Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 30 - NA3-LUCR Prossimo file n. 418
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 0:00
1 Avia Pieridum peragro loca nullius ante [ ]
2 trita solo. iuvat integros accedere fontis [ ]
3 atque haurire, iuvat -que novos decerpere flores [ ]
4 insignemque meo capiti petere inde coronam [ ]
5 unde prius nulli velarint tempora musae; [ ]?
6 primum quod magnis doceo de rebus et artis [ ]
7 religionem animum nodis exsolvere pergo, [ ]
8 deinde quod obscura de re tam lucida pango [ ]?
9 carmina, musaeo contingens cuncta lepore. [ ]
10 id quoque enim non ab nulla ratione videtur. [ ]
11 nam veluti pueris absinthia taetra medentes [ ]
12 cum dare conantur, prius oras pocula circum [ ]
13 contingunt mellis dulci flavoque liquore, [ ]
14 ut puerorum aetas improvida ludificetur [ ]
15 labrorum tenus, interea perpotet amarum [ ]
16 absinthi laticem deceptaque non capiatur, [ ]
17 sed potius tali pacto recreata valescat, [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 0:+
18 sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur [ ]
19 tristior esse quibus non est tractata, retroque [ ]
20 vulgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti [ ]
21 carmine Pierio rationem exponere nostram [ ]
22 et quasi musaeo dulci contingere melle, [ ]
23 si tibi forte animum tali ratione tenere [ ]
24 versibus in nostris possem, dum percipis omnem [ ]
25 naturam rerum ac persentis utilitatem. [ ]
26 Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum [ ]
27 qualia sint et quam variis distantia formis [ ]
28 sponte sua volitent aeterno percita motu, [ ]
29 quoque modo possit res ex his quaeque creari, [ ]
30 atque animi quoniam docui natura quid esset [ ]
31 et quibus e rebus cum corpore compta vigeret [2]
32 quove modo distracta rediret in ordia prima, [ ]!
33 nunc agere incipiam tibi, quod vementer ad has res [ ]
34 attinet, esse ea quae rerum simulacra vocamus; [ ]
35 quae, quasi membranae summo de corpore rerum [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 4:00
36 dereptae, volitant ultroque citroque per auras, [ ]
37 atque eadem nobis vigilantibus obvia mentis [ ]
38 terrificant atque in somnis, cum saepe figuras [ ]
39 contuimur miras simulacraque luce carentum, [ ]
40 quae nos horrifice languentis saepe sopore [ ]
41 excierunt, ne forte animas Acherunte reamur [ ]
42 effugere aut umbras inter vivos volitare [ ]
43 neve aliquid nostri post mortem posse relinqui, [ ]
44 cum corpus simul atque animi natura perempta [1]
45 in sua discessum dederint primordia quaeque. [ ]
46 Dico igitur rerum effigias tenuisque figuras [ ]
47 mittier ab rebus summo de corpore rerum, [ ]?
50 quae quasi membranae vel cortex nominitandast, [ ]
51 quod speciem ad formam similem gerit eius imago [ ]
52 cuiuscumque cluet de corpore fusa vagari. [ ]
53 id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde. [ ]
54 principio quoniam mittunt in rebus apertis [ ]
55 corpora res multae, partim diffusa solute, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 4:+
56 robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem, [ ]
57 et partim contexta magis condensaque, ut olim [ ]
58 cum teretes ponunt tunicas aestate cicadae, [ ]
59 et vituli cum membranas de corpore summo [ ]
60 nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens [ ]
61 exuit in spinis vestem; nam saepe videmus [ ]
62 illorum spoliis vepris volitantibus auctas. [ ]
63 quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago [ ]
64 ab rebus mitti summo de corpore rerum. [ ]
65 nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant [ ]
66 quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas; [ ]!
67 praesertim cum sint in summis corpora rebus [ ]
68 multa minuta, iaci quae possint ordine eodem [ ]
69 quo fuerint et formai servare figuram, [ ]
70 et multo citius, quanto minus induperiri [ ]
71 pauca queunt et quae sunt prima fronte locata. [ ]?
72 nam certe iacere ac largiri multa videmus, [ ]?
73 non solum ex alto penitusque, ut diximus ante, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 4:++
74 verum de summis ipsum quoque saepe colorem. [ ]
75 et vulgo faciunt id lutea russaque vela [ ]
76 et ferrugina, cum magnis intenta theatris [ ]!
77 per malos vulgata trabes -que trementia flutant. [ ]
78 namque ibi consessum caveai subter et omnem [2]
79 scaenai speciem, (?)patrum matrumque deorum [1]
80 inficiunt coguntque suo fluitare colore. [ ]
81 et quanto circum mage sunt inclusa theatri [ ]
82 moenia, tam magis haec intus perfusa lepore [ ]
83 omnia corrident correpta luce diei. [ ]
84 ergo lintea de summo cum corpore fucum [ ]!
85 mittunt, effigias quoque debent mittere tenuis [ ]
86 res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque. [ ]
87 sunt igitur iam formarum vestigia certa [ ]
88 quae vulgo volitant subtili praedita filo [ ]?
89 nec singillatim possunt secreta videri. [ ]
90 praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res [ ]
91 consimiles ideo diffusae e rebus abundant, [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 8:00
92 ex alto quia dum veniunt intrinsecus ortae, [ ]
93 scinduntur per iter flexum, nec recta viarum [ ]
94 ostia sunt qua contendant exire coortae. [ ]!
95 at contra tenuis summi membrana coloris [ ]
96 cum iacitur, nil est quod eam discerpere possit, [ ]
97 in promptu quoniam est in prima fronte locata. [1]
98 postremo speculis in aqua splendorque in omni [1]?
99 quaecumque apparent nobis simulacra, necessest, [ ]
100 quandoquidem simili specie sunt praedita rerum, [ ]
101 ex ea imaginibus missis consistere rerum. [ ]
104 sunt igitur tenues formae rerum similesque [ ]
105 effigiae, singillatim quas cernere nemo [ ]
106 cum possit, tamen assiduo crebroque repulsu [ ]?
107 reiectae reddunt speculorum ex aequore visum, [ ]
108 nec ratione alia servari posse videntur, [ ]?
109 tanto opere ut similes reddantur cuique figurae. [ ]
110 Nunc age quam tenui natura constet imago [ ]?
111 percipe. et in primis, quoniam primordia tantum [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 8:+
112 sunt infra nostros sensus tantoque minora [ ]
113 quam quae primum oculi coeptant non posse tueri, [ ]
114 nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum [ ]
115 cunctarum quam sint subtilia percipe paucis. [ ]
116 primum animalia sunt iam partim tantula, quorum [ ]!
117 tertia pars nulla possit ratione videri. [ ]
118 horum intestinum quodvis quale esse putandumst? [ ]
119 quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus? [ ]
120 quantula sunt? quid praeterea primordia quaeque [ ]!
121 unde anima atque animi constet natura necessumst? [ ]
122 nonne vides quam sint subtilia quamque minuta? [ ]
123 praeterea quaecumque suo de corpore odorem [ ]
124 exspirant acrem, panaces absinthia taetra [ ]
125 habrotonique graves et tristia centaurea, [ ]
126 quorum unum quidvis leviter si forte duobus [ ]
127 quin potius noscas rerum simulacra vagari [ ]
128 multa modis multis nulla vi cassaque sensu? [ ]?
129 Sed ne forte putes ea demum sola vagari, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 8:++
130 quaecumque ab rebus rerum simulacra recedunt, [ ]
131 sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa [ ]
132 constituuntur in hoc caelo qui dicitur aër, [ ]?
133 quae multis formata modis sublime feruntur [ ]
134 nec speciem mutare suam liquentia cessant [ ]
135 et cuiusque modi formarum vertere in oras; [ ]
136 ut nubis facile interdum concrescere in alto [ ]
137 cernimus et mundi speciem violare serenam [ ]
138 aëra mulcentis motu. nam saepe Gigantum [ ]
139 ora volare videntur et umbram ducere late, [ ]!
140 interdum magni montes avulsaque saxa [ ]
141 montibus anteire et solem succedere praeter, [ ]
142 inde alios trahere at -que inducere belua nimbos. [ ]
143 Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur [ ]
144 perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant [ ]
145 semper enim summum quicquid de rebus abundat [ ]
146 quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res, [ ]
147 transit, ut in primis vitrum. sed ubi aspera saxa [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 12:00
148 aut in materiam ligni pervenit, ibi iam [ ]
149 scinditur ut nullum simulacrum reddere possit. [ ]
150 at cum splendida quae constant opposta fuerunt [ ]!
151 densaque, ut in primis speculum est, nil accidit horum. [ ]
152 nam neque, uti vitrum, possunt transire, neque autem [ ]
153 scindi; quam meminit levor praestare salutem. [ ]
154 quapropter fit ut hinc nobis simulacra redundent. [ ]
155 et quamvis subito quovis in tempore quamque [1]
156 rem contra speculum ponas, apparet imago; [ ]
157 perpetuo fluere ut noscas e corpore summo [ ]?
158 texturas rerum tenuis tenuisque figuras. [ ]
159 ergo multa brevi spatio simulacra genuntur, [ ]
160 ut merito celer his rebus dicatur origo. [ ]
161 et quasi multa brevi spatio summittere debet [ ]
162 lumina sol ut perpetuo sint omnia plena, [ ]!
163 sic ab rebus item simili ratione necessest [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 12:+
164 temporis in puncto rerum simulacra ferantur [1]
165 multa modis multis in cunctas undique partis; [ ]
166 quandoquidem speculum quocumque obvertimus oris, [ ]
167 res ibi respondent simili forma atque colore. [ ]
168 praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli [ ]
169 tempestas, perquam subito fit turbida foede, [ ]
170 undique uti tenebras omnis Acherunta rearis [ ]
171 liquisse et magnas caeli complesse cavernas, [ ]
172 usque adeo taetra nimborum nocte coorta [ ]
173 impendent atrae formidinis ora superne; [ ]
174 quorum quantula pars sit imago dicere nemost [2]!
175 qui possit neque eam rationem reddere dictis. [ ]
176 Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur [1]
177 et quae mobilitas ollis tranantibus auras [ ]
178 reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur, [ ]
179 in quem quaeque locum diverso numine tendunt, [ ]
180 suavidicis potius quam multis versibus edam; [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 12:++
181 parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam [ ]
182 clamor in aetheriis dispersus nubibus austri. [ ]
183 principio persaepe levis res atque minutis [ ]
184 corporibus factas celeris licet esse videre. [ ]
185 in quo iam genere est solis lux et vapor eius [ ]
186 propterea quia sunt e primis facta minutis [ ]
187 quae quasi cuduntur perque aëris intervallum [ ]
188 non dubitant transire sequenti concita plaga. [ ]!
189 suppeditatur enim confestim lumine lumen [ ]
190 et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur. [2]?
191 quapropter simulacra pari ratione necessest [ ]
192 immemorabile per spatium transcurrere posse [ ]!
193 temporis in puncto, primum quod parvula causa [1]
194 est procul a tergo quae provehat atque propellat, [ ]
195 quod superest, ubi tam volucri levitate ferantur; [ ]
196 deinde quod usque adeo textura praedita rara [ ]?
197 mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 12:+++
198 et quasi permanare per aëris intervallum. [u]!
199 praeterea si quae penitus corpuscula rerum [ ]
200 ex altoque foras mittuntur, solis uti lux [ ]
201 ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei [ ]
202 per totum caeli spatium diffundere sese, [ ]
203 perque volare mare ac terras caelumque rigare, [ ]
204 quid quae sunt igitur iam prima fronte parata, [ ]?
205 cum iaciuntur et emissum res nulla moratur? [ ]!
206 nonne vides citius debere et longius ire [ ]
207 multiplexque loci spatium transcurrere eodem [ ]
208 tempore quo solis pervulgant lumina caelum? [2]
209 hoc etiam in primis specimen verum esse videtur [ ]
210 quam celeri motu rerum simulacra ferantur, [2]?
211 quod simul ac primum sub diu splendor aquai [ ]?
212 ponitur, extemplo caelo stellante serena [ ]
213 sidera respindent in aqua radiantia mundi. [ ]
214 iamne vides igitur quam puncto tempore imago [ ]
215 aetheris ex oris in terrarum accidat oras? [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 16:00
216 quare etiam atque etiam mitti fateare necessest [ ]
217 corpora quae feriant oculos visumque lacessant. [ ]
218 perpetuoque fluunt certis ab rebus odores; [ ]
219 frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis [ ]
220 aequoris exesor moerorum litora circum. [ ]
221 nec variae cessant voces volitare per auras. [ ]
222 denique in os salsi venit umor saepe saporis, [ ]
223 cum mare versamur propter, dilutaque contra [ ]
224 cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror. [ ]!
225 usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter [ ]!
226 fertur et in cunctas dimittitur undique partis [ ]
227 nec mora nec requies interdatur ulla fluendi, [ ]
228 perpetuo quoniam sentimus, et omnia semper [ ]
229 cernere odorari licet et sentire sonare. [2]?
230 Praeterea quoniam manibus tractata figura [ ]
231 in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae [ ]
232 cernitur in luce et claro candore, necessest [ ]
233 consimili causa tactum visumque moveri. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 16:+
234 nunc igitur si quadratum temptamus et id nos [ ]
235 commovet in tenebris, in luci quae poterit res [ ]?
236 accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago? [ ]
237 esse in imaginibus quapropter causa videtur [ ]
238 cernundi neque posse sine his res ulla videri. [ ]
239 Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur [ ]?
240 undique et in cunctas iaciuntur didita partis. [ ]
241 verum nos oculis quia solis cernere quimus, [ ]
242 propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes [ ]
243 res ibi eam contra feriant forma atque colore. [ ]
244 et quantum quaeque ab nobis res absit, imago [ ]
245 efficit ut videamus et internoscere curat. [ ]!
246 nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque [u]!
247 aëra qui inter se cumque est oculosque locatus, [ ]!
248 isque ita per nostras acies perlabitur omnis [ ]
249 et quasi perterget pupillas atque ita transit. [ ]
250 propterea fit uti videamus quam procul absit [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 20:00
251 res quaeque. et quanto plus aëris ante agitatur [u]
252 et nostros oculos perterget longior aura, [ ]
253 tam procul esse magis res quaeque remota videtur. [ ]
254 scilicet haec summe celeri ratione geruntur, [ ]
255 quale sit ut videamus et una quam procul absit. [2]!
256 illud in his rebus minime mirabile habendumst, [1]
257 cur, ea quae feriant oculos simulacra videri [ ]
258 singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur. [ ]
259 ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum [ ]
260 acre fluit frigus, non privam quamque solemus [ ]
261 particulam venti sentire et frigoris eius, [ ]
262 sed magis unorsum, fierique perinde videmus [ ]
263 corpore tum plagas in nostro tamquam aliquae res [ ]
264 verberet atque sui det sensum corporis extra. [ ]
265 praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum [ ]
266 tangimus extremum saxi summumque colorem, [ ]
267 nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam [ ]?
268 duritiem penitus saxi sentimus in alto. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 418
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur 4,269-523 [Rerum natura]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
4. bog.
27 qualia sint et quam variis distantia formis [ ]
67 praesertim cum sint in summis corpora rebus [ ]
71 pauca queunt et quae sunt prima fronte locata. [ ]?
82 moenia, tam magis haec intus perfusa lepore [ ]
115 cunctarum quam sint subtilia percipe paucis. [ ]
122 nonne vides quam sint subtilia quamque minuta? [ ]
186 propterea quia sunt e primis facta minutis [ ]
4. bog.
132 constituuntur in hoc caelo qui dicitur aër, [ ]?
146 quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res, [ ] bis
4. bog.
33 nunc agere incipiam tibi, quod vementer ad has res [ ]
146 quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res, [ ]
234 nunc igitur si quadratum temptamus et id nos [ ]
259 ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum [ ]
4. bog.
185 in quo iam genere est solis lux et vapor eius [ ]
250 propterea fit uti videamus quam procul absit [ ]
255 quale sit ut videamus et una quam procul absit. [2]! bis
4. bog.
14 ut puerorum aetas improvida ludificetur [ ]
20 vulgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti [ ]
25 naturam rerum ac persentis utilitatem. [ ]
50 quae quasi membranae vel cortex nominitandast, [ ]
70 et multo citius, quanto minus induperiri [ ]
125 habrotonique graves et tristia centaurea, [ ]
187 quae quasi cuduntur perque aëris intervallum [ ]
198 et quasi permanare per aëris intervallum. [u]! bis
251 res quaeque. et quanto plus aëris ante agitatur *[u]
258 singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur. [ ]
Analyse 3
4. bog.
66 quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas; [ ]!
76 et ferrugina, cum magnis intenta theatris [ ]!
84 ergo lintea de summo cum corpore fucum [ ]!
116 primum animalia sunt iam partim tantula, quorum [ ]!
150 at cum splendida quae constant opposta fuerunt [ ]!
174 quorum quantula pars sit imago dicere nemost [2]!
192 immemorabile per spatium transcurrere posse [ ]!
225 usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter [ ]!
247 aëra qui inter se cumque est oculosque locatus, [ ]!
4. bog.
94 ostia sunt qua contendant exire coortae. [ ]!
120 quantula sunt? quid praeterea primordia quaeque [ ]!
162 lumina sol ut perpetuo sint omnia plena, [ ]!
4. bog.
90 praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res [ ]
148 aut in materiam ligni pervenit, ibi iam [ ]
181 parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam [ ]
197 mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res [ ]
200 ex altoque foras mittuntur, solis uti lux [ ]
231 in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae [ ]
235 commovet in tenebris, in luci quae poterit res [ ]?
263 corpore tum plagas in nostro tamquam aliquae res [ ]
4. bog.
42 effugere aut umbras inter vivos volitare [ ]
104 sunt igitur tenues formae rerum similesque [ ]
267 nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam [ ]?
Analyse 4
4. bog.
32 quove modo distracta rediret in ordia prima, [ ]!
188 non dubitant transire sequenti concita plaga. [ ]!
224 cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror. [ ]!
4. bog.
205 cum iaciuntur et emissum res nulla moratur? [ ]!
246 nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque [u]!
4. bog.
139 ora volare videntur et umbram ducere late, [ ]!
198 et quasi permanare per aëris intervallum. [u]!
245 efficit ut videamus et internoscere curat. [ ]!
255 quale sit ut videamus et una quam procul absit. [2]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede