Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 30 - NA3-LUCR Prossimo file n. 423
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 0:00
1 Quis potis est dignum pollenti pectore carmen [ ]
2 condere pro rerum maiestate hisque repertis? [2]
3 quisve valet verbis tantum qui fingere laudes [ ]
4 pro meritis eius possit qui talia nobis [ ]
5 pectore parta suo quaesitaque praemia liquit? [ ]
6 nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus. [ ]?
7 nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum, [ ]
8 dicendum est, deus ille fuit, deus, inclute Memmi, [ ]
9 qui princeps vitae rationem invenit eam quae [ ]
10 nunc appellatur sapientia, quique per artem [ ]
11 fluctibus e tantis vitam tantisque tenebris [ ]
12 in tam tranquillo et tam clara luce locavit. [ ]
13 confer enim divina aliorum antiqua reperta. [ ]!
14 namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris [ ]
15 vitigeni laticem mortalibus instituisse; [ ]
16 cum tamen his posset sine rebus vita manere, [ ]
17 ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 0:+
18 at bene non poterat sine puro pectore vivi; [2]
19 quo magis hic merito nobis deus esse videtur, [1]
20 ex quo nunc etiam per magnas didita gentis [ ]
21 dulcia permulcent animos solacia vitae. [ ]
22 Herculis antistare autem si facta putabis, [ ]!
23 longius a vera multo ratione ferere. [ ]?
24 quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus [ ]
25 ille leonis obesset et horrens Arcadius sus? [ ]!
26 denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis [ ]
27 hydra venenatis posset vallata colubris? [2]
28 quidve tripectora tergemini vis Geryonai [ ]!
29 tanto opere officerent nobis Stymphala colentes, [ ]
30 et Diomedis equi spirantes naribus ignem [ ]?
31 Thracis Bistonias -que plagas atque Ismara propter? [ ]
32 aureaque Hesperidum servans fulgentia mala, [ ]
33 asper, acerba tuens, immani corpore serpens [ ]?
34 arboris amplexus stirpem quid denique obesset [ ]
35 propter Atlanteum litus pelagique severa, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 4:00
36 quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet? [ ]
37 cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta, [ ]
38 si non victa forent, quid tandem viva nocerent? [ ]
39 nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum [ ]
40 nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est [ ]
41 per nemora ac montis magnos silvasque profundas; [ ]
42 quae loca vitandi plerumque est nostra potestas. [1]
43 at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis [ ]
44 atque pericula tumst ingratis insinuandum? [u]!
45 quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres [ ]
46 sollicitum curae quantique perinde timores? [ ]
47 quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas [ ]!
48 efficiunt clades? quid luxus desidiaeque? [ ]
49 haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque [ ]!
50 expulerit dictis, non armis, nonne decebit [ ]
51 hunc hominem numero divum dignarier esse? [1]
52 cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis [ ]
53 immortalibus de divis dare dicta suerit [u]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 4:+
54 atque omnem rerum naturam pandere dictis. [ ]
55 Cuius ego ingressus vestigia dum rationes [ ]
56 persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata [ ]
57 foedere sint, in eo quam sit durare necessum [ ]
58 nec validas valeant aevi rescindere leges, [ ]
59 quo genere in primis animi natura reperta est [1]?
60 nativo primum consistere corpore creta [ ]?
61 nec posse incolumis magnum durare per aevum, [ ]
62 sed simulacra solere in somnis fallere mentem, [ ]!
63 cernere cum videamur eum quem vita reliquit, [ ]!
64 quod superest, nunc huc rationis detulit ordo, [ ]
65 ut mihi mortali consistere corpore mundum [ ]?
66 nativumque simul ratio reddunda sit esse; [ ]
67 et quibus ille modis congressus materiai [ ]
68 fundarit terram caelum mare sidera solem [ ]
69 lunaique globum; tum quae tellure animantes [u]
70 exstiterint, et quae nullo sint tempore natae; [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 4:++
71 quove modo genus humanum variante loquela [3]
72 coeperit inter se vesci per nomina rerum; [ ]!
73 et quibus ille modis divum metus insinuarit [ ]
74 pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur [ ]
75 fana lacus lucos aras simulacraque divum. [ ]?
76 praeterea solis cursus lunaeque meatus [ ]
77 expediam qua vi flectat natura gubernans; [ ]
78 ne forte haec inter caelum terramque reamur [ ]
79 libera sponte sua cursus lustrare perennis [ ]
80 morigera ad fruges augendas atque animantis, [ ]
81 neve aliqua divum volvi ratione putemus. [2]
82 nam bene qui didicere deos securum agere aevum, [ ]
83 si tamen interea mirantur qua ratione [ ]?
84 quaeque geri possint, praesertim rebus in illis [ ]
85 quae supera caput aetheriis cernuntur in oris, [ ]
86 rursus in antiquas referuntur religiones [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 4:+++
87 et dominos acris adsciscunt, omnia posse [2]
88 quos miseri credunt, ignari quid queat esse, [2]?
89 quid nequeat, finita potestas denique cuique [u]!
90 quanam sit ratione atque alte terminus haerens. [ ]!
91 Quod superest, ne te in promissis plura moremur, [ ]
92 principio maria ac terras caelumque tuere; [ ]
93 quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi, [ ]
94 tris species tam dissimilis, tria talia texta, [ ]
95 una dies dabit exitio, multosque per annos [ ]
96 sustentata ruet moles et machina mundi. [ ]
97 nec me animi fallit quam res nova miraque menti [ ]
98 accidat exitium caeli terraeque futurum, [ ]
99 et quam difficile id mihi sit pervincere dictis; [ ]
100 ut fit ubi insolitam rem apportes auribus ante [ ]
101 nec tamen hanc possis oculorum subdere visu [ ]
102 nec iacere indu manus, via qua munita fidei [2]
103 proxima fert humanum in pectus templaque mentis. [ ]!
104 sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 8:00
105 forsitan et graviter terrarum motibus ortis [ ]
106 omnia conquassari in parvo tempore cernes. [ ]!
107 quod procul a nobis flectat fortuna gubernans, [2]
108 et ratio potius quam res persuadeat ipsa [ ]
109 succidere horrisono posse omnia victa fragore. [ ]
110 Qua prius aggrediar quam de re fundere fata [ ]?
111 sanctius et multo certa ratione magis quam [ ]
112 Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur, [ ]
113 multa tibi expediam doctis solacia dictis; [ ]
114 religione refrenatus ne forte rearis [2]!
115 terras et solem et caelum, mare sidera lunam, [ ]
116 corpore divino debere aeterna manere, [2]?
117 proptereaque putes ritu par esse Gigantum [ ]?
118 pendere eos poenas immani pro scelere omnis [ ]?
119 qui ratione sua disturbent moenia mundi [ ]
120 praeclarumque velint caeli restinguere solem [ ]
121 immortalia mortali sermone notantes; [ ]!
122 quae procul usque adeo divino a numine distent, [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 8:+
123 inque deum numero quae sint indigna videri, [ ]
124 notitiam potius praebere ut posse putentur [ ]
125 quid sit vitali motu sensuque remotum. [ ]
126 quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse [ ]
127 posse animi natura putetur consiliumque; [u]!
128 sicut in aethere non arbor, non aequore salso [ ]!
129 nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis [ ]
130 nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse. [ ]
131 certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit. [ ]
132 sic animi natura nequit sine corpore oriri [2]?
133 sola neque a nervis et sanguine longius esse. [ ]
134 quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis [ ]
135 in capite aut umeris aut imis calcibus esse [ ]
136 posset et innasci quavis in parte soleret, [ ]?
137 tandem in eodem homine at -que in eodem vase manere. [ ]
138 quod quoniam nostro quoque constat corpore certum [ ]
139 dispositumque videtur ubi esse et crescere possit [ ]!
140 sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 8:++
141 totum posse extra corpus formamque animalem [ ]
142 putribus in glebis terrarum aut solis in igni [ ]
143 aut in aqua durare aut altis aetheris oris. [2]!
144 haud igitur constant divino praedita sensu, [ ]?
145 quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata. [1]
146 Illud item non est ut possis credere, sedis [ ]
147 esse deum sanctas in mundi partibus ullis. [ ]
148 tenuis enim natura deum longeque remota [ ]
149 sensibus ab nostris animi vix mente videtur; [ ]
150 quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum, [ ]
151 tactile nil nobis quod sit contingere debet. [ ]
152 tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum. [ ]
153 quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse [ ]
154 dissimiles debent, tenues de corpore eorum; [ ]
155 quae tibi posterius largo sermone probabo. [ ]
156 dicere porro hominum causa voluisse parare [ ]
157 praeclaram mundi naturam proptereaque [ ]
158 allaudabile opus divum laudare decere [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 12:00
159 aeternumque putare atque immortale futurum [ ]!
160 nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta [ ]
161 gentibus humanis fundatum perpetuo aevo, [2]
162 sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam [ ]
163 nec verbis vexare et ab imo evertere summa, [2]!
164 cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi, [ ]
165 desiperest. quid enim immortalibus atque beatis [ ]!
166 gratia nostra queat largirier emolumenti, [ ]
167 ut nostra quicquam causa gerere aggrediantur? [ ]
168 quidve novi potuit tanto post ante quietos [ ]
169 inlicere ut cuperent vitam mutare priorem? [ ]
170 nam gaudere novis rebus debere videtur [ ]
171 cui veteres obsunt; sed cui nil accidit aegri [ ]
172 tempore in anteacto, cum pulchre degeret aevum, [ ]
173 quid potuit novitatis amorem accendere tali? [ ]!
174 quidve mali fuerat nobis non esse creatis? [ ]
175 an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat, [ ]
176 donec diluxit rerum genitalis origo? [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 12:+
177 natus enim debet quicumque est velle manere [ ]
178 in vita, donec retinebit blanda voluptas. [ ]?
179 qui numquam vero vitae gustavit amorem [ ]
180 nec fuit in numero, quid obest non esse creatum? [ ]
181 exemplum porro gignundis rebus et ipsa [ ]
182 notities divis hominum unde est insita primum, [ ]?
183 quid vellent facere ut scirent animoque viderent, [ ]
184 quove modost umquam vis cognita principiorum [ ]
185 quidque inter sese permutato ordine possent, [ ]
186 si non ipsa dedit specimen natura creandi? [ ]
187 namque ita multa modis multis primordia rerum [ ]
188 ex infinito iam tempore percita plagis [ ]?
189 ponderibusque suis consuerunt concita ferri [ ]
190 omnimodisque coire atque omnia pertemptare, [ ]!
191 quaecumque inter se possent congressa creare, [ ]!
192 ut non sit mirum si in talis disposituras [ ]
193 deciderunt quoque et in talis venere meatus, [ ]
194 qualibus haec rerum geritur nunc summa novando. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 12:++
195 Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint, [ ]
196 hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim [ ]
197 confirmare aliis -que ex rebus reddere multis, [ ]
198 nequaquam nobis divinitus esse paratam [1]
199 naturam rerum: tanta stat praedita culpa. [ ]
200 principio quantum caeli tegit impetus ingens, [ ]
201 inde avide partem montes silvaeque ferarum [ ]
202 possedere, tenent rupes vastaeque paludes [1]
203 et mare quod late terrarum distinet oras. [ ]
204 inde duas porro prope partis fervidus ardor [ ]
205 assiduusque geli casus mortalibus aufert. [1]
206 quod superest arvi, tamen id natura sua vi [ ]
207 sentibus obducat, ni vis humana resistat [ ]?
208 vitai causa valido consueta bidenti [ ]?
209 ingemere et terram pressis proscindere aratris. [ ]
210 si non fecundas vertentes vomere glebas [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 16:00
211 terraique solum subigentes cimus ad ortus, [u]
212 sponte sua nequeant liquidas exsistere in auras; [ ]
213 et tamen interdum magno quaesita labore [ ]
214 cum iam per terras frondent atque omnia florent, [ ]
215 aut nimiis torret fervoribus aetherius sol [ ]
216 aut subiti perimunt imbres gelidaeque pruinae, [ ]
217 flabraque ventorum violento turbine vexant. [ ]
218 praeterea genus horriferum natura ferarum [ ]
219 humanae genti infestum terraque marique [ ]
220 cur alit atque auget? cur anni tempora morbos [ ]
221 apportant? quare mors immatura vagatur? [ ]
222 tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis [ ]
223 navita, nudus humi iacet, infans, indigus omni [ ]
224 vitali auxilio, cum primum in luminis oras [ ]
225 nixibus ex alvo matris natura profudit, [1]
226 vagituque locum lugubri complet, ut aequumst [1]
227 cui tantum in vita restet transire malorum. [ ]
228 at variae crescunt pecudes armenta feraeque [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 16:+
229 nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast [ ]
230 almae nutricis blanda atque infracta loquela [ ]
231 nec varias quaerunt vestis pro tempore caeli, [ ]
232 denique non armis opus est, non moenibus altis, [ ]
233 qui sua tutentur, quando omnibus omnia large [ ]
234 tellus ipsa parit naturaque daedala rerum. [2]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 423
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur 5,235-508 [Rerum natura]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
5. bog.
64 quod superest, nunc huc rationis detulit ordo, [ ]
91 Quod superest, ne te in promissis plura moremur, [ ]
126 quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse [ ]
146 Illud item non est ut possis credere, sedis [ ]
152 tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum. [ ] bis
5. bog.
195 Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint, [ ]
5. bog.
88 quos miseri credunt, ignari quid queat esse, [2]?
152 tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum. [ ]
5. bog.
49 haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque [ ]! bis
55 Cuius ego ingressus vestigia dum rationes [ ]
83 si tamen interea mirantur qua ratione [ ]?
5. bog.
15 vitigeni laticem mortalibus instituisse; [ ]
28 quidve tripectora tergemini vis Geryonai [ ]! bis
44 atque pericula tumst ingratis insinuandum? [u]! bis
48 efficiunt clades? quid luxus desidiaeque? [ ]
67 et quibus ille modis congressus materiai [ ]
69 lunaique globum; tum quae tellure animantes *[u]
73 et quibus ille modis divum metus insinuarit [ ]
80 morigera ad fruges augendas atque animantis, *[ ]
86 rursus in antiquas referuntur religiones [ ]
127 posse animi natura putetur consiliumque; [u]! bis
140 sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum [ ]
141 totum posse extra corpus formamque animalem *[ ]
145 quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata. *[1]
157 praeclaram mundi naturam proptereaque [ ]
166 gratia nostra queat largirier emolumenti, [ ]
167 ut nostra quicquam causa gerere aggrediantur? [ ]
184 quove modost umquam vis cognita principiorum [ ]
190 omnimodisque coire atque omnia pertemptare, [ ]! bis
192 ut non sit mirum si in talis disposituras [ ]
229 nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast *[ ]
Analyse 3
5. bog.
44 atque pericula tumst ingratis insinuandum? [u]!
53 immortalibus de divis dare dicta suerit [u]!
72 coeperit inter se vesci per nomina rerum; [ ]!
128 sicut in aethere non arbor, non aequore salso [ ]!
191 quaecumque inter se possent congressa creare, [ ]!
5. bog.
63 cernere cum videamur eum quem vita reliquit, [ ]!
5. bog.
9 qui princeps vitae rationem invenit eam quae [ ]
25 ille leonis obesset et horrens Arcadius sus? [ ]! bis
104 sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res [ ]
111 sanctius et multo certa ratione magis quam [ ]
134 quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis [ ]
206 quod superest arvi, tamen id natura sua vi [ ]
215 aut nimiis torret fervoribus aetherius sol [ ]
Analyse 4
5. bog.
13 confer enim divina aliorum antiqua reperta. [ ]!
49 haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque [ ]!
89 quid nequeat, finita potestas denique cuique [u]!
127 posse animi natura putetur consiliumque; [u]!
143 aut in aqua durare aut altis aetheris oris. [2]!
163 nec verbis vexare et ab imo evertere summa, [2]!
165 desiperest. quid enim immortalibus atque beatis [ ]!
173 quid potuit novitatis amorem accendere tali? [ ]!
5. bog.
22 Herculis antistare autem si facta putabis, [ ]!
28 quidve tripectora tergemini vis Geryonai [ ]!
47 quidve superbia spurcitia-ac petulantia? quantas *[ ]!
114 religione refrenatus ne forte rearis [2]!
121 immortalia mortali sermone notantes; [ ]!
5. bog.
25 ille leonis obesset et horrens Arcadius sus? [ ]!
62 sed simulacra solere in somnis fallere mentem, [ ]!
90 quanam sit ratione atque alte terminus haerens. [ ]!
103 proxima fert humanum in pectus templaque mentis. [ ]!
106 omnia conquassari in parvo tempore cernes. [ ]!
139 dispositumque videtur ubi esse et crescere possit [ ]!
159 aeternumque putare atque immortale futurum [ ]!
190 omnimodisque coire atque omnia pertemptare, [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede