.
845 nil tamen est ad nos qui comptu coniugioque [ ] bis
852 et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante [ ]
856 multimodis quam sint, facile hoc accrescere possis, [ ]
879 vivus enim sibi cum proponit quisque futurum, [ ]
882 nec removet satis a proiecto corpore et illum [2]
930 frigida quem semel est vitai pausa secuta. [u]
945 quod placeat, nil est: eadem sunt omnia semper. [ ]
967 materies opus est ut crescant postera saecla; [ ]
989 obtineat, sed qui terrai totius orbem, [ ]?
1001 saxum quod tamen e summo iam vertice rursum [ ]
1021 possit nec quae sit poenarum denique finis [ ]
1069 effugere haud potis est, ingratis haeret et odit [2]
1090 proinde licet quot vis vivendo condere saecla; [ ]
3. bog.
1008 hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas [ ]?
3. bog.
848 post obitum rursum -que redegerit ut sita nunc est [ ] bis
934 luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles? [ ]
1068 hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit, [ ]
3. bog.
842 non si terra mari miscebitur et mare caelo. [ ]
848 post obitum rursum -que redegerit ut sita nunc est [ ]
850 pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum, [ ]
863 ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit [ ]
904 ‘tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi [ ]?
933 ‘quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris [ ]
1014 sed metus in vita poenarum pro male factis [ ]
1029 ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum [ ]
1070 propterea, morbi quia causam non tenet aeger; [ ]
1085 posteraque in dubiost fortunam quam vehat aetas, [ ]
3. bog.
949 atque etiam potius, si numquam sis moriturus,’ [ ]
1092 nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno [ ]
3. bog.
838 sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai *[ ]
845 nil tamen est ad nos qui comptu coniugioque [ ]
855 praeteritum spatium, tum motus materiai [ ]
865 illum cui possint incommoda conciliari, [ ]
907 insatiabiliter deflevimus, aeternumque [1]
928 maior enim turba et disiectus materiai [ ]
937 commoda perfluxere atque ingrata interiere, [ ]! bis
944 nam tibi praeterea quod machiner inveniamque, [ ]
963 iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque. [ ]
1028 occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt. [ ]
1063 currit agens mannos ad villam praecipitanter, [ ]
Analyse 3
3. bog.
877 nec radicitus e vita se tollit et eicit, [u]!
887 stansque iacentem se lacerari urive dolere. [u]!
968 quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur; [u]!
1023 hic Acherusia fit stultorum denique vita. [ ]!
3. bog.
840 scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum, [ ]
885 nec videt in vera nullum fore morte alium se [ ]?
918 aut aliae cuius desiderium insideat rei. [1]
936 et non omnia pertusum congesta quasi-in vas *[ ]! bis
983 mortalis casumque timent quem cuique ferat fors. [ ]
995 Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est [2]
1009 quod memorant laticem pertusum congerere-in vas, *[ ]
1044 restinxit, stellas exortus ut aërius sol. [ ]
1050 nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum [ ]
3. bog.
874 caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse [ ]
Analyse 4
3. bog.
1024 Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis [ ]!
1045 tu vero dubitabis et indignabere obire? [u]!
1080 praeterea versamur ibidem atque insumus usque [ ]!
3. bog.
936 et non omnia pertusum congesta quasi in vas [ ]!
958 imperfecta tibi elapsast ingrataque vita [ ]!
976 numquid ibi horribile apparet, num triste videtur [ ]!
1015 est insignibus insignis, scelerisque luella, [ ]!
1043 qui genus humanum ingenio superavit et omnis [u]!
3. bog.
835 horrida contremuere sub altis aetheris oris, [ ]!
836 in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum [ ]!
857 semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta [ ]!
893 urgerive superne obtritum pondere terrae. [1]!
937 commoda perfluxere atque ingrata interiere, [ ]!
1038 sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest. [ ]!
1082 sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede