Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 30 - NA3-LUCR Prossimo file n. 420
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 0:00
524 Principio auditur sonus et vox omnis, in auris [ ]
525 insinuata suo pepulere ubi corpore sensum. [ ]
526 corpoream vocem quoque enim constare fatendumst [ ]
527 et sonitum, quoniam possunt impellere sensus. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 0:+
528 praeterea radit vox fauces saepe facitque [ ]
529 asperiora foras gradiens arteria clamor. [ ]
530 quippe per angustum turba maiore coorta [ ]?
531 ire foras ubi coeperunt primordia vocum, [ ]
532 scilicet expletis quoque ianua raditur oris. [ ]
533 haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent [ ]
534 corporeis e principiis, ut laedere possint. [ ]?
535 nec te fallit item quid corporis auferat et quid [ ]
536 detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis [ ]
537 perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram [ ]?
538 aurorae perductus ab exoriente nitore, [ ]!
539 praesertim si cum summost clamore profusus. [ ]
540 ergo corpoream vocem constare necessest, [ ]
541 multa loquens quoniam amittit de corpore partem. [ ]
542 asperitas autem vocis fit ab asperitate [ ]
543 principiorum et item levor levore creatur. [ ]
544 nec simili penetrant auris primordia forma, [ ]
545 cum tuba depresso graviter sub murmure mugit [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 0:++
546 et reboat raucum (?)retro cita barbara bombum, [ ]
547 et (?)validis necti tortis ex Heliconis ..
548 cum liquidam tollunt lugubri voce querelam. [ ]
549 Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro [ ]
550 exprimimus rectoque foras emittimus ore, [1]?
551 mobilis articulat verborum daedala lingua [ ]
552 formaturaque labrorum pro parte figurat. [u]!
553 hoc ubi non longum spatiumst unde una profecta [ ]
554 perveniat vox quae -que, necessest verba quoque ipsa [ ]
555 plane exaudiri discernique articulatim. [ ]
556 servat enim formaturam servatque figuram. [ ]?
557 at si interpositum spatium sit longius aequo, [ ]
558 aëra per multum confundi verba necessest [ ]
559 et conturbari vocem, dum transvolat auras. [ ]
560 ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam [ ]
561 internoscere, verborum sententia quae sit: [ ]!
562 usque adeo confusa venit vox inque pedita. [ ]
563 praeterea verbum saepe unum perciet auris [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 4:00
564 omnibus in populo, missum praeconis ab ore. [ ]
565 in multas igitur voces vox una repente [ ]
566 diffugit, in privas quoniam se dividit auris [ ]
567 obsignans formam verbis clarumque sonorem. [ ]
568 at quae pars vocum non auris incidit ipsas, [ ]
569 praeterlata perit frustra diffusa per auras. [ ]
570 pars solidis allisa locis reiecta sonorem [ ]
571 reddit et interdum frustratur imagine verbi. [ ]
572 quae bene cum videas, rationem reddere possis [ ]
573 tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola [ ]
574 saxa paris formas verborum ex ordine reddant, [ ]
575 palantis comites cum montis inter opacos [ ]
576 quaerimus et magna dispersos voce ciemus. [ ]
577 sex etiam aut septem loca vidi reddere voces, [2]
578 unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi [ ]
579 verba repulsantes iterabant docta referri. [ ]
580 haec loca capripedes satyros nymphasque tenere [ ]
581 finitimi fingunt et faunos esse loquuntur [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 4:+
582 quorum noctivago strepitu ludoque iocanti [1]?
583 adfirmant vulgo taciturna silentia rumpi [ ]
584 chordarumque sonos fieri dulcisque querelas, [ ]
585 tibia quas fundit digitis pulsata canentum, [ ]
586 et genus agricolum late sentiscere, cum Pan [ ]
587 pinea semiferi capitis velamina quassans [ ]
588 unco saepe labro calamos percurrit hiantis, [ ]
589 fistula silvestrem ne cesset fundere musam. [ ]
590 cetera de genere hoc monstra ac portenta loquuntur, [ ]
591 ne loca deserta ab divis quoque forte putentur [ ]
592 sola tenere. ideo iactant miracula dictis [ ]
593 aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne [ ]?
594 humanum genus est avidum nimis auricularum. [ ]
595 Quod superest, non est mirandum qua ratione, [ ]
596 per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas, [ ]
597 haec loca per voces veniant aurisque lacessant. [ ]
598 colloquium clausis foribus quoque saepe videmus, [ ]
599 nimirum quia vox per flexa foramina rerum [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 4:++
600 incolumis transire potest, simulacra renutant. [ ]
601 perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant, [ ]
602 qualia sunt vitri, species qua transvolat omnis. [ ]
603 praeterea partis in cunctas dividitur vox, [ ]
604 ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una [ ]
605 dissiluit semel in multas exorta, quasi ignis [ ]
606 saepe solet scintilla suos se spargere in ignis. [ ]
607 ergo replentur loca vocibus abdita retro, [ ]
608 omnia quae circum fervunt sonituque cientur. [ ]
609 at simulacra viis derectis omnia tendunt [ ]
610 ut sunt missa semel; quapropter cernere nemo [ ]
611 saepta supra potis est, at voces accipere extra. [3]
612 et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum [ ]
613 vox obtunditur at -que auris confusa penetrat [ ]!
614 et sonitum potius quam verba audire videmur. [ ]
615 Nec, qui sentimus sucum, lingua atque palatum [ ]
616 plusculum habent in se rationis plus operaeve. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 8:00
617 principio sucum sentimus in ore, cibum cum [ ]
618 mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai [ ]
619 siquis forte manu premere ac siccare coepit. [ ]
620 inde quod exprimimus per caulas omne palati [ ]
621 diditur et rarae per flexa foramina linguae. [ ]
622 hoc ubi levia sunt manantis corpora suci, [ ]!
623 suaviter attingunt et suaviter omnia tractant [ ]
624 umida linguai circum sudantia templa. [ ]
625 at contra pungunt sensum lacerantque coorta, [ ]
626 quanto quaeque magis sunt asperitate repleta. [ ]
627 deinde voluptas est e suco fine palati; [u]!
628 cum vero deorsum per fauces praecipitavit, [ ]
629 nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus. [ ]!
630 nec refert quicquam quo victu corpus alatur, [ ]
631 dummodo quod capias concoctum didere possis [ ]
632 artubus et stomachi umidulum servare tenorem. [ ]!
633 Nunc aliis alius qui sit cibus atque venenum [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 8:+
634 expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst, [ ]
635 hoc tamen esse aliis possit perdulce videri. [ ]
636 tantaque in his rebus distantia differitasquest, [ ]
637 ut quod ali cibus est aliis fuat acre venenum. [ ]
638 (?)est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis [ ]
639 disperit ac sese mandendo conficit ipsa. [ ]
640 praeterea nobis veratrum est acre venenum, [ ]
641 at capris adipes et coturnicibus auget. [ ]
642 ut quibus id fiat rebus cognoscere possis, [ ]
643 principio meminisse decet quae diximus ante, [ ]
644 semina multimodis in rebus mixta teneri. [ ]
645 porro omnes quaecumque cibum capiunt animantes, [ ]
646 ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim [ ]
647 extima membrorum circumcaesura coercet, [ ]
648 proinde et seminibus constant variante figura. [ ]
649 semina cum porro distent, differre necessest [ ]
650 intervalla vias -que, foramina quae perhibemus, [ ]
651 omnibus in membris et in ore ipsoque palato. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 8:++
652 esse minora igitur quaedam maioraque debent, [ ]
653 esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest, [ ]
654 multa rotunda, modis multis multangula quaedam. [ ]
655 namque figurarum ratio ut motusque reposcunt, [2]
656 proinde foraminibus debent differre figurae, [ ]
657 et variare viae proinde ac textura coercet. [ ]
658 hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum, [ ]
659 illi, cui suave est, levissima corpora debent [ ]
660 contractabiliter caulas intrare palati, [ ]
661 at contra quibus est eadem res intus acerba, [ ]
662 aspera nimirum penetrant hamataque fauces. [2]
663 nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque. [ ]
664 quippe ubi cum febris bili superante coorta est [1]
665 aut alia ratione aliquast vis excita morbi, [ ]
666 perturbatur ibi iam totum corpus et omnes [ ]
667 commutantur ibi positurae principiorum; [ ]
668 fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant [ ]
669 nunc non conveniant, et cetera sint magis apta, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 12:00
670 quae penetrata queunt sensum progignere acerbum. [ ]
671 utraque enim sunt in mellis commixta sapore; [ ]
672 id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante. [ ]
673 Nunc age quo pacto naris adiectus odoris [1]
674 tangat agam. primum res multas esse necessest [ ]
675 unde fluens volvat varius se fluctus odorum, [ ]
676 et fluere et mitti vulgo spargique putandumst; [ ]
677 verum aliis alius magis est animantibus aptus [ ]
678 dissimilis propter formas. ideoque per auras [ ]
679 mellis apes quamvis longe ducuntur odore, [ ]?
680 vulturii -que cadaveribus. tum fissa ferarum [ ]
681 ungula quo tulerit gressum promissa canum vis [ ]
682 ducit, et humanum longe praesentit odorem [2]
683 Romulidarum arcis servator candidus anser. [ ]
684 sic aliis alius nidor datus ad sua quemque [ ]
685 pabula ducit et a taetro resilire veneno [ ]
686 cogit, eoque modo servantur saecla ferarum. [ ]
687 Hic odor ipse igitur, naris quicumque lacessit, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 12:+
688 est alio ut possit permitti longius alter. [ ]
689 sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum [ ]
690 quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res [ ]
691 quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt. [ ]
692 errabundus enim tarde venit ac perit ante [ ]
693 paulatim facilis distractus in aëris auras; [ ]
694 ex alto primum quia vix emittitur ex re: [ ]
695 nam penitus fluere at -que recedere rebus odores [ ]
696 significat quod fracta magis redolere videntur [ ]
697 omnia, quod contrita, quod igni collabefacta: [ ]!
698 deinde videre licet maioribus esse creatum [1]
699 principiis quam vox, quoniam per saxea saepta [ ]
700 non penetrat, qua vox vulgo sonitusque feruntur. [ ]
701 quare etiam quod olet non tam facile esse videbis [ ]
702 investigare in qua sit regione locatum. [ ]
703 refrigescit enim cunctando plaga per auras [ ]
704 nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum. [ ]
705 errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 12:++
706 Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum [1]
707 in generest, sed item species rerum atque colores [ ]
708 non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes, [ ]
709 ut non sint aliis quaedam magis acria visu. [ ]
710 quin etiam gallum, noctem explaudentibus alis [ ]
711 auroram clara consuetum voce vocare, [ ]
712 noenu queunt rabidi contra constare leones [ ]
713 inque tueri: ita continuo meminere fugai, [ ]!
714 nimirum quia sunt gallorum in corpore quaedam [ ]
715 semina, quae cum sunt oculis immissa leonum, [ ]
716 pupillas interfodiunt acremque dolorem [ ]
717 praebent, ut nequeant contra durare feroces; [ ]?
718 cum tamen haec nostras acies nil laedere possint, [ ]
719 aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis [ ]
720 exitus ex oculis liber datur, in remorando [ ]
721 laedere ne possint ex ulla lumina parte. [ ]
722 Nunc age quae moveant animum res accipe, et unde [ ]
723 quae veniunt veniant in mentem percipe paucis. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 16:00
724 principio hoc dico, rerum simulacra vagari [ ]?
725 multa modis multis in cunctas undique partis [ ]
726 tenuia, quae facile inter se iunguntur in auris, [ ]!
727 obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri. [ ]
728 quippe etenim multo magis haec sunt tenuia textu [ ]
729 quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt, [ ]
730 corporis haec quoniam penetrant per rara cientque [ ]
731 tenuem animi naturam intus sensumque lacessunt. [ ]?
732 Centauros itaque et Scyllarum membra videmus [ ]
733 Cerbereasque canum facies simulacraque eorum [ ]
734 quorum morte obita tellus amplectitur ossa; [ ]
735 omne genus quoniam passim simulacra feruntur, [ ]
736 partim sponte sua quae fiunt aëre in ipso, [ ]
737 partim quae variis ab rebus cumque recedunt [ ]
738 et quae confiunt ex horum facta figuris. [ ]
739 nam certe ex vivo Centauri non fit imago, [ ]
740 nulla fuit quoniam talis natura animantis, [ ]
741 verum ubi equi atque hominis casu convenit imago, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 16:+
742 haerescit facile extemplo, quod diximus ante, [ ]
743 propter subtilem naturam et tenuia texta. [ ]
744 cetera de genere hoc eadem ratione creantur. [ ]
745 quae cum mobiliter summa levitate feruntur, [ ]
746 ut prius ostendi, facile uno commovet ictu [2]?
747 quaelibet una animum nobis subtilis imago; [ ]
748 tenuis enim mens est et mire mobilis ipsa. [ ]?
749 Haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis. [ ]
750 quatenus hoc simile est illi, quod mente videmus [ ]
751 atque oculis, simili fieri ratione necesse est. [ ]
752 nunc igitur quoniam docui me forte leonem [ ]
753 cernere per simulacra, oculos quaecumque lacessunt, [ ]!
754 scire licet mentem simili ratione moveri, [ ]
755 per simulacra leonem et cetera quae videt aeque [ ]!
756 nec minus atque oculi, nisi quod mage tenuia cernit. [ ]
757 nec ratione alia, cum somnus membra profudit, [ ]
758 mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt [ ]
759 haec eadem nostros animos quae cum vigilamus, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 16:++
760 usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem [ ]
761 relicta vita iam mors et terra potitast. [ ]
762 hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes [ ]?
763 corporis offecti sensus per membra quiescunt [ ]
764 nec possunt falsum veris convincere rebus. [ ]
765 praeterea meminisse iacet languetque sopore [ ]
766 nec dissentit eum mortis letique potitum [ ]
767 iam pridem, quem mens vivum se cernere credit. [ ]
768 quod superest, non est mirum simulacra moveri [ ]
769 bracchiaque in numerum iactare et cetera membra. [ ]
770 nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago; [ ]
771 quippe ubi prima perit alioque est altera nata [ ]
772 inde statu, prior hic gestum mutasse videtur. [ ]
773 scilicet id fieri celeri ratione putandumst: [ ]
774 tanta est mobilitas et rerum copia tanta [ ]
775 tantaque sensibili quovis est tempore in uno [ ]?
776 copia particularum, ut possit suppeditare. [ ]!
777 Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 20:00
778 clarandumst, plane si res exponere avemus. [ ]
779 quaeritur in primis quare, quod cuique libido [ ]
780 venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum. [ ]
781 anne voluntatem nostram simulacra tuentur [ ]
782 et simul ac volumus nobis occurrit imago, [ ]
783 si mare, si terram cordist, si denique caelum? [ ]
784 conventus hominum pompam convivia pugnas, [ ]
785 omnia sub verbone creat natura paratque? [ ]!
786 cum praesertim aliis eadem in regione locoque [ ]
787 longe dissimilis animus res cogitet omnis. [ ]
788 quid porro, in numerum procedere cum simulacra [1]
789 cernimus in somnis et mollia membra movere, [ ]
790 mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt [ ]
791 et repetunt oculis gestum pede convenienti? [ ]
792 scilicet arte madent simulacra et docta vagantur, [ ]
793 nocturno facere ut possint in tempore ludos. [ ]
794 an magis illud erit verum? quia tempore in uno, [ ]
795 quod sentimus, id est, cum vox emittitur una, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 20:+
796 tempora multa latent, ratio quae comperit esse, [ ]
797 propterea fit uti quovis in tempore quaeque [1]?
798 praesto sint simulacra locis in quisque parata: [ ]!
799 tanta est mobilitas et rerum copia tanta. [ ]
800 hoc, ubi prima perit alioque est altera nata [ ]
801 inde statu, prior hic gestum mutasse videtur. [ ]
802 et quia tenuia sunt, nisi quae contendit, acute [ ]!
803 cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt [ ]
804 praeterea pereunt, nisi si ad quae se ipse paravit. [ ]
805 ipse parat sese porro speratque futurum [ ]?
806 ut videat quod consequitur rem quamque; fit ergo. [ ]
807 nonne vides oculos etiam, cum tenuia quae sunt [ ]
809 cernere coeperunt, contendere se atque parare [ ]
810 nec sine eo fieri posse ut cernamus acute? [ ]
811 et tamen in rebus quoque apertis noscere possis, [ ]
812 si non advertas animum, proinde esse quasi omni [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 20:++
813 tempore semotum fuerit longeque remotum. [2]
814 cur igitur mirumst, animus si cetera perdit [ ]
815 praeterquam quibus est in rebus deditus ipse? [ ]
816 deinde adopinamur de signis maxima parvis [2]
817 ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi. [ ]
818 Fit quoque ut interdum non suppeditetur imago [ ]
819 eiusdem generis, sed femina quae fuit ante, [ ]
820 in manibus vir uti factus videatur adesse, [ ]
821 aut alia ex alia facies aetasque sequatur. [ ]
822 quod ne miremur sopor atque oblivia curant. [ ]?
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 420
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur 4,823-1057 [Rerum natura]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
4. bog.
595 Quod superest, non est mirandum qua ratione, [ ] bis
599 nimirum quia vox per flexa foramina rerum [ ]
611 saepta supra potis est, at voces accipere extra. [3]
616 plusculum habent in se rationis plus operaeve. [ ]
699 principiis quam vox, quoniam per saxea saepta [ ]
748 tenuis enim mens est et mire mobilis ipsa. [ ]?
803 cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt [ ] bis
815 praeterquam quibus est in rebus deditus ipse? [ ]
4. bog.
685 pabula ducit et a taetro resilire veneno [ ]
795 quod sentimus, id est, cum vox emittitur una, [ ]
4. bog.
535 nec te fallit item quid corporis auferat et quid [ ]
561 internoscere, verborum sententia quae sit: [ ] bis
586 et genus agricolum late sentiscere, cum Pan [ ]
690 quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res [ ]
694 ex alto primum quia vix emittitur ex re: [ ]
803 cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt [ ]
4. bog.
573 tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola [ ]
669 nunc non conveniant, et cetera sint magis apta, [ ]
692 errabundus enim tarde venit ac perit ante [ ]
755 per simulacra leonem et cetera quae videt aeque [ ]! bis
819 eiusdem generis, sed femina quae fuit ante, [ ]
4. bog.
595 Quod superest, non est mirandum qua ratione, [ ]
646 ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim [ ]
650 intervalla vias -que, foramina quae perhibemus, [ ]
720 exitus ex oculis liber datur, in remorando [ ]
759 haec eadem nostros animos quae cum vigilamus, [ ]
788 quid porro, in numerum procedere cum simulacra [1]
4. bog.
542 asperitas autem vocis fit ab asperitate [ ]
555 plane exaudiri discernique articulatim. [ ]
594 humanum genus est avidum nimis auricularum. [ ]
628 cum vero deorsum per fauces praecipitavit, [ ]
636 tantaque in his rebus distantia differitasquest, [ ]
667 commutantur ibi positurae principiorum; [ ]
668 fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant [ ]
697 omnia, quod contrita, quod igni collabefacta: [ ]! bis
740 nulla fuit quoniam talis natura animantis, *[ ]
776 copia particularum, ut possit suppeditare. [ ]! bis
791 et repetunt oculis gestum pede convenienti? [ ]
Analyse 3
4. bog.
613 vox obtunditur at -que auris confusa penetrat [ ]!
622 hoc ubi levia sunt manantis corpora suci, [ ]!
627 deinde voluptas est e suco fine palati ; [u]!
629 nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus. [ ]!
802 et quia tenuia sunt, nisi quae contendit, acute [ ]!
4. bog.
632 artubus et stomachi umidulum servare tenorem. [ ]!
726 tenuia, quae facile inter se iunguntur in auris, [ ]!
753 cernere per simulacra, oculos quaecumque lacessunt, [ ]!
785 omnia sub verbone creat natura paratque? [ ]!
798 praesto sint simulacra locis in quisque parata: [ ]!
4. bog.
603 praeterea partis in cunctas dividitur vox, [ ]
617 principio sucum sentimus in ore, cibum cum [ ]
681 ungula quo tulerit gressum promissa canum vis [ ]
760 usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem [ ]
4. bog.
645 porro omnes quaecumque cibum capiunt animantes, [ ]
658 hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum, [ ]
Analyse 4
4. bog.
538 aurorae perductus ab exoriente nitore, [ ]!
4. bog.
552 formaturaque labrorum pro parte figurat. [u]!
561 internoscere, verborum sententia quae sit: [ ]!
713 inque tueri: ita continuo meminere fugai, [ ]!
4. bog.
697 omnia, quod contrita, quod igni collabefacta: [ ]!
755 per simulacra leonem et cetera quae videt aeque [ ]!
776 copia particularum, ut possit suppeditare. [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede