Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 30 - NA3-LUCR Prossimo file n. 421
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 0:00
823 Illud in his rebus vitium vementer avessis [ ]
824 effugere, errorem vitareque praemetuenter, [2]
825 lumina ne facias oculorum clara creata, [ ]
826 prospicere ut possimus, et ut proferre queamus [ ]
827 proceros passus, ideo fastigia posse [ ]
828 surarum ac feminum pedibus fundata plicari, [ ]
829 bracchia tum porro validis ex apta lacertis [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 0:+
830 esse manusque datas utraque ex parte ministras, [ ]
831 ut facere ad vitam possemus quae foret usus. [ ]
832 cetera de genere hoc inter quaecumque pretantur [ ]
833 omnia perversa praepostera sunt ratione, [ ]
834 nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti [ ]
835 possemus, sed quod natumst id procreat usum. [ ]
836 nec fuit ante videre oculorum lumina nata [ ]!
837 nec dictis orare prius quam lingua creatast, [ ]
838 sed potius longe linguae praecessit origo [ ]
839 sermonem multo -que creatae sunt prius aures [ ]
840 quam sonus est auditus, et omnia denique membra [ ]!
841 ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus. [ ]!
842 haud igitur potuere utendi crescere causa. [ ]!
843 at contra conferre manu certamina pugnae [ ]
844 et lacerare artus foedareque membra cruore [ ]
845 ante fuit multo quam lucida tela volarent, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 0:++
846 et vulnus vitare prius natura coegit [ ]
847 quam daret obiectum parmai laeva per artem. [ ]?
848 scilicet et fessum corpus mandare quieti [ ]
849 multo antiquius est quam lecti mollia strata, [ ]!
850 et sedare sitim prius est quam pocula natum. [1]
851 haec igitur possent utendi cognita causa [ ]
852 credier, ex usu quae sunt vitaque reperta. [ ]
853 illa quidem sorsum sunt omnia quae prius ipsa [ ]
854 nata dedere suae post notitia utilitatis. [ ]
855 quo genere in primis sensus et membra videmus; [ ]
856 quare etiam atque etiam procul est ut credere possis [ ]
857 utilitatis ob officium potuisse creari. [ ]!
858 Illud item non est mirandum, corporis ipsa [ ]
859 quod natura cibum quaerit cuiusque animantis. [1]
860 quippe etenim fluere at -que recedere corpora rebus [ ]
861 multa modis multis docui, sed plurima debent [ ]
862 ex animalibus. quae quia sunt exercita motu, [ ]!
863 multaque per sudorem ex alto pressa feruntur, [ ]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 4:00
864 multa per os exhalantur, cum languida anhelant, [ ]
865 his igitur rebus rarescit corpus et omnis [ ]
866 subruitur natura; dolor quam consequitur rem. [2]
867 propterea capitur cibus ut suffulciat artus [ ]
868 et recreet viris interdatus atque patentem [ ]?
869 per membra ac venas ut amorem obturet edendi. [1]
870 umor item discedit in omnia quae loca cumque [ ]!
871 poscunt umorem; glomerataque multa vaporis [ ]
872 corpora, quae stomacho praebent incendia nostro, [ ]
873 dissipat adveniens liquor ac restinguit ut ignem, [ ]
874 urere ne possit calor amplius aridus artus. [ ]
875 sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro [ ]
876 abluitur, sic expletur ieiuna cupido. [ ]
877 Nunc qui fiat uti passus proferre queamus, [u]
878 cum volumus, varieque datum sit membra movere, [ ]
879 et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri [ ]
880 corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta. [ ]
881 dico animo nostro primum simulacra meandi [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 4:+
882 accidere atque animum pulsare, ut diximus ante. [ ]
883 inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam [ ]!
884 rem quisquam, quam mens providit quid velit ante. [ ]
885 id quod providet, illius rei constat imago. [ ]!
886 ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire [ ]!
887 inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto [ ]
888 per membra atque artus animai dissita vis est. [u]
889 et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur. [ ]
890 inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota [ ]
891 paulatim moles protruditur atque movetur. [1]
892 praeterea tum rarescit quoque corpus et aër [ ]
893 (scilicet ut debet qui semper mobilis exstat) [ ]
894 per patefacta venit penetratque foramina largus [ ]
895 et dispergitur ad partis ita quasque minutas [ ]!
896 corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus, [ ]
897 corpus ut, ac navis velis ventoque, feratur. [ ]
898 nec tamen illud in his rebus mirabile constat, [ ]
899 tantula quod tantum corpus corpuscula possunt [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 4:++
900 contorquere et onus totum convertere nostrum. [ ]
901 quippe etenim ventus subtili corpore tenuis [ ]?
902 trudit agens magnam magno molimine navem [ ]?
903 et manus una regit quantovis impete euntem [ ]?
904 atque gubernaclum contorquet quolibet unum, [ ]
905 multaque per trocleas et tympana pondere magno [ ]
906 commovet atque levi sustollit machina nisu. [ ]
907 Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem [ ]
908 irriget atque animi curas e pectore solvat, [ ]?
909 suavidicis potius quam multis versibus edam; [ ]
910 parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam [ ]
911 clamor in aetheriis dispersus nubibus austri. [ ]
912 tu mihi da tenuis auris animumque sagacem, [ ]
913 ne fieri negites quae dicam posse retroque [ ]
914 vera repulsanti discedas pectore dicta, [ ]
915 tutemet in culpa cum sis neque cernere possis. [ ]
916 principio somnus fit ubi est distracta per artus [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 8:00
917 vis animae partimque foras eiecta recessit [1]
918 et partim contrusa magis concessit in altum. [ ]
919 dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque. [ ]
920 nam dubium non est, animai quin opera sit [u]
921 sensus hic in nobis, quem cum sopor impedit esse, [ ]
922 tum nobis animam perturbatam esse putandumst [1]
923 eiectamque foras; non omnem; namque iaceret [ ]
924 aeterno corpus perfusum frigore leti. [ ]
925 quippe ubi nulla latens animai pars remaneret [u]
926 in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis, [ ]
927 unde reconflari sensus per membra repente [ ]
928 posset, ut ex igni caeco consurgere flamma? [ ]
929 Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde [ ]
930 perturbari anima et corpus languescere possit, [ ]
931 expediam: tu fac ne ventis verba profundam. [ ]
932 principio externa corpus de parte necessum est, [ ]
933 aëriis quoniam vicinum tangitur auris, [ ]
934 tundier atque eius crebro pulsarier ictu, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 8:+
935 proptereaque fere res omnes aut corio sunt [ ]?
936 aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae. [ ]
937 interiorem etiam partem spirantibus aër [ ]
938 verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur. [2]
939 quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum [ ]
940 perveniant plagae per parva foramina nobis [ ]
941 corporis ad primas partis elementaque prima, [ ]
942 fit quasi paulatim nobis per membra ruina. [ ]
943 conturbantur enim positurae principiorum [ ]
944 corporis atque animi. fit uti pars inde animai [ ]
945 eiciatur et introrsum pars abdita cedat, [ ]!
946 pars etiam distracta per artus non queat esse [ ]!
947 coniuncta inter se neque motu mutua fungi; [2]!
948 inter enim saepit coetus natura viasque; [ ]
949 ergo sensus abit mutatis motibus alte. [ ]
950 et quoniam non est quasi quod suffulciat artus, [ ]
951 debile fit corpus languescuntque omnia membra, [ ]
952 bracchia palpebrae -que cadunt poplitesque cubanti [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 8:++
953 saepe tamen summittuntur virisque resolvunt. [ ]
954 deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit aër, [ ]
955 haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis, [ ]
956 efficit. et multo sopor illa gravissimus exstat [ ]
957 quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se [ ]
958 corpora conturbant magno contusa labore. [ ]
959 fit ratione eadem coniectus partim animai [ ]
960 altior atque foras eiectus largior eius, [ ]?
961 et divisior inter se ac distractior intust. [ ]!
962 Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret [ ]?
963 aut quibus in rebus multum sumus ante morati [ ]
964 atque in ea ratione fuit contenta magis mens, [ ]
965 in somnis eadem plerumque videmur obire; [ ]
966 causidici causas agere et componere leges, [ ]
967 induperatores pugnare ac proelia obire, [2]
968 nautae contractum cum ventis degere duellum, [ ]
969 nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum [ ]
970 semper et inventam patriis exponere chartis. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 12:00
971 cetera sic studia at -que artis plerumque videntur [ ]
972 in somnis animos hominum frustrata tenere. [ ]
973 et quicumque dies multos ex ordine ludis [ ]
974 assiduas dederunt operas, plerumque videmus, [ ]
975 cum iam destiterunt ea sensibus usurpare, [ ]
976 reliquias tamen esse vias in mente patentis, [ ]
977 qua possint eadem rerum simulacra venire. [ ]
978 per multos itaque illa dies eadem obversantur [ ]
979 ante oculos, etiam vigilantes ut videantur [ ]
980 cernere saltantis et mollia membra moventis [ ]
981 et citharae liquidum carmen chordasque loquentis [ ]
982 auribus accipere et consessum cernere eundem [ ]
983 scaenaique simul varios splendere decores. [u]
984 usque adeo magni refert studium atque voluptas, [ ]?
985 et quibus in rebus consuerint esse operati [ ]
986 non homines solum sed vero animalia cuncta. [ ]
987 quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 12:+
988 in somnis sudare tamen spirareque semper [2]
989 et quasi de palma summas contendere viris [ ]
990 aut quasi carceribus patefactis (?)saepe quiete [ ]
991 venantumque canes in molli saepe quiete [ ]
992 iactant crura tamen subito vocesque repente [1]
993 mittunt et crebro redducunt naribus auras, [ ]
994 ut vestigia si teneant inventa ferarum, [ ]!
995 expergefacti -que sequentur inania saepe [ ]
996 cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant, [ ]
997 donec discussis redeant erroribus ad se. [ ]
998 at consueta domi catulorum blanda propago [ ]
999 discutere et corpus de terra corripere instant [ ]
1004 proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur [ ]
1005 et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum, [ ]
1006 tam magis in somnis eadem saevire necessumst. [ ]
1007 at variae fugiunt volucres pinnisque repente [ ]
1008 sollicitant divum nocturno tempore lucos, [ ]
1009 accipitres somno in leni si proelia pugnas [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 12:++
1010 edere sunt persectantes visaeque volantes. [ ]!
1011 porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt [ ]
1012 magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque, [ ]
1013 reges expugnant, capiuntur, proelia miscent, [ ]
1014 tollunt clamorem, quasi si iugulentur, ibidem. [ ]
1015 multi depugnant gemitusque doloribus edunt [ ]?
1016 et quasi pantherae morsu saevive leonis [ ]
1017 mandantur magnis clamoribus omnia complent. [1]
1018 multi de magnis per somnum rebus loquuntur [ ]
1019 indicioque sui facti persaepe fuere. [ ]
1020 multi mortem obeunt. multi, de montibus altis [ ]?
1021 ut qui praecipitent ad terram corpore toto, [ ]
1022 exterrentur et ex somno quasi mentibus capti [ ]
1023 vix ad se redeunt permoti corporis aestu. [ ]?
1024 flumen item sitiens aut fontem propter amoenum [ ]
1025 assidet et totum prope faucibus occupat amnem. [ ]
1026 puri saepe lacum propter si ac dolia curta [ ]
1027 somno devincti credunt se extollere vestem, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 12:+++
1028 totius umorem saccatum corporis fundunt, [ ]
1029 cum Babylonica magnifico splendore rigantur. [ ]!
1030 tum quibus aetatis freta primitus insinuatur [ ]
1031 semen, ubi ipsa dies membris matura creavit, [ ]
1032 conveniunt simulacra foris e corpore quoque [ ]?
1033 nuntia praeclari vultus pulchrique coloris, [ ]
1034 qui ciet irritans loca turgida semine multo, [ ]
1035 ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant [ ]
1036 fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent. [ ]
1037 Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante, [ ]
1038 semen, adulta aetas cum primum roborat artus. [ ]
1039 namque alias aliud res commovet atque lacessit; [ ]
1040 ex homine humanum semen ciet una hominis vis. [2]
1041 quod simul atque suis eiectum sedibus exit, [ ]?
1042 per membra atque artus decedit corpore toto [ ]
1043 in loca conveniens nervorum certa cietque [ ]
1044 continuo partis genitalis corporis ipsas. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 4. bog (Oxford C.T.) 16:00
1045 irritata tument loca semine fitque voluntas [1]
1046 eicere id quo se contendit dira libido, [ ]
1048 idque petit corpus, mens unde est saucia amore. [ ]
1049 namque omnes plerum -que cadunt in vulnus et illam [ ]
1050 emicat in partem sanguis unde icimur ictu, [ ]
1051 et si comminus est, hostem ruber occupat umor. [ ]!
1052 sic igitur Veneris qui telis accipit ictus, [ ]?
1053 sive puer membris muliebribus hunc iaculatur [ ]
1054 seu mulier toto iactans e corpore amorem, [ ]
1055 unde feritur, eo tendit gestitque coire [ ]
1056 et iacere umorem in corpus de corpore ductum. [2]
1057 namque voluptatem praesagit muta cupido. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 421
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur 4,1058-1287 [Rerum natura]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
4. bog.
858 Illud item non est mirandum, corporis ipsa [ ]
884 rem quisquam, quam mens providit quid velit ante. [ ] bis
920 nam dubium non est, animai quin opera sit [u] bis
931 expediam: tu fac ne ventis verba profundam. [ ]
1046 eicere id quo se contendit dira libido, [ ]
4. bog.
1022 exterrentur et ex somno quasi mentibus capti [ ]
1037 Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante, [ ]
4. bog.
888 per membra atque artus animai dissita vis est. [u]
939 quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum [ ]
957 quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se [ ]
997 donec discussis redeant erroribus ad se. [ ]
4. bog.
831 ut facere ad vitam possemus quae foret usus. [ ]
839 sermonem multo -que creatae sunt prius aures [ ]
841 ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus. [ ]! bis
853 illa quidem sorsum sunt omnia quae prius ipsa [ ]
870 umor item discedit in omnia quae loca cumque [ ]! bis
884 rem quisquam, quam mens providit quid velit ante. [ ]
886 ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire [ ]! bis
946 pars etiam distracta per artus non queat esse [ ]! bis
954 deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit aër, [ ]
4. bog.
833 omnia perversa praepostera sunt ratione, [ ]
979 ante oculos, etiam vigilantes ut videantur [ ]
1053 sive puer membris muliebribus hunc iaculatur [ ]
4. bog.
824 effugere, errorem vitareque praemetuenter, [2]
854 nata dedere suae post notitia utilitatis. [ ]
859 quod natura cibum quaerit cuiusque animantis. *[1]
943 conturbantur enim positurae principiorum [ ]
944 corporis atque animi. fit uti pars inde animai *[ ]
959 fit ratione eadem coniectus partim animai *[ ]
975 cum iam destiterunt ea sensibus usurpare, [ ]
978 per multos itaque illa dies eadem obversantur [ ]
985 et quibus in rebus consuerint esse operati *[ ]
1005 et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum, [ ]
1030 tum quibus aetatis freta primitus insinuatur [ ]
Analyse 3
4. bog.
849 multo antiquius est quam lecti mollia strata, [ ]!
862 ex animalibus. quae quia sunt exercita motu, [ ]!
883 inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam [ ]!
895 et dispergitur ad partis ita quasque minutas [ ]!
947 coniuncta inter se neque motu mutua fungi; [2]!
994 ut vestigia si teneant inventa ferarum, [ ]!
1051 et si comminus est, hostem ruber occupat umor. [ ]!
4. bog.
1010 edere sunt persectantes visaeque volantes. [ ]!
4. bog.
866 subruitur natura; dolor quam consequitur rem. [2]
910 parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam [ ]
920 nam dubium non est, animai quin opera sit [u]
935 proptereaque fere res omnes aut corio sunt [ ]
964 atque in ea ratione fuit contenta magis mens, [ ]
1040 ex homine humanum semen ciet una hominis vis. [2]
Analyse 4
4. bog.
842 haud igitur potuere utendi crescere causa. [ ]!
870 umor item discedit in omnia quae loca cumque [ ]!
886 ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire [ ]!
946 pars etiam distracta per artus non queat esse [ ]!
4. bog.
857 utilitatis ob officium potuisse creari. [ ]!
885 id quod providet, illius rei constat imago. [ ]!
945 eiciatur et introrsum pars abdita cedat, [ ]!
1029 cum Babylonica magnifico splendore rigantur. [ ]!
4. bog.
836 nec fuit ante videre oculorum lumina nata [ ]!
840 quam sonus est auditus, et omnia denique membra [ ]!
841 ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus. [ ]!
863 multaque per sudorem ex alto pressa feruntur, [ ]!
961 et divisior inter se ac distractior intust. [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede