Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 30 - NA3-LUCR Prossimo file n. 419
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 0:00
269 Nunc age, cur ultra speculum videatur imago [ ]
270 percipe; nam certe penitus semota videtur. [ ]
271 quod genus illa foris quae vere transpiciuntur, [ ]?
272 ianua cum per se transpectum praebet apertum, [ ]
273 multa facitque foris ex aedibus ut videantur. [ ]
274 is quoque enim duplici geminoque fit aëre visus. [ ]
275 primus enim citra postis tum cernitur aër, [ ]
276 inde fores ipsae dextra laevaque sequuntur, [ ]
277 post extraria lux oculos perterget et aër [ ]!
278 alter et illa foris quae vere transpiciuntur. [ ]?
279 sic ubi se primum speculi proiecit imago, [2]
280 dum venit ad nostras acies, protrudit agitque [ ]
281 aëra qui inter se cumquest oculosque locatus, [ ]!
282 et facit ut prius hunc omnem sentire queamus [ ]
283 quam speculum. sed ubi speculum quoque sensimus ipsum, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 0:+
284 continuo a nobis in idem quae fertur imago [2]
285 pervenit et nostros oculos reiecta revisit [ ]
286 atque alium prae se propellens aëra volvit [ ]?
287 et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque [ ]
288 distare ab speculo tantum semota videtur. [ ]
289 quare etiam atque etiam minime mirarier est par, [1]
290 illis quae reddunt speculorum ex aequore visum, [ ]
291 aëribus binis quoniam res confit utraque. [ ]
292 nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est, [ ]
293 in speculis fit ut in laeva videatur eo quod [ ]
294 planitiem ad speculi veniens cum offendit imago, [ ]
295 non convertitur incolumis, sed recta retrorsum [ ]!
296 sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit [1]!
297 cretea persona, allidat pilaeve trabive, [ ]!
298 atque ea continuo rectam si fronte figuram [ ]
299 servet et elisam retro sese exprimat ipsa. [2]?
300 fiet ita, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem [ ]
301 nunc sit laevus, et e laevo sit mutua dexter. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 0:++
302 fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago, [ ]
303 quinque etiam sexve ut fieri simulacra suerint. [ ]
304 nam quaecumque retro parte interiore latebunt, [ ]
305 inde tamen, quamvis torte penitusque remota, [ ]
306 omnia per flexos aditus educta licebit [1]?
307 pluribus haec speculis videantur in aedibus esse. [ ]
308 usque adeo e speculo in speculum translucet imago, [ ]
309 et cum laeva data est, fit rursum ut dextera fiat, [ ]
310 inde retro rursum redit et convertit eodem. [ ]
311 quin etiam quaecum -que latuscula sunt speculorum [ ]
312 assimili lateris flexura praedita nostri, [ ]?
313 dextera ea propter nobis simulacra remittunt, [ ]
314 aut quia de speculo in speculum transfertur imago, [ ]
315 inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod [u]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 4:00
316 circum agitur, cum venit, imago propterea quod [3]!
317 flexa figura docet speculi convertier ad nos. [ ]
318 indugredi porro pariter simulacra pedemque [ ]
319 ponere nobiscum credas gestumque imitari [ ]
320 propterea quia, de speculi qua parte recedas, [1]
321 continuo nequeunt illinc simulacra reverti; [ ]
322 omnia quandoquidem cogit natura referri [ ]
323 ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus. [ ]!
324 Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri. [ ]
325 sol etiam caecat, contra si tendere pergas, [ ]?
326 propterea quia vis magnast ipsius et alte [ ]
327 aëra per purum graviter simulacra feruntur [ ]
328 et feriunt oculos turbantia composituras. [ ]
329 praeterea splendor quicumque est acer adurit [ ]
330 saepe oculos ideo quod semina possidet ignis [ ]
331 multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando. [ ]
332 lurida praeterea fiunt quaecumque tuentur [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 4:+
333 arquati, quia luroris de corpore eorum [ ]?
334 semina multa fluunt simulacris obvia rerum, [2]
335 multaque sunt oculis in eorum denique mixta, [ ]
336 quae contage sua palloribus omnia pingunt. [ ]
337 E tenebris autem quae sunt in luce tuemur [ ]
338 propterea quia, cum propior caliginis aër [ ]
339 ater init oculos prior et possedit apertos, [ ]
340 insequitur candens confestim lucidus aër [ ]
341 qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras [ ]
342 aëris illius. nam multis partibus hic est [ ]
343 mobilior multis -que minutior et mage pollens. [ ]
344 qui simul atque vias oculorum luce replevit [ ]
345 atque patefecit quas ante obsederat aër [2]
346 ater, continuo rerum simulacra sequuntur [ ]?
347 quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus. [ ]!
348 quod contra facere in tenebris e luce nequimus [1]
349 propterea quia posterior caliginis aër [ ]
350 crassior insequitur qui cuncta foramina complet [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 4:++
351 obsiditque vias oculorum, ne simulacra [ ]
352 possint ullarum rerum coniecta movere. [ ]
353 Quadratasque procul turris cum cernimus urbis, [ ]
354 propterea fit uti videantur saepe rotundae, [ ]
355 angulus obtusus quia longe cernitur omnis [ ]
356 sive etiam potius non cernitur ac perit eius [ ]
357 plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus, [ ]
358 aëra per multum quia dum simulacra feruntur, [ ]
359 cogit hebescere eum crebris offensibus aër. [ ]
360 hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis, [ ]
361 fit quasi ut ad tornum saxorum structa terantur, [ ]
362 non tamen ut coram quae sunt vereque rotunda, [ ]
363 sed quasi adumbratim paulum simulata videntur. [ ]
364 Vmbra videtur item nobis in sole moveri [ ]
365 et vestigia nostra sequi gestumque imitari; [ ]!
366 aëra si credis privatum lumine posse [2]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 8:00
367 indugredi, motus hominum gestumque sequentem. [2]
368 nam nil esse potest aliud nisi lumine cassus [ ]
369 aër id quod nos umbram perhibere suemus. [ ]
370 nimirum quia terra locis ex ordine certis [ ]
371 lumine privatur solis quacumque meantes [2]
372 officimus, repletur item quod liquimus eius, [ ]
373 propterea fit uti videatur, quae fuit umbra [ ]
374 corporis, e regione eadem nos usque secuta. [ ]!
375 semper enim nova se radiorum lumina fundunt [ ]
376 primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur. [ ]
377 propterea facile et spoliatur lumine terra [ ]
378 et repletur item nigrasque sibi abluit umbras. [ ]
379 Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum. [ ]
380 nam quocumque loco sit lux atque umbra tueri [ ]
381 illorum est; eadem vero sint lumina necne, [ ]
382 umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc, [ ]
383 an potius fiat paulo quod diximus ante, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 8:+
384 hoc animi demum ratio discernere debet, [2]
385 nec possunt oculi naturam noscere rerum. [ ]?
386 proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli. [ ]
387 qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur; [ ]
388 quae manet in statione, ea praeter creditur ire. [ ]!
389 et fugere ad puppim colles campique videntur [ ]
390 quos agimus praeter navem velisque volamus. [ ]
391 sidera cessare aetheriis adfixa cavernis [ ]!
392 cuncta videntur, et assiduo sunt omnia motu, [ ]!
393 quandoquidem longos obitus exorta revisunt, [ ]
394 cum permensa suo sunt caelum corpore claro. [ ]
395 solque pari ratione manere et luna videntur [ ]!
396 in statione, ea quae ferri res indicat ipsa. [ ]
397 exstantesque procul medio de gurgite montes [ ]
398 classibus inter quos liber patet exitus ingens, [ ]!
399 insula coniunctis tamen ex his una videtur. [ ]
400 atria versari et circumcursare columnae [ ]
401 usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 8:++
402 desierunt verti, vix ut iam credere possint [ ]
403 non supra sese ruere omnia tecta minari. [ ]?
404 iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte [ ]
405 cum coeptat natura supra -que extollere montis, [2]
406 quos tibi tum supra sol montis esse videtur [ ]
407 comminus ipse suo contingens fervidus igni, [ ]
408 vix absunt nobis missus bis mille sagittae, [ ]
409 vix etiam cursus quingentos saepe veruti. [ ]
410 inter eos solemque iacent immania ponti [ ]
411 aequora substrata aetheriis ingentibus oris, [ ]!
412 interiectaque sunt terrarum milia multa [ ]
413 quae variae retinent gentes et saecla ferarum [ ]
414 at collectus aquae digitum non altior unum, [ ]
415 qui lapides inter sistit per strata viarum, [ ]
416 despectum praebet sub terras impete tanto, [ ]
417 a terris quantum caeli patet altus hiatus; [ ]
418 nubila despicere et caelum ut videare videre et [ ]
419 corpora mirando sub terras abdita caelo. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 12:00
420 denique ubi in medio nobis equus acer obhaesit [1]
421 flumine et in rapidas amnis despeximus undas, [ ]
422 stantis equi corpus transversum ferre videtur [ ]
423 vis et in adversum flumen contrudere raptim, [ ]
424 et quocumque oculos traiecimus omnia ferri [1]
425 et fluere assimili nobis ratione videntur. [ ]?
426 porticus aequali quamvis est denique ductu [ ]
427 stansque in perpetuum paribus suffulta columnis, [ ]
428 longa tamen parte ab summa cum tota videtur, [ ]
429 paulatim trahit angusti fastigia coni, [ ]
430 tecta solo iungens atque omnia dextera laevis [ ]
431 donec in obscurum coni conduxit acumen. [ ]
432 in pelago nautis ex undis ortus in undis [ ]
433 sol fit uti videatur obire et condere lumen; [ ]!
434 quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur; [ ]
435 ne leviter credas labefactari undique sensus. [ ]
436 at maris ignaris in portu clauda videntur [ ]
437 navigia aplustris fractis obnitier undae. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 12:+
438 nam quaecumque supra rorem salis edita pars est [1]
439 remorum, recta est, et recta superne guberna. [ ]
440 quae demensa liquorem obeunt, refracta videntur [ ]!
441 omnia converti sursumque supina reverti [ ]
442 et reflexa prope in summo fluitare liquore. [ ]
443 raraque per caelum cum venti nubila portant [ ]
444 tempore nocturno, tum splendida signa videntur [ ]
445 labier adversum nimbos atque ire superne [ ]
446 longe aliam in partem ac vera ratione feruntur. [ ]
447 at si forte oculo manus uni subdita subter [2]?
448 pressit eum, quodam sensu fit uti videantur [ ]
449 omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo, [ ]
450 bina lucernarum florentia lumina flammis [ ]
451 binaque per totas aedes geminare supellex [ ]?
452 et duplices hominum facies et corpora bina. [ ]
453 denique cum suavi devinxit membra sopore [ ]?
454 somnus et in summa corpus iacet omne quiete, [ ]
455 tum vigilare tamen nobis et membra movere [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 12:++
456 nostra videmur, et in noctis caligine caeca [ ]
457 cernere censemus solem lumenque diurnum, [ ]
458 conclusoque loco caelum mare flumina montis [1]?
459 mutare et campos pedibus transire videmur, [ ]
460 et sonitus audire, severa silentia noctis [ ]!
461 undique cum constent, et reddere dicta tacentes. [ ]
462 cetera de genere hoc mirande multa videmus, [ ]
463 quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt, [ ]
464 nequiquam, quoniam pars horum maxima fallit [ ]
465 propter opinatus animi quos addimus ipsi, [2]?
466 pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa. [ ]
467 nam nil aegrius est quam res secernere apertas [ ]!
468 ab dubiis, animus quas ab se protinus addit. [ ]
469 Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit [1]?
470 an sciri possit, quoniam nil scire fatetur. [ ]?
471 hunc igitur contra mittam contendere causam, [ ]
472 qui capite ipse sua in statuit vestigia sese. [ ]
473 et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 12:+++
474 quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante, [ ]
475 unde sciat quid sit scire et nescire vicissim, [ ]
476 notitiam veri quae res falsique crearit [ ]
477 et dubium certo quae res differre probarit. [ ]
478 invenies primis ab sensibus esse creatam [1]
479 notitiem veri neque sensus posse refelli. [1]
480 nam maiore fide debet reperirier illud, [1]?
481 sponte sua veris quod possit vincere falsa. [ ]
482 quid maiore fide porro quam sensus haberi [1]
483 debet? an ab sensu falso ratio orta valebit [ ]
484 dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est? [ ]
485 qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis. [ ]?
486 an poterunt oculos aures reprehendere, an auris [ ]
487 tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris, [ ]
488 an confutabunt nares oculive revincent? [1]
489 non, ut opinor, ita est. nam sorsum cuique potestas [ ]
490 divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est [ ]
491 et quod molle sit et gelidum fervensve seorsum [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 16:00
492 et sorsum varios rerum sentire colores [ ]
493 et quaecum -que coloribus sint coniuncta videre. [ ]!
494 sorsus item sapor oris habet vim, sorsus odores [ ]
495 nascuntur, sorsum sonitus. ideoque necesse est [ ]
496 non possint alios alii convincere sensus. [ ]
497 nec porro poterunt ipsi reprehendere sese, [ ]
498 aequa fides quoniam debebit semper haberi. [ ]
499 proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst. [ ]
500 et si non poterit ratio dissolvere causam, [ ]
501 cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint [ ]
502 visa rotunda, tamen praestat rationis egentem [ ]
503 reddere mendose causas utriusque figurae, [ ]?
504 quam manibus manifesta suis emittere quoquam [ ]?
505 et violare fidem primam et convellere tota [ ]
506 fundamenta quibus nixatur vita salusque. [ ]
507 non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa [ ]
508 concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis [ ]
509 praecipitesque locos vitare et cetera quae sint [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 16:+
510 in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint. [ ]
511 illa tibi est igitur verborum copia cassa [ ]
512 omnis quae contra sensus instructa paratast. [ ]
513 denique ut in fabrica, si pravast regula prima, [ ]?
514 normaque si fallax rectis regionibus exit, [ ]
515 et libella aliqua si ex parti claudicat hilum, [ ]
516 omnia mendose fieri atque obstipa necesse est [ ]?
517 prava cubantia prona supina atque absona tecta, [ ]!
518 iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque [ ]
519 prodita iudiciis fallacibus omnia primis, [ ]
520 sic igitur ratio tibi rerum prava necessest [ ]
521 falsaque sit, falsis quaecumque ab sensibus ortast. [ ]
522 Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem [ ]
523 sentiat, haudquaquam ratio scruposa relicta est. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 419
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur 4,524-822 [Rerum natura]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
4. bog.
272 ianua cum per se transpectum praebet apertum, [ ]
286 atque alium prae se propellens aëra volvit [ ]?
369 aër id quod nos umbram perhibere suemus. [ ]
375 semper enim nova se radiorum lumina fundunt [ ]
382 umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc, [ ]
4. bog.
301 nunc sit laevus, et e laevo sit mutua dexter. [ ]
456 nostra videmur, et in noctis caligine caeca [ ]
491 et quod molle sit et gelidum fervensve seorsum [ ]
4. bog.
287 et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque [ ]
4. bog.
289 quare etiam atque etiam minime mirarier est par, [1]
292 nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est, [ ]
296 sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit [1]! bis
317 flexa figura docet speculi convertier ad nos. [ ]
342 aëris illius. nam multis partibus hic est [ ]
438 nam quaecumque supra rorem salis edita pars est [1]
509 praecipitesque locos vitare et cetera quae sint [ ]
510 in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint. [ ]
4. bog.
343 mobilior multis -que minutior et mage pollens. [ ]
356 sive etiam potius non cernitur ac perit eius [ ]
373 propterea fit uti videatur, quae fuit umbra [ ]
469 Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit [1]?
4. bog.
273 multa facitque foris ex aedibus ut videantur. [ ]
311 quin etiam quaecum -que latuscula sunt speculorum [ ]
351 obsiditque vias oculorum, ne simulacra [ ]
4. bog.
271 quod genus illa foris quae vere transpiciuntur, [ ]?
278 alter et illa foris quae vere transpiciuntur. [ ]?
319 ponere nobiscum credas gestumque imitari *[ ]
328 et feriunt oculos turbantia composituras. [ ]
331 multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando. [ ]
365 et vestigia nostra sequi gestumque imitari; *[ ]! bis
Analyse 3
4. bog.
277 post extraria lux oculos perterget et aër [ ]!
281 aëra qui inter se cumquest oculosque locatus, [ ]!
296 sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit [1]!
398 classibus inter quos liber patet exitus ingens, [ ]!
467 nam nil aegrius est quam res secernere apertas [ ]!
4. bog.
374 corporis, e regione eadem nos usque secuta. [ ]!
493 et quaecum -que coloribus sint coniuncta videre. [ ]!
4. bog.
293 in speculis fit ut in laeva videatur eo quod [ ]
315 inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod [u]! bis
316 circum agitur, cum venit, imago propterea quod [3]! bis
501 cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint [ ]
522 Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem [ ]
4. bog.
448 pressit eum, quodam sensu fit uti videantur [ ]
Analyse 4
4. bog.
316 circum agitur, cum venit, imago propterea quod [3]!
395 solque pari ratione manere et luna videntur [ ]!
433 sol fit uti videatur obire et condere lumen; [ ]!
460 et sonitus audire, severa silentia noctis [ ]!
4. bog.
295 non convertitur incolumis, sed recta retrorsum [ ]!
297 cretea persona, allidat pilaeve trabive, [ ]!
365 et vestigia nostra sequi gestumque imitari; [ ]!
391 sidera cessare aetheriis adfixa cavernis [ ]!
392 cuncta videntur, et assiduo sunt omnia motu, [ ]!
411 aequora substrata aetheriis ingentibus oris, [ ]!
440 quae demensa liquorem obeunt, refracta videntur [ ]!
4. bog.
315 inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod [u]!
323 ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus. [ ]!
347 quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus. [ ]!
388 quae manet in statione, ea praeter creditur ire. [ ]!
517 prava cubantia prona supina atque absona tecta, [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede